Preterea, diligenter advertendum est etc, quia Magister in hac 14 distinctione et duabus sequentibus agit de temporali processione Spiritus Sancti que aliquando visibiliter, aliquando invisibiliter temperaliter ad nos mittitur.
Idcirco iuxta materiam istarum trium distinctionum simul quero: utrum cuilibet persone divine vere conveniat missio.
Et videtur primo quod non, quia Magister dicit in littera, distinctione 15, quod idem est personam divinam mitti quod da-[105va]-ri et procedere, sed constat quod non cuilibet persone divine convenit quod alia persona procedat ab ea; igitur nec competit cuilibet ut mittat.
Contra: illud competit cuilibet persone divine quod alicui potest convenire in ordine ad se ipsum. Missio est huiusmodi. Nam Filius dat se ipsum, ut patet per beatum Augustinum, libro III De Scriptura Sacra, capitulo 2 et similiter Spiritus Sanctus se ipsum dat et mittit, ut tenet per eundem XV De Trinitate, capitulo 16, ergo videtur quod mittere convenit cuilibet persone divine.
In ista questione primo ponam unius termini declarationem, secundo quadruplicem conclusionem. Tertio movebo dubia. Quarto respondebo.
Quantum ad primum terminus declarandus est missio circa quem terminum dixerunt aliqui…
Sanctus Thomas, parte I, questione 3, articulo 1
…quod in omni missionis ratione duo importantur, quorum unum est habitudo missi ad eum a quo mittitur, aliud est habitudo missi ad terminum ad quem. Primum patet, quia per hoc quod aliquis mittitur ostenditur processio quedam missi admittentem vel secundum imperium, sicut dicens mittit servum vel secundum consilium, ut si consiliarius dicatur mittere regem ad bellandum vel secundum originem, ut si dicatur quod flos mittitur ab arbore.
Secundum patet, quia oportet quod missus aliquo modo incipiat esse in termino ad quem mittitur, vel quia prius ibi omnino non erat, vel quia ibi incipiat aliquo modo esse quo prius non erat et, licet missio primo modo non convenit alicui persone divine, quia nullibi incipit esse de novo ubi prius, non omnino erat.
Secundo modo missio potest convenire persone divine, sicut Filius dicitur missus a Patre in mundum, quia incipit esse in mundo visibiliter per carnem assumptam, licet antea esset in mundo, ut Iohannes 1 capitulo dicitur.
Aureolus in I, distinctione 15, questione 2, articulo 1
Sed iste modus dicendi impugnatur ab aliquibus quantum ad quamlibet sui partem. Primo quantum ad hoc quod dicit missionem importare processionem secundum originem eo modo quo dicitur quod flos emittitur ab arbore. Secundo quantum ad hoc quod dicat quod de ratione missionis est quod missus in termino ad quem mittitur aliquo modo incipiat esse de novo. Primum enim istorum impugnatur sic: missio, prout hec de ea loquimur, non est idem quod productio, nec missus idem quod productus, immo missio sumitur pro legatione et missus dicitur legatus, sicut de Filio dicitur Abdie 1 capitulo: auditum audivimus a domino et legatum ad gentes misit. Sed flos non dicitur legari ab arbore, nec oriri est legari, igitur missio uno modo, prout hoc accipitur, non importat habitudinem originis.
Preterea, si Filius deberetur mitti a Patre secundum rationem illam qua flos mittitur ab arbore, missio Filii erit ab eterno, nam Filius est a Patre ut radius solis a sole et flos sive ramus ab arbore. Sed nullus dicit quod Filii missio sit eterna, non igitur accipitur missio secundum illam rationem. Secundum autem impugnatur, quia ad hoc quod aliquis vere dicatur missus sufficit quod ibi prius existens de novo auctoritatem accipiat vel ibi prius existens et auctoritatem habens de novo auctoritate uti incipiat, sicut patet in humanis. Nam existenti Parisius potest Papa committere auctoritatem causam aliquam discutiendi et talis vere dicetur legatus, non quia de novo veniret Parisius, sed quia ille ibi existens de novo auctoritatem recipit. Similiter etiam, si dicatur quod auctoritate accepta non est dubium quod videretur quodammodo legari de novo, sic igitur in proposito non est de ratione persone divine quando legatur quod de novo esse incipiat, sed quod accepta auctoritate de novo utatur. Et ideo dicunt isti quod mittere active, prout accipitur in divinis, non est aliud quam auctoritatem transfundere in potestatem etiam alicuius operationis et determinare ad usum illius. Mitti vero passive non est aliud quam auctoritatem accipere et determinari ad utendum ea.
Contra Aureolum
Sed ista impugnatio non est magni vigoris quicquid sit de veritate alterius positionis, quia precedens opi-[105vb]-nio contra quam introducitur non dicit quod de ratione missionis sit precise habitudo missi admittentem secundum originem, sed dicit quod missio est processio, quia per hoc quod aliquis mittitur ostenditur processio missi a mittente. Processio autem in plus se habet quam origo vel originativa productio, nam aliquid potest ab aliquo procedere vel secundum imperium, vel secundum originem, vel secundum consilium, ut dicit opinio, igitur dicere missio non est semper origo vel originativa processio, igitur missio non est processio est fallacia consequentis, quia proceditur a pluribus causis veritatis ad unam.
Preterea, secundum istos mittere est auctoritatem transfundere et mitti est auctoritatem accipere, sed in divinis datio et acceptatio non sunt termini secundum originem, quia in divinis non est alius modus communicandi auctoritatem, quia quicquid habet Filius nascendo accepit et quicquid habet Spiritum Sanctum oritur procedendo, iuxta doctrinam beati Augustini, ergo secundum eos mittere personam divinam est ipsam originative producere et mitti est originative produci, cuius contrarium intenditur.
Preterea, istimet dicunt quod processio missio et datio differunt circa personas divinas, quia processio et missio inducunt emanationem ex parte persone procedentis et misse propterea quod trinitas secundum eas mitti non dicitur, nec procedere datio, nec ex parte persone date originem non includit, quia quelibet potest dare se ipsum, licet non possit originare se ipsum, tunc arguitur sic: illud est de ratione missionis per quod missio distinguitur a datione, sed emanatio vel originatio est huiusmodi secundum eos; et sic videtur in dictis repugnantia.
Iterum, ista impugnatio deficit in secundo puncto, quia existens Parisius, si de novo accipiat auctoritatem vel usum auctoritatis, incipit aliquo modo esse Parisius quo prius non erat, licet non incipiat esse ubi omnino non erat. Et hec sunt verba alterius opinionis, ut patet, igitur impugnatio una. Et ideo supposito quod de ratione missionis sit duplex respectus predictus distinguo de missione visibili et invisibili. Missio visibilis dicitur cum persona divina apparet in aliqua visibili creatura, ut patet per beatum Augustinum IVDe Trinitate, capitulo 18. Invisibilis vero dicitur dum percipitur et cognoscitur mente et quelibet istarum potest accipi active et passive.
His premissis patet intellectus questionis, quia potest intelligi de missione activa vel passiva et hoc est querere utrum cuilibet persone divine conveniat mittere aut mitti.
Quantum ad secundum articulum est prima conclusio hec quod Spiritus Sanctus mittit Filium et mittitur a Filio. Ista conclusio quantum ad primam partem patet auctoritate beati Augustini II De Trinitate, capitulo 11, ubi dicit: “mitti a Patre Filius sine Spiritu Sancto non potuit. Nam Pater videtur eum misisse, quia ex femina eum fecit quod non utique sine Spiritu Sancto. Et Ambrosius II libro De Spiritu Sancto exponens illud Isaie 20 misit me Dominus etc., dicit: quis est qui dicit misit me Dominus et eius nisi qui venit a Patre ut salvos faceret peccatores Christus, ergo Pater misit Filium et Spiritum Sanctum. Ad hoc etiam Magister adducit plures auctoritates in littera, distinctione 3, capitulo 4.
Quantum ad secundam partem: conclusio nulli est dubia, scilicet quod Spiritus Sanctus mittitur a Filio, quia omnis persona procedens ab alia potest mitti ab illa et constat quod Spiritus Sanctus procedit a Filio etc.
Secunda conclusio est quod persona divina missa ab alia etiam mittitur a se ipsa. Ista conclusio patet de Spiritu Sancto per beatum Augustinum III De Trinitate, capitulo 19, ubi expresse dicit quod Spiritus Sanctus dat et mittit se ipsum, sicut inquit corpus carnis nihil aliud est quam caro. Sic donum Spiritus Sancti nil aliud est quam Spiritus Sanctus in tantum, ergo donum est Dei inquantum datur eis quibus datur quod Deus est et si nemini datur, quia Deus erat Patri et Filio coeternus antequam cuiquam daretur, nec quia illi dant et ipse datur, ideo minor est illis. Ita enim datur sicut donum Dei etiam ut se ipsum det sicut Deus. Hec beatus Augustinus. Patet igitur conclusio de Filio per beatum Augustinum II De Trinitate, capitulo 4, ubi ex intentione ostendit quod mittitur a se ipso et arguit contra se dicens, sed diceret aliquis quomodo Pater eum misit si ipse se misit, cui [106ra] respondeo querens ut dicat quomodo Pater eum sanctificavit si ipse se sanctificavit. Hec Augustinus.
Tertia conclusio est quod mittere competit cuilibet persone divine. Ista conclusio patet ex dictis, quia nulli est dubium quin mittere conveniat Patri, et ex dictis patet quod convenit Filio et Spiritum Sanctum mittere, ergo convenit toti trinitati. Responsio huius est et precedentis quam deducit Magister in littera, distinctione 3.
Primo est ista: opera trinitatis ad extra sunt indivisa, sed missio persone divine est operatio Dei ad extra; igitur est a tota trinitate active, unde quelibet persona divina operata est incarnationem Filii secundum quam dicitur missus, igitur cuilibet persone divine convenit mittere.
Quarta conclusio est quod mitti non convenit cuilibet persone divine. Ista conclusio est nota, quia Pater non mittitur, ergo mitti non convenit cuilibet persone divine. Consequentia patet. Antecedens est beati Gregorii IV De Trinitate, capitulo ultimo dicens quod Pater non dicitur missus. Patet etiam per Magistrum in littera.
Quantum ad tertium et quartum articulos simul contra tres primas conclusiones est una opinio que dicit Scotus in I, distinctionibus 14 et 16, questione 1, articulo 2, quod mitti convenit tantum persone producte et mittere tantum persone producenti, et ita sunt tantum due persone mittentes, scilicet Pater et Filius et due tantum misse, scilicet Filius et Spiritus Sanctus, nec aliqua persona se ipsam mittit, nec producta producentem. Hec autem opinio multipliciter confirmatur.
Primo, quia mittere et mitti sunt relative opposita, sed mitti includit produci; ergo mittere includit situm corporum quod est producere.
Secundo, quia, sicut oppositum de opposito, ita propositum de proposito, sed mittere et mitti sunt opposita; ergo mittere erit originare, cum mitti sit originari.
Tertio, quia mittere et mitti videntur eandem rem significare secundum diversos modos grammaticales, sed mitti significat respectum originis adintra cum connotatione termini ad extra, ergo et mittere significat respectum originis adintra, unde mittere significat illud idem active quod mitti passive ex quo includit originari et mittere includit originare.
Quarto, quia mittere secundum auctoritates sanctorum est auctoritatem dare, sed auctoritatem non potest dare persona divina nisi secundum originem, igitur omnis persona que aliam mittit originat ipsam.
Quinto, quia, si de ratione mittentis non est quod missam originet, sed Spiritus Sanctus potest mittere Filium vel se ipsum, pari ratione Filius poterit mittere Patrem. Sicut enim Spiritus Sanctus producitur a Filio, sic Filius a Patre, igitur, si non repugnat Filio mitti a Spiritu Sancto, nec Patri mitti a Filio, quod est contra beatum Augustinum IV De Trinitate, superius allegatum.
Ad rationes Scoti
Pro solutione istarum rationum et declarationem conclusionum notandum quod mittere potest intelligi dupliciter. Uno modo, principaliter et auctive, alio communiter et determinative. Primo modo, mittere solet ille qui tribuit potestatem legato sive misso. Secundo modo, mittunt omnes qui talem legatum ad usum et ad executionem accepte potestatis determinant. Si primo modo, accipitur missio verum est quod soli persone producenti convenit mittere in divinis, quia mittere sic sumptum nihil aliud est quam auctoritatem dare quod solum persone producenti convenit. Sic de missione non loquimur in proposito, quia nunc loquimur de missione temporali et missio sic sumpta non est temporalis, sed eterna. Pater enim ab eterno omnem autoritatem et potestatem dedit Filio ipsum producendo et Pater et Filius similiter Spiritus Sanctus. Si vero accipiatur secundo modo, sic mittere convenit trinitati, quia auctoritas illa data ab eterno non ponitur in executione ad extra nisi de communi voluntate et determinatione communium trium personarum, cum opera trinitatis ad extra sicut indivisa. Et sic de missione loquimur ad presens, scilicet de missione temporali et sola talis est temporalis.
His premissis facile est respondere ad rationes. Procedunt [106rb] enim de missione primo modo dicta, ut patet discurrenti per eas, et non secundo modo de qua posui conclusiones.
Ad primam igitur patet quod mitti non includit produci nisi prout opponitur missioni active primo modo dicte et de tali conceditur quod includit producere.
Ad secundam et tertiam eodem modo, quia mitti non est originari nisi accipiatur ut prius.
Ad quartam patet evidenter quod loquitur de missione activa primo modo dicta.
Ad ultimam nego consequentiam, quia, licet non sit de ratione mittentis, quia originet missam, est tamen de ratione persone misse quod habeat auctoritatem ab illo, quod Patri non potest competere in divinis; et ideo non sequitur repugnat omnino Filio mitti a Spiritu Sancto, igitur nec Patri mitti a Filio.
Contra quartam conclusionem posset argui, sed, quia non est apud aliquos opinabilis, transeo.
Ad primum dico quod Magister in verbis illis non accipit dationem et processionem pro datione eterna, sed pro temporali, ut patet per eum in principio distinctionis 16. Et isto modo cuilibet persone divine convenit quod alia procedat ab ea, ipso dicens ubi supra quod Spiritus Sanctus a Patre et Filio ac se ipso duobus modi procedere sive mitti, sive dari, sive uno modo visibiliter, alio modo invisibiliter.
Secundam rationem concedo concludere de missione secundo modo de qua nunc loquimur.