Post hoc considerandum est quod in hac 13 distinctione principaliter agitur de differentia generationis et processionis Spiritus Sancti sive spirationis, quod idem est, quero conformiter cum eodem: utrum generatio et spiratio in Deo realiter distinguantur.
Et videtur primo quod non, quia in divinis quecumque realiter disitnguuntur adinvicem opponuntur dicente Anselmo et Boetio quod omnia idem in divinis ubi non obviat relationis oppositio, sed generatio et spiratio non opponuntur adinvicem, ut patet; ergo etc.
Contra: si generatio in divinis esset realiter spiratio Spiritus Sancti, esset vere genitus et Filius vere spiratus. Consequens est falsum. Non est dubium, igitur et antecedens. Consequentia probatur, quia bene sequitur generatio est productio, igitur genitum est productum, igitur a simili bene sequitur generatio est spiratio, igitur generatum est spiratum et econverso.
In ista questione primo ponam tituli expositionem, secundo quattuor conclusiones. Tertio movebo dubia. Quarto respondebo.
Quantum ad primum, quia generatio quedam est activa et quedam passiva et similiter spiratio. Potest primo comparari generatio activa ad spirationem activam et tunc est sensus questionis utrum generatio activa et spiratio activa realiter distinguantur in Patre.
Potest secundo comparari generatio activa Filii ad spirationem activam et est sensus utrum generatio activa et spiratio activa realiter distinguantur in Filio.
Potest tertio comparari generatio activa Patris ad spirationem passivam et tunc est sensus utrum generatio activa Patris et spiratio Spiritus Sancti realiter distinguantur.
Potest ulterius ultimo comparari generatio passiva ad spirationem passivam et tunc est sensus utrum generatio passiva Filii et spiratio passiva Spiritus Sancti realiter distinguantur. Et hoc de primo.
Quantum ad secundum articulum.
Prima conclusio est quod generatio activa et spiratio activa non distinguuntur realiter in Patre.
Probatur primo sic: si generatio et spiratio activa in Patre sint due res distincte vel una earum est ei essentialis et alia accidentalis vel utraque accidentalis vel utraque essentialis. Primum dari non potest ne cogamur subiectum et accidens ponere in divinis. Nec secundum tum propter causam assignatam, tum quia paternitas cum sit constitutiva Patris non est ei accidentalis. Si detur tertium, sequitur quod Pater constituatur ex utraque realiter sive essentialiter, quod est impossibile. Consequentia patet, quia tota causa quare homo constituitur realiter ex anima et corpore est quia quodlibet eorum est ei essentiale, sed impossibilitas consequentis probatur, quia quandocumque principia constitutiva alicuius constituti distinguuntur realiter inter se neutrum constitutivorum predicatur per se predicatione dicente “hoc est hoc constituto”, sed generatio activa et spiratio activa ex supposito sunt per se principia constitutiva persone Patris et distinguuntur realiter inter se, ergo neutrum illorum predicatur per se predicatione dicente “hoc est hoc de Patre”. Conclusio est falsa, ergo aliqua premissarum. Non maior ex quo ei constitutum inducit duo constituentia, quorum unum realiter non est aliud neutrum predicatur de ipso, aliter pars predicaretur de suo toto, ergo maior quantum ad aliquam sui partem et quicquid dicitur habetur propositum, quia, si sit falsa quantum ad secundam partem, habetur propositum, scilicet principalis conclusio. Si quantum ad primam partem, patet impossibilitas consequentis, ergo. Et confirmatur, quia omne constitutum quod non recipit realiter per se cuiuslibet constitutivi predicationem est compositum realiter. Sed persona Patris non recipit realiter cuiuslibet principii constitutivi predicationem supposito quod generatio et spiratio activa distinguuntur realiter inter se et sint per se principia constitutiva ipsius, ergo persona Patris est composita realiter, quod est impossibile. Maior patet per beatum Augustinum XI De civitate Dei, capitulo 10, ubi dicit quod “sim-[103rb]-plex est quicquid habet”, igitur, si constitutum non recipit predicationem cuiuslibet constitutivorum non est simplex realiter, et per consequens erit compositum realiter. Minor autem est manifesta ex dictis; ergo etc.
Secundo ad principale sic: in divinis quicquid est paternitas realiter, ergo generatio activa realiter. Hec patet, quia generatio activa et paternitas sunt una res convertibiliter et adequate solum distincta nominaliter, ut patet per Magistrum, distinctione 27, sed spiratio activa in Patre est realiter paternitas, ergo. Probatur minor, quia quicquid est realiter Pater in divinis est realiter paternitas. Hec patet, quia paternitas et Pater in divinis sunt una res convertibiliter et adequate, sed spiratio activa in Patre est realiter Pater et econverso, ut patet ex dictis; ergo etc. Et confirmatur, quia impossibile est aliqua realiter distingui et de se invicem in abstracto vere predicari. Ista propositio in creaturis est manifesta et in divinis patet per inductionem, quia tota ratio quare paternitas in divinis non est filiatio est, quia realiter distinguuntur ab ea, et sic de similibus, quia generatio et spiratio activa predicantur de se invicem in abstracto, quia quecumque predicantur in divinis de se invicem in concreto predicantur realiter in abstracto, sed paternitas predicatur in concreto despiratione activa, quia spiratio activa est Pater, igitur et in abstracto, et per consequens spiratio activa est paternitas, sed quicquid in divinis est paternitas est generatio activa, ut patet ex dictis; ergo etc.
Tertio sic: in divinis omnis res distincta realiter ab alia est per se subsistens. Hoc patet, quia omnis res que non est alteri inherens est per se subsistens. In divinis autem nihil est inherens alteri, igitur, si generatio et spiratio activa in Patre essent plures res realiter distincte, essent plures res per se subsistentes, et per consequens duo supposita non unum, quod est erroneum; ergo etc.
Ex ista conclusione infero correlarie quod generatio passiva et spiratio activa non distinguuntur realiter in Filio. Deductio est clara, quia rationes ita possunt formari de generatione passiva et spiratione activa in Filio sicut de generatione activa et spiratione activa in Patre. Et confirmatur, quia, sicut se habet essentia divina ad personas Patris et Filii et Spiritus Sanctus quibus est communis, ita spiratio activa ad personas Patris et Filiis quibus est communis, sed essentia divina non est res distincta a Patre et Filio et Spiritu Sancto, nec a proprietatibus eorum, ut patet extra De summa trinitate et fides catholica, igitur spiratio activa non est res distincta a Patre et Filio, nec a proprietatibus eorundem. Imaginor ergo quod, sicut essentia divina non est tantum paternitas, cum sit filiatio et spiratio passiva que non sunt paternitas et tamen hoc non obstante non sunt res distincta ab aliquo istorum, sic etiam suo modo, sed spiratio activa non sit generatio activa, cum sit generatio passiva que non est activa. Non tamen est res distincta a generatione activa in Patre, nec a passiva in Filio, nec ponit in numerum realiter cum eiusdem. Et principalis ratio que movet me ad hoc est, quia cogemur ponere quattuor res in divinis non tantum tres, quod non invenitur in Scriptura, nec determinatum ab Ecclesia, immo videtur repugnare determinationi Ecclesie, ut patet extra De summa trinitate etc, et quia que non distinguuntur realiter nec formaliter ut credo.
Secunda conclusio est quod generatio activa et spiratio activa non distinguuntur formaliter in Patre, nec generatio passiva et spiratio activa in Filio, licet generatio activa et passiva formaliter distinguantur. Istius conclusionis probo primo possibilitatem, secundo necessitatem. Possibilitatem quidem sicnon est maior repugnantia quod una formalitas relativa et communicabilis formaliter sit formaliter due formalitates relative incommunicabiles formaliter quam quod una realitas relativa et communicabilis realiter sit realiter due realitates relative incommunicabiles realiter. Propositio patet ex terminis, sed non obstante huiusmodi repugnantia in creaturis. In divinis tamen realitas spirationis active que una existens realiter [103va] communicatur Filio est realiter generatio activa et passiva que sunt due realitates relative et incommunicabiles realiter, ut patet ex precedenti conclusione.
Necessitatem vero deduco sic: vel realitas spirationis active et eius formalitas sunt idem omnibus modis extra intellectum per exclusionem omnis divisionis et non identitatis ex natura rei, vel non. Si sic, sequitur quod cuiuscumque spiratio activa est idem realiter sit idem formaliter et quod a quocumque distinguuntur formaliter distiguuntur realiter et econtra, et sic propositum. Si non, vel distinguuntur realiter omnibus modis extra intellectum per exclusionem omnis identitatis ex natura rei, vel non. Si sic, vel formalitas spirationis active est aliqua realitas vel nulla. Si nulla, ergo nihil, quia quod nulla res est omnino nihil est, secundum Augustinum. Si aliqua et non sua ex supposito sequitur quod realitas spirationis active et eius formalitas sunt due realitates, quarum una realiter non est alia, quod non est verum. Si non, sequitur quod realitas spirationis active et eius formalitas ex natura rei sunt idem et distinguuntur. Quo posito quero an uno et eodem modo omnibus modis extra intellectum sint idem et distinguantur ab alio et alio modo. Primum dari non potest, iuxta doctrinam Scoti et suorum contra quos ponitur ista conclusio, quia principium eorum est quod quecumque conveniunt et differunt a quo sui conveniunt et a quo sui differunt. Si detur secundum, sequitur quod realitas spirationis active a quo sui sit idem sue formalitati et a quo sua distincta ex natura rei. Sint illa a et b et queratur sicut prius a et b sunt idem omnibus modis extra intellectum per exclusionem entis vel non; et sequitur processus in infinitum, sed talis processus non est ponendus presertim in Deo.
Tertia conclusio est quod generatio activa et spiratio activa in Patre non sunt idem convertibiliter et adequate, nec generatio passiva et spiratio activa in Filio.
Probatur primo sic: quod est adequate generatio activa est tantum generatio activa et quod est adequate generatio passiva est tantum generatio passiva. Hoc patet ex quid nominis terminorum, sed spiratio activa non est tantum generatio activa, quia tunc non esset generatio passiva, nec est tantum generatio passiva, quia tunc non esset generatio activa, quorum oppositum patet ex conclusionibus precedentibus; ergo etc.
Secundo sic, quod est idem utrique oppositorum non est idem alteri eorum convertibiliter et adequate. Oppositum predicati infert oppositum subiecti. Sed spiratio activa est idem utrique eorum generationi active, scilicet et passive, et tanta identitate uni sicut alteri, ut patet ex dictis; ergo etc.
Tertio sic: illa non sunt idem convertibiliter et adequate quorum unum invenitur ubi alterum non invenitur. Patet ex terminis, sed spiratio activa invenitur in Filio ubi generatio activa non invenitur et invenitur in Patre ubi non invenitur in Filio generatio passiva; igitur etc.
Quarta conclusio est quod generatio activa et passiva in Deo realiter distinguuntur a spiratione passiva et inter se. Ista conclusio non est catholicis dubia, quia nemo christianus confitetur Patrem et Filium et Spiritum Sanctum quantum ad eorum propriam unam rem esse, sed tres, ut patet per Anselmum De incarnatione verbi, capitulo 2. Et hoc de secundo articulo.
Quantum ad tertium et quartum articulos simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam invenio duas opiniones, quarum prima ponit:
Roddendon in I, distinctione 13, questione 1
Quod generare et generari differunt realiter in Patre et Filio a spiratione vel quod idem est quod generatio et spiratio activa differunt realiter in Patre, et similiter generatio passiva et spiratio activa in Filio. Et hoc opponitur ei directe.
Secunda vero dicit quod querere utrum generatio activa distinguatur realiter a spiratione activa non est aliud quam querere utrum Pater et Filius distinguantur realiter a Patre. Et eodem modo querere utrum spiratio activa distinguitur a generatione passiva non est aliud quam querere utrum Pater et Filius distinguantur realiter a Filio. Et hoc opponitur ei directe, quia constat quod Pater et Filius non sunt realiter Pater, nec sunt [103vb] realiter Filius, licet Pater sit realiter Pater et Filius realiter sit Filius; et per consequens spiratio activa secundum istum modum dicendi non erit realiter generatio activa, nec passiva, quod contradicit conclusioni mee.
Pro opinione…
Durandus in I, distinctione 13, questione 1, articulo 10
…que communis est multis quidam doctor arguit primo sic: illa que non possunt convenire eidem respectu eiusdem non est non sunt idem realiter, saltem re relata, quia relationis esse est ad aliud, sed generare vel spirare vel generari non possunt convenire eidem respectu eiusdem. Generatio enim competit Patri respectu Filii tantum. Spirare autem non competit Patri respectu Filii, sed solum respectu Spiritus Sancti; rursus generari et spirare competunt Filio, sed generari tantum respectu Patris, spirare autem respectu Spiritus Sancti, ergo spirare non est idem realiter saltem re relata, cum generare vel generari.
Preterea, sicut se habet generare ad generari, ita spirare ad spirari, sed generare et spirare non differunt realiter per me; igitur nec generari et spirari, quod est contra me, vel, si generari et spirari differunt realiter, igitur generare et spirare, quod est propositum.
Preterea, duabus relationibus disparatis specie vel quasi specie differentibus correspondent due relationes specie vel quasi specie differentie, sed generari et spirari sunt due relationes disparate specie vel quasi specie differunt realiter, ergo relationes que eis correspondent, scilicet generare et spirare specie vel quasi specie, differunt, et ita realiter differunt cum sint relationes rei, non rationis. Maior patet, quia eadem relatio secundum speciem non opponitur pluribus secundum speciem. Minor autem de se patet; ergo.
Preterea, quecumque sunt una et eidem eadem sunt eadem inter se saltem eodem modo quo sunt eadem uni tertio et hoc est necessarium cum contrarium implicet contradictionem. Cum ergo per me generare et generari sint idem cum spirare non solum re absoluta, sed etiam re relata, sequitur quod generare et spirare sunt idem, cum spirare non solum sit re absoluta, sed relata, et ita erunt penitus idem, quod est absurdum cum opponantur, igitur et illud est absurdum ex quo sequitur, scilicet quod spirare sit idem realiter cum generare et generari.
Preterea, ab una actione immediate non possunt esse due passiones, sed generari et spirari sunt due passiones vel emanationes dicte passive; ergo non possit esse ab una actione immediate, sed generari est immediate a generare et spirari est immediate a spirare, ergo generare et spirare non sunt una actio, sed due realiter differentes sicut passiones eis correspondentes.
Preterea, impossibile est esse eandem relationem producentis et producti, etiam si idem sit producens et productum respectu diversorum. Verbi gratia dato quod Spiritus Sanctus esset Filius Filii sicut contingit in humanis eundem esse Patrem et Filium respectu diversorum. Adhuc illa esset relatio alia quo diceretur Filius et alia diceretur Pater, sed spirare et generari sunt relationes producentis et producti in eodem, scilicet Filio, licet respectu diversorum; ergo impossibile est quod sit una relatio, sed necessario sunt due, quia idem est iudicium de relationibus et emanationibus; ergo etc.
Preterea, ad idem…
Landulphus in I, distinctione 13, questione 1, articulo 1
…quidem alius doctor arguit dupliciter. Verum, quia prima ratio sua coincidit cum quarta precedentis doctoris. Dimitto eam; sed secundo arguit sic: eandem relationem ut relationem constituere realiter et non constituere est contradictio secundum idem. Sed paternitas constituit personam Patris realiter in esse suppositali et ut relatio, spiratio, actio, non ergo impossibile est quod sint una res inquantum relatio. Maior patet ex primo principio, quia contradictoria non sunt circa idem. Minor probatur, quia, si spiratio actio constitueret personam Patris in esse suppositali, quia de paternitate certum est quod constituit cum spiratio actio sit in Patre et Filio, Pater et Filius essent unum suppositum una relatione reali, quia tunc ita esset de personalitate Filii sicut Patris.
Preterea, ad idem arguitur communiter, quia, si spiratio activa non distingueretur realiter a generatione activa et passiva, non esset quattuor relationes reales in divinis, quod est contradicta doctorum.
Pro secunda opinione…
Roddendon ut supra.[104ra]
…arguitur unica ratione sic: spiratio activa non est nisi Pater et Filius qui active spirant Spiritum Sanctum et generatio activa non est aliud quam Pater, nec passiva quam Filius, igitur querere utrum spiratio activa distinguatur realiter a generatione activa non est aliud quam querere utrum Pater et Filius distinguatur realiter a Patre. Et querere utrum distinguantur realiter a generatione passiva non est aliud quam querere utrum Pater et Filius distinguuntur realiter a Filio. Antecedens supponitur et consequentia videtur clara, sed ad veritatem nulla istarum opinionum videtur mihi rationalis, nec tenenda. Non quidem prima, quia, si spiratio activa et generatio activa in Patre vel passiva in Filio essent due res distincte, non posset salvari summa simplicitas persone divine, nec posset vitari quaternitas rerum in divinis quam non admitit Ecclesia, ut patet ex dictis; igitur etc.
Contra Roddendon
Nec secunda, quia vel iste doctor intelligit quod spiratio activa sit una res que est Pater et Filius et Spiritus Sanctus sicut essentia divina que est una res que est Pater, Filius et Spiritus Sanctus, vel intelligit quod sic est Pater et Filius quod non est aliqua una res, sed simpliciter plures. Si secundo modo, male et periculose intelligit et contra intentionem doctorum et fidem. Si primo modo, patet quod non est idem querere utrum Pater et Filius distinguantur realiter a Patre, sed intellectus questionis est utrum res illa que est spiratio activa et res illa que est generatio activa sint una sola res vel plures, sicut non est idem querere utrum essentia divina distinguatur realiter a generatione activa et utrum Pater et Filius et Spiritus distinguantur realiter a Patre. Sed intellectus questionis est utrum res illa que est essentia divina et res illa que est generatio activa sit una sola res vel plures; et in isto sensu doctores qui realiter et catholice volunt loqui intelligunt questionem nec motiva illarum opinionum concludunt. Et ideo respondeo ad primum.
Ad rationes Durandi
Et nego maiorem, quia ad hoc quod aliqua non possunt convenire eidem respectu eiusdem sufficit quod illa non sint idem convertibiliter et adequate vel quod sint equipollentia rebus distinctis. Et sic est in proposito, quia spiratio activa non est convertibiliter generatio activa, nec passiva, ut patet ex tertia conclusione, nec illa res que est generatio activa et spiratio activa in Patre est minoris virtutis quam si illa essent realiter distincta in ipso, sicut illa res que est bonitas et sapientia in Deo non est minoris virtutis quam bonitas et sapientia si essent res distincte in eo.
Ad secundum, primo reduco rationem contra eum: sicut se habet generare ad generari, ita se habet spirare ad spirari, ergo permutatim, sicut se habet generare ad spirare, ita generari ad spirari, sed generare et spirare non constituunt distincta supposita realiter; igitur nec generari et spirari, quod est contra eum et contra quoscumque recte loquentes. Vel, si generari et spirari constituunt, ita et generare et spirare, quod est erroneum. Vel sic: si generare et spirare conveniunt eidem persone ista, et generari et spirari. Vel, si generari et spirari non conveniunt eidem, ita nec generare et spirare, quorum quodlibet est contra fidem.
Ad formam igitur rationis dicitur communiter quod communtata proportio non tenet gratia forme in quantitatibus ubi est proportio et proportionabilitas. In qualitatibus autem vel aliis habitibus si tenet gratia materie, non tamen gratia forme et, quia in proposito non arguitur in terminis quantitatis, nil sequitur gratia forme. Verum, quia multotiens tam doctor quam Philosophus arguunt per locum mutata proportione etiam non in terminis quantitativis.
Respondeo aliter ad rationem et dico ad maiorem quod, si li ‘sicut’ sit nota omnimode similitudinis, propositio non est vera, quia generare sic se habet ad generari quod quodlibet istorum convenit uni soli persone et est contitutivum ipsius. Spirare vero non sic habet ad spirari, cum spirare conveniat duobus et non sit constitutivum alicuius. Si vero sit nota alicuius similitudinis, vera est propositio, sed tunc non tenet commu-[104rb]-tata proportio nisi forte gratia materie, etiam supposito quod teneat in quibusdam terminis non sequitur quod ita se habeat generare ad spirare, presertim quantum ad identitatem et non identitatem de qua nunc agitur sicut generari ad spirari. Ratio huius est, quia generare et spirare conveniens eidem persone divine in qua non possunt poni aliqua res distincte. Generari autem et spirari non conveniunt eidem, ut dictum est supra.
Ad tertium nego maiorem. Si intelligat quod talibus relationibus correspondeant due relationes realiter differentes, sufficit enim quod respondeant due relationes virtualiter vel equivalenter. Et sic est in proposito, quia, licet generatio activa et spiratio activa non sint due relationes reales, quarum una non sit alia realiter, sunt tamen due virtualiter vel equivalenter, quia illa una relatio realiter vere est generatio activa, et ideo vere opponitur et correspondeat generationi passive et vere est spiratio activa, et ideo vere opponitur et correspondet spirationi passive, unde, si eadem relatio in creaturis erit equalitas et similitudo talis est una relatio realiter et due virtualiter vel equivalenter et sufficienter correspondent pluribus oppositis.
Ad quartum: si ratio illa esset bona, sequeretur quod essentia divina esset res distincta a personis, quod est contra determinationem Ecclesie, licet hoc iste doctor concedat et male sequeretur etiam quod generare et spirare distinguerentur realiter a Patre salem re relata, quod ego nollem concedere, vel quod generare et spirare nullo modo distinguantur, quod est propositum. Consequentia patet per formam suam arguendo sic: quicumque uni et eidem sunt etc., sed generare et spirare sunt idem realiter cum Patre non solum re absoluta, sed etiam re relata, igitur generare et spirare sunt idem inter se non solum re absoluta, sed etiam re relata. Si conclusio sit falsa, aliqua premissa est falsa et non maior per eum, igitur minor; et sic patet prima pars consequentis. Si vera, igitur patet secunda; ergo etc.
Dico igitur ad rationem quod maior illa non est vera nisi illa sint eadem uni et eidem convertibiliter et adequate, sicut patet de essentia divina et personis, quod in proposito non est verum, quia generare et generari non sunt idem cum spirare convertibiliter et adequate, ut patet ex dictis.
Ad quintum dico quod ab una actione realiter equipollente tamen distinctis virtualiter immediate possunt esse due passiones. Et sic est in proposito, ut patere potest ex dictis.
Ad sextum nego maiorem, dum tamen illa relatio existens una realiter equipolleat distinctis virtualiter, sicut est in proposito; nec oppositum probatur ab eo.
Ad rationes Landulphi
Ad rationem vero alterius doctor primo reduco rationem contra eum, quia, si deductio illa sit bona, sequitur quod essentia et paternitas in divinis sint due res distincte, quod non consonat catholice veritati. Deductio est clara arguendo sic: eandem rem constituere realiter et non constituere est contradictio secundum idem. Ista propositio est vera si maior sua sit vera et tenet per probationem suam, sed paternitas per eum constituit realiter personam Patris in esse suppositali. Essentia vero non, quia, cum essentia sit in Patre et in Filio et Spiritu Sancto, Pater et Filius et Spiritus Sanctus essent unum suppositum per deductionem suam, quod non esset catholice dictum.
Ad rationem igitur suam dico quod ad hoc quod paternitas vel generatio constituat personam Patris in esse suppositali, spiratio vero non sufficit quod non sit idem convertibiliter et adequate sicut diceretur de essentia et paternitate.
Egidius in I, distinctione 27, questione 1
Ad ultimum respondet doctor noster negando consequentiam, quia non sequitur spiratio activa non distinguitur realiter a generatione activa in Patre et passiva in Filio sicut res a re, igitur in divinis non sunt quattuor relationes reales. Responsio ipsius est quod relatio realis aliunde habet quod sit res et aliunde quod sit relatio. Primum enim, ut dicit, habet a fundamento sive ab eo in quo existit secundum a termino; unitas ergo et distinctio relationum realium secundum quod sunt relationes sumitur ex unitate vel distinctione terminorum. Unitas autem et distinctio eorum secundum quod sunt res sumitur ex unitate vel distinctione fundamentorum sive rerum in quibus existunt et, quia generatio activa et spiratio activa sunt [104va] in eodem fundamento immediate, quia in eadem persona Patris et habent distinctos terminos, quia per generationem activam Pater refertur ad Filium et per spirationem activam ad Spiritum Sanctum qui realiter distinguuntur, sequitur quod generatio activa et spiratio activa sic sunt una res in Patre quod tamen sunt due relationes reales; et similiter dicendum est de generatione passiva et spiratione activa in Filio. Quo posito patet quod iste quattuor relationes divine non sunt quattuor res, sed solum tres, quia spiratio activa sic ponit in numerum relationum realium, cum generatione activa et passiva quod non in numerum rerum, et per consequens patet quod illa non fuit bona consequentia.
Contra Egidium
Sed, licet ista solutio sit nobis valde subtilis et pulchra, mihi tamen non videtur sufficere propter aliqua que asserit minus vera meo iudicio, et ideo pono contra eam quattuor propositiones.
Prima est quod relatio realis non habet quod sit res a subiecto sive a fundamento in quo est. Hanc probo sic: illud quod convenit relationi reali ex se et ratione sue quiditatis non convenit ei ratione subiecti sive fundamenti in quo existit, sed esse rem convenit sibi etc; ergo etc. Maior est de se nota et minorem deduco sic: omnis relatio realis se ipsa omni eo circumscripto, quod non est de se per se primo intellectu quiditativo ipsius, est aliquid et ens, igitur se ipsa circumscripto omni eo etc, igitur est aliqua res. Antecedens patet, aliter se ipsa et ratione sue quiditatis esset omnino nihil, quod non est verum, et tamen consequentia videtur clara; tum quia quod nulla res est, ut patet per beatum Augustinum I De doctrina christiana, tum quia solemus usu dicere quicquid aliquo modo dicimus esse aliquid, ut patet per Anselmum De incarnatione verbi, capitulo 2, ergo etc. Nec valet si dicatur quod relatio secundum doctorem non est aliquid, sed ad aliquid, quia accipiatur aliquid ut contradictorie distinguitur contra nihil, sicut accipitur in ratione mea, falsum est quod assumitur. Oportet enim concedere quod relatio sit aliquid isto modo nisi velimus dicere quod sit omnino nihil, quod doctor noster non concederet.
Secunda propositio est quod unitas et distinctio relationum secundum quod sunt res non sumuntur ex unitate et distinctione rerum in quibus existunt. Et hoc sequitur ex precedenti, quia bene sequitur secundum doctorem relatio realis non habet quod sit res a subiecto in quo est, igitur unitas et distinctio relationum realium secundum quod sunt res non sumuntur etc. Confirmo eam tamen satis evidenter ut mihi videtur, quia in eadem albedine fundantur similitudo et dissimilitudo et in eadem quantitate equalitas et inequalitas respectu diversorum, que tamen realiter distinguuntur sicut res a re supposito quod quelibet earum sit res.
Thomas de Argentina in I, distinctione 27, questione 1, articulo 2
Sed ad istam rationem quidam doctor noster nititur respondere dicente quod non est ad propositum, quia, cum creatura non sit omnino simplex, non repugnat res distinctas esse in eodem fundamento creato respectu diversorum; et ideo dato quod similitudo et dissimilitudo dicant diversas res et hoc tamen possunt simul esse in eodem fundamento creato. Repugnat tamen diversas res esse in divina persona que est omnino simplex.
Contra Thomam
Sed ad veritatem ista solutio destruit positionem doctoris, quia, si sit vera, patet quod causa quare generatio activa et spiratio activa in Patre non sunt due rationes non est unitas persone in qua fundatur, sed simplicitas, et tamen constat quod doctor non assignat pro causa simplicitatem, sed unitatem. Et confirmatur, quia doctor universaliter dicit quod unitas et distinctio relationum secundum quod sunt res sumitur ex unitate et distinctione rerum in quibus existunt, igitur hoc est verum tam in creaturis quam in divinis, et ideo doctor in eadem questione facta deductione sua concludendo sic ait propter quod dicendum est: ex distinctione terminorum relationes reales distingui secundum quod relationes sunt, sed ex differentia rerum in quibus existunt distingui ex eo quod res quedam existunt, ita quod nunquam plu-[104vb]-res relationes sunt plures res nisi sint in pluribus rebus, ut in pluribus suppositis, vel in pluribus fundamentis hoc formaliter doctoris. Et, si sit vera, patet quod similitudo et dissimilitudo nunquam erunt plures res nec in divinis, nec in creaturis nisi sint in pluribus rebus, quod contradicit solutioni sue iam date. Dimissa tamen ista solutione forte dicetur ad rationem iuxta principia doctoris quod similitudo et dissimilitudo fundate in eadem albedine respectu diversorum non sunt due relationes reales, sed una sola res, quia nunquam plures relationes sunt plures res nisi sint in pluribus rebus secundum eum. Et, licet ista responsio videatur conformior dictis doctoris, mihi tamen videtur impossibilis, quia ille relationes non sunt una res quarum una potest realiter esse altera non existente realiter et econtra, sed sic est in proposito, quia desinente termino dissimilitudinis et manente termino similitudinis manet realiter similitudo dissimile non realiter manente.
Et confirmatur ex dictis doctoris, quia, secundum eum in eadem questione, multiplicato inferiori de necessitate multiplicatur superius, ubi proprie reperitur ratio superiorum et inferiorum secundum eum et secundum omnes, igitur in creaturis multiplicato inferiore necessario multiplicatur superius quicquid sit in divinis ubi hec proprie non reperiuntur, ut dicit, sed constat quod relatio realis in creaturis est inferior ad rem non minus quam homo ad animal, igitur saltem in creaturis iuxta principia multiplicatis relationibus necesse est multiplicare res, unde, sicut est impossibile quod duo homines sint unum animal, sic est impossibile quod due relationes reales saltem in creaturis sint una res.
Tertia propositio est quod unitas et distinctio relationum realium secundum quod sunt relationes non sumitur ex unitate et distinctione terminorum. Hanc probo sic: pluralitas relationum realium potest stare et stat de facto cum unitate termini, igitur unitas earum non sumitur existente termini, nec distinctio ex distinctione. Consequentia nota. Antecedens probatur, quia due dissimilitudines fundate in duabus albedinibus respectu eiusdem nigredinis numero sunt due relationes reales et tamen terminus est tantum unus, quia eadem nigredo numero. Item, due filiationes reales quibus duo Filii referuntur ad eundem Patrem sunt due relationes reales, et tamen terminus est unus tantum, quia unus Pater, et sic de multis aliis. Sed, quia forte diceretur quod unitas et distinctio relationum in eadem specie non sumitur ex unitate et distinctione terminorum, sed solum unitas et distinctio relationum differentium secundum speciem, ut dicit doctor ibidem, idcirco ostendo hoc idem de relationibus differentibus specie, quia constat quod eidem albedini cui altera albedo est similis, nigredo est dissimilis. Constat etiam quod similitudo fundata in albedine et dissimilitudo fundata in nigredine respectu eiusdem albedinis sunt due relationes specie differentes et tamen terminus est unus tantum, ut prius. Forte dicetur quod similitudo fundata in albedine et dissimilitudo fundata in nigredine respectu eiusdem albedinis non sunt due relationes, sed tantum una, licet sint due res, quia fundantur in duobus subiectis, sicut concedit doctor, quia, si spiratio activa fundaretur in Patre et Filio secundum se, dicerentur esse due res, sed una relatio, quia terminus ad quem per ipsum referuntur est unus tantum, videlicet Spiritus Sanctus.
Sed ad veritatem, licet illa responsio sit multum conformis dictis doctoris, mihi tamen videtur omnino impossibilis. Primo, quia saltem in creaturis ubi proprie reperitur ratio superioris et inferioris simpliciter est impossibile quod due res distincte sint una relatio realis numero, sicut est impossibile quod duo animalia sint unus homo.
Secundo, quia similitudo fundata in nigredine et dissimilitudo fundata in albedine respectu eiusdem nigredinis non minus sunt plures relationes reales quam due dissimilitudines fundate in duabus albedinibus respectu eiusdem nigredinis que tame,n secundum doctorem et secundum omnes, sunt due relationes, non una tantum.
Tertio, quia in creaturis ubi pro-[105ra]-prie reperitur genus et species que differunt specie differunt numero, ut patet XV Metaphysice, capitulo de uno, sed similitudo et dissimilitudo predicte in genere relationum differunt specie, ut notum est cuicumque, igitur differunt numero, et per consequens sunt due relationes, non una tantum.
Quarto, quia simpliciter est impossibile eandem relationem realem numero simul esse et non esse. Et constat quod similitudo predicta potest esse illa dissimilitudine non existente vel econverso. Et ad veritatem non est aliquo modo possibile quod in creaturis una relatio realis numero sit in diversis subiectis et presertim distinctis secundum speciem.
Ultima propositio est quod, si spiratio activa et generatio activa in Patre sunt formaliter due relationes reales, necessario sequitur quod sint due res. Hanc probo primo sic: quia stante supposito si generatis activa et spiratio activa non essent due res, sed una tantum, hoc ideo esset, quia fundantur in eodem subiecto. Hoc patet ex fundamentis doctoris, sed hoc non obstat, ut patet ex propositione secunda; igitur etc.
Secundo, quia, sicut se habet relatio rationis ad ens rationis, ita relatio realis ad ens reale, sed impossibile est esse duas relationes rationis distinctas quin sint duo entia rationis distincta; ergo impossibile est esse duas relationes reales distinctas quin sint duo entia realia distincta, et per consequens due res.
Idem Thomas ubi supra
Sed ad istam rationem quidam doctor noster nititur respondere dupliciter. Primo quidem dicit quod generationem et spirationem activam esse duas relationes reales in Patre potest dupliciter intelligi. Uno modo intrinsece, alio modo extrinsece et connotative. Primo modo, ut dicit, falsus est intellectus, quia intrinsece sunt una et eadem realitas penitus indivisa. Secundo vero modo est verus intellectus eo quod paternitas et communis notio sive generatio activa sive spiratio activa, quod idem est, intrinsece exigit duos terminos realiter distinctos ratione, quorum vere dicuntur due relationes reales realitate extrinseca.
His premissis dicit ad rationem quod per eam non convincitur quod generatio activa et spiratio activa sint due res intrinsece, sed solum extrinsece et connotative, quod verum est. Secundo dicit: concessis ambabus premissis non plus concluditur nisi quod non possunt dari due relationes realiter distincte nisi dentur due res et hoc non est contra doctorem, nec contra eum, quia non ponunt ut dicit communem notionem, et paternitatem esse duas relationes realiter distinctas, licet ponant quod sint due relationes reales ratione duorum terminorum realium.
Contra Thomam
Nulla tamen istarum solutionum sufficit, ut mihi videtur. Non quidem prima, quia, si illa responsio esset bona, sequeretur quod, sicut paternitas et communis notio sunt due relationes, sic sunt due res, quod contradicit doctor et sibi. Consequentia patet: secundum istam responsionem non sunt due relationes reales intrinsece, sed solum extrinsece, quia cum exigant duos terminos realiter distinctos et isto modo, ut dicit, etiam sunt due res. Secundo, quia, si paternitas et communis notio non sunt due relationes reales intrinsece, sed solum extrinsece et connotative in divinis, non essent quattuor relationes reales formaliter et intrinsece, sed tantum tres, cuius oppositum intelligit doctor expresse, nec secunda.
Primo, quia contradicit dictis doctoris que tamen nititur defendere qui ponit paternitatem et communem notionem esse duas relationes reales distinctas realiter, unde in fine illius questionis sic ait: concludentes igitur veritate quesiti dicamus quod, quia communis notio ut est in Patre est non distincta realiter a paternitate, ut est in Filio non alia res distincta a filiatione, et ideo non ponit in numerum realiter cum predictis sicut Pater et Filius et essentia non sunt tres res eo quod essentia ut est in Patre non est realiter distincta ab ipso et, ut est in Filio, non est alia res ab eo. Et subdit statim, quia predicta tria sunt tres relationes et due res, cum processio sit quedam relatio realis realiter distincta a qualibet predictarum. Quattuor erunt in divinis relationes et tres res. Ecce quod expresse dicit doctor quod pro-[105rb]-cessio est quedam relatio realis realiter distincta a qualibet alia, et per consequens paternitas et communis notio sunt due relationes realiter distincte secundum eum.
Secundo, quia vel paternitas est alia relatio a communi notione, vel non. Si non, igitur est eadem, et per consequens non sunt due relationes, sed una tantum, cuius oppositum intendunt. Si sic, adhuc ratio remanet insoluta, quia, sicut est impossibile esse duas relationes rationis, quarum una sit alia, sic est impossibile esse duo entia rationis, quorum unum sit alius, sic est impossibile per formam rationis quod sint due relationes reales, quarum una non sit alia, quoniam sint duo entia realia, et sic due res, quarum una non sit alia, quod est propositum sive tales res velis vocare distinctas sive non. Manet igitur illa propositio, et per consequens patet rationem principalem non esse solutam. Respondeo igitur aliter ad eam et dico quod, sicut generatio activa et spiratio activa in Patre vel generatio passiva vel spiratio activa in Filio non sunt formaliter due res, sicut nec due relationes reales ponentes in numerum in divinis, quia in Deo nulla est rerum quaternitas, cum hoc constat quod spiratio activa et generatio activa in Patre vel passiva in Filio sunt due relationes virtualiter et equivalenter sicut et due res, quia sunt eadem res sicut et eadem relatio penitus indistincta ex natura rei est realiter generatio activa et spiratio in Patre et quia generatio activa vere et realiter opponitur spirationi passive non minus quam si ista essent res distincte in ipso, sic eadem relatio sicut eadem res est equivalenter et virtualiter plures, et in isto sensu et non aliter debent concedi quattuor relationes reales in divinis.
Ad rationes Roddendoni
Preterea, quidem dicendum ex impugnatione ipsius, licet spiratio activa non sit nisi Pater et Filius et Spiritus Sanctus, est tamen una res que est Pater et Filius et Spiritus Sanctus sicut licet essentia divina non sit nisi Pater, Filius et Spiritus Sanctus, et ideo consequentia nulla, prout extitit declaratum ibidem.
Contra secundam conclusionem est Scotus et sui sequaces, et contra tertiam Aureolus. Verum, quia opiniones eorum tractabuntur diffusius distinctione 33 ubi agetur de identitate vel non identitate relationis et essentie, ad presens supersedeo.
Contra quartam posset argui, sed, quia non est apud catholicos opinabilis, supersedeo.
Ad primam, que directe concludit contra quartam conclusionem, nego maiorem et habet eam negare quicumque catholicus si velit concedere quod tres divine persone quantum ad earum propria non sunt vere tres res, quod non est catholice dictum. Et ad probationem Anselmi et Boetii dicam quod loquuntur de identitate suppositorum sive personarum, quia in divinis omnes persone distincte opponuntur ad invicem relative.
Ad secundam posset concedi quod, si generatio passiva in divinis esset realiter spiratio passiva, Spiritus Sanctus esset vere genitus, Filius spiratus, et sic ratio concluderet pro quarta conclusione. Si vero formetur de generatione et spiratione activa, nego consequentiam, quia ad hoc quod Spiritus Sanctus non sit genitus, nec Filius spiratus, sufficit quod generatio activa et spiratio activa non sint idem convertibiliter et adequate. Nec probatio valet, quod spiratio non est superior ad generationem, sicut est productio.