Liber I, Distinctio 17, Quaestio 1

“Iam nunc accedamus” etc.

Circa distinctionem istam 17 in qua Magister principaliter agit de modo missionis Spiritus Sancti per infusionem caritatis consuevit communiter queri de intensione et remissione ipsius, iuxta quod quero: utrum caritas augeatur secundum esse.

Rationes principales

Et videtur primo quod sic, quia caritas augeretur et non secundum essentia, igitur secundum esse. Consequentia est nota, quia nulla forma potest augeri nisi secundum essentiam vel secundum esse. Antecedens quantum ad primam partem est beati Augustini dicens Super Iohannem quod caritas meretur augeri et aucta meretur perfici. Quantum ad secundum partem patet, quia omnis forma et sic caritas in simplici et invariabili essentia consistit, secundum auctorem VI Principiorum.

Contra, vel esse caritatis est idem realiter quod essentia eius, vel est quedam realitas distinctas ab ipsa cum non sit nihil. Si detur primum, cum caritas non augeatur secundum essentiam ex ratione precedenti, igitur nec secundum esse. Si detur secundum, idem sequitur, quia esse non est minus simplex quam essentia, igitur, si caritas non potest augeri secundum essentiam propter simplicitatem essentie, pari ratione nec secundum esse.

Divisio quaestionis

In ista questione erunt quattuor articuli. Primo ponam unius termini declarationem, secundo quadruplicem conclusionem. Tertio movebo dubia. Quarto respondebo.

Primus articulus

Quantum ad primum terminus declarandus est augeri secundum esse pro cuius declaratione notandum quod de esse caritatis et cuiuslibet alterius forme accidentalis diversi sunt modi dicendi, quia quidam dicunt...

Sanctus Thomas XXII, questione 24, articulo 5 et Egidius I, distinctione 17, questione 8, articulo.

…quod esse caritatis et cuiuslibet alterius forme accidentalis non est aliud quam suum in esse et intimari subiecto sive suum participari a subiecto, quod idem est. Responsio eorum est, quia accidentis esse est in esse, cum accidentia non sint entia nisi, quia entis, VII Metaphysice, et sic accipiendo esse caritatis. Patet quod intellectus questionis est utrum caritas augeatur secundum quid magis inheret subiecto sive secundum maiorem partitionem et radicationem sui in subiecto, prout istis doctoribus videtur.

Gerardus de Senis I, distinctione 17, questione 2, articulo 9

Quidam vero noviores volentes declarare positionem doctoris nostri predictam dicunt quod esse forme substantialis secundum quod dicitur magis suscipere est effectus formalis ipsius forme qui nihil aliud est quam quidam mo-[106va]-dus derelicta a forma in suo subiecto et, licet iste modus sit aliud distinctum a forma, tamen non est res media inter subiectum et formam, sed tantum modus quidam subiecti stantis sub forma et participantis eam et, si sic accipiatur esse caritatis, patet quod intellectus questionis est utrum ex unione caritatis cum anima derelinquatur in ipsa aliquis talis modus realis intensibilis et remissibilis, prout videtur istis. Et hoc de primo.

Secundus articulus

Quantum ad secundum pono quattuor conclusiones: tres contra secundum modum dicendi tactum in articulo precedenti et unam contra primum.

〈Conclusio prima〉

Prima est quod ex coniunctione forme accidentalis ad subiectum non derelinquitur aliquis modus realis in subiecto qui non sit idem realiter cum essentia forme nec res medians inter subiectum et formam.

Pro deductione istius conclusionis pono duas propositiones.

Prima est quod omnis modus realis cuiuscumque rei est aliqua res. Hanc probo sic: omnis talis modus est aliquid et ens et nullus talis modus est ens rationis, igitur omnis talis modus est aliqua res. Antecedens quantum ad primam partem patet, quia nullus est omnino nihil. Patet etiam quoad secundam, quia, si aliquis esset ens rationis, iam non esset modus realis, quod est contra positum. Consequentia probatur, quia omne ens reale est aliqua res, nec aliud intelligo nomen rei et, si doctores isti aliquid intelligunt non disputant nisi de nominibus tantum, sed omne quod est et non est ens rationis est verum ens reale, ut patet; ergo.

Secundo sic: nullus talis modus est minoris entitatis quam sit relatio realis in creaturis, igitur omnis est aliqua res. Consequentia patet, quia relatio realis in creaturis est aliqua res. Antecedens est de se clarum cum relatio in creaturis sit minime entitatis, ut patet per Commentatorem XII Metaphysice.

Et confirmatur, quia modus rei non est minoris realitatis quam sit relatio distinctionis qua distinguitur ab alio modo que tamen est aliqua res.

Tertio patet hoc idem auctoritate illa Vulgata. Augustinus I De doctrina christiana dicens quod una res est omnino nihil est. Et auctoritate Anselmi De incarnatione verbi, capitulo 2: solemus dicere rem quicquid dicimus esse aliquo modo aliquid. Et hoc iste doctor concedit expresse ubi supra in solutione cuiusdam argumenti respondendo ad auctoritatem beati Augustini statim allegatam; igitur etc.

Secunda propositio est quod ex coniunctione forme accidentalis ad subiectum non derelinquitur aliquis modus realis in subiecto qui sit idem realiter cum ipso et, quia propositionem istam negant doctores isti de plano, probo eam multipliciter.

Primo sic: si ex coniunctione forme accidentalis cum subiecto derelinqueretur aliquis talis modus realis in ipso subiectum recipiens formam, esset effectus formalis illius forme, quod est omnino impossibile, aliter materia esset effectus formalis quantitatis et anima esset effectus formalis caritatis ipsam informatis, quod nullus sane mentis diceret. Consequentia probatur per syllogismum expositorium sic: hic modus derelictus a forma in subiecto est effectus formalis illius forme per eos. Hoc subiectum est hic modus ex supposito; igitur etc.

Secundo sic: si ex coiunctione forme cum subiecto derelinqueretur etc., sequitur quod idem erit prius et posterius se ipso realiter, quod est impossibile et contra beatum Augustinum I De Trinitate, capitulo 1. Consequentia patet, quia quicquid est prius priore est prius posteriore, sed subiectum est realiter prius forma ipsum informante, cum sit receptivum ipsius et forma est realiter prior isto modo, cum sit effectus formalis ipsius et derelictus ab ipsa; igitur subiectum est realiter prius tali modo. Tunc sic: vel subiectum et modus iste sunt idem realiter, vel non. Si non, habetur principalis conclusio. Si sic, patet quod idem est prius et posterius se ipso realiter que fuit consequentia declaranda. Et potest ex istis argui ad principale sic: hoc subiectum demonstrato quocumque subiecto est realiter prius hac forma informante ipsum hic modus derelictus a forma etiam supposito quod aliquis sit talis non est realiter prior eadem forma, igitur hic modus non est realiter hoc subiectum, [106vb] quod est principale propositum.

Tertio sic: illud non est idem realiter alicui sine quo potest illud realiter esse absque contradictione, sed sine modo derelicto a forma in subiecto subiectum potest realiter esse absque contradictione; ergo. Maior patet per primum principium complexum. Minor est evidens, quia anima potest realiter esse sine caritate, igitur et sine modo in ipsa derelicto ex caritate.

Et confirmatur, quia hec anima non potest esse hac anima non existente, sed hec anima potest esse hoc modo derelicto in ipsa a caritate non existente; igitur hic modus non est hec anima et similiter potest argui in aliis.

Ultimo arguitur sic: illa non sunt idem realiter quorum unum potest intendi realiter et de facto intenditur altero non intenso. Patet ex terminus, sed modus iste potest realiter intendi et de facto intenditur secundum istum doctorem, subiectum autem non; ergo etc.

His propositionibus premissis patet conclusio principalis, quia vel ex coniunctione forme ad subiectum derelinquitur aliquis modus realis in subiecto, vel non. Si non, evidens est conclusio. Si sic, cum talis modus sit aliqua res, ut patet ex prima propositione et non sit aliqua res que est subiectum, ut patet ex secunda, relinquitur quod illud sit idem realiter cum forma, vel res medians inter subiectum et formam, quod est propositum; ergo.

Secunda conclusio principalis dato per impossibile quod ex coniunctione forme accidentalis ad subiectum derelinquatur aliquis modus realis in subiecto qui non sit idem realiter quod essentia forme, nec res medians inter subiectum et formam quod talis modus derelictus non est esse forme accidentalis a qua derelinquitur, cuius oppositum istis doctoris videtur.

Probatur primo sic: subiectum forme accidentalis non est esse illius, igitur dato quod ex coniunctione forme accidentalis ad subiectum derelinquatur in ipso aliquis modus realis etc., talis non erit esse forme accidentalis. Consequentia est evidens, quia cum talis modus derelictus si ponatur sit aliqua res, ut patet ex prima propositione precedentis conclusionis etiam per eos, si non sit idem realiter cum forma, nec res medians inter subiectum et formam, relinquitur quod sit idem realiter cum subiecto et hoc ipsi concedunt de plano. Antecedens probatur, licet nulli intelligenti debeat esse dubium. Primo, quia essentia forme non est prior forma, saltem aliqua forma accidentali et constat quod subiectum potest esse prius duratione saltem aliqua forma accidentali. Secundo, quia nulla substantia est esse forme accidentalis et tamen aliqua est subiectum ipsius. Tertio, quia subiectum caritatis est anima sine voluntas et constat quod nullum istorum est caritas; ergo etc.

Secundo sic: et est quasi confirmatio sive declaratio precedentis rationis nulla materia est esse existentie quantitatis de quo nunc loquimur, sed talis modus derelictus a quantitate in materia etiam posito quod sit possibilis non est nisi materia; igitur talis modus derelictus, etiam si sit possibilis, non est esse existentie quantitatis. Minorem ipsi concedunt expresse et patet ex ratione precedenti, quia, cum talis modus si ponatur sit aliqua res si non sit realiter quantitas nec res medians inter quantitatem et materiam, relinquitur quod realiter sit ipsa materia. Et maior videtur clara, tum quia quantitas potest existere sine materia, tum quia esse existentie quantitatis, vel non est res distincta a quantitate, vel saltem non est substantia et materia est vere substantia, tum quia quod est pura potentia in genere entium, sicut est materia, non est actualis existentia forme; igitur etc.

Tertio ex fundamentis doctoris nostri quem tamen iste doctor credit defendere et declarare arguo sic: esse forme accidentalis non est aliud quam suum inesse et intimari subiecto, ut patet ex positione doctoris, sed talis modus derelictus a forma in subiecto etiam si ponatur non est idem quod suum inesse et intimari subiecto; ergo. Probatur minor, quia talis modus derelictus est idem realiter cum subiecto, secundum istum doctorem, et constat quod inherentia accidentis non est idem realiter cum subiecto cui inheret. Secundo, quia talis inherentia accidentis est idem realiter cum accidente, ut dicit una opinio, vel saltem est modus [106ra bis] accidentis, ut dicit etiam alia, et talis modus derelictus a forma in subiecto non est idem realiter, cum forma secundum istum doctorem nec est modus ipsius forme, sed subiecti stantis sub forma; igitur.

Ultimo sic: implicatio contradictionis est formam esse sine suo esse, sed non est implicatio contradictionis formam accidentalem esse sine tali modo derelicto etiam supposito quod sit possibilis; igitur modus ille non est eius esse. Maior patet ex terminis et minor est clara, quia non est implicatio ipsam esse sine modo derelicto ab ipsa in subiecto; ergo. Et confirmatur, quia, sicut se habet esse forme substantialis ad formam substantialem, sic esse forme accidentalis ad formam accidentalem, sed esse forme substantialis non est modus derelictus ab ipsa in materia etiam supposito quod derelinquatur de facto cum possit esse sine tali modo, sicut patet in anima separata; igitur etc.

Ex ista conclusione et presertim ex hac ultima ratione infero correlarie…

Contra Sanctum Thomam et doctorem nostrum.

…Quod esse accidentalis non est suum inesse et intimari subiecto. Deductio est clara, quia forma accidentalis potest esse et non esse, nec intimari subiecto cum possit esse sine ipso. Et confirmatur, quia non magis inesse est esse accidentis quam per se esse sit esse substantie, sed per se esse non esse substantie, cum substantia possit esse sine tali esse, sicut patet de natura humana assumpta a verbo.

Tertia conclusio principalis est etiam dato per impossibile quod esse forme accidentalis sit talis modus derelictus ab ipsa in subiecto quod nulla forma intentionalis suscipit magis et minus quantum ad tale esse.

Probatur primo sic: si albedo susciperet magis et minus quantum ad tale esse, quantitas verius susciperet magis et minus quam albedo, quod tamen est falsum et contra omnes. Consequentia probatur, quia illud verius competit quantitati quam albedini, quod tamen competit ei quod est idem realiter cum quantitate et non est idem realiter cum albedine. Patet ex terminis, sed stante supposito sic esset in proposito; igitur. Probatur minor, quia suscipere magis et minus stante supposito tantum convenit modo qui est effectus formalis albedinis ut esse ipsius et iste modus, secundum istos doctores, est idem realiter cum quantitate que est subiectum albedinis et differet realiter ab albedine; ergo etc.

Et similiter potest argui de caritate, quia, si susciperet magis et minus quantum ad tale esse, sequeretur quod anima vel voluntas verius susciperet magis et minus quam caritas, quod non videtur sane dictum.

Secundo sic: si albedo susciperet magis et minus quantum ad tale esse motus augmenti in albedine, non esset de albatio, nec esset motus ad qualitatem, sed ad quantitatem, quod nullus diceret. Consequentia probatur, quia motus, secundum doctrinam Aristotelis et omnium philosophantium, specificatur a termino ad quem, sed in augmento albedinis terminus formalis est quantitas non albedo, nec qualitas aliqua stante supposito, igitur motus augmenti in albedine non erit motus ad qualitatem sed ad quantitatem, nec erit per consequens de albatio. Probatur minor, quia in augmento albedinis stante supposito terminus formalis esset modus ille derelictus ab albedine secundum determinatum gradum et hic modus, ut dicunt isti doctores, est idem, igitur cum quantitate et differt realiter ab albedine et ab omni qualitate; ergo etc. Et confirmatur iste due rationes sic: subiectum albedinis cum sit quantitas non suscipit magis et minus, sed stante supposito est realiter idem cum subiecto ipsius, ut patet ex supradictis; igitur esse albedinis non suscipit magis, nec minus, nec per consequens albedo quantum ad tale esse et idem dicendum est de qualibet alia forma accidentali.

Tertio ad principale ex fundamentis istorum doctorum arguitur sic: qualitas non augetur secundum essentiam, igitur nec secundum esse illud. Antecedens suum est et consequentia probatur, quia, sicut se habet modus derelictus a quantitate ad quantitatem ipsam, ita modus derelictus a qualitate ad qualitatem. Propositio patet ex terminis. Supposito quod tales modi ponantur, sed nunquam [106rb bis] extensio que est modus quantitatis augmentatur nec variatur nisi varietur quantitas ut docet experientia; ergo etc.

Et confirmatur, quia effectus cause formalis nunquam variatur nisi ex variatione cause. Sed iste modus qui ponitur esse ipsius forme est effectus cause formalis, igitur non variatur, et per consequens non suscipit magis nec minus nisi varietur forma. Minor est sua. Maior probatur, quia omnis variatio est effective ab aliquo agente, ergo quando agens variat modum derelictum ab albedine, vel variat ipsum immediate, vel variat ipsum variando albedinem. Si detur secundum, sequitur quod albedo varietur in se et natura sua, quod est propositum. Si detur primum, sequitur quod agens posset in effectum cause formalis sine causa formali media, quod est impossibile. Et confirmatur, quia per idem aliquid generatur et augmentatur, sed agens non potest generare illum modum nisi generando formam, igitur nec augmentare nisi augmentando ipsam.

Quarta conclusio est quod impossibile est formam accidentalem et precise caritatem intendi propter maiorem radicationem et participationem subiecti nisi sit intensibilis in natura sua. Probatur primo sic: impossibile est formam accidentalem intendi propter maiorem dispositionem subiecti nisi sit intensibilis in essentia et natura sua, igitur impossibile est ipsam intendi propter maiorem radicationem et participationem sui a subiecto nisi sit intensibilis etc. Consequentia est nota, quia non maior vel minor participatio forme nisi propter maiorem vel minorem dispositionem subiecti, ut dicunt tenentes oppositum. Antecedens autem a quo dependet tota deductio probatur multipliciter.

Primo, quia cum illa dispositio sit forma quedam intensibilis et remissibilis, cum possit esse maior vel minor vel intenditur secundum essentiam suam et habetur propositum, quia pari ratione et alia forma intensibilis quecumque intenditur secundum essentiam vel intenditur secundum esse propter aliam maiorem dispositionem subiecti ad ipsam et de illa. Queram ut prius et proceditur in infinitum in dispositionibus istis, quod est inconveniens, vel est devenire ad aliquam qua secundum suam essentiam intenditur et habetur ut prius. Et confirmatur specialiter de caritate, quia cum dispositio illa qua magis disponimur ad caritatem non sit voluntas nec substantia ipsius, quia voluntas vel substantia ipsius anime non magis disponit quantum est de se ad caritatem quam voluntas vel substantia alterius erit dispositio quedam voluntati vel anime superaddita. Quo posito quero an sit dispositio naturalis et naturaliter acquisita vel supernaturalis et infusa. Si detur primum, sequitur quod ex prius naturalibus possumus caritate intendere et simpliciter mereri, quod est error Pelagii. Si detur secundum, queram ut prius an talis dispositio intendatur secundum essentiam et habetur propositum, quia pari ratione poterat caritas intendi secundum essentiam, cum sit quedam forma supernaturalis et infusa vel solum secundum esse propter aliam maiorem dispositionem subiecti et de illa queram ut prius et proceditur in infinitum, vel erit devenire etc.

Thomas de Argentina I, distinctione 17, questione 2, articulo 2

Sed ad istam rationem in suo simili quidam doctor noster nititur respondere dicens quod quamvis illud argumentum aliquam apparentiam habeat de aliis accdentibus magis et minus susceptibilibus via naturali de caritate, tamen et gratia ceterisque virtutibus a Deo per creationem infusis nihil concludit, quia omnem talem formam Deus potest secundum magis et minus intimare subiecto nulla previa requisita dispositione, ita quod eadem essentia caritatis indivisibilis secundum gradus essentiales secundum quod magis a suo creatore intimatur subiecto et intimius radicatur in eo secundum hoc dat magis et nobilius esse subiecto et magis participatur a subiecto. Sed quantum ad susceptionem magis et minus, prout est in rebus naturalibus, respondet iste doctor sicut et doctor noster secundo suo Quolibet, questione 14, dicens quod intensio et remissio que est in secundis qualitatibus reducitur ulterius in intensionem et remissionem que est raritate et densitate. Hec autem que est in raro et denso non [106va bis] reducitur ulterius in aliquam accidentalem dispositionem, sed immediate reducitur in partes quantitativas materie que est ex sua natura. Hoc habent quod possunt ab agente constringi, et sic intenditur densitas et possunt ab eodem distendi et dilatari, et sic intenditur raritas et per hoc, ut dicit iste doctor, cessant multe cauillationes que a modernis doctoribus inducuntur contra doctorem nostrum, quia procedunt ex ignorantia illius solutionis.

Contra Thomam de Argentina

Ista tamen solutio non valet propter duo.

Primo, quia in primo puncto contradicit doctori nostro quem tamen credit defendere.

Secundo, quia solutio doctoris quam adducit in secundo puncto non satisfacit rationi.

Primum istorum patet, quia doctor noster in primo suo, distinctione 17, questione 8 dicit expresse quod inherentia in accidente maior et minor esse non potest nisi secundum maiorem et minorem dispositionem subiecti et in speciali loquens de caritate sic ait. Et, sicut est in aliis accidentibus sic quantum ad aliquid est in caritate, nam quia nulla anima est magis disposita ad susceptionem talis forme quam alia, vel una eadem est magis uno tempore disposita quam alio, sequitur maior et minor caritatis susceptio. Hec doctor formaliter.

Ex quibus evidenter apparet quod caritas sicut et qualibet alia forma intensibilis intenditur secundum doctorem et magis vel minus intimatur subiecto secundum maiorem vel minorem dispositionem ipsius cuius oppositum expresse asserit iste doctor. Et confirmatur, quia vel iste doctor intelligit quod de facto sit in anima maior vel minor caritatis susceptio nulla prima requisita dispositione ad eam, vel solum de possibili. Si detur primum, patet quod contradicit doctori qui de facto dicit oppositum. Si detur secundum, non solvitur ratio, quia quicquid sit de possibili si de facto intenditur caritas propter maiorem dispositionem subiecti vel erit processus in infinitum in dispositionibus istis, vel devenietur ad aliquam que secundum suam essentiam intenditur, quod est propositum. Secundum etiam patet. Primo, quia forme spirituales non solum infuse, sed etiam acquisite existentes in anima rationali intenduntur et remittuntur, sicut patet de iustitia et similibus. Tamen nulla est raritas vel densitas, igitur saltem in talibus intensio et remissio non potest reduci in raritatem et densitatem, et per consequens in istis ratio est insolubilis. Secundo, quia non oportet etiam in formis corporalibus quandocumque aliquod subiectum sit magis vel minus tale ipsum rarefiat vel condensetur, quod patet in multis. Primo, quia cum ferrum vel lapis aliquis durissimus sit magis vel minus calidus non est necesse quod rarefiat vel condensetur, aliter non posset fieri magis vel minus calidus nisi maiorem vel minorem locum occuparet quam prius, quod non videtur verissimile. Secundo, quia, si lune vel alicui stellarum per divinam potentiam appropinquaretur aliquod corpus potens eam illuminare quanto magis appropinquaretur, tanto lumen eius magis intenderetur, et tamen ipsa non rarefieret nec condensaretur, quia nec maiorem, nec minorem locum occuparent quam prius.

Tertio, quia cum lumen intenditur in aere ab aliqua candela non est necesse ipsum rarefieri vel condensari, quia vel candela prius vel saltem ita cito rarefacit vel condensat aerem sicut lumen intenditur in ipso vel prius lumen intenditur in aere quam candela rarefaciet vel condenset ipsum. Primum dari non potest, quia candela non rarefacit, nec condenset aerem priusquam illuminat ipsum, nec ita cito intendit lumen in aere sicut illuminat ipsum. Relinquitur ergo secundum, et sic propositum, quia in illo priori aer erit magis lucidus et tamen non rarefiet, nec condensabitur; ergo etc.

Et idem posset in multis aliis demonstrari. Exclusa igitur solutione deduco antecedens assumptum. Secundo sic: aer eodem modo dispositus ad lumen perfectius illuminatur a sole quam a luna, igitur lumen non intenditur in ipso magis propter maiorem dispositionem ipsius. Consequentia est nota et [106vb bis] antecedens docet experientia; igitur etc. Et confirmatur, quia, si existente indivisibili forma in natura sua subiectum est magis vel minus tale propter maiorem vel minorem dispositionem illius ad illam formam, sequeretur quod semper subiectum minus dispositum ad aliquam formam est minus tale dum perficitur per eam et magis dispositum magis tale, cuius oppositum patet ad sensum, quia posito quod aer sit magis dispositus ad lumen in sui parte una quam in alia et quod candela parva esset lumen in parte magis disposita causet et sol in parte minus disposita. Patet quod minus disposita que illuminatur a sole erit multo luminosior quam pars magis disposita que illuminatur a candela; igitur etc. Et confirmatur ulterius, quia, si forma intenderetur propter dispositionem subiecti ipsa non intensa in natura sua in subiecto summe disposito de necessitate erit forma in summo, cuius oppositum experitur in aere, quia ipso existente summe disposito ad lucem non sit luminosius in summo quacumque luce posita in ipso; igitur etc.

Thomas de Argentina ub supra

Sed ad istam rationem ex fundamentis doctoris nostri idem doctor qui respondebat ad primum nititur respondere dicens quod non est simile de luce et de aliis formis realibus de quibus ad presens sit fermo, quia lumen intentionaliter est in medio, quod probat, quia due intentiones solo numero differentes in duabus candelis derivate possunt simul esse in eadem parte medii et quia talia intentionalia dependent totaliter ab agente, quia non solum in fieri, sed etiam in facto esse et in conservari dependent a suis productivis. Hinc est quod a fortiori agente puta a sole aer minus dispositus potest magis illuminari quam a luna vel a debiliori agente aer purior est magis, sed dispositus illuminetur. Hinc est etiam quod plura lumina simul presentia eidem aeri magis illuminant eum quam unum lumen, quorum omnium, ut dictis, oppositum videmus in formis realibus.

Contra Thomam

Hec tamen responsio est nulla, quia simile est deformis realibus et de luce, tum quia ratio dissimilitudinis assignata non valet. Primum istorum patet, quia quicquid dictum est et potest dici de luce potest etiam dici de calore, qui tamen est forma realis, quia, sicut aer eodem modo dispositus ad lucem perfectius illuminatur a sole quam a luna, sic eodem modo dispositus ad calorem perfectius calefit a sole quam a luna vel a parva candela vel ab uno maximo igne quam ab uno parvo carbone supposita equali distantia utriusque; igitur non solum lumen, sed etiam calor non intenditur in aere propter maiorem dispositionem ipsius. Antecedens et consequentia patent ut prius et, sicut argutum est de uno calefactibili, potest etiam argui de duobus, quia posito quod sint duo calefactibilia per omnia eque disposita et unum ponatur iuxta unum magnum ignem et unum iuxta unum parvum carbonem non obstante dispositionis equalitate in eis illud quod calefit a maximo igne erit calidius alio. Et confirmatur de calore sicut de luce, quia, si calore existente indivisibili in natura sua subiectum erit magis vel minus calidum propter maiorem dispositionem ipsius ad calorem, sequeretur quod semper subiectum minus dispositum ad calorem erit minus calidum dum informatur calore et magis dispositum magis calidum, cuius opopsitum experimur, quia, si aer sit magis dispositus ad calorem in una sui parte quam in alia et candela parva causet calorem in parte magis disposita et sol vel maximus ignis positus in equali distantia in parte minus disposita, non est dubium quod pars minus disposita que calefit a sole vel maximo igne esset multo calidior alia; igitur. Et similiter potest reduci secunda ratio, quia, si calor intenderetur propter maiorem dispositionem subiecti ipso non intenso in natura sua in subiecto summe disposito, per necessitatem erit calor in summo, quod tamen est falsum, quia posito quod aer sit summe dispositus [107ra] ad calorem, adhuc non sit calidus in summo quocumque calore posito in ipso, quia, si calefiat ab uno parvo carbone, non fiet calidus in summo, quia adhuc calidior fieret ab uno maximo igne simul cum carbone vel si carbo ille magis approximaretur sibi. Sed ad hec iste doctor conatur respondere ad illud quidem de duobus calefactibilibus per omnia eque dispositis dicit quod predicto casu posito quamvis talia passa in principio sint eodem modo disposita perseverante, tamen actione predictorum agentium circa huiusmodi passa immediate fit difformis dispositio, quia ille maximus ignis ratione sui predominii super tale passum velociter disponit ipsum et intense propter quod tale passum quamvis non recipiat plures gradus caliditatis quantum ad essentiam quam aliud passum, illa tamen caliditas tribuit sibi magis esse calidum ratione maioris dispositionis inducte per actionem ipsius ignis ipsum alterantis.

Et ex his patet satis quid iste doctor diceret ad rationem principalem et primam confirmationem.

Ad secundam vero confirmationem dicit quod aer vel quocumque alio subiecto existente summe disposito ad calorem carbo ita perfectum calorem non causaret in ipso sicut maximus ignis, immo una sola scintilla contingens talem materiam summum calorem induceret in eam, sicut ad sensum videmus de scintilla excussa de lapide si cadat in favillam extinctam vel in aliam escam sufficienter dispositam.

Iste tamen evasiones non evacuant rationes. Non quidem prima, quia illa duo passa in principio sint eodem modo disposita, et tamen in principio non sunt equaliter calida, quia pro quacumque mensura quod calefit a maximo igne est calidus eo quod calefit a parvo carbone supposita equalitate distantie et dispositionis. Et confirmatur, quia illa duo passa que ponuntur in principio eodem modo disposita vel sunt eodem modo disposita per aliquod tempus, vel per aliquod instans. Non quidem per instans, quia esset dare ultimum in quo essent eodem modo disposita, tum quia actio istorum agentium ratione cuius sit difformis dispositio sit in tempore non in instanti, igitur per aliquod tempus et pro nullo tempore sunt equaliter calida, quod est propositum.

Preterea, vel illa duo passa pro mensura illa pro qua ponuntur eodem modo disposita equaliter calefiant a maximo et a parvo carbone, vel non. Si non, propositum. Si sic, igitur ignis non magis disponit ad calorem passum in quod agit quam carbo, quia in subiectis equaliter dispositis equaliter calefaciendo non possunt inequales dispositiones inducere, cum nullum istorum inducat dispositionem ad calorem in passo nisi calefaciat ipsum, nec per consequens maiorem nisi magis calefaciat. Et confirmatur, quia ex quo pro illa mensura in qua huiusmodi passa ponuntur eodem modo disposita magnus ignis non magis calefacit, nec maiorem calorem inducit in passo quam carbo, nec potest assignari ratio cur magis disponat ipsum.

Preterea, si ista solutio sit possibilis, non oportebit eos dicere quod non esset simile de formis realibus et de luce, quia, sicut nunc respondent de calore, possent etiam respondere de luce et dicere quod aer eodem modo dispositus ad lucem in principio perfectius illuminetur sicut perfectius calefit a sole quam a parva candela ratione maioris dispositionis inducte per actionem solis ipsum alterantis. Et ad veritatem negare hoc in uno et concedere in alio est ad placitum et sine ratione loqui. Patet igitur quod ista prima solutio non satisfacit, nec secunda.

Primo, quia non magis repugnat subiecto summe disposito ad calorem magis et minus calefieri quam subiecto summe disposito ad lucem magis et minus illuminari, et tamen secundum est possibile per eum, igitur pri-[107rb]-mum etc.

Secundo, quia ad illam solutionem sequitur quod in calefactibili disposito summe ad calorem non solum maximus ignis, sed etiam Deus non posset perfectiorem calorem producere quam una scintilla quantumcumque minima, quod non videtur bene dictum. Consequentia patet, quia talis scintilla, ut dicit, summum calorem induceret.

Tertio etiam posito quod in calefactibili summe disposito ad calorem per necessitatem sit calor in summo, quod est satis evidenter falsum, tum quia si infiniti ignes essent, non magis calefacerent quam minimus carbo, tum quia ignis magis approximatus non intenderet calorem in ipso, que sunt satis evidenter absurda. Adhuc tamen non videtur necessarium de qualibet alia forma reali, quia posito quod aliqua potentia visiva sit summe disposita ad videndum, adhuc non est necesse eam habere visionem in summo, quia poterit in ipsa magis vel minus intendi propter maiorem vel minorem claritatem medii vel distantiam obiecti. Clarius enim videbit si medium sit debite illuminatum et obiectum in proportionata distantia quam si obiectum magis distet vel medium non sit illuminatum sufficienter.

Exclusis igitur istis solutionibus patet quod simile est omnino de formis realibus et de luce, quod erat primum declarandum. Secundum vero probatur, videlicet quia ratio dissimilitudinis assignata in prima solutione sit nulla, quia aer minus dispositus ad lucem, non ideo magis illuminatur a sole quam magis dispositus illuminatur a luna, quia lux que in ipso causatur a sole in facto esse et in conservari dependet ab agente fortiore, sicut isti doctori videtur, quia posito quod Deus conservet immediate totum lumen causatum a sole in una parte aeris et totum lumen causatum a luna in alia parte, sic quod nullum eorum dependeat amplius a sole vel a luna, vel nulla alia mutatio fiet circa partes illas, adhuc una pars aeris erit lucidior alia, sicut prius tantum lux non conservabitur in ea ab agente fortiore, quia in utraque parte conservatur a solo Deo ex supposito vel posito quod solus Deus conservat immediate totum lumen causatum a luna in aliqua parte aeris nulla alia mutatione luminis facta circa partem illam, adhuc pars aeris cuius lux conservatur a sole erit lucidior illa et tamen lux non conservatur ab agente fortiore, immo a debiliori, quod ergo aer magis illuminetur a sole non ideo est, quia lux que causatur a sole conservatur ab agente fortiore, sed quia in se est maior intensive.

Improbata igitur illa solutione deduco assumptum antecedes. Tertio sic: si forma accidentalis intenderetur propter maiorem dispositionem subiecti ipsa non intensa in natura sua, sequeretur quod forma substantialis esset intensibilis et remissibilis sicut accidentalis, quod est falsum et contra eos. Consequentia videtur nota, quia subiectum sive materia forme substantialis potest esse magis et minus disposita ad illam formam substantialem sicut subiectum sive materia forme accidentalis ad formam accidentalem. Videmus enim quod aliqua corpora sunt magis disposita ad animam quam ad alia et quod aliqua materia est ad formam ignis magis disposita quam alia, et sic de multis aliis; igitur etc.

Secundo ad principale arguo sic: si forma accidentalis intenderetur propter maiorem radicationem sui in subiecto ipsa non intensa in natura sua semper forma magis radicata et firmius inherens subiecto esset intensior forma minus radicata et debilius inherente, cuius oppositum patet ad sensum, quia multotiens videmus quod rubor ex verecundia proveniens qui tamen est passio quedam faciliter delibilis est in aliquo maior et intensior quam sit in alio cum rubor naturalis qui est passibilis qualitas et magis firmatus et radicatus in subiecto. Et idem vide-[107va]-mus de palledine procedente ex timore et de palledine magis radicata subiecto qui est passibilis qualitas in aliquo, quia multi fiunt subito pallidiores ex primo quam aliqui sint ex secundo.

Secundo sic: impossibile est idem indivisibile magis et minus ab aliquo participari, igitur impossibile est formam intendi propter maiorem participationem subiecti nisi sit intensibilis in natura sua. Consequentia patet, quia, si detur oppositum, eadem forma indivisibili poterit ab aliquo magis vel minus participari, quod repugnat antecedenti. Et consequentia videtur clara, quia indivisibile non potest nisi totum haberi. Totum autem haberi et magis et minus participari repugnant.

Ex ista conclusione infero duas propositiones correlarias.

Prima est quod caritas non augetur secundum esse nisi sit intensibilis secundum essentiam. Supposito quod esse caritatis sit esse earum, quod dat suo subiecto sicut esse albedinis dat esse album sicut supradictis doctoribus videtur. Deductio istius propositionis est evidens, quia caritas vel alia forma accidentalis quecumque augeretur secundum tale esse ipsa existente indivisibili in natura sua vel hoc esset propter maiorem dispositionem subiecti ad ipsam, vel esset propter maiorem participationem et radicationem ipsius in subiecto, quorum quodlibet est impossibile, ut patet ex dictis.

Secunda propositio est quod caritas et universaliter omnis forma intensibilis augetur secundum essentiam et hoc sequitur ex precedenti, quia constat quod caritas et universaliter omnis forma intensibilis augetur vel potest augeri secundum esse quod dat subiecto, quod non esset possibile nisi augeretur secundum essentiam, ut patet ex precedenti propositione. Et hoc de secundo.

Tertius et quartus articulus

Quantum ad tertium et quartum articulos simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam doctor ille noster contra quem est posita…

Gerardus ubi supra

…Probat tres conclusiones. Prima, quod subiectum, ut stat sub forma, quecumque sit illa, sortitur quemdam modum realem derelictum ab ipsa.

Secunda est quod talis modus derelictus ab ipsa forma in subiecto non est idem realiter quod essentia forme.

Tertia est quod ille modus non est aliqua res medians inter subiectum et formam et ex his, ut patet evidenter, sequitur oppositum conclusionis mee.

Primam conclusionem probat iste doctor primo sic: materia existens sub quantitate necessario sortitur quendam modum realem derelictum a quantitate, igitur subiectum existens sub forma, quecumque sit illa, necessario sortitur aliquem talem modum derelictum ab ipsa. Consequentia videtur satis nota, quia non est maior ratio de quantitate quam de alia forma quacumque. Antecedens probatur, quia, si materia existens sub quantitate non sortiretur etc., sequeretur quod non haberet aliquam partibilitatem intrinsece in sua natura. Consequens est falsum, igitur et antecedens. Consequentia patet, quia, si materia sortitur intrinsece in sua essentia partibilitatem ex ipsa quantitate, statim haberetur propositum, quia talis partibilitas non est aliud quam quidam modus realis derelictus a quantitate. Falsitas consequentis probatur, quia, si materia remaneret impartibilis sub quantitate, sequeretur duo inconvenientia. Primum est quod partes illius quantitatis essent sine subiecto. Secundum est quod materia non posset recipere diversas formas nisi forte vellemus dicere quod diverse forme reperiuntur in diversis partibus quantitatis et non materie, quod est absurdum.

Preterea, si materia existens sub quacumque forma reali non sortiretur aliquem modum re-[107vb]-alem intrinsecum, qui sit effectus formalis illius forme, sequitur quod ipsa posita sub diversis formis simul successive esset eadem non solum secundum essentiam, sed etiam secundum esse. Consequens est falsum, igitur et antecedens. Falsitas consequentis patet per Aristotelem I De generatione, ubi querens de unitate materie sub diversis formis dicit quod est eadem secundum essentiam et non secundum esse. Consequentia probatur, quia non potest dici quod ibi per esse ipse Aristoteles intelligat ipsasmet formas, quia tunc esset ibi petitio principii, nam idem erit dicere materia existens sub diversis formis est diversa secundum esse et dicere et diversa secundum formas. Relinquitur ergo quod ibi per se intelligat effectum formalem forme qui est modus ille realis de quo est sermo.

Preterea, si non ponatur talis modus realis relinqui in materia ex quacumque forma, sequitur quod materia non sit magis perfecta sub forma quam sub privatione, quod est evidenter falsum. Probatur consequentia, quia, sicut substantia forme non sit substantia materie, ita perfectio intrinseca et essentialis ipsius forme nunquam sit intrinseca et essentialis ipsi materie. Si ergo materia existens sub forma non acquirat ex ea aliquam perfectionem sibi intrinsecam quam vocamus modum realem sive effectu informalem forme, non habebit aliquam perfectionem propter illam que est intrinseca et essentialis forme. Per illam autem solam non potest dici magis perfecta, quia illa est proprie forma quemadmodum et sua substantia quapropter sicut existens sine forma non dicitur magis substantia quam existens sub privatione, ita pari ratione existens sub forma non diceretur magis perfecta quam sub privatione.

Preterea, si ponatur quod forma non habeat aliquem effectum formalem super materiam quem vocamus modum realem, sequitur quod non habeat causalitatem cause formalis respectu ipsius, quod patet esse falsum, quia cum sit forma solius materie non haberet causalitatem cause formalis nisi respectu ipsius. Consequentia probatur, quia causalitas forme supra materiam vel extendit se usque ad substantiam materie, vel usque ad aliquem effectum formalem derelictum a forma in materia quem vocamus modum realem. Primum dari non potest, quia materia quantum ad substantiam prevenit ipsam formam cum sit prior ea secundum originem, et ideo quantum ad suam substantiam non potest subesse causalitati prius. Relinquitur ergo secundum, et sic propositum.

Preterea, si non ponitur talis modus realis relinqui a forma in materia, sequitur quod materia non variabitur in esse specifico per ipsam formam, quod patet esse falsum, quia materia subiecta alie et alie forme pertinet ad aliam et aliam speciem, et per consequens variatur in esse specifico. Consequentia probatur, quia queratur de isto esse specifico in quo variatur materia utrum sit ipsamet forma vel ipsamet materia vel aliquid derelictum a forma in materia. Non primum, quia cum esse specificum sit esse substantiale sicut substantia forme est alia a substantia materie, ita esse specificum forme aliud ab esse specifico materie. Nec potest dari secundum quod sit ipsamet materia, quia, cum materia sit incorruptibilis et invariabilis, sequitur quod suum esse specificum erit incorruptibile et invariabile, quod patet esse falsum. Relinquitur ergo quod sit aliquid derelictum a forma in materia et illud vocamus modum realem sive effectum formalem ipsius forme.

Preterea, si talis modus ponatur, sequitur quod forma non magis perficiat materiam quam intelligentia celum, quod nullus dubitat esse falsum, quia intelligentia sic perficit celum quod dat sibi solum actum secundum qui est motus vel operatio. Forma vero sic perficit materiam quod dat sibi actum primum qui est esse et secundum qui est operari. Consequentia probatur, nam queritur [108ra] quid sit iste actus primus quem dat forma materie, quia vel est quidam effectus formalis forme, vel est ipsemet actus substantialis forme. Si detur primum, habetur propositum. Si detur secundum, dicetur statim quod, sicut forma dat se ipsam materie sive suum actum substantialem qui est idem quod ipsa, ita intelligentia dat se ipsam celo, et per consequens actum substantialem qui est ipsa. Si ergo ex hoc solo quod forma dat actum substantialem materie videtur sibi dare actum primum qui est esse pari ratione intelligentia dando celo se ipsam et suum actum substantialem, dicetur sibi dare actum primum qui est esse, et per consequens non magis perficiet forma materiam quam intelligentia celum.

Preterea, sequeretur quod actus secundus qui est operari esset solius forme, ita quod nullo modo communicaretur materie, quod est evidenter falsum, cum operationes sint totius compositi, ut patet I De anima. Consequentia probatur, quia actus secundus presupponit actum primum, et ideo nisi materia acquirat a forma actum primum qui est esse et effectus formalis forme, nunquam erit simul cum forma ad principiandum actum secundum qui est actus operari, et sic patet, ut videtur isti doctori, prima conclusio.

Secundam vero probat faciliter, quia nullus effectus est idem realiter quod sua causa, sed modus iste derelictus a forma est effectus ipsius forme, igitur non est realiter cum ipsa vel idem quod ipsa.

Tertiam etiam probat faciliter, quia, si iste modus esset aliqua res media inter subiectum sive inter materiam et formam, tunc esset questio de ista re utrum esset participata a subiecto mediante alia re vel immediate. Si dicatur quod immediate, pari ratione et forma poterit participari a subiecto immediate. Si vero dicatur quod mediante alia re, tunc iterum fiet questio de illa re et fiet processus in infinitum, quod est inconveniens.

Contra Gerardum

Hec opinio multa ponit que comuniter non tenentur, nec credo esse vera. Ad presens ea discurrere non intendo, quia non intendo pro nunc inquirere an ex coniunctione forme cum materia vel subiecto derelinquatur aliquis modus realis in ipso, sed solum ostendere quod talis modus non est ponendus vel si ponatur quod necessario est idem realiter cum forma, vel res media inter subiectum et formam. Et istud videtur mihi satis evidens, quia vel iste modus supposito quod derelinquatur a forma in subiecto vel in materia est aliqua entitas, vel nulla. Si nulla, ergo nihil. Si aliqua, ergo realis vel rationis tantum. Non rationis tantum, ut patet per eos, ergo realis. Quo posito arguo sic: hec entitas realis demonstrata entitate modi predicti vel est etiam realiter materia, vel est realiter forma, vel nec realiter forma, nec materia. Non potest dici quod sit realiter materia, ut patet ex secunda propositione deducta productione prime conclusionis mee. Relinquitur ergo quod sit realiter forma, et sic habetur prima pars illius conclusionis vel quod nec sit realiter forma, nec realiter materia, et sic habetur secunda, quia entitatem illam realem que non est realiter materia nec forma voco rem mediam inter materiam et formam, sed, si doctor iste non vult vocare hanc entitatem rem, sed modum rei, non curo. Sufficit mihi quod modus iste, si ponatur, sit aliqua entitas realis media inter materiam et formam sic quod nec sit realiter materia, nec realiter forma, nec aliud; intelligo per conclusionem illam nisi quod omnem talem entitatem ego voco rem.

Forte dicetur quod iste modus non est realiter materia, nec realiter forma, sed utrumque, et ideo non sequitur quod sit res media inter materiam et formam.

Ista tamen evasio, si daretur, destrueret positionem, sicut patet multipliciter. Primo, quia hoc posito modus ille non esset una entitas precise, sed plures, cuius oppositum intendit iste doctor noster, et cuius oppositum una cum eis ego suppono in deductione.

Secundo, quia ipsimet concedunt quod iste modus sit idem realiter cum materia.

Tertio, quia materia et forma non sunt effectus formalis [108rb] ipsius et iste modus est effectus formalis ipsius, ut asserit iste doctor.

His premissis patet quod quelibet illarum trium conclusionum sit falsa. Manet ergo conclusio mea, nec teneor respondere ad salvandam eam nisi ad rationes unius conclusionis quecumque sit illa. Verum, quia omnes rationes sunt solubiles, ut mihi videtur, respondeo ad eas.

Responsio ad rationes Gerardi

Ad primam, pro prima conclusione negetur antecedens et ad probationem: si intelligat quod ex antecedente negato materia non haberet aliquam partibilitatem intrinsece in sua essentia et que sit de intrinseca ratione ipsius verum est, quia nulla partibilitas est de intrinseca ratione ipsius materie, si vero intelligat quod ipsa materia secundum se non esset partibilis, sed sola quantitas, nego consequentiam ad probationem quando dicitur quod talis partibilitas non est aliud quam quidam modus realis derelictus a quantitate in materia, dico per interemptionem, quia ad hoc quod materia sit partibilis sufficit quod sit quantitati coniuncta, nec requiritur aliquis modus derelictus a quantitate in ipsa.

Ad secundam, primo ostendo ex ipsa quod iste doctor contradicit sibi. Secundo respondeo ad eam. Primum patet, quia in ista ratione dicit quod modus iste realis derelictus a forma in materia est esse materie. Tunc quero an sit esse forme a qua derelinquitur, vel non. Si dicit quod non, contradicit sibi evidenter, quia in principali positione ponit quod iste modus sit esse forme ipsius secundum quod forma dicitur magis et minus sucipere. Si dicat quod sic, etiam contradicit sibi ipsi, quia infra in quinta ratione dicit expresse quod esse forme non est esse materie, et sic contradictio in dictis.

Et ulterius, si modus iste derelictus a forma in materia sit esse materie, cum talis modus intendatur et remittatur secundum eum, sequitur quod materia susciperet magis et minus secundum esse, quod est falsum et contra eum.

Et confirmatur, quia per eum forma dicitur suscipere magis et minus secundum esse, quia iste modus qui est eius esse intenditur et remittitur, ergo, si modus iste sit esse materie, susciperet magis et minus secundum esse non minus quam forma, quod ipse negat una cum doctore quem sequitur.

Ad rationem igitur nego consequentiam et ad probationem dico quod esse, de quo Aristoteles loquitur, est idem quod materia vel subiectum acquirit ex coniunctione sui cum forma utpote esse album quod subiectum acquirit ex coniunctione sui cum albedine vel esse nigrum, quod subiectum acquirit ex coniunctione cum nigredine, et istud non est aliquis modus derelictus a forma in subiecto, quia ad hoc quod subiectum sit album vel nigrum sufficit quod sit albedini vel nigredini per informationem coniunctum, sicut ad precedentem rationem dicebatur de materia et quantitate.

Ad tertiam nego similiter consequentiam et ad probationem concedo quod, sicut substantia forme non sit substantia materie, ita perfectio intrinseca et essentialis forme non sit intrinseca et essentialis ipsi materie. Ex hoc tamen non sequitur quod materia non sit magis perfecta sub forma quam sub privatione, quia materia privata quantitate non est partibilis nec extensa, et tamen informata quantitate est partibilis et extensa, nec ad hoc requiritur quod aliqua perfectio intrinseca et essentialis forma fiat intrinseca et essentialis ipsi materie, nec requiritur quod ista partialitas sit modus derelictus a quantitate in materia. Sufficit enim ad hoc quod materia sit quantitati coniuncta, ut dictum est supra.

Ad quartam primo reduco rationem contra eum, quia, si deductio illa sit bona, sequitur quod in forma derelinquatur aliquis modus realis ab ipsa materia, sicut in materia relinquitur forma secundum eum, quod tamen est falsum secundum omnes. Consequentia patet, quia, si detur oppositum, sequitur per deductionem suam quod materia non habeat causalitatem cause materialis respectu forme, quod tamen est falsum per probationem summam. Consequentia patet, quia, si detur oppositum, sequitur per deductionem suam quod materia [108va] non habeat causalitatem cause materialis respectu forme, quod tamen est falsum per probationem suam, quia, cum sit materia solius forme, non habet causalitatem cause materialis nisi respectu ipsius, quod patet falsum, et tamen ipse sic deducit de forma.

Ad rationem potest responderi dupliciter. Primo admittendo consequens, quia non videtur quod forma habeat causalitatem cause formalis respectu materie, sed respectu compositi, quia nec sit materia, nec sit forma, sed totum compositum, VII Metaphysice.

Secundo negando consequentiam, quia posito quod in bono sensu concedatur quod forma habet causalitatem cause formalis respectu materie et materia causalitatem cause materialis respectu forme, adhuc non erit necesse ponere tales modos derelictos, quia cause intrinsece cuiusmodi sunt materia et forma secundum multos non habent effectus distinctos a se.

Ad quintam nego consequentiam et ad probationem dicitur quod illud esse specificum in quo variatur materia non est materia precise, nec forma, nec est modus derelictus a forma in materia, sed est materia existens sub forma vel forma unita materie, quia, sicut ad hoc quod materia sit extensa sufficit quod sit quantitati coniuncta, ita ad hoc quod habet tale esse sufficit quod sit tali vel tali forme coiuncta, ut patet ex dictis.

Ad sextam nego consequentiam et ad probationem patet quid dicendum, quia actus primus que dat forma materie non oportet quod sit modus realis distinctus a forma, quia ad hoc quod forma dat materie actum primum qui est esse sufficit quod materia per informationem sit coniuncta illi forme, ut dictum est supra.

Ad ultimam etiam nego consequentiam ad sensum suum, quia concedo quod operationes sint totius coniuncti, etiam ad probationem dico quod patet quid dicendum, quia materia potest habere a forma actum primum qui est esse circumscripto omnimodo derelicto ab ipsa, ut patet ex dictis. Sic igitur possent respondere ad istas rationes qui negarent conclusionem istam.

Ad rationem vero pro secunda conclusione diceretur sicut tactum est supra quod, licet cause extrinsece habeant effectus distinctos a se, non tamen intrinsece.

Ad rationem autem tertie conclusionis concedo quod res illa que est modus derelictus a forma in subiecto si ponatur distincta ab utroque, participatur a subiecto immediate et non mediante alia re. Et quando dicitur quod pari ratione forma potest participari a subiecto immediate, nego, quia non est simile de forma et de modo derelicto a forma et presertim, si modus iste non sit nisi participatio forme, ut videtur isti doctori, sicut non est de essentia et esse, secundum doctorem nostrum, nec de fundamento et relatione secundum multos, immo, si deductio illa esset bona, probaret quod esse non distinguitur realiter ab essentia, quod est contra eum et contra doctorem, quem sequitur et quod nulla relatio distingueretur realiter a suo fundamento, cuius oppositum videtur multis, ut declarabitur alias. Talis ergo modus arguendi tantum tenet in his que sunt eiusdem rationis, sicut declarat doctor noster et bene suo tractatu De esse et essentia, questione 9 in solutione argumenti, igitur rationes istarum conclusionum patet non concludere quicquid sit de veritate earum, quia quantum pertinet ad propositum meum sufficit negare alteram eorum quecumque sit illa, ut dictum est supra.

Contra secundam et tertiam conclusionem posset argui. Verum, quia doctor iste contra quem sunt posite non probat, sed supponit oppositas esse veras, et difficultas earum principaliter consistit in quattuor; supersedeo ad presens.

Contra quartam vero conclusionem et eius correlarias propositiones est opinio sancti Thome et doctoris nostri qui ponit caritatem et universaliter omnem formam intensibile suscipere magis et minus solum secundum esse secundum quod dat magis et minus esse a subiecto secundum maiorem et minorem dispositionem subiecti ipsius sive secundum radicationem maiorem et participationem sui a subiecto, quod idem est, quia maior et minor participatio vel radicatio forme in subiecto sine maiori et minori dispositione [108vb] subiecti esse non potest secundum eos.

Probant igitur isti doctores et sequaces eorum duas conclusiones. Prima, quod una forma intensibilis potest suscipere magis et minus secundum essentiam.

Secunda est quod caritas et verisimiliter quelibet talis forma suscipit magis et minus secundum esse quod dat subiecto ipsa mediate indivisibili secundum essentiam.

Primam conclusionem probat quidam doctor noster ex fundamentis fratris Egidii.

Thomas de Argentina ubi supra

Primo sic: gradus forme mutatus in essentia mutat speciem, quia forme sunt sicut numeri, ut patet VIII Metaphysice; sicut in numeris quacumque unitate addita vel remota mutatur species, sic quocumque gradu mutato quantum ad essentiam forme mutatur species secundum talem formam, sed caritas et albedo et cetera similia accidentia in eadem specie manentia suscipiunt magis et minus; ergo huiusmodi susceptio non erit quantum ad gradus in essentia.

Preterea, si caritas et cetere forme intensibiles suscipiunt magis et minus secundum essentiam suam, tunc in abstracto dicentur secundum magis et minus. Consequens est falsum, igitur et antecedens. Falsitas consequentis patet per Philosophum in Predicamentis dicens quod iustitia non dicitur secundum magis et minus. Probatur consequentia, quia quicquid competit forme secundum suam essentiam, competit ei in abstracto.

Preterea, si caritas augeretur secundum partes essentiales sibi additas successive aut ille partes different numero solum, et hoc non, quia plura accidentia solo numero differentia non possunt simul esse in eodem subiecto, aut different specie, et tunc caritas aucta non esset eiusdem rationis, quorum utrumque est inconveniens.

Gerardus de Senis, distinctione 2, questione ubi supra, articulo 7

Preterea, ad idem arguit quidam alius doctor de nostris, quia, si caritas vel alia forma augeretur in sua essentia, multa inconvenientia sequerentur.

Primum inconveniens, quia tunc forma secundum suam essentiam non haberet rationem totius et perfecti, quod videtur esse falsum. Consequentia patet, quia omne quod augetur, ideo augetur, quia imperfectum, et per consequens habet rationem partis. Falsitas consequentis probatur, quia forma secundum suam essentiam habet rationem speciei, et per consequens rationem totius et perfecti respectu individuorum a quibus potest participari.

Secundum inconveniens est quod forma secundum suam essentiam non esset simplex, cuius oppositum patet per auctorem VI Principiorum.

Tertium inconveniens est quia esse forme non salvaretur in aliquo gradu infra suppositum, quod patet esse falsum. Consequentia probatur, quia essentia rei non salvatur nisi habeat omnia que sunt de sua intrinseca ratione. Quapropter, si forma augetur in sua essentia, non poterit salvari in aliquo gradu preterque in supremo includente omnes alios.

Quartum inconveniens est quia, sicut quantitas molis non habet statum in augmento et decremento, quia potest augeri et minui in infinitum quantum est ex se, ita etiam talis forma poterit augeri vel minui quantum est ex se, quod patet esse falsum. Consequentia probatur, quia tota ratio quare quantitas potest augeri et minui in infinitum est quod ex intrinseco sue nature sibi competit dividi, et per consequens minui et augeri. Quapropter, si alicui alteri forme extrinseco sue nature competit minui et augeri, pari ratione potest minui in infinitum.

Quintum inconveniens est quia nulla talis forma esset difficilis, et per consequens nec scilibils secundum suam essentiam, quod patet esse falsum. Consequentia probatur, quia illud quod est difficile vel scibile debet esse aliquid certum vel determinatum, et per consequens invariabile. Quapropter, si forma aliqua propter sui essentiam potest augeri et variari, sequitur necessario quod non possit diffiniri, et per consequens nec sciri.

Sextum inconveniens est quod nulla forma suscipiens magis et minus poterit habere rationem mensure in suo genere, quod patet esse falsum in multis generibus. Videmus enim quod albedo recipit magis et minus, et tamen habet rationem mensure in genere co-[109ra]-lorum, ut patet X Metaphysice, et eodem modo patet se habere in pluribus aliis generibus. Consequentia probatur, quia de ratione mensure est esse invariabile. Illud autem quod est variabile secundum suam essentiam simpliciter est variabile, quapropter nullo modo poterit habere rationem mensure.

Ad idem possent adduci multe difficiles rationes difficultates varias includentes, de quibus alias videbitur in questionibus sequentibus, et ideo ad presens non intromitto me de eis.

Thomas, ubi supra

Secundam conclusionem primus istorum doctorum deducit sic: sicut se habet virtus ad agere, sic essentia ad esse, sed eadem virtus in nullo variata secundum gradus essentie magis et minus agit in passum, secundum quod est magis et minus dispositi; ergo eadem essentia essentialiter et intrinsece in nullo variata eidem subiecto dat magis et minus esse secundum quod ipsum subiectum est magis et minus dispositum. Et potest hec ratio confirmari, quia aer magis et minus dispositus secundum raritatem et presentiam eiusdem claritatis solis secundum magis et minus illuminatur, ut experientia manifestat, igitur claritas essentialiter et intrinsece in nullo variata dat suo subiecto magis et minus esse secundum quod ipsum est magis et minus dispositum; et similiter potest argui de calore et duobus calefactibilibus a magis et minus dispositis et de multis aliis.

Iste due conclusiones simul confirmantur multis auctoritatibus. Primo, auctoritate Philosophi in Predicamentis, ubi dicit expresse quod iustitia non sufficit magis et minus, sed iustum. Secundo, auctoritate Commentatoris VIII Metaphysice, commento 10, dicens quod forma non suscipit magis et minus nisi secundum quod est in materia. Tertio, auctoritate Simplicii Super Predicamentis dicens quod de intentione Aristotelis fuit quod forme non suscipiunt magis et minus de se, sed prout participantur a subiecto. Multe consimiles possunt auctoritates adduci quas dimitto causa brevitatis.

Responsio ad rationes Thome

Ista quamvis sint difficilia non videntur concludere. Ad primum pro prima conclusione nego maiorem et ad probationem quando dicitur quod forme sunt sicut numeri etc., concedo ad intellectum Philosophi quod, sicut unitas addita numero preexistenti vel remota ab eo variat numerum et facit quod numerus ille transferatur in aliam naturam numeri, ita quod quelibet differentia formalis addita generi sine speciei vel remota ab ipsis variat naturam. Hoc est diffinitionem ipsorum, quia facit quod diffinitio transferatur ad diffinitionem alterius nature, et ad istum sensum dicit Aristoteles quod forme, id est diffinitiones formales, sunt sicut numeri, unde Commentator exponens predicta verba sic inquit et quemadmodum quando alicui numero additur unum vel ab eo diminuitur unum transiertur ad aliam naturam numeri. Similiter diffinitiones composite ex primo genere et pluribus differentiis quando ab eis diminuitur aliqua differentia transfertur diffinitio ad diffinitiones alterius nature, et similiter quando additur eis aliqua differentia. Verbi gratia inquit Commentator, quoniam cum dixerimus in diffinitione animalis quod est corpus sensibile nutribile, si deminueremus ultimam differentiam, remanebit diffinitio vegetabilium et, si additur alia differentia, scilicet rationale, fit diffinitio hominis. Et similiter quattuor, quando eis additur unum, fiunt quinque et quando diminuitur unum, fiunt tres. Hec Commentator.

Sed ex his non sequitur quod quocumque gradu mutato quantum ad essentiam forme varietur species forme, sicut infertur, quia in intensione et remissione forme gradus additur vel remotus non est differentia formalis, nec ab eo sumitur differentia specifica seu quiditativa qua addita vel remota ab eo transfertur eius diffinitio in diffinitionem alterius nature eo modo quo dictum est, igitur auctoritas illa Philosophi in qua multum fundatur opinio non est ad propositum, ut patet per Commentatorem.

Ad secundum concedo consequens ad bonum [109rb] sensum, quia non solum album suscipit magis et minus, sed albedo, immo si albedo non susciperet magis et minus secundum se. Hoc est si non esset maior vel minor intensive secundum essentiam suam, non posset dari magis et minus album, ut patet ex dictis.

Et ad probationem quando dicitur quod iustitia non dicitur magis et minus iustitia secundum Aristotelem, dico quod non fuit intentio Aristotelis quod una iustitia non sit intensior et perfectior alia secundum essentiam, sed quod de suis inferioribus non dicitur cum his adverbiis magis et minus, et ita non repugnant quod una iustitia non est magis vel minus iustitia quam alia una si est perfectior et maior intensive quam alia, ut declarabitur infra.

Responsio ad rationes Gerardi

Ad tertium apparebit quid dicendum in tertia questione.

Ad primum vero in consequens alterius doctoris concedo quod quelibet forma habet rationem totius et perfecti secundum essentiam suam quantum pertinet ad rationem speciei. Sed ex hoc non sequitur quod quelibet habeat rationem totius et perfecti sic quod infra speciem illam non posset augeri et esse perfectior secundum essentiam aliter caritas Christi non esset per se perfectior caritate lini, quod ego nollem concedere.

Ad secundum dico quod quelibet forma, secundum essentiam suam est simplex, quia nulla forma est composita ex materia et forma sicut homo, nec ex partibus quantitativis sicut continuum, sed non est ita simplex quin possit esse composita ex partibus perfectionalibus ad suam essentiam pertinentibus, nec oppositum intellexit auctor VI Principiorum.

Ad tertium nego consequentiam, quia non sequitur forma est intensibilis et remissibilis secundum essentiam, igitur essentia ipsius non salvatur in aliquo gradu infra supremum. Et quando dicitur quod essentia rei non salvatur nisi habeat omnia que sunt de sua intrinseca ratione, concedo: si intelligitur sicut debet intelligi, videlicet quod essentia rei non salvatur nisi habeat omnia que pertinent ad suam diffinitionem vel quiditativam rationem, sed ex hoc non concluditur, quia isti gradus non variant diffinitionem, nec per consequens rationem quiditativam forme, ut patet ex dictis.

Ad quartam concedo quod quelibet talis forma sicut et quantitas molis potest augeri et minui in infinitum. Qui tamen vellet hoc negare posset dicere quod ratio quam assignat non est totalis, quia, si quantitas molis non haberet partes infinitas, non posset dividi in infinitum, etiam supposito quod ex intrinseco sue nature competeret ei dividi.

Ad quintam nego consequentiam et ad probationem quando dicitur quod illud quod est diffinibile vel scibile debet esse aliquid certum et invariabile, concedo quantum ad eius formalem differentiam a qua sumitur diffinitio, quia qualibet tali addita vel remota variatur diffinitio, ut dictum est supra, cum hoc tamen stat quod illud sit variabile secundum gradus perfectionales predictos, quia ab his non sumitur differentia formalis, ut patet ex dictis.

Ad sextum etiam nego consequentiam et ad probationem dico quod de ratione mensure eo modo quo nunc loquimur de mensura est esse invariabile quantum ad illa quibus variatis variatur eius ratio diffinitiva vel quiditativa et illud stat cum varietate forme quantum ad gradus de quibus loquimur.

Responsio ad rationes Thome

Ad primam pro secunda conclusione nego maiorem, quia non est simile de agere et virtute sive potentia et de esse et essentia, tum quia agere distinguitur realiter a potentia et separatur ab ea, esse vero vel non distinguitur ab essentia, vel non separatur ab ipsa, tum quia multa requiruntur ad agere supposita essentia forme requiritur ad agere supposita virtute in agente debita approximatio et disposito subiecti que non requiruntur ad esse supposita essentia forme in subiecto etiam debito, et ideo non est mirum si manifeste eadem virtute actio potest indendi vel remitti. Ex hoc tamen non sequitur quod manente eadem essentia intendatur et remittatur esse. [109va]

Ad confirmationem nego consequentiam, quia, si aer magis et minus dispositus secundum raritatem ad presentiam eiusdem claritatis solaris, id est ad presentiam eiusdem solis, magis et minus illuminatur. Hoc ideo est, quia in aere magis disposito ab eodem agente vel illuminante inducitur maior claritas intensive, unde dispositio subiecti facit ad hoc quod agens perfectiorem formam inducat, sed, si forma lucis inducta non esset maior intensive, aer magis dispositus non esset magis luminosus, et similiter dicendum est de calore inducto ab eodem igne in duobus calefactibilibus secundum magis et minus dispositis et similibus.

Ad primam auctoritatem dico quod, sicut tangebatur superius quod intentio Philosophi fuit quod iustitia non verificatur de suis inferioribus cum his adverbiis ‘magis’ et ‘minus’ cum quibus tamen verificatur de subiecto suo, una enim iustitia non est magis vel minus iustitia quam alia, quamvis unus homo magis vel minus sit iustus quam alius.

Ex hoc tamen non sequitur quod iustitia non suscipiat magis vel minus secundum essentiam, id est quod una iustitia secundum essentiam suam non sit maior et perfectior intensive quam alia. Cuius gratia est advertendum quod predicatio qua iustitia predicatur de suis inferioribus est formalis et quiditativa cum sit per se in primo modo, quia ratio formalis et quiditative iustitie non est magis in maiori iustitia quam in minori. Idcirco, una iustitia non dicitur magis vel minus iustitia quam alia, cum hoc tamen stat quod una sit perfectior et maior intensive quam alia, quia hec maioritas et perfectio attenditur solum quantum ad gradus qui non variant rationem formale, quia ratio formalis cum sumatur a differentia formali, id est a differentia specifica et quiditativa, non variatur nisi variata tali differentia specifica, et intensione vel remissione forme gradus additus vel remotus non est differentia talis, nec ab eo potest sumi talis differentia, ut dictum est. Predicatio vero qua iustitia predicatur de suo subiecto vel subiectis non est formalis nec quiditativa, sed tantum denominativa et, quia forma perfectior perfectius denominat subiectum et imperfectior imperfectius, idcirco dicitur homo magis vel minus iustus secundum quod est in ipso maior vel minor iustitia, non aliter, et quod dictum est de iustitia intelligendum est de qualibet consimili forma.

Ad secundam vero et tertiam eodem modo, quia intentio Philosophi fuit quod forma non verificatur cum predictis adverbiis de suis inferioribus, sed solum de subiecto vel subiectis de quibus dicitur, et ideo dicit Commentator quod non suscipit magis et minus nisi secundum quod est in materia, et Simplicius quod non secundum se prout participatur a subiecto, quod verum est modo dicto.

Ad rationes principales

Ad primam nego antecedens quantum ad illam partem qua dicitur quod forma non augetur secundum essentiam.

Ad probationem que fundatur in auctoritate auctoris VI Principiorum est responsum supra. Et secundam rationem concedo et, si bene intelligatur, credo eam concludere.