Liber I, Distinctio 17, Quaestio 2

Secundo quero: utrum caritas augeatur per depurationem a contrario.

Rationes principales

Et videtur primo quod sic, quia forma intensibilis augetur per depurationem a contrario et caritas est huiusmodi; ergo etc. Consequentia est nota et antecedens probatur sic: nulla forma remittitur nisi per admixtione contrarii, igitur nulla augetur nisi per depurationem a contrario. Consequentia nota est. Antecedens est Commentatoris V Physicorum, commento 50, dicens quod diminutum in omni genere est diminutum per admixtionem contrarii; ergo.

Contra: caritas infusa de qua est questio non habet contrarium admixtum, igitur non augetur per depurationem a contrario. Consequentia est nota et antecedens videtur clarum, quia caritati infuse opponitur cupiditas mortalis. Cupiditas autem [109vb] mortalis et caritas infusa in eodem simul esse non possunt.

Divisio quaestionis

In ista questione primo pono unam distinctionem, secundo quattuor conclusiones. Tertio movebo dubia. Quarto respondebo.

Primus articulus

Quantum ad primum quadrupliciter potest intelligi caritatem vel aliam formam intensibilem a suo contrario depurari.

Primo: si dicatur a contrario depurari, quia minus permiscetur et intimatur forme contrarie, utraque tamen earum remanente secundum se uniformiter sicut prius. Et, si dicatur quod caliditas in aqua depuratur a frigiditate, quia minus permiscetur et intimatur sibi quam prius quamvis in ipsa nulla sit facta variatio gradualis.

Secundo: si dicatur depurari a contrario, quia forma contraria gradualiter minuitur, ipsa tamen secundum se gradualiter non mutata. Verbi gratia, si dicatur quod caliditas depuratur a frigiditate, quia frigiditas minuitur in aliquo gradu, licet caliditas secundum se non sit gradualiter aucta nec diminuta.

Tertio: si dicatur a contrario depurari, quia ipsa secundum se gradualiter augetur forma contraria gradualiter non mutata, ut, si dicamus caliditatem depurari a frigiditate, quia ipsa secundum se augetur in aliquo gradu, frigiditate non aucta, nec diminuta.

Quarto: si dicatur depurari a contrario utroque istorum duorum modorum, videlicet quod ipsa secundum se gradualiter augetur et eius contrarium minuitur. Verbi gratia, si dicatur quod caliditas depuratur a frigiditate, quia caliditas augetur in aliquo gradu et frigiditas minuitur.

Ista distinctione premissa patet quod questio potest habere quadruplicem sensum. Quadrupliciter enim potest intelligi caritatem vel aliam formam augeri per depurationem a contrario, sicut et ipsas a contrario depurari quadrupliciter potest intelligi iuxta membra distinctionis predicta. Et hoc de primo articulo.

Secundus articulus

Quantum ad secundum.

〈Conclusio prima〉

Prima conclusio est quod impossibile est per naturam duo contraria simul esse in eadem parte subiecti et quia secundum aliquos omnes forme contrarie sunt secundum aliquos divisibiles et secundum aliquos indivisibiles gradualiter. Ad maiorem declarationem conclusionis ostendam primo quod impossibile est per naturam esse duo contraria simul in eadem parte subiecti supposito quod forme contrarie sint secundum se divisibiles gradualiter.

Secundo: hoc idem ostendam si ponantur gradualiter indivisibiles. Primum istorum deduco primo sic: impossibile per naturam duo contraria in suis excellentiis sive in summo simul esse in eadem parte subiecti. Hec est ab omnibus communiter concessa. Sed supposito quod omnes forme contrarie sint secundum se indivisibiles gradualiter, impossibile est ipsas esse in eadem parte subiecti nisi in summo. Patet hoc, quia, si detur oppositum, sequitur quod sint divisibiles secundum se, quod est contra positum, igitur hoc supposito impossibile est per naturam suam duas formas contrarias simul esse in eadem parte subiecti. Secundo sic: illud est impossibile ad cuius positionem inesse; sequitur impossibile, sed, si duo contraria sint simul in eadem parte subiecti supposito quod omnes forme contrarie sint secundum se indivisibiles gradualiter, sequitur impossibile secundum naturam, igitur hoc fieri est impossibile per naturam. Maior est nota et minor videtur clara, quia, si stante supposito quod omnes forme contrarie sint simul in eadem parte subiecti, sequeretur quod subiectum erit simul album et nigrum vel quod non erit album neque nigrum, quorum quodlibet est impossibile per naturam. Ista consequentia patet, quia, sicut se habet summa albedo ad dare esse album, sic summa nigredo ad dare esse nigrum, sed stante supposito in eadem parte subiecti erit summa albedo et summa nigredo, igitur, si albedo illa daret esse album subiecto et nigredo daret esse nigrum, sic subiectum simul esset album et nigrum vel, si albedo [110ra] non daret esse album nec nigredo nigrum, sic subiectum non esset album nec nigrum.

Huic rationi forte diceretur supposito quod omnis forma intensibilis sit secundum essentiam indivisibilis gradualiter quod, si albedo et nigredo sint simul in eodem subiecto primo quod subiectum illud nec erit album, nec nigrum. Sed ad veritatem ista solutio est impossibilis. Primo, quia, si ita esset, sequeretur quod subiectum illud non esset aliquo colore coloratum, quod est falsum et naturaliter impossibile. Ista consequentia patet, quia pono quod subiectum illud non sit coloratum aliquo colore qui non sit albedo nec nigredo.

Et confirmatur, quia ex albedine et nigredine illa resultat aliquis color qui non est albedo nec nigredo, vel non. Si non, patet quod, si subiectum istud non sit album nec nigrum, non esset aliquo colore coloratum, quod est propositum. Si sic, vel una cum hoc albedo manet albedo et nigredo manet nigredo, vel non. Primum est simpliciter impossibile non est dubium, etiam si esset possibile, adhuc maneret eadem difficultas, quia pari ratione qua albedo et nigredo non denominat subiectum illud nec color ille tertius ipsum denominabit. Relinquitur ergo secundum et habetur principale intentum, quia sic casu posito albedo non manet albedo, nec nigredo manet nigredo. Habetur ergo quod due forme contrarie non sunt in eodem subiecti primo.

Preterea, impossibile est per naturam quod albedo saltem in summo sit in subiecto sine effectu formali ipsius. Sed effectus formalis illius est esse album, igitur impossibile per naturam quod albedo saltem in summo sit in aliquo subiecto primo nisi illud sit album, et per eandem rationem patet quod impossibile est quod nigredo in summo sit in aliquo subiecto quin illud subiectum sit nigrum, sed, si albedo et nigredo sint forme indivisibiles gradualiter, non possunt esse in aliquo nisi in summo, ut patet ex dictis; ergo etc. Sic igitur patet primum, scilicet quod impossibile est per naturam duo contraria esse simul in eodem subiecto primo supposito quod omnes forme sint indivisibiles secundum se gradualiter.

Secundo, hoc idem ostendo si ponantur gradualiter divisibiles et arguo primo sic: si forme contrarie stante supposito possunt simul esse in eadem parte subiecti vel essent simul in gradibus equalibus, vel in gradibus inequalibus. Non primo, quia, si albedo 10 graduum et nigredo 10 gradum simul essent in eodem subiecto primo, adhuc sequeretur quod illud subiectum non erit album nec nigrum, quorum quodlibet est naturaliter impossibile, vel quod simul esset album et nigrum, ut patet ex dictis. Ista consequentia patet, quia, sicut se habet albedo 10 graduum ad dare esse album, ita nigredo ad dare esse nigrum. Nec secundo, quia, si albedo 10 graduum excludit a subiecto in quo est nigredinem 10 graduum, multo magis albedo intensior, utputa 15 graduum excludit albedinem ut 10, tum quia non minus, immo magis repugnat cuique nigredini albedo intensa quam remissa. Et confirmatur, quia, si albedo ut 5 compatitur secum in eodem nigredinem ut 10 pono quod albedo illa remittatur naturaliter in 5; et quero an illa corrumpatur vel remittatur saltem in aliquo gradu, vel non. Si non, sequitur quod albedo et nigredo in gradibus equalibus simul erunt in eodem subiecto, quod patet esse falsum ex dictis. Si sic, sequitur quod remittens albedinem necessario corrumperet vel remitteret nigredinem, quod est falsum, quia, sicut remittens caliditatem non necessario corrumpit vel remittit frigiditatem, ita nec remittens albedinem necessario corrumperet vel remitteret nigredinem,

Secundo autem principaliter arguitur primo sic: si stante supposito due forme contrarie possent esse in eadem parte subiecti vel essent simul in gradibus intensis vel remissis, vel una earum essent intensa, altera remissa. Sed nec sic, nec sic, igitur nullo modo. Minor quantum ad primam partem communiter est concessa. Quantum ad secundam partem probatur, quia, sicut se habet intensum ad intensum, ita remissum ad remissum, igitur, si due forme contrarie non possunt simul esse in gradibus inten-[110rb]-sis, sequitur quod nec in gradibus remissis. Et confirmatur, quia omnes gradus forme sunt eiusdem rationis si forme contrarie non possunt simul esse in gradibus intensis nec remissis. Et confirmatur ulterius per rationem prius factam, quia, sicut se habet caliditas remissa ad dare esse calidum, ita frigiditas remissa ad dare esse frigidum, et per consequens, si caliditas remissa et frigiditas remissa simul essent in eodem subiecto primo vel subiectum illud non esset calidum nec frigidum, vel simul esset calidum et frigidum quamvis remisse, quarum quodlibet est naturaliter impossibile. Et ex hoc statim apparet quantum ad tertium, quia non minus repugnat caliditas intensa et frigiditas remissa quam caliditas remissa et frigiditas remissa, cum caliditas intensa includat caliditatem remissam et aliquid plus, sed caliditas et frigiditas remissa non possunt simul esse in eadem parte subiecti; ergo nec caliditas intensa et frigiditas remissa. Et confirmatur, quia caliditas intensa potest expellere omnem frigiditatem quam potest expellere caliditas remissa. Hoc patet, quia quod agens minoris virtutis potest facere, hoc agens maioris virtutis si sit eiusdem rationis, sed caliditas remissa potest expellere a subiecto in quo est frigiditatem et expellit de facto, ut patet ex dictis; ergo et caliditas intensa. Sed que se mutuo expellunt non se compatiuntur in eodem subiecto primo; ergo etc.

Tertio ad idem arguo sic: impossibile est duo contraria simul in suis excelentiis sive in summo simul esse in eadem parte subiecti, ergo naturaliter est impossibile quod simul sint in quibuscumque gradibus. Antecedens est concessum ab omnibus etiam a tenentibus conclusionem oppositam. Consequentia probatur, quia duabus formis contrariis, ut caliditati et frigiditati vel albedini et nigredini non repugnat in suis excelentiis simul esse in eadem parte subiecti nisi quia sunt contrarie. Patet, quia, si non essent contrarie non magis repugnaret eis quam albedini et dulcedini, unde, si queratur cur repugnat eis et non albedini et dulcedini, non potest assignari alia causa nisi quia sunt contrarie, sed caliditas et frigiditas albedo et nigredo et universaliter omnes forme contrarie in quibuscumque gradibus sunt vere contrarie non solum in suis excelentiis; igitur, si repugnat eis esse in eodem subiecto primo in suis excelentiis, repugnabit etiam in quibuscumque gradibus.

Forte dicetur ad istam rationem quod albedo, nigredo, caliditas et frigiditas non sunt contrarie sub quibuscumque gradibus, sed solum sub gradibus intensis, et per consequens minor sicut assumitur non est vera.

Ista tamen evasio, si daretur, esset nulla, quia contrarietas, secundum Aristotelem X Metaphysice, est oppositio secundum formam. Albedo igitur nigredo, caliditas et frigiditas contrariantur secundum suas formas, et per consequens ubicumque inveniuntur forme albedinis et nigredinis caliditatis et frigiditatis, ibi est contrarietas. Sed constat quod in qualibet albedine quantumcumque remissa invenitur forma albedinis et in qualibet nigredine quantumcumque remissa invenitur forma nigredinis, et similiter de caliditate et frigiditate, igitur albedo, nigredo, caliditas et frigiditas sub quibuscumque gradibus quantumcumque remissis sunt vere contrarie, et per consequens incompossibiles in eodem.

Preterea, species albedinis et species nigredinis sunt primo contrarie, igitur quelibet albedo contrariatur cuicumque nigredini, igitur albedo et nigredo sub quibuscumque gradibus sunt vere contrarie. Secunda consequentia patet et prima videtur satis clara, quia cum in qualibet albedine vere salvetur species albedinis et in qualibet nigredine species nigredinis, si species albedinis et nigredinis sunt primo contrarie, necessario quelibet albedo contrariatur cuicumque [110va] nigredini. Antecedens probatur, quia, si detur oppositum, albedo et nigredo non essent species contrarie, quod nullus ponit.

Preterea, sic dicendo conceditur principaliter conclusio, quia, si albedo et nigredo non sunt contraria sub quibuscumque gradibus, sed sub intensis precise cum sub gradibus intensis, non sint compossibiles in eodem secundum omnes, quia albedo et nigredo non sunt compossibiles in eodem, quod est propositum. Et confirmatur, quia, si albedo et nigredo non sunt compossibiles in eodem nisi sub gradibus remissis et sub talibus non sunt contrarie, non sequitur ex hoc duo contraria simul esse.

Quarto ad principale sic: viriditas et rubedo in suis excelentiis cum in summo non possunt simul esse in eadem parte subiecti, igitur nec albedo et nigredo sub quibuscumque gradibus. Antecedens videtur notum, quia, si detur oppositum, idem corpus secundum eadem partem simul esset viride et rubeum, quod naturaliter est impossibile. Contra probatur, quia ubi est maior repugnantia, ibi maior incompossibilitas, sed albedo et nigredo sub quibuscumque gradibus magis repugnant quam viriditas et rubedo in summo; igitur, si viriditas et rubedo in summo non possit simul esse in eadem parte subiecti, multo minus albedo et nigredo sub quibuscumque gradibus. Maior est de se nota. Minor autem probatur, quia extrema contraria magis opponuntur, et per consequens magis repugnant quam quecumque media, sed albedo et nigredo sub quibuscumque gradibus sunt extrema contraria, ut patet ex dictis. Viriditas autem et rubedo etiam in suis excellentiis sunt tantum media; igitur etc. Et confirmatur, quia extrema plus distant distantia formali quam medium et extremum vel medium et medium, ergo magis repugnant. Patet igitur secundum, scilicet quod impossibile est per naturam duo contraria esse in eadem parte subiecti supposito quod forme contrarie secundum se sint gradualiter divisibiles. Ex his sequitur absolute quod impossibile est per naturam duo contraria esse in eadem parte subiecti. Hec est determinatio beati Augustini Enchiridion, capitulo 16, ubi ab ista regula excludit subiectum bonum et malum quam proprie non opponuntur contrarie, sed privative secundum eum unde postquam ostendit malum non esse nisi privatione boni et in bono concludit quapropter in his contrariis que bona et mala vocantur illa dialeticorum regula deficit qua dicunt nulli rei duo simul in esse contraria. Nullus enim aer simul est tenebrosus et lucidus, nullus cibus aut potus simul dulcis et amarus, nullum simul ibi difforme ubi formosum. Et subdit: et hoc in multis aut pene in omnibus contrariis reperitur, ut in una re simul esse non possint. Hec Augustinus. Hec est etiam expressa sententia Philosophi in capitulo de quantitate: nihil est quod videatur contraria simul sustinere, ut substantia quidem susceptibilis contrariorum esse videtur, sed non suscipit in uno eodemque tempore. Nam nullus simul sanus et eger, albus et niger. Et infert nihilque aliud contraria simul sustinet, et per hoc tanquam per medium notissimum probat parvum et magnum, quia idem simul esse potest magnum et parvum respectu diversorum.

Item per hoc probat IV Metaphysice quod impossibile est aliquem opinari duo contradictoria simul esse vera, quia opiniones contradictariorum sunt contrarie et impossibile est eundem simul habere contraria, et idem etiam dicit ubicumque loquitur de materia ista, nec illud potest esse dubium videntibus dicta sua.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est quod nulla forma intensibilis augetur per depurationem a contrario qualitercumque intelligatur opposita. Conclusio probatur primo sic: impossibile est per naturam duo contraria simul esse in eadem parte subiecti, igitur impossibile est per naturam aliquam formam intendi per depurationem a contrario, igitur nulla sic intenditur de facto. Antecedens patet ex precedenti questione et consequentie sunt evidentes etiam per adversarios; igitur etc.

Secundo sic: non omnis forma intensibilis augetur per depurationem a contrario, igitur nec aliqua. Consequentia patet per tenentes conclusionem oppositam, quia [110vb] conformiter per eos est dicendum de omni forma, et ideo universaliter dicunt omnem formam intensibilem augeri per depurationem a contrario.

Et confirmatur, quia, si aliqua forma potest augeri et non per depurationem a contrario, pari ratione re alia quecumque et sit omnes. Antecedens vero probatur multipliciter.

Primo sic: aliqua forma, immo multe forme non habentes contrarium, augentur de facto, igitur non omnis forma intensibilis augetur per depurationem a contrario. Consequentia est nota et antecedens patet. Primo, quia luci nihil est contrarium. Lux enim et tenebre non opponuntur contrarie, sed privative et tamen ad sensum videmus quod lux intenditur in aere. Secundo, quia, secundum Aristotelem III Topicorum, delectationi que est in sciendo nihil est contrarium, et tamen experientia docet quod unus plus delectatur in sciendo quam alius. Tertio, quia actus videndi et audiendi intenduntur, et tamen constat eos non habere contrarium, et tamen in multis aliis potest idem ostendi.

Secundo probatur antecedens primum sic: habitus scientiarum et virtutum augmentantur et non per depurationem a contrario, igitur non omnis forma intensibilis augetur per depurationem a contrario. Consequentia est nota et antecedens quantum ad primam partem. Quantum ad secundam probatur, quia in habitu scientifico cum generetur et augmentatur ex actu sciendi nihil est forme contrarie, quia, si esset, quero a quo causaretur. Non ab actu sciendi certum est, nec ab actu errorum, quia pono quod nullus actus erroris precesserit actum sciendi, nec fuerit simul cum eo. Similiter potest argui de habitu virtuoso, quia, cum talis generetur et augmentetur ex actu virtutis, non habet aliquid forme contrarie, quia, si haberet, vel illa forma contraria causatur ex actu virtuoso, quod nullus diceret, vel ab actu vitioso, quod non est verum, quia pono quod nullus talis precesserit nec fuerit simul cum actu virtuoso. Nec potest dici quod non possunt simul esse in aliquo actu sciendi et virtutis sine actibus erroris et vitii, quia tunc nullus posset esse virtuosus sive bonus moraliter nisi prius, vel saltem simul erraverit circa illam, nec posset aliquis acquirere habitum scientie seu virtutis nisi prius seu simul cum ipsis acquireret habitum erroris et vitii, quod nullus sane mentis diceret; ergo etc.

Tertio sic: calor intensus est sine omni frigiditate et frigus remissum sine omni calore, igitur nullum eorum augetur per depurationem a contrario. Consequentia est nota et antecedens est beati Anselmi De concordia, capitulo ultimo, ubi dicit expresse quod calor est sine omni frigore, et tamen potest aliquis maior esse calor et frigus sine omni calore, tamen maius valeat esse frigus. Ex quibus verbis apparet evidenter quod caliditas et frigiditas non sunt in eodem simul, sicut dicebatur in precedenti questione. Apparet etiam quod calor remissior non est, quia habet contrarium admixtum, nec per consequens augetur per depurationem a contrario secundum Anselmum.

Ex ista conclusione sequitur quod caritas non augetur per depurationem a contrario.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio est quod impossibile est formam augeri per depurationem a contrario in primo sensu superius posito, supposito etiam quod duo contraria simul essent in eadem parte subiecti.

Hanc conclusionem probo dupliciter.

Primo sic: impossibile est duo contraria esse in eodem subiecto adequato et nullo eorum gradualiter variato unum alteri minus permisceri prius tempore quam alio, igitur impossibile est aliquem formam augeri per depurationem a contrario in illo sensu, etiam supposito quod duo contraria sint simul in eodem subiecto adequato. Consequentia est nota, quia formam augeri per depurationem a contrario in illo sensu est ipsam minus permisceri forme contrarie nulla earum gradualiter variata, ut patet ex articulo precedenti. Et antecedens declarabitur, quia, si due forme contrarie sint simul in eodem subiecto adequato, quelibet earum informat totum illud subiectum immediate, et per consequens non possunt uno [111ra] tempore magis intimari, nec minus permisceri quam alio saltem una earum gradualiter variata.

Secundo sic: si intensio formarum fieret per depurationem a contrario in illo sensu etiam in eorum contrariorum simultate, sequeretur quod nulla forma posset augeri nisi cum simul augeretur forma contraria. Consequens est falsum secundum omnes et contra experientias, igitur et antecedens. Consequentia probatur, quia, si una forma minus permiscetur alteri in illo sensu, necesse est quod altera minus permisceatur illi, et per consequens non est possibile formam aliquam augeri, quia minus permiscetur forme contrarie nisi simul cum ea augeatur forma contraria.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio est quod implicatio contradictionis est formam aliquam augeri per depurationem a contrario penes in secundo, vel tertio, vel quarto sensu superius positis et ipsas non posse gradualiter augeri per additionem partis ad partem.

Ista conclusio est de se nota quoad tertium et quartum sensum, quia formam augeri per depurationem a contrario in tertio sensu est ipsam secundum se gradualiter augeri forma contraria gradualiter non mutata et in quarto est ipsam gradualiter augeri secundum se forma contraria gradualiter diminuta, et per consequens quocumque istorum modorum augeatur forma sequitur quod augeatur gradualiter secundum se per additionem alterius partis. Dicere ergo quod forma non augetur gradualiter secundum se per additionem alicuius partis est dicere cum hoc quod augetur per depurationem a contrario aliquo predictorum modorum est implicatio contradictionis.

Sed quoad sensum secundum probatur satis faciliter et clare, quia formam augeri per depurationem in illo sensu est formam contrariam gradualiter minui ipsa secundum se gradualiter non mutata, sed qua ratione una forma contraria potest augeri in illo sensu et altera. Verbi gratia: qua ratione caliditas potest augeri, quia frigiditas gradualiter secundum se minuitur, pari ratione frigiditas potest augeri, quia caliditas secundum se gradualiter minuitur, et per consequens quecumque forma augetur per depurationem a contrario in illo sensu, potest secundum se minui gradualiter per abstractionem partis, sed quecumque forma potest secundum se minui gradualiter per abstractionem partis a parte, etiam secundum se potest gradualiter augeri per additionem partis ad partem; igitur quecumque forma augetur per depurationem a contrario in illo sensu potest secundum se gradualiter augeri per additionem partis ad partem. Dicere ergo formam aliquam augeri per depurationem a contrario in illo sensu et ipsa non posse gradualiter augeri secundum se per additionem partis ad partem est implicare contradictoria sicut prius.

Ex istis conclusionibus patet impossibilitas illius opinionis que ponit formam intensiorem fieri per depurationem a contrario et non per additionem partis ad partem, quia ex primis duobus apparet eius impossibilitas propter repugnantiam contrariorum in eodem ex aliis duobus etiam supposita simultate contrariorum. Formam enim augeri per depurationem a contrario, etiam supposita contrariorum simultate non potest intelligi nisi altero istorum quattuor modorum et in quolibet eorum opinio est impossibilis, ut ex conclusionibus ultimo deductis patere potest intuenti. Et hec de secundo.

Tertius et quartus articulus

Quantum ad tertium et quartum articulos simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam est quedam opinio que ponit quod quamvis duo contraria non possit naturaliter simul esse in gradibus intensis, possunt tamen simul esse et sunt de facto in gradibus remissis.

Michael de Massa I, distinctione 7, questione 5, articulo 1

Pro qua quidem doctor arguit multipliciter.

Primo sic: secundum Philosophum V Physicorum et Commentatorem ibidem, 6 commento, omnes motus qui sunt ad contraria sunt ex contrariis et econverso, sed certum est quod convenit moveri ex eadem forma me-[111rb]-dia ad formas contrarias, sicut ex rubedine vel fuscedine contingit moveri ad albedinem vel nigredinem; igitur in rubedine vel fuscedine sunt forme contrarie et non sub esse intenso, igitur non sub esse remisso. Quo posito sequentur duo contradictoria simul in eodem subiecto adequato sub gradibus remissis.

Ista ratio confirmatur multis auctoritatibus et rationibus.

Primo, auctoritate Commentatoris ubi supra, dicens quod, si aliquid mobile moveatur a fusco in nigrum, illud movetur ab albedine que est in fusco, unde fuscendo non est primus terminus a quo, sed albedo et nigredo que est incolore fusco.

Secundo, auctoritate Philosophi X Metaphysice dicens expresse quod media componuntur extremis, super quo verbo dicit Commentator, commento 23, quod color medius componitur ex coloribus extremis non compositione quantitativa, sed qualitativa.

Tertio, auctoritate eiusdem Commentatoris I Physicorum, commento 58, ubi dicit quod colores extremi sunt in colore medio non in actu puro, nec potentia pura, sed medio modo inter potentiam et actum, et hoc est esse formaliter, non tamen sub esse intenso et perfecto. Si enim sic fieret mixtio colorum extremorum in colore medio non in actu puro, nec in potentia pura, quod sic resultaret tertia essentia quod tamen essentia colorum extremorum non maneret formaliter absque totali deperditione, tunc colores extremi non remarerent in colore medio nisi tantum in potentia, quod Commentator negat. Item, si colores extremi manerent sub esse intenso et perfecto, sequitur quod manerent in actu puro sicut sunt antequam misceantur in medio colore, quod etiam negat Commentator. Oportet igitur quod maneant formaliter sub esse tamen diminuto et remisso.

Quarto, etiam auctoritate Commentatoris V Physicorum, commento 52, dicens quod quando sit transmutatio ex viridi in album non sit transmutatio in viridi nisi ex parte nigra que est viridi. Sed certum est quod Commentator non accipit ibi partem nigram nisi eo modo quo pars nigra que est in viridi colore est terminus a quo transmutationis in albedinem et, quia talis transmutatio est de termino formali in terminum formalem, sicut patet V Physicorum, sequitur quod nigredo in viridi colore habet rationem partis formalis et pars formalis distinguitur contra partem virtualem, licet possit non habere rationem partis formalis, ut distinguitur contra partem materialem, sed non haberet nigredo rationem partis formalis in colore viridi prout pars vel esse formale distinguitur contra esse virtuale nisi essentia nigredinis maneret in colore viridi formaliter, igitur esse nigredinis maneret formaliter in colore viridi et pari ratione essentia albedinis, ut patet per Commentatorem ibidem. Multas alias auctoritates adducit quas dimitto, quia solvuntur istis solutis.

Sed confirmatur ulterius ista prefata ratio rationibus.

Primo sic: si in forma media composita ex extremis contrariis nihil esset formaliter de quolibet contrario extremo, sequeretur ex forma media fieret transitus ad contrarium extremum in instanti, sicut verbi gratia: si in tepido non erit aliquid formaliter de essentia frigiditatis, ita quod per formam tepidam vel minus calidam importaretur precise sola privatio summe caliditatis absque inclusione frigiditatis, sequitur quod ex tepido vel minus calido fieret transitus ad summum calidum in instanti. Consequens est impossibile et contra illud quod experimur sensu, igitur et antecedens. Consequentia probatur, quia certum est quod successio in motu alterationis non causatur nisi ex resistentia mobilis ad motorem, sed privatio in minus calido sive in tepido non potest resistere motori cum non sit positivum et resistere sit vere positivum; ergo oportet quod in tepido sive in minus calido sit aliquid preter privationem caloris intensissimi ratione cuius resistit motori calefacienti ne subito et in instanti ex tepido fiat calidum sub esse intensissimo, et hoc non est nisi natura et essentia formalis ipsiusmet frigiditatis. [111va]

Secundo sic: medium comparatum uni extremo habet rationem alterius extremi et econverso, ut patet V Physicorum, sicut tepiditas comparata calori in summo habet rationem caloris. Tunc arguitur sic: impossibile est quod tepiditas habeat per illud rationem caloris per quod contrariatur calori, quia impossibile est quod per idem conveniat aliquid cum aliquo realiter et opponatur illi saltem in istis rebus limitatis, sed tepiditas convenit cum calore et opponitur calori; ergo in tepiditate sunt due nature: una per quam habet rationem caloris secundum quam contrariatur frigiditati, et aliam per quam habet rationem frigiditatis secundum quam contrariatur calori, sed non contrariatur calori nisi per frigiditatem, nec frigiditati nisi per colorem; ergo in tepiditate sunt formaliter calor et frigiditas.

Secundo ad principale iste doctor arguit sic: quando sit transitus ex frigiditate in calorem, queritur utrum essentia frigiditatis abiiciatur in tempore vel in instanti quo subiectum alteratur sine interpollatione. Si dicatur quod in instanti, hoc est impossibile, tum quia hoc est contra sensum, tum quia mobile dum moveretur non haberet aliquid de termino a quo, tum quia certum est quod non abiciatur in eodem instanti in quo incipit motus, quia tunc motus de contrario in contrarium fieret in instanti, ergo ante instans pro quo desinit frigiditas mansit forma et essentia frigiditatis per quod tempus medium inter instans in quo desinit esse motus, et instans primum in quo incipit esse motus. Nam motus, licet non fiat in instanti, tamen initiatur et terminatur in instanti. Patet ergo quod per aliquod tempus post primum instans in quo incipit esse motus mansit sine definitione essentia frigiditatis, sed pro illo eodem tempore pro quo mansit essentia frigiditatis ponitur mobile continue moveri ad calorem, et per consequens pro toto illo tempore habet aliquid formaliter de essentia caloris alias mobile dum movetur non haberet aliquid de termino ad quem, ergo pro illo tempore sunt simul calor et frigiditas, et sic intentum. Alias rationes adducit iste doctor quibus poterit responderi ex solutione istarum ideo admitto eas etc.

Caton

Ad idem quidam doctor arguit primo sic: certum est quod quando unum contrarium agit in alterum vel in subiectum in quo est alterum non introducit totam formam sed in tempore et partem post partem, vel igitur hoc est propter incompossibilitatem partium forme inducende. Et hoc non, quia omnes sunt eiusdem rationis et nate componere perfectiorem formam vel hoc est propter insufficientiam agentis. Et hoc non, quia hoc tollitur si ponatur agens sufficientissimum et perfectissimum. Et hoc non, quia subiectum non potest eas recipere simul. Et hoc etiam non est verum, quia omnes sibi simul inerunt in fine motus vel hoc est propter caliditates et disponens contrarias in passo repugnantes forme introducende, et habetur propositum, quia simul cum parte forme introducte est pars prioris repugnans parti introducende, et sic contraria pro illo tempore sunt simul in gradibus remissis.

Preterea, constat quod in mixto manent formaliter et remisse qualitates quattuor elementorum quicquid sit de formis substantialibus eorum. Hoc patet, quia, si detur oppositum, non aliter disponeretur materia ad formam mixti quam ad formam elementi, cum igitur quelibet pars mixti sit mixta sunt simul quattuor qualitates elementorum, sed qualiditates elementorum sunt contrarie; ergo in qualibet parte mixti sunt simul qualitates contrarie in esse remisso.

Preterea, ad idem arguunt quidam alii sic: calidum et frigidum approximata in distantia et dispositione debita ad agendum et patiendum et medium intersit minimum naturale, utputa minimus aer, et sint calidum et frigidum sub talibus gradibus quod utrumque possit agere in reliquum per tale medium. Isto casu possibili, ut videtur, posito arguitur sic: distans non potest agere indistans nisi agendo in medium, ut patet ex II De anima, cum ergo calidum agat in frigidum et econverso. Ex supposito patet quod utrumque agit in totum medium cum sit minimum naturale, sed actiones istorum sunt contra-[111vb]-rie, igitur illud minimum simul totum movebitur motibus contrariis, et per consequens motus contrarii sunt simul in eodem et etiam forme contrarie permanentes simul erunt in eodem, videlicet caliditas et frigiditas.

Preterea, motus sursum et motus deorsum sunt contrarii, ut patet V Physicorum, sed hi possunt naturaliter simul esse; igitur. Probatur minor, quia, si lancea moveatur sursum et formica existens super lancea moveatur deorsum proprio motu, patet, quia illa formica simul movetur sursum et deorsum.

Preterea, gravitas et levitas sunt contraria et sunt simul in eodem; igitur etc. Consequentia nota et antecedens quantum ad primam partem patet. Quantum ad secundam est Aristotelis IV De celo, ubi dicit quod aer est gravis et levis et idem dicit de aqua.

Preterea, perfecte vitiosus potest elicere actum virtuosum et econverso, naturaliter ergo contraria possunt simul esse in eodem. Antecedens est clarum. Consequentia probatur, quia, si perfecte vitiosus eliciat actum virtuosum, aliquid causabitur per illum, aliter per nullum alium aliquid causaretur illud, igitur quod causabitur vel erit virtus, vel dispositio ad virtutem. Si sit virtus, habetur propositum, quia simul stabit cum habitu vitioso per aliquod tempus. Consequentia patet, quia habitus vitiosus non corrumpitur per unum actum virtuosum, sicut nec habitus virtuosus per unum actum vitiosum. Si vero sit dispositio ad virtutem, adhuc idem sequitur, quia constat quod dispositio illa est realitas que sit postea habitus, et per consequens realitates formarum contrariarum videlicet realitas vitii expellendi et realitas virtutis generande simul erunt in eodem, quod est propositum.

Responsio ad rationes Michaelis

Pro solutione istarum rationum et presertim illarum que fundantur in auctoritatibus Philosophi et Commentatoris premitto aliquas distinctiones.

Primo, distinguo de medio. Medium enim, ut patet per Commentatorem IV Celi et mundi, commento 26, est duplex, quia quoddam est medium secundum compositionem et medium secundum comparationem. Medium secundum compositionem est illud quod realiter componitur ex extremis. Medium enim secundum comparationem est illud quod magis convenit cum utroque extremorum secundum se quam unum extremum cum altero, quamvis realiter non componatur ex extremis.

Secundo distinguo de contrarietate, quia quedam sunt contraria absolute, quedam comparate sive in respectu vel quod idem est, quedam sunt contraria simpliciter, quedam quodammodo et secundum quid. Primo modo tantum dicuntur contraria que maxima et ultimata contrarietate contrariantur que solum est inter maxime distantia, ut patet X Metaphysice. Secundo modo possunt dici contraria etiam illa inter que non est maxima distantia, ut vult Philosophus. Has distinctiones ad propositum reducendo non est imaginandum quod medius color inter colores extremos sit medium secundum compositionem, non enim componitur realiter ex coloribus extremis, ut aliqui opinantur, quia, si sic, medius color non esset unus color per se, immo non esset color, sed duo colores extremi, cuius oppositum vult Commentator VI Physicorum, commento 36. Sed medium secundum comparationem, quia color medius, utputa rubedo vel fuscedo, magis convenit cum coloribus extremis secundum se, videlicet cum albedine et nigredine, quam albedo et nigredo conveniant inter se.

Ex isto statim sequitur quod medius color non contrariatur coloribus extremis simpliciter et absolute, quia non distant ab aliquo extremorum maxima distantia. Contrariatur tamen ei quodammodo et in respectu, quia propter maiorem convenientiam quam color medius habet cum extremis coloribus quam colores habeant inter se et ad unum comparatus dicitur habere rationem alterius extremi et econverso, unde rubedo vel fuscedo comparata albedini dicitur habere rationem nigredinis et comparata nigredini habet rationem albedinis propter causam predictam, et ita color medius, ut rubedo vel fuscedo, dicitur contrariari coloribus extremis, non quidem simpliciter et absolute, sed quodammodo et in respectu, quia, ut habet rationem albedinis, dicitur contra-[112ra]-riari nigredini, ut habet rationem nigredinis albedini.

His premissis respondeo ad rationem.

Ad primam dico quod omnes motus sunt ad contrario sicut ex contrariis simpliciter et absolute vel ex contrariis quodammodo et in respectu, et sic loquitur Commentator et Philosophus. Sed ex hoc non sequitur quod in medio colore sint forme contrarie, nec in esse intenso, nec in esse remisso, sicut infertur, sed sequitur quod medius color contrarietur coloribus extremis simpliciter et absolute vel quoddamodo et in respectu, et illud ultimum est verum. Ex hoc tamen non sequitur conclusio quam intendunt, ut patet ex dictis.

Ad confirmationem respondeo.

Ad primam, quando dicitur quod, si aliquod mobile movetur a fusco in nigrum, illud movetur ab albedine que est in fusco, secundum Commentatorem, dico quod per albedinem que est in fusco non intelligit Commentator realitatem aliquam que sit vere albedo, quia tunc illud mobile non movetur a fusco in nigrum, sed ab albo in nigrum, cuius oppositum vult Commentator, sed intelligit realitatem fuscedinis tantum que est albedo et nigredo, non quidem simpliciter loquendo, sed per comparationem ex eo quod comparata ad nigredinem habet rationem albedinis et econverso, secundum intellectum superius dictum.

Ad secundam, quando dicitur quod colores medii componuntur ex coloribus extremis, secundum Philosophum et Commentatorem, dico quod colores medii non componuntur ex coloribus extremis realiter, sed tantum virtualiter, et hoc intelligunt Philosophus et Commentator, nec aliud intelligit Commentator per compositionem qualitativam.

Ad tertiam, quando dicitur quod colores extremi, secundum Commentatorem, sunt in colore medio modo inter potentiam et actum, dico quod per hec verba non intelligit Commentator quod colores extremi sint in colore medio realiter, nec in esse intenso, nec remisso, sicut infertur, quia quocumque istorum modorum remanerent in actu et non medio modo inter potentiam et actum, quod est contra Commentatorem. Ista consequentia patet expresse, quia albedo remissa est albedo in actu et nigredo remissa est nigredo in actu, aliter nullum corpus esset album vel nigrum in actu nisi in eo esset albedo vel nigredo in summo, quod est evidenter falsum. Intelligit ergo Commentator quod colores extremi sunt in colore medio modo inter potentiam et actum, quia sunt in ipso virtualiter et secundum comparationem eo quod color medius comparatus ad albedinem est nigredo quodammodo, sed non simpliciter. Comparatus autem ad nigredinem est albedo quodammodo, sicut dictum est supra, et hoc intelligit per medium modum inter potentiam et actum.

Ad quartam, quando dicitur quod quando sit transmutatio ex viridi in album non fit transmutatio nisi ex parte nigri que est in viridi, patet quid dicendum ex solutione prime confirmationis. Hec enim auctoritas et illo consimiles sunt et simili modo intelligende, et sic intelligendo auctoritatem concedo quod in colore viridi nigredo habet rationem partis formalis, sed ex hoc non sequitur quod essentia nigredinis maneat in colore viridi, quia per nigredinem que est in colore viridi iuxta expositionem datam non intelligitur aliqua essentia que sit vere nigredo, sed ipsamet essentia viriditatis que comparata albedini habet rationem nigredinis, ut patet ex dictis.

Ad quintum dicitur: si forma media non esset composita ex extremis, sequeretur quod forma media fieret transitus ad contrarium extremum in instanti. Nego consequentiam et ad probationem, licet non procedat de forma media, quia caliditas que est in minus calido non est forma media inter caliditatem et frigiditatem, sed est caliditas remissa, dico quod successio in motu augmenti etiam minoris forme potest aliquando pervenire propter imperfectionem agentis, quia, si agens sit imperfectum, non potest simul inducere totam formam quam potest inducere successive aliquando propter improportionem distantie.

Ad sensum enim videmus quod, si aliud corpus luminosus continue appropinquatur aeri, quanto magis appropinquatur, tanto magis in aere lumen intenditur aliunde propter indispositionem subiecti, quia, si subie-[112rb]-ctum non est in principio ita bene dispositum quod tota forma possit simul induci, sicut continue magis disponitur, sic continue plus de illa forma inducitur. Et hoc apparet de lumine sensibiliter, quia, si lumen causatur a sole in nube grossa, non ita intensum est in principio sicut est postea, cum nubes illa per actionem solis subtiliatur et rarefit et, sicut ipsa continue magis ac magis subtiliatur, et per consequens magis ac magis disponitur, sic lumen in ipsa magis ac magis intenditur, ut patet ad sensum. Hec est ergo causa quare de minus calido non sit subito summe calidum, quia, licet in minus calido non sit aliquid frigiditatis, ut patet per Anselmum superius allegatum, non sit tamen summe calidum vel quia calefaciens non est ita perfectum quod possit simul summum calorem inducere, vel quia distantia non est summe proportionata, vel subiectum non est perfecte dispositum ad summum calorem, et ideo, sicut successive magis ac magis disponitur, sic et successive magis ac magis calefacit. Ex hoc statim apparet defectus probationis, quia talis successio non provenit ex eo quod privatio que est in minus calido resistat motori, sed quia calefaciens non est ita perfectum vel quia approximatio non est sufficiens, vel quia subiectum illud non est perfecte dispositum ad summum calorem.

Ad sextam concedo quod medium comparatum uni extremo habet rationem alterius et econverso eodem modo quo dictum est. Et quando dicitur quod impossibile est quod tepiditas per illud habeat rationem caloris per quod contrariatur calori, nego. Et ad probationem dico quod, licet sit impossibile quod per idem aliquid conveniat cum aliqua realiter et opponatur illi simpliciter et absolute, non tamen impossibile est quod per idem aliquid conveniat cum aliquo realiter et componatur illi quodammodo et in respectu. Ratio huius est, quia per eandem realitatem aliquid potest magis convenire extremis contrariis quam ipsa extrema conveniant inter se, et per consequens per eandem realitatem poterit convenire cum aliquo extremorum et contrariari eidem quodammodo et in respectu prout habet rationem alterius extremi, sic est in proposito, ut patet ex dictis.

Ad secundam rationem principalem concedo quod, quando fit transitus ex frigiditate in calorem essentiam frigiditatis, manet per aliquod tempus post primum et instans in quo incipit motus. Et quando dicitur quod mobile pro toto tempore illo habet aliquid de essentia caloris, nego si intelligitur quod in eadem parte in qua est frigiditas sit aliquid de calore. Et ad probationem quando dicitur quod aliter mobile dum movetur non haberet aliquid de termino, ad quem potest multipliciter responderi, primo potest dici quod dum mobile movetur ex frigiditate in calorem habet aliquid de frigiditate et aliquid de calore, non quidem secundum eandem partem, sed secundum aliam et aliam, et forte sic loquitur Philosophus VI Physicorum.

Secundo potest dici quod mobile dum movetur habere aliquid de termino ad quem potest intelligi dupliciter, formaliter scilicet vel per accessum. Primo modo non est verum secundum eandem partem, nec unquam Philosophus intellexit, sed secundo, quia, si mobile movetur motu continuo ex frigiditate in calorem, continue remittitur frigiditas et quanto magis remittitur frigiditas, tanto magis illud mobile accedit sive minus distat a calore et in instanti in quo esset primo completa remissio sive coruptio frigiditatis introducetur primo forma caloris, et sic intelligendo Philosophum patet quod forme contrarie nunquam simul erunt in eodem subiecto.

Tertio potest dici quod dum mobile movetur ad formam aliquid habet de dispositione forme ad quem movetur, sed non oportet quod habeat aliquid de specie illius forme ad quam movetur, sed mobile dum movetur habet aliquam formam propinquiorem forme ad quam movetur quam sit terminus sive forma a qua incipit moveri, et sic potest intelligi illud dictum Philosophi: omne quod movetur partem habet de termino quo et partem de termino ad quem, id est partem de dispositione termini a quo et partem de dispositione termini ad quem intelligendo [112va] per dispositionem formam mediam inter terminum a quo et terminum ad quem, nec illa dispositio sive forma media est composita ex contrariis, sed est forma simplex habens maiorem convenientiam cum utroque termino quam termini habeant inter se.

Responsio ad rationes Catonis

Ad primum vero alterius doctor potest uno modo dici quod procedit ex insufficienti, quia quod agens non introducat subito totam formam, potest aliquando provenire, quia subiectum non est perfecte dispositum ad ipsam, etiam si nullam habet dispositionem contrariam, ut dictum est ad quintam confirmationem prime rationis.

Potest etiam dici secundo, sicut communiter dicitur, quod hoc provenit propter dispositionem contrariam, non quidem simpliciter, sed quodammodo que est in passo, quia tam contrarium simpliciter quam contrarium quodammodo forme inducende resistit intelligendo per dispositionem contrariam quodammodo formam mediam, ut dictum est supra.

Ad secundam nego maiorem, quia, sicut in mixto non manent formaliter forme substantiales quattuor elementorum, sic nec contrarie qualitates earum et, sicut forma substantialis mixti est alia a formis substantialibus quattuor elementorum, sic et qualitates mixti sunt alie a qualitatibus contrariis eorum. Qualitates mixti sunt tamen medie inter qualitates contrarias elementorum non quidem secundum compositionem, quia non componuntur realiter ex ipsis, sed secundum comparationem, quia magis conveniunt cum qualitatibus elementorum quam eorum conveniant qualitates inter se. Et ad probationem quando dicitur quod tunc materia non disponeretur aliter ad formationem mixti quam ad formationem elementi per interpretationem, quia, sicut alia est forma substantialis mixti et alia forma substantialis elementorum, sic per alias qualitates disponitur materia ad formam mixti et per alias ad formam elementi. Nec est bona consequentia, qualitates elementorum non manent formaliter in mixto, igitur materia non disponitur aliter ad formam mixti quam ad formam elementi.

Gualterus Burlee in tractatu De intensione formarum, capitulo 3

Ad primum vero aliorum quidam doctor respondet dicens quod non videtur sibi quod sit dare minimum naturale quo non possit minus moveri in actum alterationis. Non enim est dare minimum motum quo minus per se non possit moveri nisi in animalibus. Ratio propter quam non est dare minimum motum in motu alterationis potest esse ut dicit, quia, quodcumque mobile detur, oportet quod sit divisibile, ut probatur VI Physicorum, et per consequens propinquior alteranti fortius alteratur et intensius quam pars remotior, et per consequens pars propinquior alteranti citius assimilabitur quam pars remotior. Cum ergo pars sit minor suo toto, sequitur quocumque alterabili per se dato est dare alterabile per se minus illo.

His premissis dicit ad formam rationis quod, si medium corpus susceptivum caloris et frigoris ponitur inter calidum et frigiditum, sit equalis virtutis in agendo et corpus medium sit equaliter dispositum ad recipiendum actionem utriusque, una medietas calefiet, scilicet medietas propinquior calido et alia medietas frigefiet, scilicet medietas propinquior frigido. Et, cum probatur quod totum id corpus calefit et frigefit, quia tam calidum quam frigidum agit in totum, dicit quod non est verum quod totum calefiat et frigefiat, immo una medietas calefit et alia frigefit, et concedit quod tam calidum quam frigidum agit in totum. Ex hoc tamen sequitur, ut dicit, quod totum calefiat et totum frigefiat, quia calidum calefacit, ut dicit, medietatem remotiorem ab eo et frigidum per oppositum frigefacit medietatem sibi propinquiorem et calefacit medietatem remotiorem ab eo, unde tam calidum quam frigidum agit in totum, non tamen causant motus contrarios in totum.

Contra Burleum

Sed ad veritatem ista solutio est omnino impossibilis quantum ad hoc quod dicit quod illius corporis intermedii calidum [112vb] frigefacit medietatem remotiorem ab eo et frigidum calefacit etiam medietatem remotiorem ab eo. Et ostendo primo quod simpliciter est impossibile calidum frigefacere et frigidum calefacere, et per consequens quod assumitur in solutione est simpliciter impossibile.

Et secundo ostendo quod etiam eo quod assumitur adhuc non solvitur ratio, immo in dictis implicatur contradictio.

Primum ostendo primo, quia contrariorum contrarii sunt effectus, sed calidum et frigidum sunt contraria; igitur habent effectus contrarios. Et per consequens nec calidum frigefacit, nec frigidum frigefacit.

Huic rationi dicit quod calidum potest frigefacere inducendo frigiditatem remissiorem quam induceret frigus si ipsum solum ageret unde, si illi corpori medio inter calidum et frigidum non esset approximatum nisi frigidum, tunc intensius frigefieret medietas propinquior frigido quam frigefiat approximato calido, et ita calor est causa remissionis frigiditatis quam causaret frigidum per se.

Ad rationem igitur dicit quod calidum non frigefit per se, tanquam causa totalis potest tamen frigefacere tanquam causa partialis, frigido tamen coagente cum eo.

Ista tamen evacuatio est nulla, quia nihil dicitur ad formam rationis, immo si ita dicatur. Adhuc manet tota difficultas, quia adhuc sequitur quod effectus contrariorum non sint contrarii. Consequentia patet, quia adhuc sequitur quod calidum frigefacit et frigidum calefacit, quia bene sequitur calidum inducit remissiorem frigiditatem quam induceret frigidum sine calore, igitur frigefacit. Iterum bene sequitur calidum frigefacit sicut causa partialis, igitur frigefacit et similiter potest argui de frigido et calore. Et confirmatur, quia stante solutione data frigidum et calidum causant eandem frigiditatem et eandem caliditatem numero, igitur effectus eorum non sunt contrarii. Consequentia est nota. Antecedens patet, quia calidum frigefacit tanquam causa partialis frigido coagente cum eo, ut asserit illa solutio, et per consequens frigefacit tanquam causa partialis calido coagente, quod non est verum nisi causarent eandem frigiditatem et eandem caliditatem numero. Et confirmatur ad hominem, quia vel frigiditas quam calidum inducit immedietate propinquiori frigido et frigiditas quam frigidum inducit in eadem medietate est eadem frigiditas numero, vel non. Si sic, habetur propositum. Si non, igitur illa frigiditas componitur ex alio et alio gradu frigiditatis, cuius oppositum doctor iste credit demonstrare.

Preterea, ad principale sic: si calidum per se posset esse causa et frigiditatis frigidum caliditatis, sequeretur quod effectus esset perfectior sua per se causa, et sic aliquid ageret ultra suam speciem, quod est falsum et contra Philosophum. Consequentia probatur, quia que distinguuntur specie equalis perfectionis esse non possunt, ut patet per beatum Augustinum III De libero arbitrio, capitulo 21, sed caliditas et frigiditas distinguuntur specie; igitur equalis perfectionis esse non possunt; vel igitur caliditas est perfectior frigiditate, vel econverso. Quocumque dato habetur propositum, quia, si caliditas sit perfectior cum frigiditas sit per se causa caliditatis ex supposito, effectus erit perfectior sua per se causa et, si fridigitas sit perfectior, adhuc idem sequitur cum caliditas sit per se causa frigiditatis ex supposito et similiter potest argui econverso.

Ad istam rationem diceret iste doctor quod caliditas et frigiditas non distinguuntur specie, quia secundum esse forme contrarie sunt eiusdem speciei specialissime. Hec tamen evacuatio est nulla et impossibilis omnino, quia que sub eodem genere maxime distant, non sunt eiusdem speciei specialissime et quecumque forme contrarie sunt huiusmodi per diffinitionem contrariorum. De hoc tamen ad presens non plus, quia satis est per se notum cuicumque philosophanti quod forme contrarie non sunt eiusdem speciei specialissime. Quo posito patet quod nec frigidum potest calefacere, nec econtra. Quod erat primo declarandum, licet hoc deberet supponi a quocumque tanquam per se [113ra] notum. Secundum vero deduco, videlicet quod, si concedatur assumptum, adhuc non solvitur, immo in dictis implicatur contradictio quod ex ista solutione sequitur quod totum illud corpus medium calefiat et totum medium frigefiat, cum oppositum solutio concedit expresse. Assumptum probatur, quia, sicut dicebatur in arguendo distans non agit naturaliter in distans nisi agendo in medium, igitur distans non calefit nec frigefit nisi calefaciat vel frigefaciat medium, sed frigidum secundum istam solutionem calefacere medietatem remotiorem corporis intermedii; igitur et medietatem propinquiorem, et per consequens totum corpus medium calefit et totum frigefit et eodem modo potest probari quod calidum totum illud corpus medium calefacit et totum frigescit.

Et confirmatur, quia calidum non potest calefacere remotiorem partem aeris non calefaciendo propinquiorem, igitur multo minus potest frigescere remotiorem quam frigescendo propinquiorem, etiam supposito quod calidum possit frigescere. Consequentia nota est, quia non maioris virtutis est ad calidum quam ad frigidum et antecedens a nullo negatur; ergo etc.

Preterea, ad hanc solutionem sequitur quod calidum et frigidum sint agentia in se invicem mutuo et non sunt agentia in se mutuo que manifeste contradicunt. Primam partem huius contradictionis iste doctor concedit expresse. Secundam vero deduco ex solutione data, quia per eum frigidum non frigefit, sed calefacit partem propinquiorem calido. Tunc sic frigidum non agit in calidum nisi vel in frigidando ipsum vel remittendo calorem ipsius, ut tandem possit frigiditatem inducere. Sed stante supposito frigidum nullo istorum modorum potest agere in calidum, igitur stante supposito frigidum non agit in calidum et per consimilem rationem probatur quod calidum non agit in frigidum. Maior est de se nota. Minorem vero declaro. Primo quantum ad primam partem, videlicet quod frigidum non agit in calidum infrigidando ipsum, stante supposito, quia, si sic, vel infrigidat ipsum per calorem quem causat in parte propinquiori calido, vel frigiditatem quam causat in parte propinquiori frigido. Non primo modo, quia est impossibile quod aliquid per caliditatem frigefaciat, nec secundo modo, quia per ipsam frigiditatem non attingit calidum et non est possibile frigidum aliquid frigefacere per frigiditatem per quam non attingit illud; et per rationem consimilem patet illa maior quantum ad secundam partem, quia vel frigidum remittit calorem calidi per calorem quem causat in parte propinquiori calido et hoc non, quia calor non remittit, sed augmentat calorem, vel per frigiditatem quam causat in parte remotiori calido et propinquiori frigido et hoc non, quia per illam non attingit ipsum, ut dictum est prius.

Exclusa igitur ista solutione quantum ad illud in quo male dicit non dubito una concedo cum doctore isto quod non est dare minimum naturale quo minus non potest moveri in motu alterationis, et tunc ad rationem dico quod calidum et frigidum, si sint equalis virtutis in agendo sic quod tantum punctualiter possit frigidum frigescere quantum calidum calefacere, et econverso, et aer ille medius sit equaliter dispositus ad recipiendum actionem utriusque, nec frigidum calefacit partem propinquiorem calido, nec calidum frigefacit partem propinquiorem frigido, quia hoc est simpliciter impossibile, nec totus aer calefiet, nec totus frigefiet, sed medietas propinquior frigido frigefiet calidum tamen et frigidum. Isto casu posito qui forte non est bene possibilis naturaliter non agent in se invicem mutuo, quia nec calidum potest totum aerem intermedium calefacere, nec frigidum frigefacere eo quod tantum potest frigidum frigefacere quantum calidum calefacere et aer medius est equaliter dispositus ad recipiendum actionem utriusque ex supposito. Si vero unum contrariorum sit maioris virtutis quam reliquum vel aer sit magis dispositus ad recipiendum actionem unius quam alterius poterunt agere in se invicem, quia quamvis in principio unum contrariorum inducat formam [113rb] suam in maiorem partem aeris et reliquum in maiorem secundum propositionem excessus contrarii ad contrarium vel secundum proportionem dispositionis aeris. Contrarium tamen inducens formam suam in maiorem partem aeris continue remittit formam inductam ab altero, quia habet dominium super ipsam quousque totaliter corrumpat eam quo facto poterit agere in alterum. Si quis tamen concederet quod sit dare minimum naturale in motu alterationis quo minus moveri non potest, haberet concedere consequenter quod, si calidum et frigidum sint equalis virtutis punctualiter in agendo et aer ille medius sit equaliter dispositus ad recipiendum actionem utriusque, tunc neutrum contrariorum agit in illud medium nec unum agit in reliquum mediante tali medio. Si vero unum contrariorum sit maioris virtutis quam reliquum et aer sit equaliter dispositus ad recipiendum actionem utriusque movebitur ad formam contrarii fortioris et non ad formam contrarii debilioris, ut, si calidum sit maioris virtutis in calefaciendo quam frigidum in frigefaciendo, aer ille medius calefiet et non frigefiet, quia frigidum non agit in ipsum, nec in aliquam partem ipsius. Non enim potest agere in totum, quia agens fortius impedit, nec in aliquam partem eius, quia nulla pars ipsius potest per se moveri, quia cum aer ille ponatur minimum naturale esset dare minus minimo, quod est impossibile. Si vero ille aer medius sit magis dispositus ad formam unius contrarii quam ad formam alterius et contraria sint equalis virtutis in agendo, movebitur ad formam ad quam magis est dispositus. Si vero contraria sint inequalis virtutis et aer est magis dispositus ad formam contrarii debilioris attendenda est proportio virtutis ad virtutum et dispositionis aeris et secundum hoc aliter et aliter est respondendum.

Ad secundum dico: sicut communiter dicitur quod aliquid moveri sursum et deorsum potest intelligi dupliciter, scilicet simpliciter et in respectu sine secundum quid, illud dicitur moveri sursum simipliciter quod per motum sit propinquius loco simpliciter sursum, quod prius erat; et per oppositum illud dicitur moveri deorsum simpliciter, quod per motum sit propinquius loco simpliciter deorsum, videlicet centro mundi. Illud vero dicitur moveri sursum secundum quid et in respectu quod per motum fit propinquius quam prius erat alicui loco sursum, non quidem simpliciter, sed secundum quid; et per oppositum illud dicitur moveri deorsum secundum quid quod per motum fit propinquius alicui loco deorsum secundum quid sicut in proposito formica dicitur moveri sursum secundum quid, quando per motum sit propinquior extremitati lancee que est sursum et dicitur moveri secundum quid deorsum quando per motum sit propinquior extremitati lancee que est deorsum.

His premissis dico ad formam rationis, quia vel motus lancee est velocior versus sursum quam motus formice deorsum vel econverso, vel sunt equales. Si detur primum, tunc formica illa movetur simpliciter sursum, sed non movetur simpliciter deorsum, quia non sit propinquior centro mundi movetur tamen deorsum secundum quid et in respectu, quia continue sit propinquior extremitati lancee que est deorsum. Si vero detur secundum, videlicet quod motus formice versus deorsum sit velocior quam motus lancee versus sursum, tunc formica movebitur simpliciter deorsum et continuo fiet propinquior centro mundi, sed non movebitur sursum simpliciter, quia non fiet propinquior loco simpliciter sursum, nec in respectu, quia non fiet propinquior extremitati lancee que est sursum, sed extremitati que est deorsum cum ponatur moveri deorsum motu proprio. Si vero detur tertium, videlicet quod motus lancee sursum et motus formice deorsum sint velocitatis equalis, tunc formica illa nec movebitur simpliciter sursum, nec simpliciter deorsum, quia continue distabit equalitate a loco simpliciter deorsum et a centro mundi qui est simpliciter locus deorsum movebitur tamen deorsum secundum quid et in respe-[113va]-ctum, quia continue fiet propinquior extremitati lancee que est deorsum et ita nunquam sequitur quod motus contrarii sint simul in eodem, quia motus simpliciter sursum et motus deorsum secundum quid et in respectu non sunt contrarii.

Ad tertium etiam dico, sicut communiter dicitur, quod gravitas et levitas possunt accipi dupliciter, scilicet simpliciter et in respectu. Gravitas simpliciter inest terre et levitas simpliciter inest igni. Gravitas autem et levitas in respectu insunt aeri et aque.

Ad rationem igitur dico quod gravitas et levitas simpliciter sunt contraria, sed illa non sunt, nec possunt simul esse naturaliter in eodem, nec auctoritas Aristotelis hoc convincit, quia non intelligit sic quod aer sit gravis et levis sic quod eius gravitas et levitas componatur ex gravitate simpliciter et levitate simpliciter, quia tunc non esset una qualitas simplex, quod est omnino inconveniens, quia caliditas corporis naturalis simplicis debet esse simplex. Gravitas autem et levitas in respectu non sunt contraria, sed sunt eadem qualitas simplex, quia per eandem qualitatem numero aer est gravis respectu ignis et levis respectu terre et hoc intelligit Aristoteles cum dicit quod aer est gravis et levis et idem intelligit de aqua.

Ad ultimum nego consequentiam ad probationem potest dupliciter responderi. Primo quidem quod, si perfecte vitiosus eliceat unum actum virtuosum, nihil causabitur per illum, sed remittetur habitus vitiosus. Et quando dicitur quod pari ratione per nullum alium causaretur aliquid per interemptionem, quia, si talis continuet actus virtuosus, habitus vitiosus finaliter corrumpetur et illo corrupto causabitur habitus virtuosus. Secundo potest etiam dici quod concesso quod per illum actum aliquid causetur quod illud quod per ipsum causabitur non esset virtus, sed dispositio ad virtutem et quando dicitur quod dispositio illa est realis que fit postea habitus, nego, quia illa dispositio non est eiusdem speciei cum virtute sive cum habitu virtuoso, sed est quedam forma media inter vitium et virtutem habens maiorem convenientiam cum utroque quam ipsa habeant inter se. Contra secundam conclusionem est quedam…

Opinio Simplicii

…Opinio que ponit, ut superius dicebatur, formarum intensionem fieri per depurationem et segregationem a contrario. Et videtur hec opinio habere aliquas auctoritates tam sanctorum quam philosophorum. Ait enim beatus Augustinus 83 Questiones, questione 36, quod venenum caritatis est cupiditas, ubi enim nulla cupiditas ibi est perfecta caritas. Et in Enchiridion, capitulo ultimo, dicit quod minuitur cupiditas caritate crescente. Hec autem non esset vera nisi caritas augeretur per hoc quod a suo contrario vel opposito depuratur.

Item III Thopicorum dicitur quod albius est quod est nigro impermixtius. Et Commentator V Physicorum, commento 19, dicit quod aliquid non sit minus album nisi ex permixtione contrarii. Verbi gratia: quando illud fit minus album dicitur transmutari ad aliquod nigrum, quoniam illud fit minus album, sed hec non essent vera nisi intensio albedinis fieret per depurationem a contrario, id est nigredine, igitur idem quod prius.

Responsio ad obiecta

Ad primam auctoritatem beati Augustini dicitur quod quedam cupiditas est mortalis, quedam venialis. Mortalis directe opponitur caritati, venialis autem non nisi dispositive pro quanto disponit ad mortale. Prima non potest stare simul in eodem cum caritate, aliter caritas simul staret cum peccato mortali, quod non esset catholice dictum. Secundo vero sic: non est intentio beati Augustini quod ubi magna caritas, ibi parva cupiditas mortalis, nec quod caritate crescente minuatur cupiditas mortalis, quia caritas in quocumque gradu habeatur excludit totaliter cupiditatem mortalem, nec per consequens est intentio sua quod caritas augeatur per depurationem a contrario, sed intelligit quod quanto caritas magis intenditur tanto excludit cupiditatem venialem, si-[113vb]-cut unum oppositum excludit illud, quod disponit ad alterum et hoc est verum etc.

Auctoritas Philosophi et Commentatoris etiam nihil concludunt. Ad primam dicitur quod permiscere aliquid cum aliquo potest intelligi dupliciter: proprie et large. Proprie quidem, quia realiter permiscetur cum illo. Large vero, quia magis accedit vel minus distat ab illo et isto secundo modo minus curvum dicitur permisceri cum recto.

Ad proposito dico quod illud non est intentio Philosophi quod illud est albius quod realiter minus permiscetur cum nigro, quia secundum eum duo contraria in eodem subiecto primo simul esse non possunt. Sed intelligit quod illud est albius quod est nigro impermixtius, id est quod a nigro est distantius. Et hoc est verum, quia, sicut illa linea est curvior que magis distat a recta, sic illud est albius quod magis distat a nigro et recedit a nigro. Et eodem modo dicendum est ad auctoritatem Commentatoris, quia aliquid non fit minus album, nisi ex commixtione contrarii, id est nisi quia minus distat et recedit a nigro, et ideo quod sit minus album dicitur transmutari ad nigrum et quanto sit minus album, tanto minus distat a nigro.

Contra tertiam et quartam conclusionem posset argui. Verum, quia conclusiones ille non sunt posite nisi ad ostendendum impossibilitatem opinionis que ponit formaliter intensiones fieri per depurationem a contrario et motiva illius opinionis sunt soluta, ideo nunc pertranseo.

Ad rationes principales

Ad primam nego antecedes. Oppositum enim patet ex dictis et ad probationem nego iterum antecedens, quia, sicut nulla forma augetur per depurationem a contrario, sic nulla remittitur per admixtionem contrarii.

Et ad auctoritatem Commentatoris patet quid dicendum ex dictis, quia non intelligit nisi quod quanto unum contrariorum, magis remittitur tanto minus distat ab alio. Secundam rationem concedo et credo eam concludere.