Nunc postquam. Coeternitatem personarum etc. Circa distinctionem istam 19 et sequentem in quibus Magister agit de equalitate divinarum personarum quero primo ad clariorem intellectum questionis sequentis: utrum per se et proximum fundamentum receptivum equalitatis in creaturis sit natura specifica vel mutabilis.
Et videtur primo quod specifica, quia, sicut se habet identitas ad substantiam, sic equalitas ad quantitatem, ut patet V Metaphysice, sed constat quod identitas duorum individuorum eiusdem speciei non fundatur super hac vel illa substantia sive natura singulari, quia duo individua eiusdem speciei in suis propriis naturis singularibus non sunt idem, sed distinguuntur, igitur equalitas duorum individuorum eiusdem speciei, ut puto, duarum linearum non fundantur super hac vel illa quantitate singulari, et per consequens fundatur super quantitate universali. Quo posito sequitur quod proximum fundamentum receptivum ipsius est natura specifica non numeralis.
Contra: nulla forma singularis fundatur super fundamentum universale, quia accidens singulare requirit subiectum singulare, sed omnis equalitas in creaturis est forma quedam singularis; igitur nulla equalitas fundatur super fundamentum universale. Quo posito sequitur quod per se fundamentum cuiuslibet sit natura.
In ista questione ad istum intellectum tituli primo ponam unicam distinctionem, secundo quadruplicem conclusionem. Tertio movebo dubia. Quarto respondebo.
Quantum ad primum distinguo de equalitate, quia uno modo potest accipi stricte, et sic condividitur identitati et similitudini dicente Aristotele V Metaphysice, capitulo de ad aliquid quod eadem dicuntur quorum substantia est una. Similia vero quorum qualitas est una. Equalia autem quorum quantitas est uno. Alio modo, large, et sic quecumque non se excedunt sive in substantia, sive in quantitate, sive in qualitate, dicuntur equalia et equalitas sic sumpta non condividitur identitati seu similitudini.
Questionem propositam intelligo de equalitate proprie dicta, quia de equalitate large accepta agetur in sequenti. Et hoc de primo.
Quantum ad secundum articulum pono aliquas conclusiones.
Prima conclusio est quod equalitas proprie dicta in creaturis est relatio realis. Hanc probo primo sic: equalitas sic [123vb] sumpta in creaturis est formaliter relatio et non rationis, igitur relatio realis. Consequentia patet, quia, sicut ens reale et rationis sufficienter dividunt ens, quia sequitur demonstrato quocumque hoc est aliquid et ens et non est ens rationis, igitur ens reale, ita relatio realis et rationis sufficienter dividunt relationem, et ideo sequitur demonstrato quocumque. Hoc est formaliter relatio etc. Antecedens patet quantum ad primam partem per Philosophum V Metaphysice, capitulo de ad aliquid et universaliter ab omnibus est concedendum. Quantum ad secundam partem probatur, quia nulla relatio rationis manet in re circumscripto opere intellectus, sed equalitas in creaturis manet in re circumscripto opere intellectus, ut docet experientia; igitur etc.
Et confirmatur, quia circumscripto omni opere intellectus et stante generali influentia Dei sue linee bipedales formaliter sunt equales, igitur earum equalitas est realis.
Secundo: omnis relatio cuius immediatum fundamentum est vera res extra animam est relatio realis. Hoc patet, quia ens rationis non fundatur immediate in aliqua re extra animam, sed immediatum fundamentum equalitatis est vera res extra animam, prout in conclusionibus sequentibus apparebit.
Tertio sic: inequalitas in creaturis est relatio realis, igitur et equalitas. Consequentia patet, quia equalitas et inequalitas sunt contraria et cuius contrarium est realiter extra animam et actualiter et ipse est realiter et actualiter extra et antecedens probatur, quia, sicut linea bipedalis realiter distinguitur a pedali, ita realiter est inequalis illi, sed, quia linea bipedalis realiter distinguitur a pedali, igitur earum diversitas est realis; ergo etc.
Quarto sic: illud quod est de per se consideratione artificis realis tanquam propria passio sui subiecti est aliquid reale; equalitas et inequalitas in creaturis sunt huiusmodi; ergo. Maior patet, quia unum ens rationis est sic de per se consideratione artificis realis. Minor probatur, quia geometria per se considerat equalitatem et inequalitatem circa quantitatem continuam tanquam passio ipsius per se. Confirmatur, quia passio entis realis est verum ens reale, sed equalitas est passio entis realis, ergo est verum ens reale. Minor est nota, quia passio entis realis manet in re circumscripto opere intellectus et omne tale ens est verum reale ens et minor est Philosophi in presentis et V Metaphysice dicens quod proprium est quantitati secundum eam equale vel inequale dici, quantitas autem est vera res secundum omnes; igitur etc.
Ex ista conclusione infero duas propositiones correlarias.
Prima est quod similitudo proprie dicta in creaturis est realis relatio. Deductio huius propositionis est evidens, quia similitudo non est minoris entitatis quam equalitas, igitur, si equalitas est relatio realis et similitudo, rationes etiam facte possunt formari de similitudine ita bene sicut de equalitate.
Secunda propositio est quod equalitas et similitudo sunt actu in rebus omni apprehensione anime circumscripta. Deductio videtur nota, quia relatio que non est in actu nisi per aliquam anime apprehensionem non est relatio realis, sed rationis tantum. Hoc patet, quia cum relatio sit inferior ad ens sicut homo ad animal, quod non est ens reale, non est relatio realis sicut quod non est animal realiter non est homo realiter, sed quod non est in actu nisi per aliquam apprehensionem anime non est ens reale, sed rationis tantum, igitur quod non est in actu nisi per aliquam apprehensionem anime non est realis, sed rationis tantum, sed equalitas et similitudo in creaturis sunt relationes reales, ut patet ex dictis; ergo etc.
Secunda conclusio est quod per se et proximum fundamentum receptivum equaliter in creaturis non est natura specifica rerum equalium, prout quibusdam doctoribus videtur. Hanc probo primo sic: per se fundamentum receptivum equalitatis est unum unitate reali. Hec patet, quia equalitas est relatio realis ex conclusione precedenti, sed natura specifica non est una unitate reali, ut patet per Commentatorem I De anima, commento 8, et per Damanscenum, libro I, capitulo 11, et declarabitur alias a propositio Deo dante.
Secundo sic: impossibile est relationes oppositas realiter fundari in eodem per se fundamento, aliter paternitas et filiatio que sunt opposita possent in eodem fundamento per se fundari, quod ratio repugnat, igitur impossibile est quod per se fundamentum equalitatis sit natura specifica sive talis sit una unitate reali sive non. Consequentia patet, quia equalitas unius linee opponitur relative equalitati alterius vel ergo ambe fundantur in eadem natura specifica, vel nulla, vel aliqua sic et aliqua [124ra] non. Si detur primum, patet consequentia. Si detur secundum, habetur propositum principale. Si detur tertium, est loqui ad placitum, quia certum est quod non est maior ratio de una quam de alia; ergo etc.
Tertio sic: per se fundamentum equalitatis naturaliter distinguitur a per se fundamento identitatis. Hoc patet, quia relationes alterius et alterius rationis requirunt fundamenta alterius et alterius rationis in creaturis. Hic autem loquitur de equalitate, ut condistinguitur identitati, sed natura specifica est per se fundamentum identitatis, quia duo individua eiusdem speciei sunt idem realiter in natura speficia, ergo talis natura non esset per se fundamentum equalitatis. Et confirmatur, quia due linee non sunt minus idem specifice in natura specifica linne. Linea autem communis est utrique quam duo homines in natura specifica hominis, et per consequens due linee non magis erunt equales nec minus idem in natura specifica linee quam duo homines in natura humana.
Quarto sic: illud non est proximum fundamentum receptivum equalitatis quo manente et manente termino non manet equalitas. Hoc patet, quia positis fundamentis et termino ponitur relatio stante generali influentia Dei, sed manente unitate specifica et manente termino equalitatis non manet equalitas; igitur. Probatur minor, quia, si ponantur due linee pedales, quarum una per augmentum fiat bipedalis, altera manente pedali sicut prius, patet quod non manet equalitas ex aliqua parte, et tamen manet unitas specifica et terminus ex una parte. Et conformiter est dicendum de simile, ut patet ex conclusione precedenti, sequitur quod per se et proximum fundamentum similitudinis non est natura specifica rerum similium. Et potest confirmari ex fundamentis tenetium conclusionem oppositam, quia in quocumque reperitur formaliter immediatum fundamentum huius similitudinis reperitur et hec similitudo, sed albedo in communi reperitur formaliter in qualibet albedine singulari secundum eos cum eius entitas sit vere realis, ut dicunt; igitur, si hec similitudo immediate fundatur in albedine in communi, hec similitudo numero reperitur in qualibet albedine singulari, et sic similitudo singularis qua Petrus albus similis est Paulo albo reperitur in Paulo et in quolibet habente formaliter albedinem, quod est omnino impossibile et absurdum et, sicut argutum est de similitudine, potest argui de equalitate et econverso.
Tertia conclusio est quod equalitas proprie dicta in creaturis non ex igitur tanquam per se et proximum fundamentum, nec tanquam medium connectens extrema aliquam realem unitatem mediam inter unitatem specificam et numeralem, prout videtur quibusdam cuius gratia est advertendum quod unitas communis aliquibus, ut videtur quibusdam, est duplex, scilicet quedam que attenditur penes quiditatem seu essentiam rei et talis est unitas specifica, quia species dicit essentiam individuorum et super talem unitatem fundantur identitates, quedam est unitas que attenditur penes gradum nature vel essentie; non quidem quiditativum, sed quantitativum et super talem unitatem, ut dicunt, fundatur equalitas et talis unitas, ut dicunt, est media inter unitatem specificam et numeralem signatam et determinatam et subiectum proximum talis unitatis est medium proprium equalitatis. Et, si dicatur eis quod inter speciem et individuum non est aliquod medium essentiale, respondent dicens quod verum est de medio quiditativo quod dicit gradum quiditativum rei. Non autem quiditativo, quod dicit gradum quantitativum rei, quia tale non habet propriam rationem universalis nisi secundum quid, quia non est commune omnibus contentis sub specie sicut debet esse universale, sed tantum commune aliquibus, scilicet habentibus equaliter gradum quantitativum quiditatis et essentie.
Et contra opinionem istam est posita conclusio quam probo primo sic: impossibile est esse aliquam unitatem realem mediam inter unitatem specificam et numeralem, ergo equalitas non coexigit tanquam per se et proximum fundamentum aliquam talem unitatem. Consequentia patet. Antecedens probatur primo sic, quia unitas specifi-[124rb]-ca non est unitas realis, ut suppono pro nunc, igitur nec aliqua media inter specificam et numeralem. Consequentia patet per tenentes oppositam conclusionem, quia, si unitas que attenditur penes unitatem quiditatem et essentiam rei non est realis, nec unitas attenditur penes quiditatem et essentiam, sed per eos unitas specifica attenditur penes quiditatem et essentiam et unitas media penes gradum; igitur.
Secundo, quia, si talis unitas media que attenditur penes gradum quantitativum quiditatis esset vere realis, sequitur quod inter unitatem specificam et numeralem essent unitates reales infinite, quod est absurdum. Consequentia patet, quia huiusmodi gradus sunt infiniti secundum infinitas propositiones numerorum et bicubitum tricubitum et huiusmodi; ergo.
Secundo ad principale sic: capio medium illud quantitativum quod isti doctores fingunt inter speciem et individuum et quero an predicetur de pluribus differentibus numero essentialiter et in quid vel non. Si non, sequitur quod non sit medium essentiale inter speciem et individuum, cuius oppositum dicunt expresse. Si dicatur quod sic, sicut oportet eos concedere, sequitur quod vere et proprie habet rationem speciei, quia cuicumque competit diffinitio et diffinitum, sed predicari de pluribus differentibus numero essentialiter et in quid est diffinitio speciei; ergo et si tale medium vere et proprie habet rationem speciei sequitur quod eius unitas non sit media inter unitatem specificam et numeralem, sed vera unitas specifica, cuius oppositum intendunt. Nec valet si dicatur quod, licet medium illud predicetur de pluribus differentibus numero essentialiter et in quid, non tamen de omnibus contentis sub specie, et ideo non habet rationem speciei.
Primo, quia pari ratione qui vellet posset dicere quod homo non habet proprie rationem speciei primo, sed animal, quia, licet homo predicetur de pluribus differentibus numero in eo quod quid, non tamen de omnibus sub specie animalis contentis, et sic periret omnis via ad probandum aliquid habere rationem speciei.
Secundo, quia possibile est quod tale medium, si ponatur, predicetur de omnibus contentis sub specie, quia possibile est omnes lineas esse equales, et per consequens possibile est illud medium vere et proprie habere rationem speciei quo posito in esse eius unitas esset specifica et non media inter specificam et numeralem, et tunc quero an talis unitas sit per se et proximum fundamentum equalitatis an non. Si dicatur quod non, quero quid tunc esset immediatum fundamentum equalitatis et quicquid detur dabitur nunc, et per consequens non oportet fingere talem unitatem mediam. Si dicatur quod sic, sequitur quod identitas et equalitas habebunt idem proximum fundamentum, quia unitas illa specifica erit proximum fundamentum identitatis. Hoc autem est impossibile, ut patet V Metaphysice.
Tertio sic: in quocumque reperitur immediate essentialiter immediatum fundamentum huius equalitatis singularis et hec equalitas singularis, sed medium istud quantitativum quod isti doctores fingunt secundum eos reperitur in omnibus individuis habentibus equalem gradum quantitativum; igitur, si huiusmodi medium sit immediatum fundamentum alicuius equalitatis singularis, sequitur quod equalitas illa singularis reperitur formaliter in omnibus individuis habentibus equalem gradum quantitativum, quod tamen est falsum, aliter equalitas qua una linea pedalis est equalis ceteris lineis pedalibus reperitur formaliter in qualibet linea pedali, quod nullus diceret.
Preterea, si ista positio esset vera, sequitur quod relationes opposite realiter fundaretur in eodem per se fundato, sequitur etiam quod manente fundamento et termino equalitatis possit equalitas non esse, quorum quodlibet est impossibile saltem naturaliter. Prima consequentia patet ex secunda ratione probante conclusionem precedentem et secunda patet ex quarta. Possunt enim rationes ille fieri pro conclusione ista sic et pro conclusione precedenti, sicut patet intelligenti.
Quarta conclusio est quod per se et proximum fundamentum equalitatis proprie dicte in creaturis est natura ipsa singularis que non est una in extremis equalibus, sed numeraliter plures. Hanc probo. Et primo ex precedentibus, quia vel per se et proximum fundamentum [124va] ipsius est natura specifica rerum equalium, vel aliqua media inter specificam et numeralem, vel natura ipsa singularis que non est una in extremis equalibus. Patet per sufficientem divisionem non natura specifica, ut patet ex secunda conclusione, nec aliqua media, ut patet ex tertia; igitur.
Secundo ad idem sic: per se et proximum fundamentum forme singularis sive particularis est singulare sive particulare, et per consequens unum unitate numerali relatio equalitatis inter duo equalia est forma singulatis et particularis; ergo etc.
Tertio sic: sicut se habet equalitas in communi ad quantitatem in communi, sic equalitas singularis ad quantitatem singularem, sed equalitas in communi fundatur super quantitatem in communi, ergo equalitas singularis super quantitatem singularem. Et confirmatur, quia aliud est equalitas, aliud hec equalitas, sicut aliud est quantitas et aliud hec quantitas, ergo aliud est fundamentum equalitatis et aliud huius equalitatis et quia secundum diversitatem relationum est diversitas fundamenti, sed fundamentum equalitatis est quantitas, ergo huius equalitatis est hec quantitas.
Quarto sic: ex dictis ab adversariis qualis est convenientia aliquorum in relatione talis est convenientia eorum in ratione absoluta, sed due linee equales non conveniunt, nec referuntur aliqua relatione communi reali, sed duabus singularibus distinctis numeraliter; ergo non conveniunt in aliqua ratione absoluta communi communitate reali, sed in duabus singularibus que sunt per se duo fundamenta istarum duarum equalitatum, unde, sicut est duplex equalitas inter duas lineas equales, sic sunt fundamenta duo, quia equalitas una fundatur in una istarum linearum et terminatur ad alteram et equalitas altera econtra, et idem dico de similitudine. Ex his sequitur quod equalitas proprie dicta est habitudo quantitatis non ad se, sed ad aliam quantitatem. Deductio est evidens, quia equalitas, ut patet ex dictis, est unius quantitatis singularis tanquam fundamenti et alterius tanquam termini, ergo est habitudo quantitatis non ad se, sed ad aliam quantitatem et potest confirmari, quia eiusdem quantitatis ad se ipsam est identitas huiusmodi. Hic autem accipitur equalitas ut condividitur indentitati.
Item loquendo proprie nihil est simile nec equale sibi ipsi, igitur equalitas non est habitudo quantitatis ad se ipsam, sed ad aliam quantitatem. Et hoc de secundo articulo.
Tertius et quartus articulus
Quantum ad tertium et quartum articulos simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam conclusionem et propositiones quas ex ipsa intuli correlarie sunt due opiniones…
Durandus I, distinctione 3, questione 2, articulo 2
…Quarum prima ponit quod equalitas et similitudo in creaturis non sunt relationes realiter, sed rationis tantum et hec opponitur directe conclusioni et prime propositioni.
Secunda vero ponit quod, licet equalitas et similitudo in creaturis debeant dici relationes reales in actu, non sunt tamen in rebus actu, sed earum reductio in actu sit per aliquam apprehensionem anime, et hec opponitur secunde propositioni.
Aureolus in I, distinctione 31, questione 1, articulo 2
Pro prima opinione arguit quidam doctor.
Primo sic: relationes reales habent fundamenta se invicem realiter coexigentia, sed equalitas et similitudo in creaturis non habent fundamenta se invicem realiter coexigentia, igitur minor est evidens, quia constat quod fundamenta istarum relationum non exigunt se invicem realiter ad sui existentiam. Nullum enim album non coexigit aliud album realiter ad sui existentiam, nec una linea aliam lineam. Maior autem probatur, quia, sicut se habet modus esendi in alio ad suum fundamentum, ita modus essendi ad aliud se habet ad suum, sed modus essendi in alio, si sit realis, habet fundamentum quod per naturam suam realiter coexigit terminum. Nam accidens per naturam dependet a subiecto realiter et coexigit ipsum, ergo modus qui est esse ad aliud, [124vb] si sit realis, oportet quod habeat fudamentum quod per naturam suam dependeat a termino et coexigat realiter ipsum; ergo etc.
Preterea, ille relationes non sunt reales quarum per se fundamenta istarum relationum sunt entia rationis, igitur etc. Probatur minor, quia equalitas et similitudo fundantur super unitate specifica dicente Aristotele V Metaphysice quod equalia sunt quorum quantitas est una et similia, quorum qualitas est una, quod verificari non potest nisi de qualitate vel quantitate specifica. Unitas autem specifica non est realis, sed rationis tantum; ergo etc.
Preterea, idem iudicium videtur esse de identitate qua duo individua eiusdem speciei formaliter sunt idem et de similitudine et equalitate, sed identitas, ut communiter dicitur, non est relatio realis, igitur nec similitudo vel equalitas.
Preterea, ad idem potest argui ex fundamentis Aristotelis. Primo sic: omnis forma accidentalis extenditur ad extensionem subiecti in quo est realiter. Patet hoc, quia nulla forma accidentalis immaterialis est realiter in subiecto, aliter accidens esse nobilius subiecto, sed equalitas duarum linearum non extenditur ad extensionem subiecti; igitur non est realiter in subiecto, et per consequens non est relatio realis. Probatur minor, quia omnis forma que extenditur ad extensionem subiecti salvatur in qualibet parte subiecti eius, sed equalitas linee equalis alteri non salvatur, quia nulla pars linee equalis alteri est equalis, sed minor, quia quelibet pars linee equalis alteri est minor altera, igitur equalitas linee non extenditur ad extensionem subiecti.
Confirmatur, quia omnis forma que extenditur ad extensionem subiecti dividitur divisione subiecti et pars forme est in parte subiecti, sed equalitas non dividitur etc; ergo non dividitur etc. Probatur minor, quia, si due linee sint equales, una earum dividatur, non remanet in aliqua ipsarum equalitas ad lineam que remansit in divisa, nec remanet in aliqua ipsarum pars equalitatis qui prius erat in tota linea ante divisionem.
Preterea, omnis relatio realis intenditur realiter ad intensionem amborum extremorum, ergo non est relatio realis. Maior patet, quia quilibet effectus intenditur ad intensionem omnium causarum, aliter sequeretur quod cause imperfectiores haberent effectum eque perfectum sicut perfectiores. Probatur minor, quia duo alba in summo non sunt magis equalia in albedine quam duo alba in medio vel in minimo, sicut nec due linee bipedales sunt magis equales intensive quam due linee pedales; igitur.
Preterea, si equalitas vel similitudo est realis relatio, quero a quo causatur effective, quia vel ab opposito, vel a fundamento, vel ab utroque simul. Non ab obiecto propter tria.
Primo, quia omne agens limitatum et actu finitum concernit determinatam distantiam passi ultra quam non potest agere. Hec patet, quia cum posse producere effectum in passo magis distante sit maioris virtutis quam posse eundem effectum producere in passo minus distante. Sequitur quod, si sit aliquod agens quod possit producere effectum in passo quantumcumque distante etiam si distet in infinitum, illud agens erit virtutis infinite, sed constat quod unum simile vel equale non concernit aliquod simile vel equale secundum determinatam distantiam; igitur similitudo et equalitas non causantur effective in uno extremo ab alio.
Secundo, quia agens finite virtutis determinatur simul ad certum numerum effectuum ultra quem numerum non posset simul producere plures effectus, licet posset succesive, sed nullum simile vel equale non determinatur ad certum numerum similium vel equalium, quia nunquam est tot simile vel equale quin possit esse pluribus, ergo similitudo et essentialitas non causantur ab obiecto.
Tertio, quia omne agens limitatum habens multas actiones disparatas non habentes ordinem remittitur in una actione propter aliam, sed unum simile non remittitur in una similitudine vel equalitate propter aliam etiam si simul fierent infinita similia vel equalia; ergo non causantur ab obiecto, nec potest [125ra] dici quod causaretur a fundamento propter secundam et tertiam rationem iam adductam, nec potest dici quod ab utroque simul propter easdem rationes; igitur etc.
Aureolus ubi supra
Pro secunda opinione arguit quidam doctor sic: si equalitas esset res in actu, sequeretur quod innumerales realitates essent in uno subiecto, nam unum homo inequalis est omnibus foliis et floribus et herbis, et sic de aliis innumeralibus rebus et ita innumerabiles realitates essent in uno homine. Si ergo quelibet sit res in actu, erit unus homo innumeralibus realitatibus oneratus similiter, cum facies cuiuslibet hominis faciebus omnium hominum sit difformis, esset onerata facies cuiuslibet hominis infinitis realitatibus, quia quot sunt homines tot habebunt reales dissimilitudines et difformitates in facie subiective. Similiter etiam, si sint 10 albedines, erunt in qualibet 9 albedines similes ad 9 similitudines. Habent enim qualibet albedo 9 similitudines ad 9 albedines et resultabunt in universo 90 vel, si fuerint 100 albedines, necesse est enim in actu poni 10 milia realitates unde, cum talis rerum infinitas omnino irrationabilis sit, non debet in mentem alicuius venire quod equalitas vel inequalitas sint in rebus nisi in potentia et quod tunc fiant in actu dum anima illas reducit.
Idem distinctione 2, questione 1, articulo 2
Preterea, si similitudo esset res existens in albo posito alio albo, aut si equalitas sit res existens in linea posita linea alia quantitatis eiusdem forme, sequeretur quod omnipotens sine contradictione posset duas albedines conservare annihilando rem similitudinis et conservare duas lineas annihilando rem equalitatis, sed manifestum est quod Deus facere non potest, quia dato realitatem equalitatis aut similitudinis Deus deleat, adhuc intellectus considerans duas albedines eque inveniet eas similes sicut ante, ergo superfluum est et impossibile quod realitas aliqua addatur albedinibus que appellantur similitudo aut quantitatibus que dicatur equalitas.
Responsio ad rationes Durandi
Ad primam nego maiorem, quia constat quod paternitas et filiatio sunt relationes reales et tamen non habent fundamenta ad sui existentiam se invicem realiter coexigentia, quia, licet Pater inquantum Pater non sit prior Filio saltem duratione, absolutum tamen Patris quod est fundamentum paternitatis etiam duratione precedit Filium in creaturis. Et ad probationem dico quod maior, sicut assumitur, non est simpliciter vera, quia, licet quantum ad aliqua sit simile de modo essendi in alio et de modo essendi ad aliud, non tamen quantum ad omnia presertim quantum ad illud de quo nunc agitur. Non est simile, quia non oportet quod fundamentum illius modi, qui est aliquid, sit natura diminuta et dependens a termino sicut fundamentum illius modi qui est, quia absolutum fundans paternitatem que est modus essendi ad aliud secundum modum loquendi istius doctoris potest in creaturis naturaliter esse sine termino, immo de necessitate precedit terminum et tamen naturaliter non est possibile accidens esse sine subiecto.
Ad secundum nego minorem et ad probationem dico quod equalitas et similitudo non fundantur super unitate specifica, sed super unitate et entitate singulari, quia per se fundamentum illius singularis similitudinis non est qualitas specifica, sed hec qualitas singularis per se fundamentum huius equalitatis singularis non est quantitas specifica, sed hec quantitas singularis, ut patet ex articulo precedenti. Et quando dicitur quod equalia sunt quorum quantitas est una etc., non est intelligendum quod eorum sit una quantitas communis que sit fundamentum receptivum equalitatis, quia hoc est impossibile, ut patet ex dictis. Sed debet intelligi quod cuiuslibet eorum sit una quantitas non excedens quantitate alterius et econverso et talis est particularis quantitas [125rb] et immediatum fundamentum equalitatis. Et conformiter et dicendum de similitudine suo modo.
Ad tertiam multi negarent minorem. Ego tamen concessa minori nego maiorem, quia non est simile de identitate et similitudine vel equalitate, prout declarabitur questione sequenti.
Ad quartum et omnis sequentia potest faciliter responderi si dicatur, sicut multis et magnis doctoribus videtur, quod relatio etiam in creaturis non est res distincta a rebus absolutis. Sed, quia credo oppositum esse verum, ut apparebit distinctione 30, dico aliter et quicquid sit de maiori nego minorem. Et ad probationem nego maiorem, quia forma circuli extenditur extensione subiecti cum sit forma accidentalis existens realiter extra animam. Et tamen constat quod forma circuli non salvatur realiter in qualibet parte subiecti, quia nulla pars circuli est circulus. Similiter potest dici de equalitate cuius gratia est advertendum quod forme sunt in triplici differentia, quia quedam et tota in toto et tota in quolibet parte sicut anima intellectiva et talis non extenditur extensione subiecti, nec dividitur divisione ipsius. Quedam est tota in toto et pars in parte subiecti sic quod omnes partes sunt eiusdem rationis inter se et cum tota forma sicut est albedo, quia tota albedo est in toto subiecto et pars in parte et quelibet pars albedinis est albedo et talis extenditur extensione subiecti et salvatur in qualibet parte subiecti. Quedam est tota in toto subiecto sic tamen quod nec ipsa tota, nec aliqua pars eius que sit eiusdem rationis cum ipsa est in aliqua parte subiecti sicut est forma circuli, quia tota forma circuli sic est in tota linea ad se ipsam recurvata recurvatione completa tanquam in subiecto quod nec ipsa, nec aliqua pars eius que sit eiudem rationis cum tota forma circuli est in aliqua parte huius linee, quia in nulla parte illius linee est tota forma circuli, nec aliqua pars eius est vere circulus et talis forma, licet vere extendatur extensione subiecti, non tamen salvatur in qualibet parte subiecti et quod de numero talium formarum est equalitas et multe alie relationes, ut duplicitas etc. Et ad confirmationem potest negari similiter maior, quia non oportet quod omnis forma que extenditur extensione subiecti dividatur divisione eius, quia omnis anima alia ab intellectiva extenditur extensione subiecti, ut multis et magnis doctoribus videtur et tamen non omnis est divisibilis ad divisionem subiecti, sed solum anime illorum animalium que decisa vivunt, ut patet II De anima.
Potest etiam dici, ut patet ex dictis, quod non omnis forma que extenditur extensione subiecti dividitur divisione ipsius sic quod in qualibet parte subiecti sit aliqua pars forme que sit eiusdem rationis cum tota forma sic patet de forma circuli, et sic est in proposito, et ideo non oportet quod in aliqua parte linee sit pars equalitatis que sit equalitas.
Ad quintum dico quod quedam relationes consistunt in esse punctuali et talibus repugnat suscipere magis et minus de numero talium est equalitas, sicut patet. Quedam non consistit in esse punctuali et talibus non repugnat suscipere magis et minus.
His premissis nego maiorem universaliter, ut assumitur, quia non est universaliter verum quod relatio realis intendatur ad intentionem amborum extremorum nisi sit talis relatio quod sibi non repugnet intendi. Et ad probationem quando dicitur quod omnis effectus intenditur ad intentionem omnium causarum verum est si sit intensibilis, non aliter. Et, si dicatur quod eo ipso quod omnes cause sunt intensibiles, oportet quod effectus sit intensibilis. Dico quod verum est de causis intrinsecis non de extrinsecis, sicut est in proposito, quia albedines et linee sunt cause relationum extrinsece, non intrinsece.
Ad sextam [125va] dupliciter potest responderi. Primo, concedendo quod talis relatio causatur ab obiecto, quia, si sit verum album precise et causetur noviter aliud album, potest dici quod illud album noviter causatum sit causa similitudinis qua refertur ad album preexistens et similitudinis qua album preexistens refertur ad ipsum.
Et ad probationem in contrarium dico ad primam quod ubi agere in maiori distantia est maioris perfectionis quam agere in minori, ibi agens limitatum actum finitum concernit determinatam distantiam ultra quam non posset agere, sed ubi agere in maiori distantia non est maioris virtutis quam agere in minori, non oportet quod agens finitum concernat determinatam distantiam, immo posset agere in passum quantumcumque distans, etiam si distaret in infinitum. Sic est in proposito, quia non sequitur maior virtus ad producendum similitudinem vel equalitatem in aliquo distante per duos pedes quam ad producendum in aliquo distante per unum tantum. Et patet quod probatio est nulla, quia non semper est maioris virtutis posse producere effectum in passo et magis distans quam posse eundem effectum producere in passum quod est minus distans, ut patet ex dictis.
Ad secundam potest dici dupliciter. Primo, quod in his in quibus posse simul et pro simul producere plura est maioris perfectionis quam posse producere pauciora vel unum tantum ubi agens finite virtutis necessario determinatur ad certum numerum effectivum, sed ubi posse simul producere plura non est maioris perfectionis quam posse producere pauciora vel unum tantum. Non oportet sic est in proposito, quia non est maioris virtutis producere duas similitudines in duobus albis quam producere unam tantum in uno. Secundo potest concedi maior, sed ex hoc non sequitur quod similitudo non causetur ab obiecto, quia, sicut statim declarabitur, unum album unica similitudine est simile omnibus albis etiam si essent infinita et etiam, si plura preexistant et aliquod album de novo causetur, non causatur similitudo nisi in illo tantum.
Ad tertiam potest etiam dupliciter responderi. Primo, quia nullum agens remittitur in una actione propter aliam nisi in illis in quibus posse simul plures elicere est maioris perfectionis quam posse pauciores unde, si corpus quod videtur esse causa visionis, ut videtur multis, non oportet quod remittatur ad causandum actum videndi in uno oculo si causat actum videndi in alio, quia non requiritur maior virtus ad causandum actum videndi in utroque quam in uno tantum, et sic est in proposito. Secundo potest dici quod etiam si admittatur maior, nihil concluditur, quia una albedo una tantum similitudine et non pluribus refertur ad omnia alba, ut dictum est.
Secundo potest dici ad rationem principalem, quia talis relatio causatur a fundamento et ista videtur intentio Anselmi Monologion, capitulo 3, dicens ita rationalis cogitatio est, ut aliqua res sit per illud, cui dat esse, nam nec ipsa relativa sunt sic per invicem. Cum enim dicens et servus referantur invicem et ipsi homines qui referantur omnino non sunt per invicem et ipse relationes quibus referuntur non sunt per invicem, quia eedem sunt per substantiam et loquitur ex intentione de causalitate effectiva, igitur, secundum intentionem Anselmi, relationes causantur effective a suis subiectis vel fundamentis, nec rationes probantes oppositum aliquid concludunt, ut patet ex dictis, tum quia agens non determinatur ad certum numerum effectuum nec remittitur in una actione propter aliam nisi ubi productio plurium est maioris virtutis quam unius tantum, quod in proposito non est verum, tum quia non oportet quod fundamentum relationis sit productivum relationum plurium, sed unius tantum ex quo unica similitudine vel equalitate refertur ad omnia similia vel equalia.
Tertio potest dici quod tales relationes causantur ab utroque simul et potest responderi ad rationes eo modo quo dictum est.
Quarto potest dici et satis rationabiliter, sicut multis videtur, quod aliqua relatio causatur per accidens, aliqua vero accidentaliter per accidens. Verbi gratia: ponatur quod in universo non sit nisi [125vb] unum album et noviter alterum producatur ad per se generationem noviter albi producti causatur similitudo que est in ipso non quidem per se, quia relatio non est per se principium nec terminus actionis, V Physicorum, sed per accidens. Et in albo preexistenti causatur similitudo accidentaliter per accidens, quia causatur ad causationem relationis opposite que per accidens potest causari, et ita videtur intentio Simplicii super Predicamenta dicens quod aliqui errant circa generationem relationis et corruptionem, quia non generatur nec corrumpitur nisi in comparatione ad aliud, id est ad generationem vel corruptionem alterius. Sic patet rationem non valere.
Responsio ad rationes Aureoli
Ad primam alterius doctoris multis non videtur inconveniens, quia in relationibus etiam realibus sit processus in infinitum, quia nec multis videtur inconveniens quod in rebus absolutis sit talis processus, cum dicant in quolibet continuo esse partes infinitas, quarum una non est alia et, si sic dicatur, potest concedi quod numerales realitates relative possunt esse in eodem subiecto. Mihi autem videtur quod in relationibus realibus non est processus in infinitum nisi ponatur talis processus in absolutis, et ideo quicquid sit de consequente. Nego consequentiam et ad probationem premitto quod, sicut unum album una albedine fundamentaliter est simile omni albo et dissimile omni nigro et una similitudine formaliter esse simile omni albo etiam si essent infinita, et una dissimilitudine dissimile omni nigro, et idem dico de equalitate et similibus.
His premissis patet quod deductio est nulla, quia unus homo una inequalitate et non diversis est inequalis omnibus et idem de similitudine. Sed contra istam solutionem quam iste doctor previdit arguitur sic: una difformitate sive dissimilitudine transeunte per corruptionem alicuius ex aliis faciebus, adhuc remanent cetere dissimilitudines, igitur non sunt idem. Hic dico quod per corruptionem alicuius ex aliis faciebus nulla difformitas corrumpitur in facie hominis remanente, quia in ipsa non erat nisi una et illa manet et, licet non terminetur ad faciem corruptam, terminatur tamen ad facies alias remanentes, et hoc est bene possibile, quia relatio de natura sua requirit terminum non istum vel illum determinate. Et, si dicatur quod relativa posita se ponunt et perempta se perimunt, dico quod dupliciter potest inteligi illud dictum Philosophi. Uno modo, quod ad corruptionem illius relationis in uno termino necessario corrumpatur aliqua relatio in alio, et hic intellectus falsus est. Alio modo, quod ad corruptionem omnium relativorum, utpote aliarum facierum corrumpatur difformitas in facie unica remanente, et hic intellectus verus est, sed non ad propositum.
Ad secundum multi concederent consequens. Et quando dicitur quod dato quod realitatem equalitatis vel similitudinis Deus deleret, adhuc intellectus considerans duas albedines eque inveniebat eas similes non solum fundamentaliter, sed etiam formaliter. Nunc autem fundamentaliter tantum, sed quicquid sit de consequente potest negari consequentia, quia multa sunt realiter distincta, quorum unum non potest esse sine alio absque contradictione, quia duo correlativa sunt realiter distincta, et tamen unum non potest esse sine alio absque contradictione unde quod Pater sit et Filius non sit, vel paternitas sit et filiatio non sit, non est possibile sine contradictione, et sic est in proposito, quia ad positionem duorum alborum necessario necessitate inevitabiliter sequitur similitudo non minus quam ad positionem paternitatis sequitur filiatio vel econverso. Nec valet si dicatur quod tunc Deus necessitatur ad producendum vel conservandum aliquid extra se, quia quedam est necessitas simpliciter quedam ex suppositione vel per alia verba quedam est necessitas antecedens, quedam consequens. Primo modo non necessitatur, quia totum potest an-[126ra]-nihilare quicquid est extra ipsum tam absolutum quam relativum, sed secundo modo non et hoc nullum est inconveniens. Et, si dicatur ulterius, sicut mordaciter dicunt, quod tunc velit nolit non potest non conservare, dico quod ibi est velle sine nolle, quia ex quo vult conservare duo alba vult etiam similitudinem inter illa, sicut quando vult quod aliquis diligat vult quod etiam cognoscat, quia nullus potest diligere nisi cognoscat; igitur etc.
Scotus in I, distinctione 31, questione 1, articulis 1 et 2 et in Quodlibet, questione 6
Contra conclusionem secundam est quedam opinio que ponit quod per se et proximum fundamentum equalitatis in creaturis est unitas specifica rerum equalium, similitudinis vero unitas specifica rerum similium que secundum istam opinionem realis est in utrisque. Pro ista opinione ex fundamentis opinantium multipliciter arguitur.
Primo sic: illud est per se ex et proximum fundamentum similitudinis rerum similium in quo sibi invicem sunt similia, sed in qualitate in communi et non in aliqua qualitate singulari quecumque similia sibi invicem sunt similia. Et maior presupponitur minorem, quia que sunt similia non sunt similia in eo quod est proprium similitudini alteri similium, sed in eo quod est commune utrisque, sed hec albedo numero est propria huic et illa illi; igitur duo alba non sunt similia in hac vel in illa albedine, sed in albedine in communi. Similiter potest argui de ceteris similibus quibuscumque.
Preterea unitas relationis oritur ex unitate alicuius absoluti previi, sed similitudo in duobus similibus est eiusdem rationis in extremis, igitur hec unitas similitudinis oritur ex unitate eiusdem rationis alicuius absoluti previi, sed illud absolutum previum eiusdem rationis non est hec albedo vel illa numero, quia neutra est communis alteri, igitur albedo in communi, et per consequens relationes equiparantie qualis est similitudo preter extrema singularia requirit aliquod commune, quod sit fundamentum ipsius et a quo habeat quod sit eiusdem rationis in extremis.
Preterea, si similitudo non fundatur super unitate specifica, sed super hac albedine et illa numerali, pari ratione posset super hac albedine et hac nigredine numeraliter distinctis. Consequens falsum, igitur et antecedens. Consequentia probatur, quia non potest assignari ratio quare hec albedo et illa sunt similes. Hec autem albedo et nigredo non similes nisi quia duo albedines numerales non sunt eiusdem speciei, sed hoc non esset nisi unitas specifica esset per se fundamentum similitudnis. Et similiter potest argui de qualitate et ceteris.
Ad rationes Scoti
Ad primam nego minorem et ad probationem nego maiorem, quia, sicut duo alba sunt formaliter similia suis propriis similitudinibus et non similitudine communi, sic sunt fundamentaliter similia suis propriis equalitatibus seu albedinibus et non albedine communi. Et ulterius, similitudo proprie dicta non est nisi inter distincta ut distincta sunt. Due autem albedines in albedine communi non distinguuntur, igitur nec assimilantur in ipsa. Item albedo in communi est fundamentum identitatis huius albedinis et illius, igitur non est fudamentum similitudinis ut condividitur identitati, sicut nunc loquimur.
Ad secundam dico quod ratio solvit se ipsam, quia, si unitas relationis venit ex unitate fundamenti, ut isti doctores imaginantur, oportet quod talis sit unitas fundamenti qualis est unitas relationis. Nunc autem ita est quod inter duo alba non est una similitudo communis, sed due particulares, igitur non oportet querere unum fundamentum commune, sed duo particularia, et sic concedo quod, sicut in duobus albis sunt due similitudines eiusdem rationis, ita fundatur in duabus albedinibus eiusdem rationis.
Ad tertiam nego consequentiam et ad probationem dico quod accipit non causam per eam, quia quod due albedines sint similes et albedo et nigredo non sunt similes non provenit ex hoc quod unitas specifica albedinum illarum fundat similitudinem, sicut illa ratio videtur imaginari. Sufficit enim ad hoc quod quelibet earum per naturam suam sit vera albedo non est alia causa querenda unde, sicut non est querenda causa qua-[126rb]-re ab hac albedine et ab illa intellectus abstrahit conceptum specificum et non ab hac albedine et ab hac nigredine nisi quia quilibet particularis albedo per suam naturam particularem est vere albedo, et ideo ab eis potest abstrahi conceptus eiusdem rationis, sic et in proposito suo modo.
Franciscus de Marchia ubi supra
Contra tertiam conclusionem est opinio cuiusdam doctoris que fuit superius recitata pro qua ipse arguit primo sic: quod aliqua magis conveniant in relatione quam alia hoc non est nisi quia magis conveniunt in ratione absoluta, sed due linee equales magis in relatione conveniunt sive in unitate relativa quam due linee inequales, igitur magis conveniunt in aliqua ratione absoluta previa, sed illa ratio non est species linee, quia species linee est communis omnibus lineis equalibus et inequalibus; igitur ista est ratio absoluta communis infra naturam speciei, et sic media inter unitatem specificam et numeralem.
Preterea, relatio unius in extremis presupponit extrema unius rationis inter se, sed equalitas est relatio unius rationis in extremis; igitur presupponit extrema unius rationis inter se, sed extrema propria equalitatis non sunt unius rationis in specie linee plus quam extrema inequalitatis, quia inequalia sunt in specie sicut equalia, ergo sunt unius rationis infra speciem et tale medium unius rationis infra speciem et supra individuum est proprium fundamentum et medium equalitatis.
Responsio ad rationes Francisci
Ad primum istorum dico quod due linee equales magis conveniant quam due inequales. Potest dupliciter intelligi. Uno modo, quod conveniant in aliquo communi realiter in quo non conveniant alie, et hic sensus falsus est, aliter oporteret dicere quod duo fratres conveniunt in aliquo communi reali, quia magis conveniunt quam unus frater et unus secularis. Alio modo, quia quelibet earum participat quantitatem in tanto gradu quod alie non faciunt cum una sit maior alia, et hic intellectus verus est, sed ex hoc nihil probatur, ut patet.
Ad secundum concedo quod equalitas presupponit extrema unius rationis inter se et concedo ulterius quod extrema propria equalitatis non sunt unius rationis in specie linee plus quam extrema inequalitatis, sed ex hoc non sequitur quod sint unius rationis infra speciem linee et supra individuum. Et, si dicatur cur ergo iste linee sunt equales et ille inequales, dicitur quod una istarum non excedit, nec exceditur ab altera et istud sufficit. Nec propter hoc oportet ponere tale medium fictum quale ponit iste doctor.
Contra quartam conclusionem possit argui ex fundamentis tenentium conclusionem oppositam, sed, quia rationes eorum principales sunt adducte contra conclusiones precedentes, supersedeo de multitudine rationum.
Ad primam dictum est supra quod est non simile de identitate et equalitate, ut declarabitur questione sequenti. Secundam vero concedo et credo eam omnino concludere.