Liber I, Distinctio 18, Quaestio 1

Preterea, diligenter etc. In hac 18 distinctione Magister inquit qualiter Spiritus Sanctus conveniat esse donum et, quia ipse est donum quo nobis supernaturalia dona donantur, idcirco iuxta materiam istius distinctionis et pro complemento precedentis in qua nundum inquisivi de necessitate caritatis create quero istam questionem: utrum aliquis possit esse Deo charus et acceptus ad vitam eternam sine dono caritatis infuse eius animam formaliter informante.

Videtur primo quod non, quia, sicut se habet albedo adesse album, ita caritas adesse charum, sed impossibile est aliquem esse album sive albedine, igitur impossibile est aliquem esse Deo charum sine caritate. Et confirmatur, quia impossibile est esse effectum formalem sine causa formali, sed esse charum est effectus formalis caritatis; igitur etc.

Contra, predestinatur in peccato mortali existens est Deo charus et acceptus ad vitam eternam, ergo aliquis potest esse charus Deo sine dono caritatis infuse. Antecedens nulli catolico est dubium et consequentia est nota, quia existens in peccato mortali non habet caritatem infusam; igitur etc.

Divisio quaestionis

In ista questione primo ad intellectum questionis premittam unam divisionem, secundo quattor conclusiones. Tertio movebo dubia. Quarto et ultimo respondebo.

Articulus primus

Quantum ad primum articulum advertendum est quod aliquid esse Deo charum et acceptum ad vitam eternam potest esse dupliciter, scilicet secundum eternam Dei ordinationem et secundum presentem dispositionem. Istam divisionem ponit Magister libro III, distinctione 31, ubi dicit quod aliquem esse scriptum in libro vite potest intelligi dupliciter, videlicet secundum eternam Dei prescientiam, secundum presentem iustitiam et est eadem sententia, ut patet, licet sint alia et alia verba. Primo modo esse Deo charum et acceptum ad vitam eternam est [121rb] esse ordinatum a Deo finaliter ad vitam eternam obtinendam et isto modo quilibet predestinatus est acceptus et charo Deo ad vitam eternam etiam si sit in statu culpe et nullus reprobatus est Deo charus, nec acceptus ad ipsam, etiam si sit in aliquo statu genere.

Secundo modo esse Deo charum et acceptum ad vitam eternam est esse in statu vel dispositione in qua, si perseveraverit, Deus dabit illi vitam eternam, et isto modo aliquis predestinatus potest non esse Deo charus, nec acceptus, ut ille qui est in statu culpe mortalis et alius reprobatus potest esse sibi charus, ut ille qui est in statu genere, quia quamvis talis non sit finaliter habiturus vitam eternam, quia non est acceptus ad ipsam primo modo. Si tamen in isto statu et dispositione perseveret utique ipsam obtineret. Ex his patet quod aliquis potest habere caritatem et non esse Deo charus nec acceptus ad vitam eternam primo modo, videlicet secundum eternam Dei predestinationem, quia reprobatus existens in statu genere habet caritatem infusam et tamen nec est Deo charus, nec acceptus ad vitam eternam isto modo. Et per oppositum aliquis potest non habere caritatem et tamen esse Deo charus et acceptus ad vitam eternam modo predicto, quia predestinatus existens in peccato mortali non habet caritatem infusam et tamen est Deo charus et acceptus ad vitam eternam secundum Dei eternam ordinationem.

Sed dubium est apud doctorem utrum aliquis possit non esse Deo charus, nec acceptus ad vitam eternam secundo modo, videlicet secundum presentem dispositionem et habere caritatem infusam vel econverso. Utrum si aliquis sic possit esse Deo charus et non habere dictam charitatem quibusdam dicentibus quod sic, quibusdam quod non, et in isto secundo sensu intelligo questionem. Et hoc de primo articulo.

Articulus secundus

〈Conclusio prima〉

Quantum ad secundum, prima conclusio est quod de potentia Dei absoluta possibile est aliquem hominem habere caritatem infusam et non esse Deo charum, nec acceptum ad vitam eternam.

Probatur primo sic: quecumque non repugnant pro aliqua mensura possunt simul esse pro omni mensura de potentia Dei absoluta, sed caritas infusa et carentia glorie non repugnant pro aliqua mensura, igitur caritas infusa et carentia glorie non repugnant, et sic imperpetuum potest stare cum carentia glorie de potentia Dei absoluta, sed quicquid potest Deus facere, potest disponere et ordinare, igitur potest Deus ordinare quod aliquis semper habeat caritatem et tamen quod nunquam habeat vitam eternam, et per consequens talis non erit Deo charus nec acceptus ad vitam eternam. Minor huius rationis patet. Maior probatur, quia que non repugnant pro aliqua mensura, non repugnant ex suis rationibus formalibus, sed que non repugnant ex suis rationibus formalibus, possunt simul esse pro omni mensura de potentia Dei absoluta, quia, si ponatur in esse, nulla sequitur contradictio; igitur etc.

Secundo sic: non est implicatio contradictionis quod anima informata habitu caritatis conservetur a Deo imperpetuum sine gloria, igitur hoc fieri est possibile de potentia Dei absoluta. Consequentia patet. Antecedens probatur, quia omne absolutum prius tempore et duratione potest a Deo imperpetuum conservari sine posteriori absoluto sine implicatione contradictionis, sed caritas est res absoluta et potest precedere, immo de facto precedit tempore et duratione omnem actum beatificum.

Tertio sic: Deus potest annihilare animam informatam habitu caritatis antequam det sibi vitam eternam et velle eam nunquam creare, igitur potest ipsam in gratia vel caritate conservare ad vitam eternam non acceptare. Antecedens patet, quia quicquid Deus contingenter creat, potest consequenter annihilare quandocumque placet sibi, sed istam animam et eius caritatem contingenter creavit; ergo. Consequentia probatur, quia, si Deus non posset animam caritate informatam conservare perpetuo sine gloria, et per consequens sine aceptatione ad vitam eternam, vel hoc ideo esset, quia talis conservatio implicat contradictionem, vel quia redderetur Deus iniustus non conferendo gloriam habenti caritatem infusam. Primum dari non potest, quia, si esset implicatio contradictorii, non posset per unam horam conservare sine gloria, cuius oppositum fuit con-[121va]-cesum, nec secundum, quia non esset maior iniustitia conservare iustum perpetuo sine gloria quam ipsum annihilare et nunquam velle creare, ergo, si Deus potest annihilare etc, ut assumitur in antecedente, poterit conservare. Et confirmatur, quia posito quocumque peccato in homine potest Deus sine omni iniustitia remittere penam eternam ipsum annihilando vel perpetuo sine ipsa conservando, igitur posita caritate in ipso perpetuo sine ipsa conservando, igitur posito caritate in ipso poterit Deus nunquam tali dare vitam eternam, et per consequens non erit Deo acceptus ad vitam eternam.

Quarto sic: Deus potest facere de potentia sui absoluta quod anima informata habitu caritatis nunquam eliceat actum aliquem meritorium, igitur potest talem animam non acceptare. Antecedens patet, quia potest non coagere ad talem actum. Consequentia probatur, quia ex debito iustitie nulli debetur premium nisi propter aliquod meritum, sed anima potest esse informata caritate et non habere actum aliquem meritorium, ut assumitur in antecedente; igitur anima poterit esse informata caritate et sibi non deberi aliquod premium ex debito iustitie, sed omnis anima cui non debetur premium ex debito iustitie potest conservari perpetuo sine ipso saltem de potentia Dei absoluta.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est de potentia Dei absoluta possibile est aliquem non habere caritatem infusam et esse Deo charum et acceptum ad vitam eternam.

Probatur primo sic: Deus potest hominem beatificare de potentia sui absoluta sine dono caritatis infuse formaliter eius animum informante, igitur potest ipsum etiam secundum presentem dispositionem sine tali dono ad vitam eternam acceptare. Consequentia nota. Antecedens vero probatur multipliciter.

Primo sic: anima hominis sine dono caritatis infuse est sufficiens receptivum beatitudinis et Deus sufficiens productivum, ergo Deus potest ipsum beatificare huiusmodi caritate circumscripta de potentia sui absoluta. Consequentia nota est et antecedens quantum ad secundam partem. Quantum vero ad primam probatur sic: quia anima hominis sine tali dono est imago Dei, igitur sine tali dono est capax Dei, dicens beatus Augustinus XIV De Trinitate, capitulo 15, quod mens humana eo ipso imago Dei est quo capax est eius et particeps esse potest, igitur sine tali dono est sufficiens receptivum beatitudinis.

Secundo sic: Deus potest facere quicquid non implicat contradictionem, sed quod Deus beatificet hominem sine dono caritatis infuse non implicat contradictionem; ergo. Probatur minor, quia quod visio beatifica sit in intellectu ipsius hominis et fruitio beatifica in eius voluntate sine caritate inherente non implicat contradictionem, tum quia non dependet ab ipso in aliquo genere cause quod Deus non possit supplere, tum quia non producuntur, nec conservantur ab ea cum beatitudo formalis sit a solo Deo active et etiam conservative.

Tertio sic: si Deus non posset hominem beatificare sine caritate formaliter eius animam informante vel ideo esset, quia talis caritas necessario requiritur ad causandum eius beatitudinem, vel quia necessario requiritur ad disponendum animam vel potentiam ad recipiendum ipsam. Patet quod sufficientem divisionem, sed nullum istorum potest dari; ergo. Probatur minor, quia non potest dari primum, quia Deus potest in genere cause efficientis sine creatura quicquid potest cum ipsa. Nec secundum, quia potentie ipsius anime ex se sunt in potentia obedientiali respectu beatitudinis, ideo ad recipiendum ipsam non necessario indigent aliquo disponente. Et confirmatur, quia, sicut se habet dispositio naturalis ad formam naturalem, ita dispositio supernaturalis ad formam supernaturalem, sed formam naturalem potest Deus inducere in suo susceptivo de potentia sui absoluta absque omni dispositione naturali inherente formaliter; igitur et formam supernaturalem qualis est beatitudo poterit inducere in anima absque tali dispositione supernaturali primo.

Secundo ad principale sic: possibile est aliquem hominem non habere caritatem infusam et esse simpliciter sine reatu peccati tam actualis quam originalis, igitur possibile est aliquem hominem non habere caritatem infusam et esse Deo charum et acceptum ad vitam eternam non solum secundum eternam Dei ordinationem, sed etiam secundum presentem Dei dispositionem. Et loquor utrobique de potentia Dei absoluta. Antecedens clarum videtur et nulli catholico debet esse dubium quin Deus possit de potentia sui absoluta annihilare caritatem infusam [121vb] parvuli statim baptizati ipso manente. Quo posito statim patet quod talis erit simpliciter sine peccati reatu tam actualis quam originalis et tamen non habebit caritatem infusam. Potest etiam Deus annihilare caritatem infusam adulti existentis in caritate ipso manente et actualiter non peccante. Quo posito sequitur idem quod prius, ergo. Consequentiam probo sic: quicumque secundum presentem dispositionem non est ordinatus ad penam eternam secundum presentem dispositionem est Deo charus et acceptus ad vitam eternam, sed qui simpliciter est sine peccati reatu tam actualis quam originalis secundum presentem dispositionem non est ordinatus ad penam eternam, quia nullus damnabitur sine culpa actuali vel saltem originali. Stipendia est peccati mors, ut scribitur Ad Romanos 6, igitur qui simpliciter est sine reatu peccati tam actualis quam originalis secundum presentem dispositionem est Deo charus et acceptus ad vitam eternam, et per consequens, si possibile est aliquem hominem non habere habitum caritatis infuse et esse simpliciter sine reatu culpe, possibile est aliquem hominem non habere caritatem predictam et secundum presentem dispositionem et esse Deo charum et acceptum ad vitam eternam.

Et confirmatur, quia, si Deus annihilaret caritatem infusam parvuli iam baptizati et moriatur in isto statu vel salvatur vel damnatur, quia non est necesse quod nec salvetur, nec damnetur. Si damnabitur, sequitur quod simpliciter damnabitur sine culpa, quod non credo bene dictum. Si salvatur, sequitur quod secundum presentem dispositionem sine caritate fuit et est Deo charus et acceptus ad vitam eternam, quod est propositum.

Ex ista conclusione infero correlarie quod de potentia Dei absoluta aliquis actus non potest esse meritorius vite eterne sine dono caritatis infuse formaliter animam informante. Deductio videtur satis nota, quia pono quod aliquis sit Deo charus et acceptus ad vitam eternam secundum presentem dispositionem et non habeat caritatem infusam. Hoc enim est possibile de potentia Dei absoluta, ut patet ex conclusione predicta, tunc sic: bonum actum istius potest Deus velle premiare premio vite eterne, ergo aliquis actus istius vel illius potest esse meritorius vite eterne sine caritate infusa eius animam informante et loquor semper de potentia Dei absoluta. Antecedens patet, quia non est implicatio contradictionis quod Deus velit premiare premio vite eterne bonum actum illius qui secundum presentem dispositionem est sibi charus et acceptus ad vitam eternam. Consequentia est nota, quia talis ex supposito non habet caritatem infusam. Ad maiorem tamen declarationem huius propositionis premitto duas alias propositiones.

Prima est quod actus notus voluntatis elicitus mediante caritate non est meritorius vite eterne de condigno sive ex conductione nature sue, sed solum de congruo ex gratuita Dei ordinatione. Istam propositionem, quia negatur ab aliquibus, deduco multipliciter. Et primo auctoritatibus, secundo rationibus. Primo quidem auctoritate Apostoli expressa Ad Romanos 8 dicens quod non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam qui revelabitur in nobis, super quo Glossa dicit quod non sunt simul omnes condigne, id est sufficientes, sed districte ageretur nobiscum ad providendum futuram gloriam.

Secundo auctoritate eiusdem ibidem, capitulo 6, quod gratia Dei vita eterna, super quo Glosa agi potuit dicere stipendium iustitie vita eterna. Sed maluit dicere gratia Dei vita eterna, ut intelligeremus, Deum ad eternam vitam nos non producere nostris meritis. Tertio idem Ad Titum 3 capitulo dicens non ex operibus iustitie que fecimus nos secundum suam misericordiam salvos nos facit. Et constat quod opera iustitie notat opera facta in caritate, igitur non ex operibus factis in caritate secundum suam misericordiam salvos nos facit, quod non esset verum si opera illa de condigno sive ex condictione nature sue essent meritoria vite eterne.

Secundo hoc idem ostendo rationibus. Primo sic: nullus actus est meritorius vite eterne de condigno quo posito in homine Deus non tenetur de necessitate iustitie dare illi vitam eternam, sed posito quocumque actu elicito mediante habitu caritatis in homine Deus non teneretur etc. Probatur minor, quia posito quod Deus non beatificaret hominem [122ra] adhuc non esset iniustus. Et confirmatur, quia certum est quod Deus potest illum hominem annihilare et nunquam velle creare sine aliqua iniustitia, igitur, si non beatificaret ipsum, non esset iniustus.

Secundo sic: ille actus non est meritorius vite eterne de condigno quo posito in homine Deus non est illi debitor glorie sue. Hoc patet, quia actus meritorius de condigno nihil aliud est quam actus propter quem alicui debetur premium ex debito iustitie, sed posito quocumque tali actu in quocumque Deus illi non est debitor glorie sue, dicente beato Augustino III De libero arbitrio, capitulis 35 et 36, quod Deus est nulli debitor, sed omnia sibi debent.

Tertio sic: ubi premium excedit meritum, ibi non est meritum de condigno. Hoc patet, quia ubi meritum est dignum tanto premio, ibi premium non excedit meritum, sed constat quod premium quod est vita eterna excedit omnem actum meritorium viatoris; ergo etc.

Secunda propositio est quod de potentia Dei absoluta quicquid sit naturaliter aliquis actus voluntatis elicitus a viatore non habente caritatem infusam potest esse moraliter bonus. Et hec est ab omnibus universaliter concessa, quia nullus negat quin de potentia Dei absoluta talis actus possit esse circumstantionatus omni circumstantia tam naturali quam morali que necessario requiritur ad hoc quod sit moraliter bonus, licet aliqui dicant sine speciali auxilio Dei hoc non esse possibile. Ex his confirmo propositionem illatam sic: nullus actus voluntatis elicitus mediante caritate est meritorius vite eterne de condigno sive ex conditione nature sue, sed solum de congruo ex gratuita Dei ordinatione, igitur aliquis actus voluntatis elicitus sine caritate de potentia Dei absoluta potest esse meritorius vite eterne. Antecedens videtur clarum ex propositione prima et consequentia videtur nota, quia, si Deus actum voluntatis elicitum mediante caritate gratis et libere non ex condictione nature sue vult premiare premio vite eterne, poterit velle premiare actum voluntatis moraliter bonum quem voluntas potest elicere sine habitu caritatis, ut patet ex secunda propositione, et per consequens talis divina virtute potest esse meritorius vite eterne.

Et confirmatur, quia meritum de congruo non inititur valori operis, sed libertati acceptantis, igitur quamvis actus ille moraliter bonus ex proprio valore non sit dignus premiari premio vite eterne ex libertate, tamen Dei acceptantis poterit sic premiari.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio est quod de potentia Dei ordinata et secundum leges institutas a Deo non est possibile aliquem habere caritatem infusam et secundum presentem dispositionem non esse Deo charum et aceptum ad vitam eternam. Ista conclusio non potest efficaci ratione probari. Nulli tamen catholico debet esse dubia, quia quicumque est in statu et dispositione in qua, si perseveraverit, Deus dabit ei vitam eternam secundum presentem dispositionem est Deo charus et acceptus ad vitam eternam. Hoc patet ex articulo precedenti, sed fide tenemus quod secundum leges institutas a Deo quicumque habet caritatem infusam est in statu et dispositione in qua, si perseverat, Deus dabit ei vitam eternam, ergo secundum leges institutas a Deo quicumque habet caritatem infusam secundum presentem dispositionem est Deo charus et acceptus ad vitam eternam.

〈Conclusio quarta〉

Ultima conclusio est quod de potentia Dei ordinata et secundum leges institutas a Deo non est possibile aliquem non habere caritatem infusam et esse Deo charum et acceptum ad vitam eternam et loquor in ista conclusione sicut et in precedentibus de acceptatione que est secundum presentem dispositionem.

Ista conclusio non potest ratione convinci sicut nec precedens, sed sine hesitatione aliqua est tenenda propter auctoritates sanctorum et determinationem Ecclesie que de facto ad hoc ponunt habitum caritatis creatum in anima, sicut patet I Corinthos 13, per totum, et Ad Romanos 5, ubi dicit quod caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Sanctum Spiritum qui datus est nobis. Nec valet si dicatur quod Apostolus loquitur de caritate increata que est ipsemet Spiritus Sanctus, sicut videtur velle Magister distinctione precedenti, quia hoc est expresse contra beatum Augustinum De spiritu et anima in littera versus finem, ubi loquens de fide que per dilectionem operatur sic ait: unde ergo ista dilectio, id est caritas, per quam fides operatur nisi unde illa fides ipsa impetravit, neque enim esset in nobus quantacumque sit in nobis nisi diffunderetur in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Et subdit immediate: caritas quippe Dei di-[122rb]-cta est diffundi in cordibus nostris non qua nos ipse diligit, sed qua nos facit dilectores suos, sicut iustitia Dei qua iusti eius munere efficimur et fides Ihesu Christi qua nos fideles facit. Hec Augustinus. Ex quibus evidenter apparet quod caritas illa que secundum Apostolum diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum etc. non est caritas increata, sed creata. Primo, quia caritas qua nos Deus diligit et hoc, secundum Augustinum, non est dicta diffundi in cordibus vestris. Secundo, quia caritas illa qua nos facit dilectores suos, secundum Augustinum, diffusa est in cordibus nostris, sicut iustitia Dei qua iusti efficimur etiam sicut fides Ihesu Christi qua nos fideles facit. Sed constat quod iustitia predicta est aliquid creatu in anima et similiter fides, igitur et caritas ipsa. Hoc idem patet per eundem in prima canonica Iohannis, omelia 6, aliquantulum ultra medium ubi exponens illud verbum Apostoli ipse spiritus interpellat pro sanctis sic ait: quid est ipse spiritus interpellat pro sanctis nisi caritas que in te per Spiritum Sanctum facta est. Ideo enim dicit Apostolus caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Ex quibus evidenter apparet quod illa caritas que est diffusa in cordibus nostris est caritas creata et non increata, quia, secundum Augustinum, est caritas que per Spiritum Sanctum facta est et constat quod caritas increata non est facta. Auctoritas igitur illa Apostoli non potest exponi de increata caritate que Deus est, ut patet per beatum Augustinum, et per consequens ex ipsa convincitur quod caritas diffusa in cordibus nostris sit caritas creata. Et hoc etiam apparet auctoritate beati Gregorii Super Ezecheliem, omelia 8, ubi dicit quod Deus creat in nobis amorem suum et ex amantibus cordibus suscipit precem quod non potest exponi de amore actuali, quia, si amor actualis crearetur in nobis a Deo sicut gratia, tunc vel caritas que ponitur creari ab eo non esset in potestate nostra, et per consequens actualis dilectio non esset meritoria vite eterne, quod non consonat catholice veritati; oportet ergo exponatur de amore habituali et habetur propositum.

Preterea, ista conclusio videtur per Ecclesiam determinatam, ut patet extra De Trinitate et fide catholica, capitulo ultimo in Clementinis, ubi sic inquit papa. Verum, quia quantum ad effectum baptismi in parvulis reperiuntur doctores theologie opiniones contrarias habuisse quibusdam ex ipsis dicentibus per virtutem baptismi parvulis culpam remitti, sed gratiam non conferri. Aliis contra asserentibus quod et culpa ipsis in baptismo remittitur ac virtutes infusionis gratia infunduntur quoad habitum et, si non, in illo tempore quoad usum nos intendentes generalem efficatiam mortis Christi que per baptismum applicat pariter omnibus baptizatis opinionem secundam que dicit tam parvulis quam adultis conferri in baptismo informante gratiam et virtutes tanquam probabiliorem et dictis sanctorum et doctorum modernorum theologie magis consonam et concordem sacro approbante concilio dicimus eligendam.

Ex ista conclusione infero correlarie quod de potentia Dei ordinata et secundum leges institutas a Deo nullus actus voluntatis potest esse meritorius vite eterne sine dono vel habitu caritatis infuse formaliter animam informante. Deductio est evidens, quia qui secundum presentem dispositionem non est Deo charus nec acceptus ad vitam eternam non potest habere actum meritorium vite eterne, sed de potentia Dei ordinata et secundum leges a Deo institutas non est possibile aliquem habere caritatem infusam et tamen non esse Deo charum, ut patet ex conclusione precedenti etc.

Articulus tertius et quartus

Quantum ad tertium et quartum articulos simul contra conclusiones movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam est quedam opinio que ponit quod loquendo de acceptatione que est secundum presentem dispositionem simpliciter est impossibile per quamcumque potentiam quod creatura rationalis non sit Deo chara et accepta ad vitam eternam supposito quod habeat caritatem infusam formaliter in voluntate.

Aureolus in I, distinctione 17, questione 1, articulo 2 [122va]

Et pro ista opinione quidam doctor arguit.

Primo sic: forme opposite habent formaliter effectus oppositos ex natura rei unde, si albedo dat esse album ex natura rei, nigredo ex natura rei dat esse nigrum non solum voluntarie, aut secundum aliquod constitutum, sed iniquitas et caritas infusa sunt forme opposite non est dubium et iniquitas ex natura rei est odibilis Deo et necessario dat esse oditum, sic quod per nullam potentiam est possibile quod Deus non odiat existentem in peccato mortali, igitur caritas ex natura rei est diligibilis et necessario dat esse charum, sic quod nullam potentiam est possibile quod Deus non diligat existentem in caritate.

Preterea, Deus est rationabilissimus dilector. Non enim amat absque rationabili inductivo, sed dilectio et amor secundum rectam rationem meretur reamationem dum tamen cetera diligibilia sint quamvis vitiosus non mereatur suo amore ut reametur a virtuoso, quia amicitia virtuosa fundatur super communicationem vitutum, ut patet VIII Ethicorum et IX, nihilominus amans aliquem et virtuosus existens suo amore meretur reamari iuxta illud sapientis. Leges amicitie describentis Proverbiorum 8: ego diligentes me diligo et qui mane evigilaverit ad me inveniet me, ergo ex natura rei Deus diligi diligentem se et habentes habitualem caritatem, Iohanne 9, si quis diligit me sermonem meum servabit.

Preterea, quocumque ex natura rei diligit iustitiam caritatem et ceteras virtutes ex natura rei diligit participantem illas virtutes. Impossibile est enim quod actus feratur super aliquam formam quin feratur super participans illam formam saltem materialiter et per accidens unde videns colorem de necessitate videt lapidem vel lignum et omne quod afficitur illo colore, sed Deus immutabiliter et de necessitate nature diligit caritatem iustitiam et omnem virtutem. Immutabiliter enim diligit se, et per consequens immutabiliter vult sui dilectionem et insuper iustus est immutabiliter et perfectus et nullus est iustus quin iustitiam non diligat, secundum Augustinum, unde Philosophus I Ethicorum non est bonus qui non gaudet de bonis operibus. Non enim iustum utique aliquis dicet non gaudentem iusta operatione, ergo Deus ea necessitate qua diligit suam iustitiam et complaceat in sui amore complacet etiam in omni anima participante eius iustitiam et ipsius habitualem amorem, et per consequens habitualis amor Dei dat ex natura rei esse acceptum Deo.

Preterea, Deo acceptum est quicquid secundum veritatem delectabile est et acceptabile et pulchrum. Dicit enim Philosophus III Ethicorum quod virtuosus tanquam bene dispositus est regula et mensura eorum que delectabilia sunt et placentia secundum veritatem. Pravo enim delectabilia sunt vitia et nunc istud nunc illud secundum quod contingit. Virtuosus autem secundum veritatem, sed constat quod virtutes secundum se ipsas pulchre sunt et bone et delectabiles secundum veritatem et maxime amor Dei, unde Philosophus I Ethicorum quod delectabiles operationes secundum virtutes pulchre et bone et non sunt divisa hec tria, optimum, et institutum et delectabilem, sed omnia existunt in operationibus optimis virtuosis, ergo videtur quod ex natura rei complaceat in virtutibus, sed quam maxime et ultimate in sui habituali amore.

Pro solutione istarum rationum.

Responsio ad rationes Aureoli

Distinguo de acceptatione et complacentia divina, quia quedam sunt Deo grata et accepta communi acceptatione et complacentia qua Deo complacet omnis creatura que inquantum est bona est, quia vidit Deus cuncta que fecerat et erant valde bona, Genesim 1.

Quedam vero sunt Deo grata et accepta ad vitam eternam, sic non omnis creatura etiam rationalis est grata nec secundum eternam sui ordinationem, nec secundum presentem dispositionem.

His premissis respondeo ad rationes. Ad primam: quicquid sit de premissis concedo conclusionem, quia non sequitur nisi quod habens caritatem necessario sit Deo charus et acceptus communi acceptatione qua omnis creatura est sibi chara et ac-[122vb]-cepta, ut dictum est, sed ex hoc non sequitur quod talis necessario sit charus et acceptus ad vitam eternam, aliter omnis creatura esset Deo chara et accepta, ut dictum est, sed ex hoc non sequitur quod talis necessario sit charus et acceptus ad vitam eternam, cum sit ei acceptus primo modo. Per idem patet quid dicendum ad alias, quia nulla earum probat nisi quod habens caritatem et alias virtutes necessario sit Deo charus modo predicto, nec rationes plures probant de caritate infusa quam de caritate acquisita et aliis virtutibus infusis et acquisitis de quibus non est dubium quin bene possunt haberi ab illo qui non est Deo charus, nec acceptus totus ad vitam eternam, et per consequens possunt omnes reduci contra facientem, quia per eas probaretur quod habens fidem vel iustitiam vel aliam virtutem quamcumque necessario sit Deo charus et acceptus ad vitam eternam, quod non erit catholice dictum.

Aureolus ubi supra

Contra secundam conclusionem et propositionem quam ex ipsa intuli sunt aliqui doctores, quorum unus contra conclusionem arguit sic.

Primo: nullus actus immutabilis et eternus transit de novo super obiectum aliquod nisi quia eius obiectum eternum et immutabilem participatur formaliter de novo ab obiecto illo materiali super quo noviter transit, sicut patet quod visio eterna alicuius color, si talis poneretur, posset transire de novo nunc super lignum nunc super lapidem si color ille eternaliter visus participaretur nunc a lapide, nunc a ligno formaliter et inhereret. Si autem aliter transiret visio immediate super lignum aut super lapidem, impossibile esset quod actus ille esset eternus, cuius ratio est, quia non potest de non transeunte super lignum fieri transiens nisi aliqua mutatione facta vel in ipso actu, et tunc non erit eternus vel in ipso ligno, et tunc aliquid formaliter sibi inheret quod non inherebat ante, sed actus dilectionis et acceptationis divine qui est immutabilis et eternus nunc acceptat unum, nunc alium, nunc non diligit animam, nunc eam diligit dilectione caritativa de qua nunc loquimur. Aliquando enim non dilexit Iohannem baptistam in utero existentem, ut ante satisfactionem aliquando non dilexit, ut post institutionem, ergo necesse est in Iohanne participari formaliter et inherentur aliquod obiectum immutabile et eternum divine dilectionis. Illud autem non potest esse divina essentia que nulli formaliter inheret, ergo aliqua creatura. Non potest autem poni quod sub aliqua substantia creata, quia nec illa potest anime inherere, ergo relinquitur quod sit accidentalis forma qua anima Iohannis post sanctificationem diligebatur caritative et per eius carentiam prius non acceptabatur. Hec autem forma, sicut diffuse deducit, non est nisi caritas habitualis infusa. Non adduco deductionem illam, quia credo suppositum esse verum.

Preterea, ad idem arguit secundo sic: sicut se habet esse charum Deo ad divinam voluntatem, sic et esse oditum a Deo, sed nil est esse oditum a Deo quin divina voluntas reperiat in eo aliquod odibile et detestabile ex natura rei quod dat formaliter esse oditum. Peccatum enim ex natura rei oditur a Deo, iuxta illud Prophetam: videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es, ergo per oppositum nullus acceptatur a Deo caritative, nisi quia in eo est aliquid quod ex natura rei ipsum acceptabilem facit seu reddit.

Preterea, ad idem ab aliis arguitur sic: impossibile est quod fiat transitus de uno contradictoriorum in reliquum nulla facta in altero extremorum mutatione. Sed cum aliquis de non charo fit charus Deo seu de non accepto acceptus transit de contradictorio in contradictorium et non est aliqua mutatio in Deo acceptante, igitur oportet quod sit mutatio in homine acceptato, sed talis mutatio non est in ipso quantum ad actum, quia sine aliquo actu elicito potest aliquis transire de non charo ad charum, sicut patet de Iohanne baptista, quia ante sanctificationem in utero erat Deo charus, nec acceptus acceptatione que est secundum presentem dispositionem et post sanctificationem eius in utero fuit sic Deo charus. Oportet ergo quod talis [123ra] mutatio fiat quantum ad aliquem actum habitum et hic est habitus caritatis vel gratie.

Gerardus de Senis, distinctione 17, questione 1, articulo 2

Contra propositionem correlativam quidam doctor noster arguit probando duas conclusiones ex quibus sequitur oppositum istius conclusionis.

Prima conclusio est quod ad eliciendum actum dilectionis meritorium necesse est ponere aliquem habitum supernaturalem.

Secunda est quod probabilius est dicere istum habitum supernaturalem esse habitum caritatis creatum in voluntatem, sicut ponit opinio communis quam solam gratiam existentem in essentia anime, sicut creditur fuisse opinio Magistri.

Prima conclusio tripliciter probatur. Primo sic: ille actus qui non potest habere omnem rectitudinem requisitam ad rationem meriti ex suis principiis naturalibus necessario indiget aliquo principio supernaturali rectificante actus dilectionis elicitus a voluntate nostra est huius, ergo. Maior patet, quia illud quod non completur per principia naturalia vel nullo modo completur vel completur per aliquod principium supernaturale. Minor probatur, quia actus dilectionis elicitus a voluntate nostra, si debeat dici meritorius, exigit tantam rectitudinem ut secundum eam attingat omnes circumstantias que sub divino beneplacito cadunt ita ut nullo modo a divinis regulis et a divino beneplacito discordet, sed impossibile est quod actus voluntatis ex solis principiis naturalibus elicitus habeat tantam rectitudinem, tum quia divinum beneplacitum et eius circumstantie que sub ipso cadunt non sunt nobis note, tum quia principia nostra naturalia deficiunt etiam in attingendo minorem rectitudinem quam sit rectitudo actus meritorii, quia deficiunt in attingendo rectitudinem secundum medium virtutis moralis, quia tale medium in quo consistit dicta rectitudo attingere est summe difficile, ut patet II Ethicorum. Relinquitur ergo quod oportet dare aliquod principium supernaturale in cuius virtute attingatur rectitudo prefata.

Secundo: si ad actum meritorium non esset necessarius habitus supernaturalis, sequeretur quod meritum non esset mensuratum secundum existentiam premii. Consequens est falsum, ergo et antecedens. Falsitas consequentis patet, quia premium est finis meriti ex natura rei. Illud autem quod ex natura rei ordinatur ad aliquem finem oportet esse mensuratum secundum exigentiam eius finis. Consequentia probatur, quia premium de quo loquimur est supra totam naturam cuius adeptio dependet ex sola voluntate ipsius donantis. Ille ergo actus qui ex puris naturalibus principaliter non potest esse mensuratus secundum exigentiam dicti finis nec secundum exigentiam divine voluntatis ex qua dependet eius adeptio. Relinquitur ergo quod oportet dare aliquod principium supernaturale mensurans et inclinans in dictum finem secundum exigentiam ipsius et divine voluntatis ex qua dependet eius adeptio.

Tertio sic: si ad actum meritorium non requireretur necessario aliquis habitus supernaturalis in ratione principii elicitivi, sequeretur quod divina voluntas posset acceptare et non acceptare ad vitam eternam unum et eundem actum nulla mutatione facta in tali actu. Consequens est falsum, ergo et antecedens. Falsitas consequentis patet, quia tunc videretur fieri mutatio in divina voluntate, quod est impossibile. Consequentia probatur, quia constat quod nunc de facto non acceptat actum existentem in sola rectitudine naturali. Si ergo de sua potentia absoluta posset acceptare eundem actum tanquam meritorium sine aliqua rectitudine, sequitur necessario quod ille actus erit non meritorius et meritorius non acceptus et acceptus Deo sine aliqua sui mutatione, quod est impossibile; ergo etc.

Secundam vero conclusionem probat multipliciter sed, quia primam non reputo veram, dimitto rationes secunde.

Responsio ad rationes Aureoli

Ad primam dico quod maior illa universaliter sumpta, sicut assumitur, est falsa, quia, si actus ille sit liber et libere transiens super obiectum, sicut est in proposito, poterit transire de novo super aliquod obiectum quantumcumque illud obiectum nihil de novo recipiat quicquid sit de actu [123rb] necessario transeunte super obiectum. Et ad probationem quando dicitur quod actus non potest de non transeunte super obiectum fieri transiens nisi aliqua mutatione facta in ipso actu et tunc non esset eternus vel in ipso obiecto, et tunc aliquid sibi inheret quod prius non inherebat per interemptionem, quia actus liber potest de novo transire super obiectum, nulla mutatione facta in ipso, nec in ipso obiecto, sed solum in tempore vel duratione. Verbi gratia: si dux ordinaret hoc quod ducatus in Lombardia per totum istum annum valeret 30 solidi precise simul cum hoc ordinaret quod transacto isto anno valeret 40 solidi, verum esset dicere quod ducatus isto anno non esset acceptus duci pro 40 solidis et post istum annum esset sibi acceptus pro 40 solidis. Nulla tamen facta mutatione in duce, quia sic ante ordinavit nec in ducato, sed solum in tempore intermedio et similiter in proposito. Potuit enim Deus ab eterno si voluit ordinare quod beata virgo in puris naturalibus existens in utero matris non esset sibi accepta ad vitam eternam usque ad tale istans et quod post illud instans in puris naturalibus existens esset sibi accepta et tamen nulla fuisset tunc mutatio in actu acceptationis divine nec in beata virgine, sed solum in tempore vel mensura.

Ad secundum dico quod ratio est ad oppositum, quia possibile est quod aliquis sit oditus a Deo et quod nihil odibile sive detestabile sibi inhereat. Aliquis enim posset esse oditus a Deo, quia peccat etiam si modo non peccet nec aliquid detestabile sibi inhereat, igitur a simili aliquis potest esse dilectus a Deo, quia bene egit, etiam si modo non bene agat nec aliqua forma supernaturalis inhereat.

Ad tertiam potest dici ex solutione prime quod maior est falsa, quia ad hoc quod fiat transitus de contradictorio in contradictorium sufficit transitus temporis sine hoc quod fiat mutatio in tempore vel mensura nulla facta mutatione in aliquo extremorum, ut patet ibidem. Et ulterius possibile est quod fiat mutatio in homine acceptato sine infusione caritatis infuse, quia possibile est quod aliquis sine caritate infusa nunc agat bene moraliter qui prius non agebat, et ista mutatio sufficeret in proposito, quia Deus posset velle illum actum premiare premio vite eterne, et per consequens talem ad vitam eternam acceptare sine caritate predicta.

Responsio ad rationes Gerardi

Ad primam alterius doctoris nego minorem et ad probationem dico quod omnes circumstantie necessario requisite ad hoc quod actus sit meritorius vite eterne de potentia Dei absoluta possunt esse nobis note et ad eas possimus attingere sine caritate infusa et sine omni forma supernaturali inherente si Deo placeret, quia Deus posset ordinare si vellet de potentia sui absoluta quod quicumque diligeret Deum propter se vel proximum propter Deum mereretur vitam eternam, quia, cum actus voluntatis non sit meritorius vite eterne de condigno, sed solum de congruo et meritum de congruo non immitatur valori operis, sed libertati acceptantur, ut dictum est supra, poterit Deus de potentia sui absoluta istum actum velle premiare vite eterne premio vel ad vitam eternam acceptare, quod idem est. Et quando utlerius dicitur quod principia nostra naturalia deficiunt in attingendo medium virtutis moralis, quia minus est etc., potest dupliciter responderi. Primo quidem potest dici quod non sic deficiunt quod simpliciter sic impossibile ipsum attingi etiam ex solis principiis naturalibus, nec Aristoteles dicit hoc esse impossibile, sed solum dificile. Secundo potest dici quod quicquid sit naturaliter saltem de potentia Dei absoluta poterit viator tale medium attingere et agere bene moraliter sine caritate infusa et hoc sufficit ad hoc quod possit de congruo vitam eternam mereri de potentia Dei absoluta, ut patet ex dictis.

Ad secundam potest concedo consequens, quia, licet meritum de condigno debeat mensurari secundum exigentiam premii, quia tale meritum immittitur valori operis, meritum tamen de congruo non oportet sic mensurari. Et quando dicitur quod premium est finis meriti ex natura rei patet quod non est verum de merito de congruo, quia tale premium, cum non ordinetur ex valore operis, sed so-[123va]-lum ex libertate acceptantis, potest etiam interimi consequentia, quia circumscripto omni habitu infuso adhuc meritum poterit mensurari secundum exigentiam premii sicut et nunc mensuratur, quia modo non mensuratur secundum exigentiam premii ex natura rei sive secundum valorem operis, sed solum ex voluntate donantis, et ita esset tunc.

Ad tertium patet quid dicendum ex dictis, quia absque aliqua mutatione ex parte Dei vel ex parte actus poterit Deus acceptare et non acceptare eundem actum dummodo sit mutatio in tempore vel mensura, ut est dictum supra.

Contra tertiam conclusionem posset argui, sed, quia nulli catholico est dubia, pertranseo.

Contra quartam vero est opinio Magistri, distinctione 17, quam multis auctoritatibus confirmat sicut patet in littera. Verum, quia auctoritates ille in multis scriptis doctores inveniuntur solute, nec ego solverem eas aliter nec oppositum conclusionis est per Ecclesiam determinatum, dimitto eam.

Ad rationes principales

Ad primam quicquid sit de minori nego maiorem, quia sic non se habet esse album ad albedinem, sicut esse charum ad caritatem. Ratio huius est, quia esse album est denominatio intrinseca a forma que est albedo . Esse vero charum et acceptum Deo ad vitam eternam non est denominatio intrinseca a forma que est albedo, sed denominatio extrinseca a forma que est caritas, sed denominatio extrinseca principaliter et completive est ab acceptatione divina, licet Deus non acceptet sic aliquem de facto et secundum leges institutas ab ipso sine caritate. Et per hoc patet quid dicendum ad confirmationem, quia esse sic Deo charum non est effectus caritatis formalis, sicut esse album effectus formalis albedinis.

Ad secundam dicitur quod non probat nisi de facto multi sunt chari et accepti ad vitam eternam secundum Dei ordinationem eternam qui non habent actu caritatem infusam et illud non est contradicta, quia in ista questione loquimur de acceptatione que sit secundum presentem dispositionem, ut patet ex supradictis.