Liber I, Distinctio 17, Quaestio 4

Quarto quero utrum gradus adveniens in augmento caritatis ab intellectu creato possit intuitive videri non viso priori.

Rationes principales

Et videtur primo quod non, quia gradus adveniens et precedens in augmento caritatis sunt in eodem subiecto primo simul et adequate, igitur uni eorum repugnat intuitive videri sine alio. Antecedens supponitur. Consequentia probatur, quia ex quo simul et adequate sunt in eodem subiecto non videtur quod unus possit movere intellectum altero non movente, nec eius actum terminare, altero non terminante.

Contra: gradus adveniens in augmento caritatis potest realiter esse sine priori saltem de potentia Dei, igitur et intuitive videri. Consequentia patet, quia quod potest realiter esse sine altero, potest intuitive videri sine illo et antecedens probatur, quia, si ponatur in esse, nulla sequitur contradictio; ergo etc.

Divisio Quaestionis

In ista questione primo pono unicam distinctionem, secundo conclusionem. Tertio movebo dubia. Quarto respondebo.

Primus articulus

Quantum ad primum distinguo de potentia Dei et creature et secundum hoc questio potest intelligi dupliciter, videlicet utrum gradus adveniens in augmento caritatis possit intuitive videri non viso priori de potentia Dei, vel de potentia creature. Et hoc de primo.

Secundus articulus

〈Conclusio prima〉

Quantum ad secundum. Prima conclusio est quod gradus adveniens in augmento caritatis est vera caritas et gradus adveniens in augmento albedinis est vera albedo, et sic de aliis formis similibus.

Probatur primo sic: quandocumque aliqua duo sunt eiusdem forme specifice, [119vb] quicquid per se primo modo predicatur de uno, et de altero. Oppositum predicati infert oppositum subiecti, sed gradus caritatis adveniens et precedens sunt huiusmodi, ut patet ex questione precedenti, igitur quicquid per se primo modo probatur de gradu precedente, predicatur etiam de gradu sequente, sed gradus precedens est vera caritas et fuit ante adventum sequentis; ergo etc.

Secundo sic: omnis alteratio secundum Aristotelem III et V Physicorum est motus ad qualitatem, sed intensio caritatis et cuiuslibet alterius forme accidentalis est motus ad qualitatem, et per consequens eius terminus est vera qualitas et hoc expresse concedit Aureolus contra quem posui conclusionem istam. Sed terminus intensionis caritatis est realitas illa addita etiam secundum eum, igitur illa realitas est vera qualitas, igitur in aliqua specie qualitatis et certum est quod non in alia quam caritatis, igitur est vera caritas, et in hoc videtur in dictis illius doctoris repugnantia.

Tertio sic: agens perfectius, si agit toto conatu, causat effectum perfectiorem in specie. Ceteris existentibus patet de se, sed augmentans formam potest esse perfectius generante ipsam et generans formam causat gradum forme qui vere est in specie et qui vere recipit predicationem illius speciei secundum omnes, igitur et augmentans. Probatur minor, quia, si ignis unius gradus causet calorem in stuppa et ignis 100 et 1000 graduum augmentet ipsum, patet quod ignis augmentans est perfectior igne generante et constat quod quilibet eorum agit toto conatu et cetera possunt esse paria; ergo etc. Et confirmatur, quia Deus potest augmentare caritatem viatoris in decuplo, immo in millecuplo, igitur realitas caritatis adveniens esset maior in decuplo vel millecuplo realitate precedente et realitas precedens est vera caritas secundum omnes, igitur multo fortius et adveniens; igitur etc.

Quarto sic: aliqua pars intense caritatis est vera et integra caritas, igitur omnis, igitur et realitas adveniens. Prima consequentia patet, quia cum partes caritatis sint eiusdem rationis specifice qua ratione una est vera et integra caritas et alia. Et secunda consequentia videtur clara, quia constat quod realitas adveniens in augmento caritatis sit pars caritatis non minus quam precedens. Antecedens probatur, quia gradus caritatis precedens et pars caritatis intense et tamen est vera et integra caritas secundum omnes.

Forte dicetur quod gradus caritatis precedens ante adventum caritatis sequentis fuit vera caritas et post adventum illius non est vera caritas, sed concaritas, quia pars caritatis. Sed ad veritatem hec evasio est nulla, quia quicquid predicatur de aliquo tanquam de per se individuo illo manente et non destructo semper predicatur de illo. Hec patet in omnibus inductive, sed caritas iuxta evasionem datam predicatur de gradu precedente ante adventum alterius tanquam de suo per se individuo, igitur illo gradu manente et non destructo semper predicabitur de ipso, sed constat quod post adventum alterius semper manet etiam per eos, igitur post adventum alterius est vera caritas, et sic intentum. Confirmatur ista ratio, quia non est minor convenientia partium caritatis ad caritatem quam partium aque ad aquam, sed quelibet pars aque est aqua, igitur quelibet caritas est caritas.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est quod gradus adveniens in augmento caritatis vel albedinis, et sic de aliis, per divinam potentiam potest realiter esse priori non existente.

Probatur primo sic: gradus adveniens ita est caritas vel albedo, et sic de aliis, sicut et precedens, igitur non magis repugnat sibi esse sine illo quam econverso saltem per potentiam Dei. Antecedens patet per conclusionem precedentem et consequentia est nota; igitur etc.

Secundo sic: in gradibus eiusdem rationis si imperfectior potest esse sine perfectiori, et perfectior sine imperfectiori maxime de potentia Dei, sed gradus precedens et adveniens in augmento forme sunt eiusdem rationis ex questione precedenti et gradus adveniens potest esse perfectior precedente, quia augmentans formam potest esse [120ra] perfectius generante ipsam, ut declaratum est supra; igitur cum gradus precedens possit esse sine adveniente poterit adveniens esse sine precedente.

Tertio sic: gradus adveniens in augmento luminis potest realiter esse sine priore, ergo et gradus adveniens in augmento caritatis vel albedinis saltem de potentia Dei. Consequentia nota, quia non magis repugnat gradui augmentativo caritatis vel albedinis esse sine priori quantum est ex se quam gradui luminis augmentativo. Antecedens probatur, quia, si una candela illuminante domum apponatur secunda, lumen illud intenditur per gradum luminis causatum ab ipsa, ut docet experientia et ablata prima. Patet ad sensum, quod illud lumen remittitur et non nisi, quia lumen quod causabatur ab ipsa non manet.

Et confirmatur, quia, sicut subtracta secunda candela et manente prima manet precise lumen precedens quod causabatur ab ipsa, et mediante secunda manet precise lumen sequens quod causabatur a secunda, igitur etc.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio est quod gradus adveniens in augmento caritatis vel albedinis etc per divinam potentiam potest ab intellectu creato intuitive videri non viso priori. Probatur gradus adveniens in augmento forme potest realiter esse sine priori, igitur intuitive videri per potentiam Dei. Antecedens patet ex precedenti conclusione et consequentia videtur nota, quia ex quo gradus adveniens potest realiter esse sine priori, igitur non necessario videtur una visione, et per consequens potest Deus coagere intellectui ad causandum visionem gradus prioris non coagendo ad causandum visionem posterioris. Nec valet si dicatur quod ista ratio supponit actum intellectus causari totaliter ab intellectu, quod videtur esse falsum, quia, si causaretur ab obiecto totaliter vel partialiter, ad idem sequitur quod Deus poterit coagere gradui posteriori ad visionem sui causandum non coagendo priori, et per consequens posterior poterit videri non viso priori.

Secundo sic: post intensionem forme non magis repugnat gradui posteriori intuitive videri non viso priori quam econverso. Hoc patet, tum quia isti gradus sunt eiusdem rationis, tum quia gradus posterior potest esse perfectior, tum quia, sicut res se habet ad entitatem, ita ad intelligendum et gradus posterior in sua entitate non magis dependet a priori gradu quam econverso. Sed per divinam potentiam gradus precedens potest intuitive videri post intuitionem forme posteriori non viso, igitur per divinam potentiam et posterior potest intuitive videri priori non viso. Antecedens patet. Consequentia probatur, quia Deus potest conservare notitiam intuitivam gradus precedentis novo adveniente gradu per eum non viso. Patet ista propositio, quia, si ponatur in esse, nulla sequitur contradictio.

Tertio: entitas absoluta que de novo incipit esse potest per divinam potentiam intuitive videri non visa entitate que non accipit esse de novo et maxime, si sint entitates eiusdem speciei specialissime, quarum una est causa alterius intrinseca nec extrinseca, sed gradus augmentans formam est entitas absoluta, cum sit vera qualitas et augmentatio forme accipit esse de novo. Gradus autem precedens non accipit esse de novo et constat quod unus eorum non est causa alterius intrinseca, nec extrinseca et ambo sunt eisudem speciei specialissime, ut dictum est supra.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio est quod, licet per divinam potentiam possit unus gradus caritatis, et sic de aliis formis, possit intuitive videri alio non viso, tamen per potentiam creature non potest unus illorum videri intuitive non viso alio.

Adam

Istam conclusionem quidam deducunt sic: quando plures cause active naturales eiusdem rationis equaliter approximantur alicui disposito passo nullo existente impedimento vel omnes ille cause agunt in illud passum vel nulla, sed impossibile est quod sine miraculo speciali stante unitate caritatis composite ex duabus realitatibus una illarum approximari intellectui alicuius dato quod vi-[120rb]-deatur intuitive sine approximatione alterius, nec intellectus potest disponi ad videndum unam nisi disponatur ad videndum aliam, nec potest esse aliquod impedimentum naturale respectu unius quin sit respectu alterius, ergo non est in potestate creature quod una illarum realitatum videatur sine alia. Sed, licet conclusio sit vera, ut puto, ratio tamen non concludit, quia supponit quod obiectum naturaliter conceptibile sit totalis causa effectiva vel saltem partialis actus intelligendi, cuius oppositum fuit ostensum distinctione 3. Probo igitur conclusionem aliter et sic: arguo una pars gradualis forme non potest naturaliter terminare actum intelligendi altera non terminante. Et loquor de partibus gradualibus nequaquam sit distinctis, igitur per potentiam creature non potest una earum intuitive videri altera non visa. Consequentia est nota, quia visio seu cognitio intuitiva terminatur ad rem intuitive visam, ut patet questione 1 huius operis. Antecedens probatur, quia partes graduales forme constituunt per se unam essentiam et sunt in eodem subiecto primo simul et adequate, igitur una earum non potest naturaliter terminare actum intelligendi altera non terminante. Et confirmatur, quia una pars gradualis forme et quelibet eius pars immediate unitur alteri et cuilibet eius parti, igitur una earum non potest naturaliter terminare actum intelligendi creature altera non terminante. Et ista ratio movet me ad tenendum conclusionem istam, quia non video quod una pars gradualis forme possit naturaliter terminare actum intelligendi creature altera non terminante, licet hoc sit possibile de potentia Dei. Hoc de secundo articulo.

Tertius et quartus articulus

Quantum ad tertium et quartum articulos simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primas tres conclusiones est quedam opinio…

Aureolus in I, distinctione 17, questione 2, articulo 2, propositione 3

…Que ponit quod gradus adveniens in augmento caritatis sive realitas illa secundum quam minor caritas perficitur et intenditur non potest esse integra caritas et precise distincte participans realitatem aut rationem specificam quasi unum individuum caritatis, sed participat realitatem et rationem caritatis secundum quendam reductionem, ut quasi dici possit concaritas. Est enim realitas omnino imprecisibilis et re et intellectu. Unde non est facile per se etiam per divinam potentiam sic quod capiat esse precisum et demonstratum nec est intuitive intelligibilis tantum, ita quod intellectus etiam angelicus non possit caritatem augmentatam dividere intuitive in duas caritates, sed semper caritas augmentata occurret sibi ut unum cui additur est aliquid caritatis, sed non caritas et per eundem modum et dicunt isti intelligendum est de albedine et calore et omni forma que augetur. Et pro ista opinione arguitur primo sic: tenendum est de intensione aliarum qualitatum sicut experimentaliter reperimus in formis de quarta specie qualitatis, sed linea curva suscipit magis et minus, ut fiat curvior et minus curva et similiter raritas et densitas et in his non sit augmentum per adventum realitatis precise ad illam speciem pertinentis. Non enim advenit alia curvitas linee ut fiat curvior ratione duplicis curvitatis, nec alia raritas aeri aut densitas terre, sed illud quod advenit pertinet ad rationem specificam imprecise, igitur ita erit in caritate et albedine et formis ceteris que intendentur per adventum alicuius imprecise realitatis vigorantis et perficientis formam prioritatem et per adventum realitatis que sit precise caritas vel albedo scibilis aut intelligibilis distincte. Maior supponitur, quia forme de quarta specie qualitatis sunt aliqualiter vobis note et, sicut est in intensione formarum quarum conditio esst nobis nota, sic omnino ponendum est in formis quarum conditiones sunt ignote nobis. Minor autem probatur. Primo, de curvitate auctoritate Commentatoris IV Physicorum, commento 86, quod idem arcus circuli recipit aliquando minorem in curvationem et quandoque maiorem absque eo quod in eo fiat aliquod quod [120va] ante non fuerit, sed illud quod erat, scilicet incurvatio invenitur maior aliquando et aliquando minor. Secundo de raritate et densitate etiam auctoritate eiusdem ibidem dicens quod, si raritas et densitas fierent ex constructione, non quelibet pars corporis recepisset raritatem et densitatem, et tamen manifestum est per se quod densum est densum per omnes partes suas et similiter rarum.

Preterea, si augmentum caritatis fieret per realitatem participantem precise rationem specificam ipsius, impossibile esset quod aucta caritas haberet numeralem unitatem. Consequens est falsum secundum omnes, igitur et antecedens. Consequentia probatur, quia vel caritas adveniens fieret eadem cum prima se tota, aut secundum aliquid sui. Non potest dici quod se totis fiant omnino idem, quia tunc altera corrumpetur necessario, quod est omnino falsum et contra me. Ista consequentia patet, quia impossibile est quod realitas aliqua transeat se tota sive per omnimodam identitatem in aliam realitatem sua propria realitate manente nec potest insuper poni quod uniantur secundum aliquid sive eo modo quo due aque secundum ultima sua fiunt idem, quia secundum hoc caritas erit forma continua habens partes continuas in suis ultimis. Continua sunt enim, quorum ultima sunt idem V Physicorum. Hoc autem est falsum secundum omnes; igitur etc.

Preterea, si realitas intendens caritatem esset individuum caritas vel realitas precise participans rationem specificam caritatis, per necessitatem in anima essent actu et distincte infinite caritates et eodem modo intelligendum est quod essent infinite albedines et infinite colores, et sic de aliis formis intensis. Consequens falsum, quia contradictio est in actu ponere multitudinem infinitam, igitur. Antecedens et consequentia probatur, quia manifestum est quod in motu intensionis quantumcumque modico acquiruntur infinite partes in potentia facta, igitur acquisitione remanent adhuc potentia infinite. Si igitur partes iste non concurrunt ad aliquam unitatem numeralem non uniuntur se totis, nec secundum ultima sua restat quod sint ibi infinite forme quarum quelibet est indivisa a se et divisa ab aliis, et sic numerantur infinite.

Preterea, si tales partes caritatis ponantur in ipsa augmentata aut faciunt unam caritatem unitate compositionis quasi una sit forma et reliqua materia et hoc absonum est cum sint eiusdem rationis, aut unitate continuitatis et hoc est magis absonum cum omne continuum sit quantum aut unitate homo geneitatis, et hoc est impossibile, quia homogenea non uniuntur nisi per communicationem, sicut aqua unitur aque unde anima anime non unitur quamvis homogenee sint aut unitate identitatis omnimode et simpliciter, et hoc esse non potest, quoniam tunc admitteret suas realitates aut unitate aggregationis et cuiusdam acervi et hoc horribilius esset, quia esset acervus rerum innumerabilium, sed manifestum est quod non potest inter eas unitas alia assignavi. Si ponantur partes quarum quelibet precise participare possit caritatis specificam rationem, ergo illud non est ponendum.

Contra Aureolum

Sed ad veritatem ista positio est omnino irrationabilis, ut patet ex conclusionibus supra positis, si aliquid concludunt, sunt contra doctorem, qui facit eas sicut et contra me, quod patet per singulas discurrendo. Constat enim quod prima ratio que fundatur in auctoritatibus Commentatoris non magis probat quod curvitas augeatur per additionem realitatis qui vere sit curvitas quam quod non augeatur per additionem realitatis que sit concurvitas, sicut isti doctori videtur, immo minus, quia, ut apparebit, in solvendo rationem intentio Commentatoris est expresse quod curvitas augeatur per additionem curvitatis et non per additionem concurvitatis, et idem patet de raritate et densitate.

Preterea, secunda ratio est evidenter contra eum, quia vel raritas illa per quam intenditur caritas quam ipse vocat concaritatem facit unum cum prima se tota, aut secundum aliquid sui non se tota per eum, quia tunc altera corrumperetur, quod non est verum et secundum eum, nec secundum aliquid sui, quia tunc caritas per deductionem suam esset forma continua, quod est in consequens ad quod deducit.

Tertia [120vb] ratio est contra eum, quia per causa probabitur quod in anima sunt infinite concaritates supposito quod caritas augeatur per additionem realitatis que sit concaritas sicut ipse probat quod in ipsa sunt infinite caritates et constat quod non est maior repugnantia ponere multitudinem realitatum infinitam quarum quelibet est caritas.

Ultima insuper ratio concludit expresse contra eum sicut ipse arguit de realitate adveniente: si sit caritas, ita potest argui si sit concaritas sicut ipse ponit, quia vel realitas illa supposito quod non sit caritas, sed concaritas facit unum cum precedente unitate compositionis, vel unitate continuitatis, vel unitate homogeneitatis, vel unitate identitatis, vel aggregationis, quarum quodlibet est impossibile per deductionem suam non minus quam si realitas illa sit vera caritas et posset iuxta dicta rationes in forma deduci contra eum. Verum, quia deductio est evidens, dimitto.

Responsio ad rationes Aureoli

Respondeo igitur ad rationes. Ad primam nego minorem quantum ad illam partem in qua dicit quod curvitas linee non augetur per additionem curvitatis, nec raritas et densitas per additionem raritatis et densitatis supposito quod raritas et densitas sunt res distincte a substantia, quia secus esset si non ponerentur res distincte. Et ad auctoritates Commentatoris dico quod Commentator est expresse contra eum, quia in commento preallegato Commentator dicit quod additio curvationis in circulo non est in aliqua parte et non in alia, sed quamcumque partem acceperis invenies curvationem additam in ea. Et subdit: et similiter est in toto in hoc quod non est densum et est congregatum et quando est rarum est segregatum, scilicet quando raritas et densitas est in qualibet parte ipsius. Hec Commentator. Ex quibus evidenter apparet, secundum Commentatorem, quod quando in curvatio circuli invenitur maior in quacumque parte ipsius invenitur in curvatio addita et similiter quando raritas et densitas alicuius corporis invenitur maior in quacumque parte ipsius invenitur raritas vel densitas addita, et per consequens curvitas augetur per additionem curvitatis secundum eum sic raritas et densitas etc, cuius oppositum doctor iste concludit. Et hoc dicit Commentator de curvitate contra eos qui dicunt quod quando arcus sit curvior in curvatio non erit facta in omnibus partibus, sed solum partes recte que erant in arcu incurvantur. De raritate vero et densitate contra illos qui ponebant corpus condensari et fieri minoris magnitudinis propter constructionem aliquarum formarum existentium in corpore et propter ampliationem earum rare fieri et fieri maioris magnitudinis et ad hoc sequebatur curvum non esse curvum secundum omnes partes suas et similiter densum non esse densum secundum omnes partes suas, quod tamen est falsum, et ideo contra istos in isto commento Commentator dicit quod quamcumque partem circuli acceperis invenies incurvationem additam in eo et quamcumque partem densi vel rari acceperis invenies densitatem vel raritatem additam, et hoc non solum de curvitate, sed etiam de raritate et densitate expresse sonant verba Commentatoris per istum doctorem allegata, ut dicit quod, si raritas et densitas fierent ex constitutione et ampliatione supple talium foraminum, non quelibet pars corporis recepisset densitatem et raritatem, quod Commentator reputat impossibile et, si quelibet pars corporis recepisset raritatem et densitatem, cum corpus sit magis rarum vel magis densum, evidenter apparet quod raritas et densitas augetur per additionem raritatis et densitatis, et per consequens auctoritates sunt contra eum.

Ad secundam rationem nego consequentiam et ad probationem dico quod caritas adveniens et precedens se totis faciunt unum, quia caritas adveniens quelibet eius pars immediate unitur caritati preexistenti et cuilibet eius parti, et sic constituunt unam per se formam totalem. Et quando dicitur quod tunc altera earum corrumperetur necessario, quia non est possibile quod realitas transeat per omnimodam identitatem in illam realitatem sua propria realitate manente, potest tamen responderi dupliciter. Primo sic: namque potest dici quod ista proposi-[121ra]-tio est falsa, quia omnis realitas que transit per omnimodam identitatem in aliam realitatem, si aliqua sit, talis est eadem illi et, si est eadem illi, non est corrupta, sed manet, quia, si esset corrupta, iam non esset eadem illi. Secundo potest dici quod minor que debet summi sub ista etiam est falsa, quia caritas adveniens non transit per omnimodam identitatem in caritatem precedentem, cum sit distincta realiter ab ipsa quamvis sit ei totaliter unita, ut patet ex questione preceenti, igitur ratio nulla.

Ad tertiam dico quod ponere multitudinem infinitam in actu non constituentium aliquod per se unum est impossibile saltem naturaliter, sed ponere multitudinem infinitam in actu actualitate presentie et distinctionis qua vere dicitur hoc non esse illud constituentium tamen aliquod per se unum non est impossibile per naturam, immo est necessarium. Si verum sit positio Philosophi de visione continui, constat enim secundum istam opinionem quod in quolibet continuo sunt infinite partes in actu, et sic et non aliter probatur quod in anima sint infinite caritates in actu sicut in qualibet aqua sunt aque infinite, quia nullum est inconveniens.

Ad ultimam potest responderi dupliciter. Primo quidem quod tales portiones caritatis faciunt unam caritatem unitate compositionis, nec tamen sequitur ex hoc quod una earum sit quasi forma et reliqua quasi materia, quia non solum illa quorum unum alterum informat faciunt unum unitate compositionis, sed universaliter quecumque realiter distincta constituunt unum per se dicuntur esse unum unitate compositionis, ut isto modo dicitur aliquid compositioni ex suis partibus quantitatis, quamvis una earum non sit quasi forma et reliqua quasi materia, quia constat quod nulla earum altera informat. Secundo potest dici quod faciunt unum unitate homogeneitatis. Et quando dicitur quod homogenea non uniuntur nisi per continuationem, nego, quia non solum illa que continuantur faciunt sic unum, sed universaliter quecumque entitates eiusdem rationis constituunt aliquod unum quod est eiusdem rationis cum ipsis sunt vere unum unitate homogeneitatis, sic est in proposito, ut patet ex supra dictis, et sic ratio nulla.

Contra quartam conclusionem posset argui. Verum, quia non est multum opinabilis apud doctorem, pertranseo.

Ad principalia

Ad primum dico quod probat quartam conclusionem, ut patet ex deductione eius, nec est contra tertiam. Secunda vero ratio probat tertiam, nec est contra quartam, ut patet.