Liber I, Distinctio 11 et 12, Quaestio 1

〈N〉>unc dicendum Spiritum Sanctum esse a Patre et Filio.” Magister in hac 11 distinctione ostendit, contra Grecos, Spiritum Sanctum a Patre et Filio procedere. Et in 12 inquirit an prius vel magis procedat a Patre quam a Filio, quod non est possibile si Pa-[100va]-ter et Filius sint ipsius unum principium et non plura.

Idcirco iuxta materiam istarum duarum distinctionum quero: utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio tanquam ab uno libero principio.

Rationes principales

Et videtur primo quod non, quia Spiritus Sanctus non producitur libere, ergo non procedit a Patre et Filio tanquam ab uno libero principio. Consequentia patet. Antecedens probatur, quia quicquid libere producitur, contingenter producitur; sed Spiritus Sanctus non producitur contingenter, quia tunc esset contingens; ergo etc.

Contra: principium productivum Spiritus Sancti in Patre et in Filio est voluntas; igitur procedit ab eis tanquam ab uno libero principio. Antecedens supponitur. Consequentia probatur, quia voluntas est potentia libera et una tantum in utroque.

In ista questione primo ponam distinctiones, secundo conclusiones, tertio movebo dubia, quarto respondeo.

Primus articulus

〈Q〉uantum ad primum articulum, distinguo primo de principio quo et quod, et intelligo questionem de principio quod et non quo. Secundo distinguo de principio libero, dupliciter enim principium potest dici liberum: uno modo distinguendo liberum contra necessarium simpliciter et universaliter dictum, et sic omne principium liberum isto modo est liberum libertate contradictionis et contingentiae. Sic Deus dicitur principium liberum respectu creaturarum. Alio modo distinguendo liberum 〈contra〉 naturale praecise. Primo liberum modo non accipitur in proposito, quia certum est quod Pater et Filius necessario producunt Spiritum Sanctum, non contingenter, aliter sibi non repugnaret posse non esse, quod est impossibile, cum sit summum necesse esse. Sed secundo, quia, ut communiter ponitur a doctoribus, Filius producitur naturaliter, non libere.

Secundus articulus

〈Q〉uantum ad secundum articulum, quia in questione supponitur Spiritum Sanctum procedere a Patre et Filio, ut de supposito pariter et quesito aliquid videatur, pono quattuor conclusiones.

〈Conclusio prima〉

Prima est quod Spiritus Sanctus non procedit a solo Patre, sed a Patre simul et Filio. Ista conclusio catholicis non est dubia, cum sit per Ecclesiam determinata, ut patet Extra, De summa trinitate et fide catholica. Diversi tamen diversimode nituntur eam glosare et probare.

Sanctus Thomas, prima parte, questione 36, articulo 2

Unde quidam probant eam primo sic: si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, non posset ab eo personaliter distingui. Consequens est falsum, igitur et antecedens. Consequentia probatur, quia non est possibile quod secundum aliquod absolutum persone divine distinguuntur ab invicem, igitur solis relationibus distinguuntur. Relationes autem non possunt personas distinguere nisi secundum quod sunt oppositae. Hoc patet, quia Pater habet duas relationes quarum una refertur ad Filium et 〈ad〉 alia ad Spiritum Sanctum, et tamen, quia non sunt opposite, non constituunt duas personas, sed unam. Igitur, si Filius et Spiritus Sanctus non haberent relationes oppositas, non essent due persone, sed una tantum. Sed, si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, vel econverso, non haberet relationes oppositas, quia non possunt esse in divinis alie relationes opposite nisi originis. Igitur, si Filius non procederet a Spiritu Sancto, quod nullus diceret, vel Spiritus Sanctus non procederet a Filio, quod nos confitemur, non possent ab invicem personaliter distingui.

Praeterea, Filius procedit per modum intellectus ut Verbum, et Spiritus Sanctus per modum voluntatis ut amor; sed amor procedit a verbo, non enim aliquid amamus nisi quod conceptione mentis apprehendimus; ergo Spiritus Sanctus procedit a Filio.

Praeterea, nusquam invenimus quod ab uno procedant plura absque ordine, nisi in illis que solum materialiter differunt, sicut unus faber producit multos cultellos materialiter nullum ordinem habentes ad invicem; sed in rebus in quibus non est sola materialis distinctio, semper invenitur in multitudine productorum aliquis ordo; si igitur ab una persona Patris procedunt due persone, scilicet Filius et Spiritus Sanctus, oportet esse aliquem ordinem earum ad invicem. Sed nullus alius ordo potest assignari nisi ordo nature quo est unus ab alio, igitur vel Spiritus Sanctus est a Filio, vel econverso. Secundum impo-[100vb]-ssibile est, igitur primum est necessarium.

Contra Sanctum Thomam

Sed quamvis conclusio sit catholica et sine hesitatione aliqua tenenda, rationes tamen non videntur concludere. Non prima, quia, si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, adhuc distingueretur personaliter ab eo. Quod probo tripliciter.

Primo sic: si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, sed ambo procederent a solo Patre, adhuc Filius sic esset genitus quod non spiratus, et Spiritus Sanctus spiratus sic quod non genitus. Igitur casu posito, nec Filius esset Spiritus Sanctus, nec econverso. Consequentia est nota, quia Spiritus Sanctus ideo non est Filius quia non est genitus, ut patet per beatum Augustinum, IX De Trinitate, capitulo 2. Etiam pari ratione Filius non est Spiritus Sanctus quia non est spiratus.

Et confirmatur, quia, licet Spiritus Sanctus de facto procedat a Patre et Filio, tamen non est amborum Filius, quia non ab utroque est genitus, ut patet per beatum Augustinum XV De Trinitate, capitulo 78. Igitur posito quod procederet a solo Patre, adhuc non esset Filius si non esset ab ipso genitus, sed solum spiratus. Et eadem ratione Filius non esset Spiritus Sanctus si non esset a Patre spiratus, sed tantum genitus. Antecedens probatur, quia casu posito adhuc Pater agnoscendo se produceret Verbum, et amando se produceret Spiritum Sanctum; sed cognoscendo se sic generat notitiam suam, que est Filius, quod ipsum non spirat, et amando se sic spirat amorem suum, qui est Spiritus Sanctus quod ipsum non generat, ut patet per beatum Augustinum, IX De Trinitate, capitulis 30 et 31; ideo casu illo posito, adhuc Verbum sive Filius sic esset generatus quod non esset spiratus, et Spiritus Sanctus sic esset spiratus quod non esset genitus.

Et confirmatur, quia posito quod Spiritus Sanctus procedat a solo Patre, adhuc Pater generaret Filium et spiraret Spiritum Sanctum, igitur adhuc Filius esset genitus et Spiritus Sanctus spiratus. Vel igitur casu posito Filius sic esset genitus quod non esset spiratus, vel simul erit genitus et spiratus. Secundum dari non potest, quia sic Filius esset productus duabus productionibus totalibus, quarum altera non posita, adhuc esset sufficienter productus, quod est impossibile. Ista consequentia patet, quia remota spiratione, adhuc erit sufficienter productus per generationem. Relinquitur ergo primum, quod est propositum. Et similiter potest argui de Spiritu Sancto; igitur etc.

Secundo ad principale sic: si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, sed a solo Patre, adhuc non procederet quomodo natus, sed quomodo datus; igitur adhuc non esset Filius. Consequentia patet, quia hec est ratio quare de facto nunc non est Filius, ut patet per beatum Augustinum, V De Trinitate, capitulo 32. Et antecedens videtur clarum, quia adhuc non erit genitus, sed spiratus, per rationem precedentem; igitur adhuc non procederet quomodo natus, sed quomodo datus.

Et confirmatur, quia ille qui procedit a Patre quomodo datus non est Filius. Hoc patet, quia Filio repugnat sic procedere a Patre sicut sibi repugnat spirari; sed ponendo quod Spiritus Sanctus esset a solo Patre, adhuc procederet ab eo quomodo datus, quia adhuc erit ab eo spiratus; igitur adhuc nec esset Filius.

Tertio sic: eodem modo quelibet persona constituitur in esse personali formaliter et distinguitur ab omni alia persona. Patet ex terminis; sed Filius constituitur formaliter in esse personali filiatione et non activa spiratione, quia tunc Pater et Filius haberent unam personalitatem; igitur posita filiatione et circumscripta per impossibile activa spiratione, adhuc Filius distingueretur per filiationem a Spiritu Sancto, sicut ab omni alia persona personaliter.

Et confirmatur: vel filiatio nunc de facto distinguitur realiter a spiratione passiva, vel non. Si non, igitur et Filius et Spiritus Sanctus, quantum ad eorum propria, non sunt due res, quod non esset catholice dictum, ut patet per Anselmum, De incarnatione Verbi, capitulo 2. Et, si sic, igitur Filius nunc de facto per filiationem realiter distinguitur a Spiritu Sancto, et per consequens, ipsa sola manente in Filio, adhuc differt realiter ab eo.

Et ad probationem istius doctoris, concedo quod persone divine solis relationibus distinguuntur, sed non solis relationibus oppositis, sicut iste doctor imaginatur, ut patet ex dictis, aliter Pater et Filius et Spiritus Sanctus, quantum ad eorum propria, non erunt tres res, quod non esset catholice dictum, ut patet per Anselmum ubi supra.

Et quando dicitur quod, licet Pater habeat duas relationes, tamen quia non sunt opposite, non constituunt duas personas, sed unam, dico quod accipit non causam pro causa, quia causa quare paternitas et spiratio activa non constituit du-[101ra]-as personas non est quia non sunt due relationes opposite, sed quia spiratio activa, cum sit communicabilis Filio, non est constitutiva suppositi, immo si ista esset causa, Filius et Spiritus Sanctus nunc de facto non essent due persone, sed una tantum, quod est hereticum. Consequentia probatur, quia Filius et Spiritus Sanctus nunc de facto non constituuntur relationibus oppositis, quia Filius non constituitur in esse personali per spirationem activam, sed per filiationem, etiam per eum. Et tamen filiatio et spiratio passiva non opponuntur etiam secundum eum, et similiter potest argui de Patre et Spiritu Sancto. Patet igitur quod ratio prima non concludit. Nec secunda, quia non est universaliter verum quod amor procedat a verbo tanquam 〈a〉 productivo principio, quod patet multipliciter.

Primo, quia fruitio beatifica est formaliter amor, et tamen non sic procedit a verbo aliquo mentis nostre, cum sit a solo Deo effective, ut patet ex prima distinctione.

Secundo, quia voluntas agens in natura rationali creata est totalis causa effectiva sive productiva omnis actus volendi et nolendi ad quos possibilis est in potentia naturali, ut patet ex tertia distinctione; igitur et amoris, et per consequens amor a verbo in natura rationali non causatur tanquam a principio productivo.

Tertio, quia vel iste doctor per 'verbum' intelligit actum intelligendi precise, vel aliquid aliud. Si datur primum, cum actus intelligendi non sit totalis causa effectiva, nec partialis actus volendi, ut ibidem fuit declaratum, sequitur quod amor in nobis non sic procedit a verbo. Si detur secundum, idem sequitur, quod posita potentia volitiva sufficienter disposita non impedita et actu intelligendi quo videtur aliquid esse diligendum, omni alio circumscripto, potest sequi amor; igitur, si verbum non sit actus intelligendi, sed aliquid aliud, circumscripto verbo poterit poni amor; non ergo procedit a verbo.

Quarto, quia secundum beatum Augustinum, VIII De Trinitate, capitulo 4, de magnis, amari potest quod ignoratur, si tamen credatur, posito ergo solo actu credendi, potest poni amor; sed constat quod potest esse actus credendi sine omni verbo precedente; igitur non necessario amor procedit a verbo.

Ex istis patet quod probatio non est sufficiens, quia non sequitur nihil amamus nisi quod conceptione mentis apprehendimus; igitur amor procedit a verbo tanquam a principio productivo, quod ex dictis patet dupliciter.

Primo, quia posito quod nihil posset conceptione mentis apprehendi, nec per consequens diligi sine verbo, adhuc tamen sequitur quod amor procedat a verbo tanquam a principio productivo, quia poterit sic procedere a solo Deo, sicut patet de fruitione beatifica vel a voluntate agente, ut dictum est supra, sicut non sequitur nihil intelligimus nisi quod sensatione alicuius sensus apprehendimus; igitur intelligere procedit a sensatione tanquam a principio productivo.

Secundo, quia aliquid potest apprehendi conceptione mentis et diligi sine omni verbo si verbum non sit ipse actus intelligendi et credendi, ut patet ex dictis.

Tertia ratio etiam non videtur concludere, quia quicquid sit de facto, de possibili tamen Deus potest immediate producere plures angelos eiusdem speciei, quia, si ponatur in esse, nulla sequitur contradictio. Tales autem angeli non essent materialiter distincti; ergo non est simpliciter verum quod plura non possent procedere ab uno absque ordine nisi in illis que solum differunt materialiter.

Preterea, Deus potuit omnes creaturas immediate per se producere, et tamen in omnibus creaturis non est sola materialis distinctio.

Preterea, ipsemet solvit rationem suam, quia subdit immediate: unde ipsi Greci processionem Spiritus Sancti aliquem ordinem habere ad Filium intelligunt. Concedunt enim Spiritum Sanctum esse Spiritum Filii, et esse a Patre per Filium. Hec ipse.

Ex quibus dictis apparet quod Greci assignant in divinis ordinem alium ab ordine originis quo una persona procedit ab alia, et per consequens, secundum Grecos, non est vera illa propositio, que tamen assumitur sine probatione, scilicet quod nullus alius ordo potest assignari nisi ordo nature quo alius est ab alio, quia assignatur ordo quo aliud est per alium. [101rb]

Scotus in primo, distinctione 11, questione 1

Et ideo quidam alii probant aliter conclusionem.

Primo sic: habens principium productivum perfectum prius quam intelligatur habere productum, potest illo principio producere, quando scilicet principium est ita perfectum quod non dependet a passo, nec potest impediri per aliquid. Filius habet voluntatem que est principium amoris adequati et habet eam ut preintelligitur productioni per actum voluntatis; igitur potest ea producere; igitur ea producitur.

Probatur minor, quia generatum et spiratum habent aliquem ordinem, ita quod generatio est aliquo modo prior spiratione. In illo autem priori communicatur genito omnis perfectio divina et ita voluntas, igitur habet tunc voluntatem ut priorem producto per actum voluntatis. Assumptum autem de isto ordine productionum videatur manifestum ex ordine predicatorum. Probatur tamen ex hoc quod quando actus primi habent ordinem in aliquo, si uterque sit activus perfecte, habent etiam similem ordinem in eliciendo actus suos. Additur autem ‘perfecte activus’ ad excludendum formam substantialem et qualitatem, in incorruptibilibus, ubi, licet forma substantialis sit activa et qualitas similiter, et forma substantialis sit prior qualitate, tamen qualitas habet actum suum prius. Sed hoc est ex imperfectione accidentis forme substantialis. In Patre autem intellectus et voluntas sunt perfecte activa et habent quemdam ordinem, quia fecunditas intellectus constituit Patrem, non autem fecunditas voluntatis, igitur ista fecunditas intellectus aliquo modo prius habebit actum suum quam fecunditas voluntatis suum.

Et confirmatur, quia inter operationes intellectus et voluntatis est aliquis ordo in quantum sunt potentes productive, igitur inter productiones earum est aliquis ordo in quantum sunt potentie productive.

Contra Scotum

Sed nec ista ratio videtur concludere, quia supponit multa falsa.

Primo, quod generatio sit realiter prior spiratione, cuius oppositum patet ex precedenti questione.

Secundo, quod prius communicatur Filio fecunditas voluntatis et omnis perfectio divina quam producatur Spiritus Sanctus, ad quod sequitur quod inter personas sit prioritas in quo, non solum a quo, cuius oppositum patet ibidem.

Tertio, quod spirare sit actus elicitus, quod non est verum, quia generare non est actus elicitus, ut patet ex quarta distinctione, quia est in Patre in quo nihil est elicitum, nec productum, igitur nec spirare, cum non minus sit in Patre quam generare.

Quarto, quod intellectus et voluntas in Deo habent ordinem prioritatis, quod est falsum. Primo, quia intellectus et voluntas in Deo nullo modo distinguuntur ex parte rei, ut patet ex 8 distinctione, et nihil est realiter prius a seipso. Secundo, quod est prius alio vel est prius duratione, vel natura, vel causalitate, vel ordine, vel communitate, vel perfectione, vel secundum locum, vel secundum ordinem prioritatis et posterioritatis aliquorum inter se. Hoc patet ex questione precedenti. Sed intellectus in Deo nullo istorum modorum est prior voluntate. Non quidem duratione, ut patet. Nec natura, cum non possit esse sine voluntate. Nec causalitate, nec origine, quia voluntas non causatur, nec originatur ab intellectu. Nec communitate, nec perfectione, nec secundum locum, patet de se. Nec secundum originem aliquorum inter se, cum insint omnibus divinis personis, igitur nullo modo.

Potest etiam multipliciter responderi ad istam rationem.

Primo, negando maiorem, quia ubi principium productivum sic est productivum termini quod non est elicitivum actus, non sequitur quod habens principium productivum perfectum, etc., possit illo principio producere nisi cum hoc habeat actum producendi. Unde, si calor non esset principium elicitivum calefactionis, non sequitur quod habens calorem possit illo calore calefacere [101va] nisi cum hoc haberet actum califactionis, quia sine calefactione nihil potest calefacere, et illo calore non posset actum calefactionis elicere ex hypostasi. Et hec est ratio quare Filius non potest generare, licet habeat principium sive potentiam generandi perfectam, ut patet ex 6 distinctione.

Secundo potest responderi negando minorem, quia Filius non habet potestatem prius quam Spiritus Sanctus producatur, ut patet ex dictis.

Et ad probationem dicendum quod in Deo non est talis potentia, ut patet. Nec actus primi habent originem prioritatis. Nec etiam iste potentie in Deo sunt principia elicitiva actuum, prout iste doctor imaginatur, licet in bono sensu possint dici principia productiva suppositi.

Ad confirmationem, si intelligat quod inter operationem intellectus et voluntatis in creaturis sit aliquis ordo prioritatis, potest concedi, sed ex hoc non sequitur ‘ergo in divinis’. Si vero intelligatur quod inter operationes istarum potentiarum, que sunt intelligere et velle, sit talis ordo ubique, immo non est verum, quia est petitio principii, et hoc negetur in divinis.

Franciscus de Maronis in primo, distinctione 12, questione 3, articulo 1

Et ideo quidam alii hanc conclusionem probant aliter.

Primo, quia eandem vim producendi naturaliter Spiritum Sanctum quam habet Pater, communicat Filio cum sua essentia sive termino adequato, et ideo eadem virtute spirat Spiritum Sanctum et eadem virtute creat sibi essentia communicata ab utroque.

Secundo, quia Pater genuit Filium sibi equalem, ut probat Hilarius, De Trinitate, multipliciter ex identitate nature. Et ideo tantam potestatem habet ad spirandum infinitam personam sicut Pater.

Tertio, quia inter duas personas est germanitas et summa connexio fundata super unitatem nature. Si autem Spiritus Sanctus non procederet nisi a Patre, tunc maior germanitas esset Patris ad Filium et Spiritum Sanctum quam eorum ad invicem, sicut patris ad filios quam filiorum ad invicem, qui non nisi per Patrem habent germanitatem.

Quarto, quia naturalis inclinatio est producentis ad productum et econverso. Et ideo naturalior esset inclinatio et amicitia inter Patrem et duas personas et econverso quam earum ad invicem, que nullam haberent communicationem.

Contra Franciscum

Sed nec iste rationes concludunt. Non quidem prima, ut patet ex solutione precedentis rationis, quia ista ratio non est nisi quedam abbreviatio illius.

Nec secunda, quia, si ex hoc quod Filius est equalis sequitur quod spiret Spiritum Sanctum sicut Pater, pari ratione sequitur quod generet Filium sicut Pater. Et, cum non possit generare se ipsum, generabit alium. Sic erit quaternitas in divinis, immo etiam infinitas, quia etiam ille poterit alium generare, et sic in infinitum. Pari ratione etiam sequitur quod Spiritus Sanctus, cum non minus sit equalis Patri quam Filius, possit generare Filium et spirare Spiritum Sanctum sicut Pater, que omnia sunt absurda.

Tertia ratio etiam nihil concludit, immo solvit se ipsam, quia germanitas et connexio que est inter personas divinas, ut dicit, fundatur super unitatem nature cum Filio; sed posito quod Spiritus Sanctus procederet a solo Patre, adhuc esset eiusdem nature cum Filio; igitur adhuc maneret germanitas et summa connexio fundata super unitate nature.

Et ulterius dicerent Greci quod ad salvandum huiusmodi germanitatem sive connexionem sufficit quod Spiritus Sanctus procedat a Patre per Filium, etiam si non procedat a Filio.

Quarta ratio etiam non concludit, quia videtur ex falsa imaginatione procedere. Imaginatur enim quod Filius et Spiritus Sanctus nullam haberent ad invicem communicationem si Spiritus Sanctus non procederet a Filio. Hoc autem est falsum, quia adhuc esset una essentia utriusque, una bonitas, et una voluntas, et sic de singulis perfectionibus divinis. Et hec unitas eorum ad invicem sufficeret ut inter eos summa inclinatio et infinita eorum amicitia esset.

Ockham in primo, distinctione 11, questione 1, articulo 2

Et ideo quidam noviores probant eandem conclusionem per unam rationem quam dicunt non procedere ex falsis sic: quicquid competit Patri est cuilibet alteri persone attri-[101vb]-buendum nisi sit contrarium expressum in Scriptura, vel evidenter sequatur ex contentis in Scriptura Sacra, vel per se, vel mediantibus propositionibus per se notis, vel ab Ecclesia determinatis; sed Greci sicut omnes concedunt quod Spiritus Sanctus procedat a Patre, nec aliquo predictorum modorum invenitur quod Spiritus Sanctus non procedat a Filio; igitur Greci, propter quos ista questio pertractatur, habent concedere quod Spiritus Sanctus procedat a 〈Fi〉lio. Maior videtur manifesta, quia quandocumque aliqua duo vere sunt una res simplex et indivisibilis, quicquid dicitur de uno, dicitur de alio, nisi contrarium aliquo predictorum modorum habeatur. Minor etiam est manifesta, quia magis videtur quod Scriptura Sacra innuat hoc. Hec est ratio Anselmi, ut dicit, De processione Spiritus Sancti.

Contra Ockham

Sed ista ratio contra Grecos, contra quos adducitur, nihil concludit.

Primo, quia Greci negarent maiorem. Ratio huius est, quia motivum eorum ad probandum Spiritum Sanctum non procedere a Filio est quod nihil est attribuendum personis divinis nisi quod continetur in Evangelio vel saltem in Scriptura Novi Testamenti, quia, secundum Dionysium, non est aliquid audendum dicere de substantiali divinitate preter ea que divinitus nobis ex sacris eloquiis sunt expressa; sed non videtur expresse in Novo Testamento quod Spiritus Sanctus procedat a Filio, ut dicunt; ergo ex ratione patet quod Greci non concederent quod quicquid competit Patri est cuilibet alteri persone attribuendum etc., immo dicerent, et de facto dicunt, quod illud quod competit Patri non est attribuendum aliis personis nisi hoc sit expressum in Novo Testamento. Et ideo, licet non sit expressum in Scriptura quod Spiritus Sanctus non procedat a Filio, nec sequatur etiam, si tamen non sit expressum quod procedat ab eo, Greci non concederent, immo negarent hoc esse attribuendum Filio.

Secundo, quia Greci etiam negarent minorem. Different enim et dicunt hoc esse determinatum in pluribus conciliis que apud eos celebrata sunt, ubi Symbola eorum subiunctis anathematibus sanxita sunt, ut nulli de trinitatis fide aliquid docere vel aliquid probare aliter quam ibi contineatur liceat, in quibus quidem Symbolis, cum Spiritus Sanctus commemoretur procedere a Patre et non a Filio, quicumque, inquiunt, “a Filio” cum “procedere” addunt, anathema incurrunt. Unde et nos arguunt anathematis reos.

Tertio deficit ista ratio, quia probatio maioris magis videtur ad oppositum quam ad propositum, quia, licet persone divine sint omnes una res que est essentia divina, inter se, tamen sunt vere tres res numero, etc., realiter distincte. Et ideo non sequitur quod quando aliqua sunt una res numero etc., quicquid dicitur de una, dicatur de altera, 〈nisi〉 ut sunt una res, quia quando sunt aliqua distincte res, quicquid dicitur de una, et de altera, immo videtur magis sequi oppositum. Et ulterius ista ratio non est Anselmi, ut patet videnti Anselmum, licet aliqua verba accipiat ab eo.

Dimissis igitur istis rationibus, videtur ista conclusio aliter posse probari.

Primo sic: omnis conclusio ex contentis in sacra scriptura per se deducta est simpliciter vera et, ut articulus fidei tenenda, haec est huiusmodi; igitur. Maior est manifesta, et minor est beati Augustini, XV De Trinitate, capitulo 17, ubi dicit expresse quod de Filio Spiritus Sanctus procedere reperitur. Et capitulo 27 dicit: "Difficillimum est generationem a processione distinguere. Sufficiat inter tres eis qui extendi non amplius valent id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi Christiani diximus dictumque conscripsimus.” Et subdit ad propositum immediate: “Inter cetera enim per sanctarum scripturarum testimonia docui de utroque procedere Spiritum Sanctum.” Et libro quarto, 53, et hoc deducit per auctoritatem Sacre Scripture, dicens: "Nec possumus dicere quod Spiritus Sanctus a Filio non procedat. Non enim frustra et Patris et Filii Spiritus dicitur, nec video quod aliud voluit significare Filius cum sufflans ait: ‘Accipite Spiritum Sanctum meum’. Neque enim flatus ille corporeus cum sensu corporaliter tangendi procedens ex corpore substan-[102ra]-tia Spiritus Sancti fuit, licet demonstratio per congruam significationem, non tantum a Patre, sed etiam a Filio, procedere Spiritum Sanctum.” Et subdit quod “ergo ait Dominus: ‘Quem ego mittam vobis a Patre’, ostendit Spiritum Sanctum et Patris et Filii, quia etiam cum dixisset ‘quem mittet Pater’, addit ‘in nomine meo’. Et quia forte diceret aliquis: si Filius dixisset ‘quem mittet Pater a me’, sicut dixit ‘quem ego mittam vobis a Patre’, ostendisset Spiritum Sanctum procedere ab eo, sed non ita dixit.” Subdit Augustinus: “Non tamen dixit ‘quem mittet Pater a me’, quemadmodum dixit ‘quem ego mittam vobis a Patre’, videlicet ostendens quod totius divinitatis vel, si melius dicitur, deitatis, principium Pater est.” Istas etiam rationes facit ibidem Augustinus, libro XV, capitulo 26. Patet igitur ex intentione Augustini quod Spiritum Sanctum procedere a Filio potest ex contentis in sacra scriptura per se deduci; ergo etc.

Et ex his patet quid dicendum ad rationem Grecorum, quia, licet non sit expressum in Novo Testamento quod Spiritus Sanctus procedat a Filio, deducitur tamen ex contentis in eo. Et posito quod ego nescirem deducere, adhuc beatus Augustinus dicit posse deduci, et de facto deducit in locis preallegatis.

Secundo sic: quicquid non repugnat Filio Pater communicat ei; sed spirare Spiritum Sanctum non repugnat Filio; igitur. Maior patet, quia quicquid potest communicari Filio Pater communicat Filio; sed quicquid non repugnat potest communicari Filio; ergo. Minor autem videtur clara, quia nec per auctoritatem nec per rationem potest convinci quod sibi repugnet; igitur etc.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est quod Pater et Filius sunt principium unum Spiritus Sancti et non plura. Ista conclusio est determinata per Ecclesiam extra De summa trinitate et fides catholica, libro VI, ubi dicitur quod Spiritus Sanctus eternaliter ex Patre et Filio non tanquam ex duobus principiis, sed tanquam ex uno principio, non duabus spirationibus, sed una spiratione procedit. Et potest formari una ratio sic: Spiritus Sanctus non procedit a Patre et Filio tanquam ex duobus principiis, sed tanquam ex uno, igitur Pater et Filius non sunt duo principia Spiritus Sancti, sed unum. Antecedens est decretalis et consequentia patet, quia, si sunt duo et non unum, falsum est quod non procedat tanquam ex duobus, sed tanquam ex uno, quod est oppositum antecedentis. Patet etiam ista conclusio per beatum Augustinum V De Trinitate, capitulo 14, de magnis, dicens: “dicendum est Patrem et Filium unum principium esse Spiritus Sancti non duo principia, sed, sicut Pater et Filius unus Deus et ad creaturam relative unus creator et unus Deus, sic relative ad Spiritum Sanctum unum principium. Ad creaturam vero Pater et Filius et Spiritus Sanctus unum principium sicut unus creator et unus Deus.” Hec Augustinus.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio est quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio libere, non naturaliter.

Probatur primo sic: principium productivum Spiritus Sancti in Patre et Filio est voluntas vel natura divina quia est voluntas, igitur libere et non naturaliter producitur ab utroque. Consequentia patet, quia, sicut intellectus non habet modum producendi libere, sed naturaliter, ita voluntas non habet modum producendi naturaliter, sed libere, et ideo, sicut in divinis illud producitur naturaliter et non libere cuius principium productivum est intellectus vel natura divina quia est intellectus, ita illud producitur libere et non naturaliter cuius principium productivum est voluntas vel natura divina quia est voluntas. Antecedens probatur sic: quia Spiritus Sanctus est amor productus a Patre et Filio, igitur eius principium productivum in utroque est voluntas vel natura divina, quia est voluntas. Antecedens est beati Augustini XV De Trinitate, capitulis 46, 42, 47, 56 et 61, in quibus ostendit quod sicut Filius proprie dicitur sapientia genita, ita Spiritus Sanctus proprie dicitur caritas et amor productus. Et specialiter probat hoc capitulo 47 auctoritate Iohanni in Canonica sua dicens quod “Deus ex Deo est dilectio”, et allegat cum Magister, distinctione 19, capitulo 30. Consequentia probatur, quia, sicut se habet sapientia genita ad intellectum, ita amor productus ad voluntatem, sed in divinis principium productivum sapientie genite est intellectus vel natura divina quia est intellectus, quia Pater cognoscendo se generat notitiam suam que est verbum, ut patet per beatum Augustinum V De Trinitate, capitulis 30 et 31, igitur principium productivum amoris producti erit voluntas vel natura divina quia est voluntas.

Secundo ad principale sic: Spiritus Sanctus non producitur quomodo natus, igitur non naturaliter, igitur libere. Antecedens est beati Augustini [102rb] V De Trinitate, capitulo 32, ubi vult expresse quod Spiritus Sanctus non procedit quomodo natus, sed quomodo datus et ideo non est Filius. Prima consequentia patet, quia quicquid producitur naturaliter in eadem natura cum producente producitur ut natum, igitur ex opposito quod non producitur ut natum non producitur naturaliter. Et secunda consequentia videtur clara, quia omne quod non producitur naturaliter libere producitur.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio est quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio tanquam ab uno libero principio et hoc sequitur ex dictis. Et sic patet de secundo.

Tertius et quartus articulus

〈Q〉uantum ad tertium et quartum articulos simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia.

Et primo contra primam conclusionem potest argui sic: nullum productum producitur naturaliter a duobus nisi alterum illorum superfluat vel utrumque sit insufficiens; sed nihil in Deo superfluum, nec aliqua persona est insufficiens.

Preterea, Pater sine Filio potest producere Spiritum Sanctum, ergo producit. Patet consequentia, quia in perpetuis non differt esse a posse. Antecedens probatur, quia quicquid habet ex se principium productivum alicuius potest illud producere, omni alio circumscripto; sed Pater habet ex se principium sufficiens productivum Spiritus Sancti; ergo etc.

Preterea, impossibile est aliquid productum a duobus producentibus totalibus produci. Hoc patet, quia tunc produceretur ab aliquo, quo non producente nec existente, nihil minus esset; sed Spiritus Sanctus totaliter producitur a Patre et totaliter a Filio, si ponatur produci ab ipso; igitur impossibile est ipsum ab utroque produci.

Preterea, illa conclusio non videtur velut articulus fidei tenenda cuius oppositum asseritur a multis, quorum doctrina admittitur et vita commendatur ab Ecclesia. Hoc patet, quia, si sit articulus fidei, quicumque asserit oppositum est hereticus. Doctrina autem heretici non debet admitti nec eius vita ab Ecclesia commendari; sed Spiritum Sanctum non procedere a Filio asserunt multi Grecorum, quorum doctrina, etc. Unde Damascenus, libro primo, capitulo 4: "Credimus in unum Spiritum Sanctum Deum et in vivificantem, ex Patre procedentem, et in Filio quiescentem." Et capitulo 11: "Patrem non dicimus ex aliquo, dicimus autem cum Filii Patrem; Filium autem dicimus ex Patre, et Filium Patris nominamus; ex Filio vero Spiritum Sanctum non dicimus, sed Spiritum Filii nominamus.”

Item, beatus Andreas predicavit in Asia Spiritum Sanctum procedere a Patre et in Filio permanere, sicut dicunt Greci. Unde in sua legenda dicitur: "Pax vobis et universis qui credunt in unum Deum Patrem, et in unum Filium eius Dominum nostrum Ihesum Christum, et in unum Spiritum Sanctum procedentem ex Patre et in Filio permanentem." Et posset ex istis argui sic: nihil procedit ab eo in quo permanet; sed Spiritus Sanctus permanet in Filio, ut patet ex dictis; ergo etc.

Item, in Symbolo Constantinopolitane synodi sic legitur: "Credimus in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio adorandum et glorificandum." Et in Symbolo quod cantatur in missa quod fuit editum in Niceno non continetur quod Spiritus Sanctus procedat a Filio. Quod enim secundum nos ibi dicitur: "Qui ex Patre Filioque procedit," alterum a Latinis est editum, scilicet "Filioque," et tamen in fine illius Symboli subiunctum est quod "qui aliud docuerit anathema sit"; igitur debuit a nobis addi quod procedat a Filio.

Ad primum istorum potest dici dupliciter.

Primo, quod nullum productum producitur naturaliter a duobus ut duo sunt nisi alterum illorum superfluat, vel utrumque sit insufficiens. Potest tamen aliquod productum produci a duobus ut unum sunt. Nec propter hoc sequitur quod alterum superfluat, nec quod utrumque sit insufficiens. Et sic est in proposito, ut patet ex secunda conclusione.

Secundo potest dici quod maior non est vera si utrumque simpliciter habeat idem principium productivum, et nulli eorum repugnat producere, sicut est in proposito.

Ad secundum, nego antecedens. Ad probationem, dico quod maior est vera, circumscripto omni eo quod non habet ita [102va] perfecte principium productivum, et sic non est de Filio, quia ita perfecte habet voluntatem et essentiam divinam, que est principium productivum quo, sicut Pater, et sibi non repugnat formaliter spirare; igitur etc.

Ad tertium, dico quod maior est vera ubi sunt diversa principia productiva et diverse productiones, quod in proposito dici non potest, quia in Patre et in Filio idem est principium sive eadem vis spirativa in numero et spiratio activa eadem numero. Unde, si eadem anima est in diversis hominibus, idem actus intelligendi et volendi posset causari ab utroque totaliter, quia non causaretur ab eis inquantum plures, sed inquantum unus. Similiter potest dici ad istas rationes, quia si aliquid probarent, scilicet probarent Filium et Spiritum Sanctum non posse creare, et tamen est falsum, et contra omnes, sicut Filium non posse spirare. Deductio est evidens.

Sanctus Thomas ubi supra

Ad quartum a diversis diversimode respondetur. Dicunt enim aliqui quod “Spiritum Sanctum non procedere a Filio primo fuit a Nectorianis introductum, ut patet in quodam symbolo Nestorianorum damnato in Ephisino synodo. Et hunc errorem secutus est Theodoricus Nestorianus et plures post eum, inter quos, ut dicunt, fuit Damascenus. Unde in hoc eius sententie non est standum.”

Scotus ubi supra

Alii vero dicunt quod inter Grecos et Latinos non est realis contradictio, sed vocalis tantum. Unde “si duo sapientes, unus Grecus, alius Latinus, uterque amator veritatis, de hac visa contrarietate disquireret, pateret,” ut dicunt, “ipsam contrarietatem non esse veraciter realem sicut est vocalis. Alioquin vel ipsi Greci vel nos Latini vere sumus heretici. Sed quis audeat dicere Iohannem Damascenum, Basilem, Gregorium, Theodoricum, Gregorium Nacanzenum, et Cyrillum, et consimiles patres Grecos esse hereticos Quis iterum diceret beatos Hieronymum, Augustinum, Hilarium, et consimiles Latinos. Verisimile igitur est quod non subest dictis verbis contrariis contrariorum sanctorum sententia. Multipliciter enim dicitur, sicut hoc huius, ita ex illo, qua multitudine intellecta pateret forte,” ut dicunt, “contrariorum verborum non discors sententia.” Nulla tamen istarum.

Contra Sanctum Thomam et Scotum

Solutio non sufficit, ut mihi videtur. Non quidem prima, quia Iohannes Damascenus, si hunc errorem secutus est, vere fuit hereticus, quod non videtur bene dictum. Et confirmatur, quia librum illum Damasceni recepit papa Eugenius, sicut patet in eius titulo, quod non est verisimile si in ipso talis et tantus error continetur expresse.

Nec secunda, quia absolute et sine distinctione dicit quod inter Latinos et Grecos non est realis contradictio, sed vocalis tantum, cuius oppositum patet per Anselmum De processione Spiritus Sancti, capitulo 4 in principio capituli, ubi loquens de quibusdam que premiserat in principio, sic inquit: "Hoc – supplere prius dicta – pariter credimus indubitanter et confitemur et nos qui dicimus Spiritum Sanctum a Filio procedere, et Greci, qui nobiscum de hac re non consentiunt Ecclesie," ubi expresse dicit Anselmus quod Greci de hac re non sentiunt nobiscum, et per consequens inter nos et ipsos est contradictio realis et non tantum vocalis.

Et confirmatur, quia Greci nos anathematos dicunt quia dicimus Spiritum Sanctum procedere a Filio, quod non esset verisimile si inter nos et ipsos non esset realis sed tantummodo vocalis contradictio.

Dimissis igitur his omnibus, dico quod doctores Grecorum et antiqui, et consequenter omnes Greci qui precesserunt divisionem et separationem horum ab Ecclesia, verissime senserunt Spiritum Sanctum a Patre Filioque procedere, et inter istos et nos non est realis contradictio, sed vocalis tantum. Et quantum ad hos bene dicebat secunda solutio. Greci tamen qui fuerunt post divisionem et separationem predictam non crediderunt ipsum ab utroque procedere, sed a solo Patre, et inter istos et nos non est tantum vocalis contradictio, sed realis.

Secundum istorum patet ex his quae dicta sunt contra secundam solutionem. Primo vero probatur primum, quia si detur oppositum, sequitur quod doctores illi Graeci erraverunt in fide et vere fuerunt haeretici, quod non videtur bene dictum, sicut deducebat secunda solutio. [102vb]

Secundo, quia, si in tantam heresim fuissent prolapsi, non est verisimile quin beatus Augustinus, qui fuit validissimus malleus hereticorum et pugil fidei, de eis fecisset mentionem. Et quando conatum suum potuisset ad extirpandam eam, sicut fecit de omnibus heresibus que ante tempora sua vel suo tempore fuerunt, quod tamen fecisse non invenitur, immo absolute tanquam ab omnibus universaliter concessum asserit Spiritum Sanctum ab utroque procedere, ubicumque de materia ista loquitur, ut patet videntibus dicta sua; igitur etc.

Tertio, quia Magister in littera, distinctione 11, capitulo 4, auctoritatibus Athanasii, Didimi, Cirilli, et Iohannis Crisostomi, qui inter doctores Grecos fuerunt multum solemnes, ostendit Spiritum Sanctum etiam a Filio procedere. Et per hoc probat eos et alios tempore eorum nobiscum in eandem fidem convenire.

Et, si queratur cur Greci nunc in tantam heresim sunt prolapsi, nec doctores suos sequuntur, dicitur communiter quod tempore quo translatum est imperium de Grecis ad Germanos, tempore Caroli Magni, Greci indignati inobedientes facti sunt et Ecclesiae et imperatori et, ut viderentur recedere rationabiliter ab obedientia Ecclesie Romane, imposuerunt Latinis heresim, dicentes esse hereticum quod Spiritus Sanctus procedat a Filio, et ita accipientes non causam ut causam seu pro causa in hunc errorem prolapsi sunt.

His premissis, nego minorem. Et ad probationem primam Damasceni, dicitur communiter quod iste prepositiones 'ex' et ‘a', ut patet per Linconiensem Super epistolam Damasceni ‘De trisagio’, non solum denotant apud Grecos originem, sed principalitatem quandam secundum quam producens habet a se et non ab alio principium seu potentiam producendi seu generandi. Et isto modo, ut inducit Linconiensis ibidem, Damascenus et alii doctores Grecorum dicunt Spiritum Sanctum non procedere a Filio sive ex Filio, sed a solo Patre, quia quamvis Spiritus Sanctus procedat a Filio, non tamen principaliter modo predicto, quia Filius non habet a se, sed a Patre virtutem spirandi. Non igitur vult Damascenus quod Spiritus Sanctus non procedat a Filio, sed quod non eque principaliter sicut a Patre modo posito.

Et istum sensum profert beatus Augustinus XV De Trinitate, capitulo 45, de parvis, "Non frustra": "In hac Trinitate non dicitur Verbum Dei nisi Filius, nec Donum nisi Spiritus Sanctus, nec de quo genitum est Verbum et de quo procedit principaliter Spiritus Sanctus nisi Deus Pater." Et subdit: "Principaliter, ideo autem addidi ‘principaliter’ quia et de Filio Spiritus Sanctus procedere reperitur. Sed hoc quoque illi Pater dedit." Hec Augustinus.

Ad secundam vero patet quod ex verbis illis beati Andreae Augustinus non habet quod Spiritus Sanctus non procedat a Filio, quia quando predicabat Spiritum Sanctum procedere a Patre non addit "solum modo." Et quando dicitur quod nihil procedit ab eo in quo permanet, negatur. Constat enim quod Filius procedit a Patre, et tamen dicitur permanere in Patre iuxta illud: "Ego in Patre et Pater in me manet."

Ad tertiam, respondet Magister in littera, distinctione XI, capitulo 3, dicens: "Nos autem illa verba ita declaramus: 'Qui aliud docuerit vel aliud predicaverit', id est contrarium docuerit vel contrarium predicaverit, 'anathema sit'. Aliud ergo ponit pro opposito, sicut Apostolus ad Galatas: "Si quis aliud evangelizaverit', id est contrarium, 'anathema sit'. Non dicit: 'Si quis addiderit, nam si illud diceret, sibi ipsi contradiceret, ut ostendit beatus Augustinus."

Ex quibus verbis clare patet quod, non obstante determinatione illa ad hoc potuit a nobis addi quod procedit a Filio, quia hec additio non contrariatur determinationi priori.

Contra secundam conclusionem posset argui: verum, quia conclusio illa non est catholicis dubia, cum sit per Ecclesiam determinata, pertranseo.

Contra tertiam vero occurrit quedam specialis difficultas, eo quod Spiritus Sanctus producitur necessario et necessitas repugnat libertati. Isti tamen difficultati responsum fuit super prima distinctione, questione 6, ubi fuit ostensum quod non omnis necessitas repugnat libertati communiter dicte, licet repugnet libertati contradictionis et contingentie.

Contra quartam vero non oportet instare in speciali, quia dependet ex tribus personis, etc.

Ad rationes principales

[103ra] Ad primum nego antecedens. Et ad probationem, non est verum quod quicquid producitur libere producatur contingenter, ut patet ex prima distinctione, questione preallegata. Secundam rationem concedo concludere.