Liber I, Distinctio 19et20, Quaestio 2

Secundo quero utrum trium personarum in divinis sit equalitas summa.

Rationes principales

Et videtur primo quod non, quia aliquid potest una persona divina quod non potest alia persona, igitur earum equalitas non est summa. Consequentia patet, quia, si aliquid potest una persona quod non potest alia persona, non sunt equales in potentia, ergo per consequens equalitas earum non est summa. Antecedens probatur, quia Pater potest generare, Filius autem non, nec Spiritus Sanctus, ergo non sunt equales.

Contra: tres persone divine sunt summe equales, igitur earum equalitas est summa. Antecedens est beati Augustini V et VI De Trinitate per totum. Consequentia est bona; ergo etc.

Divisio Quaestionis

In ista questione primo ponam unicam distinctionem, secundo quadruplicem conclusionem. Tertio movebo dubia. Quarto respondebo.

Articulus primus

[126va]Quantum ad primum supposita distinctione de qualitate proprie dicta et largo modo sumpta in precedenti questione declarata distinguo de summa equalitate, quia uno modo potest accipi pro equalitate qua non potest maior dari in genere equalitatis proprie dicta. Alio modo, pro equalitate qua non potest dari maior in genere equalitatis largo modo sumpte et secundum hoc aliter est dicendum ad questionem, ut declarabitur articulo sequenti.

Secundus articulus

Quantum ad secundum.

〈Conclusio prima〉

Prima conclusio est quod inter personas divinas non est equalitas proprie dicta. Hanc probo sic: trium personarum in divinis non est alia et alia quantitas, igitur inter ipsas non est equalitas proprie dicta. Consequentia patet, quia equalitas proprie dicta est habitudo quantitatis non ad se, sed ad aliam quantitatem, ut patet ex questione precedenti. Et antecedens est notum, quia trium personarum in divinis non est alia et alia magnitudo, dicens beatus Augustinus V De Trinitate, capitulo 10, quod, sicut in divinis non dicimus tres essentias, sed unam tantum, ita nec tres magnitudines, sed unam, igitur earum non est alia et alia quantitas. Et confirmatur, quia quantitas in spiritualibus non est molis, sed perfectionis, ut patet per beatum Augustinum VI De Trinitate, capitulis 2 et 22 de parvis, sed que dicunt perfectionem simpliciter in divinis multiplicari non possunt; igitur etc.

Ex ista conclusione sequitur quod inter personas divinas non est similitudo proprie dicta. Deductio est evidens, quia, sicut earum non est alia et alia quantitas, ita nec alia et alia qualitas et similitudo proprie dicta est habitudo qualitatis non ad se, sed ad aliam qualitatem sicut equalitas proprie dicta est habitudo quantitatis non ad se, sed ad aliam quantitatem.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est quod inter personas divinas est equalitas largo modo sumpta, pro cuius declaratione premitto aliquas propositiones.

Prima est quod inter personas divinas est identitas relativa. Hoc patet, quia quorum est una substantia, illorum est identitas relativa. Hoc patet, quia eadem distinguuntur identitate relativa, quorum substantia est una, ut patet V Metaphysice, sed trium personarum in divinis est una substantia; ergo etc.

Secunda est quod inter personas divinas est equalitas relativa et hoc etiam patet primo per determinationem Magistri distinctione 31, ubi inquirit an Pater sit equalis et similis Filio relative et determinat quod sic. Secundo, quia omne absolutum in divinis esset una tantum persona. Equalitas autem non esset si una tantum persona esset, dicente Hilario III De Trinitate quod similitudo sibi ipsi non est, nec equalis sibi aliquis dicitur. Et confirmatur, quia, secundum beatum Augustinum VI De Trinitate, capitulo 9, prima equalitas et prima similitudo est in Filio, igitur hoc non esset si tantum una persona esset. Tertio sic: omne ens cuius esse non est ad se, sed ad alterum, est respectivum vel respectus. Hoc patet, quia per hoc respectivum differt ab absoluta etiam per adversarios, sed equale vel equalitas non est ad se, sed ad alterum, ut patet ex dictis; ergo etc.

Tertia propositio est quod equalitas relativa divinis non est nisi identitas. Hoc patet primo ex conclusione precedenti, quia, si equalitas relativa non esset identitas in divinis, pari ratione nec similitudo erit identitas, nec equalitas esset similitudo, sed omnis equalitas relativa condivisa identitati et similitudini est equalis proprie dicta; ergo in divinis ad intra esset proprie dicta equalitas, cuius contrarium patet ex conclusione precedenti.

Preterea, ubi magnitudo non distinguitur ab essentia sive substantia, ibi equalitas non distinguitur ab identitate. Hoc patet, quia equalis est proportio fundamenti ad fundamentum, talis relationis ad relationem. Sed in divinis magnitudo nullo modo distinguitur ab essentia ex natura rei, ut patet ex 8 distinctione et questionibus super Prologo.

His propositionibus premissis patet assumpta conclusio, quia omnis equalitas relativa que non est nisi identitas est equalitas lar-[126vb]-go modo sumpta, sed inter personas divinas est equalitas relativa, ut patet ex secunda propositione que non est nisi identitas, ut patet ex tertia; ergo etc. Et confirmatur, quia in divinis ad intra est equalitas et non est equalitas proprie dicta, ergo est largo modo sumpta. Consequentia patet, quia equalitas sufficienter dividitur per equalitatem proprie dictam et largo modo sumptam. Antecedens quantum ad primam partem patet ex secunda propositione. Quantum ad secundam patet ex conclusione precedenti.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio est quod huius equalitas relativa que ponitur inter persona divinas est relatio realis, non rationis, pro cuius declaratione premitto aliquas propositiones.

Prima est quod nulla identitas eiusdem ad se ipsam est relatio realis. Hanc probo primo, quia tali relationi non convenit diffinitio relationis realis que est esse realiter ad aliud. Assumptum patet, quia unum et unum non est aliud a se ipso.

Secundo, quia omnis relatio realis est realis habitudo duorum, quorum unum habet rationem fundamenti alterum rationem termini, sed constat quod unum et idem, ut sic, non habet rationem duorum etc.

Tertio, quia, sicut relatio rationis ad extrema rationis, ita relatio realis ad extrema realia, sed omnis relatio rationis requirit duo extrema secundum rationem, igitur omnis relatio realis duo extrema secundum rem, quod in proposito dici non potest.

Quarto, quia realiter relativa sunt realiter opposita, sed eiusdem ad se ipsum non est realis oppositio, igitur nec realis relatio.

Secunda propositio est quod omnis identitas relativa eiusdem ad se ipsum est relatio rationis et hoc sequitur ex precedenti, quia omnis relatio est realis vel rationis. Sed identitas relativa eiusdem ad se ipsum est formaliter relatio et non realis, ut patet ex propositione precedenti, igitur est rationis. Maior nulli deberet esse rationabiliter dubia tum propter quamdam opinionem que videtur tenere oppositum. Probo eam primo, quia, si detur aliqua relatio que non sit realis vel rationis, vel talis est fabricata ab anima, vel non. Si sic, igitur est relatio rationis. Si non, ergo realis quorum quodlibet est contra positum.

Secundo, et est quasi confirmatio precedentis rationis, quia vel talis relatio consurgit inter extrema et natura rei circumscripta omni apprehensione actuali ipsius anime comparantis unum extremum et aliud, vel non. Si sic, ergo est realis. Si non, ergo est rationis, quia nomine relationis rationis non intelligitur nisi relatio illa que non consurgit ex natura rei inter extrema.

Tertio, quia relatio realis et relatio rationis non minus evacuant naturam relationis quam ens reale et ens rationis evacuent naturam entis, sed impossibile est dare aliquod ens quin sit reale vel rationis, ergo ista propositio expresse ponitur a Philosopho V Metaphysice in capitulo 8 ad aliquid.

Tertia propositio est quod nulla identitas relativa unius rei ad aliam rem in creaturis est relatio realis. Patet primo sic: nulle due res distincte in creaturis realiter sunt unum realiter, igitur nulla identitas relativa; ergo etc. Antecedens supponitur et ponitur a Damasceno, libro I, capitulo 11. Consequentia probatur, quia ad realem identitatem relativam duarum rerum necessario requiritur realis unitas ipsarum.

Secundo sic: omnis relatio realis consurgit inter extrema ex natura circumscripta omni apprehensione anime identitas relativa unius rei ad aliam in creaturis non cosurgit; ergo etc. Probatur minor, quia circumscripta omni apprehensione anime conscribitur omnis unitas unius rei ad aliam in creaturis, per Damanscenum ubi supra, ergo et omnis identitas relativa ipsarum.

Tertio sic: omnis identitas relativa realis presupponit realem identitatem extremorum in aliquo absoluto, sed identitas relativa unius rei ad aliam in creaturis non presupponit; igitur etc. Minor probatur, quia nulle res in creaturis distincte realiter sunt idem realiter in aliquo absoluto, ut dictum est supra, igitur identitas relativa earum [127ra] non presupponit etc. Ista videtur intentio Philosophi V Metaphysice in capitulo de ad aliquid dicens quod eadem dicuntur quorum substantia est una, igitur quorum subiecta non est una realiter, illa non sunt eadem realiter, sed substantia duarum rerum in creatarum non est una realiter; igitur.

Quarta propositio est: omnis identitas relativa unius rei ad aliam in creaturis est relatio rationis. Ista sequitur ad precedentem et patet eius deductio ex deductione secunde.

Quinta propositio est quod omnis identitas relativa unius rei ad aliam in divinis est relatio realis. Hec patet primo, quia in divinis omnes res distincte realiter sunt idem realiter, igitur earum identitas relativa est relatio realis.

Secundo, quia omnis relatio que manet in re circumscripto opere intellectus est realis, sed relatio identitatis que ponitur inter personas divinas est huiusmodi, quia identitas personarum in divinis non dependet ab intellectu.

Tertio, quia illa sunt eadem identitate relativa quorum substantia est una, V Metaphysice, igitur illa sunt eadem identitate relativa reali cuius substantia est una unitate reali, sed constat quod substantia trium personarum in divinis est una unitate reali; ergo etc.

Quarto, quia identitas relativa in divinis ad intra habet omnia ad relationem necessario requisita, ergo est relatio realis. Consequentia est nota. Antecedens probatur, quia ad rationem realem sufficiunt tria. Primo, quod fundamentum sit reale et terminus realis, quia entis ad non ens vel entis realis ad ens rationis non est relatio realis. Secundo, quod sit realis distinctio extremorum, quia eiusdem ad se ipsum non est relatio realis. Tertio, quod talis relatio consequatur extrema ex natura rei absque operatione alterius potentie conparantis unum extremum ad aliud, quia, licet Petrus et Martinus sint extrema realis et realiter distincta, ratio tamen identitatis inter eos non est realis, ut patet ex tertia propositione, quia non consequuntur hec extrema ex natura rei, sed ex operatione intellectus comparantis unum ad alterum in specie, cuius unitas non est realis, sed rationis tantum. In proposito autem reperiuntur hec tria, quia persone divine que sunt fundamentum et terminus huius identitatis sunt reales et realiter distincte et identitas consurgit ex natura rei non est operatione intellectus, quia ipsarum substantia est una unitate reali non rationis tantum.

His propositionibus premissis assumpta conclusio arguitur sic: omnis identitas relativa unius rei ad aliam rem in divinis est relatio realis, sed equalitas relativa que ponitur inter divinas personas non est identitas relativa unius rei ad aliam rem, ut patet ex dictis.

〈Conclusio quarta〉

Ultima conclusio est quod equalitas trium personarum in divinis est summa equalitas. Probatur sic: summa identitas unius rei ad aliam rem est identitas trium personarum, ergo summa equalitas est equalitas earum. Antecedens patet, quia omnis alia identitas unius rei ad aliam deficit ab hac identitate. Consequentia est bona, quia equalitas trium personarum non est nisi identitas earum, ut patet ex dictis.

Est tamen advertandum quod inter personas divinas non est equalitas summa in genere equalitatis proprie dicte, quia inter ipsas non est equalitas proprie dicta, sed in genere equalitatis largo modo sumpte, ut satis patet ex precedentibus.

Ex ista conclusione sequitur quod persone divine sunt summe equales in substantia potentia et magnitudine et universaliter omni perfectione. Deductio ista est evidens, quia in omnibus istis sunt summe idem, ergo et summe equales, et hic est processus beati Augustini VI De Trinitate, per totum, ubi ex summa identitate Patris et Filii et Spiritus Sancti in substantia magnitudine et ceteris perfectionibus probat earum summa equalitatem. Et hoc de secundo articulo.

Tertius et quartus articulos

Quantum ad tertium et quartum articulos simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam est opinio…

Opinio Scoti in I, distinctione 31, questione 1 et in Quolibet, questione 6

…Que ponit quod inter personas divinas est equalitas [127rb] proprie dicta non solum largo modo sumpta. Ex pro ista opinione ex fundamentis Scoti quidam doctor sic arguit.

Landulphus in I, distinctione 18, questione 2, articulo 1, conclusione 5

Ubicumque est perfecta ratio fundamenti et distinctio extremorum, ibi est vera relatio, sed inter personas divinas est perfecta ratio fundamenti equalitatis proprie dicte et distinctio extremorum, ergo inter ipsas est talis relatio equalitatis. Maior patet, quia ex sufficientia cause infertur effectus et fundamentum et extrema sunt sufficiens causa relationis. Minor etiam patet de distinctione extremorum, quia Pater et Filius sunt supposita distincta de sufficientia fundamenti probatur, quia ibi est magnitudo perfecta, quia infinitas ibi est etiam unitas fundamenti, quia una magnitudo numero est in tribus personis, sequitur ergo quod ibi sit perfecta et propria equalitas.

Secundo sic: ad fundamentum equalitatem et similitudinem proprie dictam sufficit unitas numeralis fundamenti, ergo inter personas divinas est ponenda equalitas et similitudo proprie dicta. Consequentia patet, quia per me totalis causa quare inter ipsas non est ponenda talis equalitas nec similitudo est quod earum non est alia et alia quantitas, nec alia et alia qualitas. Hec autem ratio, ut patet, esset nulla si ad tales relationes sufficit unitas numeralis fundamenti. Antecedens vero probatur ab eodem doctore quadrupliciter. Primo sic:

Landulphus in I, distinctione 3, questione 1, articulo 1, conclusione 2

Non plus repugnat unitas fundamenti relationibus fundatis super uno sicut est idem similiter et equale quam relationibus non fundatis super uno secundum relationes que non fundantur super uno. Possunt esse vere relationes et proprie cum unitate numerali fundati, ergo multo plus relationes fundate super uno. Maior patet, quia relationes fundate super uno non distrahuntur per conditionem unitatis plusquam ille que non fundantur super uno. Minor probatur, quia relationes producentis et producti non fundantur super uno, ex V Metaphysice, et tamen in divinis relatio producentis et productivo fundatur in eadem essentia numero et similiter in creaturis res fundat relationem moventis et moti sicut voluntas.

Secundo sic: habita una quantitate et una qualitate reali numero in duobus realiter distinctis illa dicuntur equalia et similia realiter et proprie, ergo cum una unitate numerali fundati stabit relatio realis fundata. Consequentia patet. Antecedens probatur, quia dicemus quantitatem et albedinem separatam in sacramento eucharistie vini et alteri substantie panis, ille panis nunc affectus istis accidentibus esset equalis pani priori realiter et proprie et sibi similis. Et, si dicitur quod ista non est equalitas realis, nec similitudo, quia panis qui prefuit non est, sed est transubstantiatus, istud non valet, quia hoc non est propter unitatem numeralem fundamenti, sed propter defectum extremi, sed, si rediret idem panis transubstantiatus et maneret esset equalis pani affecti illis accidentibus et tamen esset idem fundamentum numero.

Tertio sic: unitas numeralis fundamenti non plus repugnat relationibus equiparantie quam relationibus super positionis, sed istis non repugnat, ergo nec illis. Maior patet, quia relativa suppositionis plus recedunt ab unitate quam relativa equiparantie. Minor probatur, quia totum ad partem se habet secundum rationem excedentis, quia omne totum est maius sua parte et tamen totius et partis est unitas numeralis, ergo relatio suppositionis stat cum unitate numerali, et per consequens multo plus relatio equiparantie.

Quarto sic: in entibus est dare perfectam distinctionem et inequalitatem realiter et perfectam identitatem et equalitatem. Ista consequentia patet, quia, secundum beatum Augustinum, equalitas perfectior est simpliciter inequalitate et identitas distinctione. Si ergo est dare in universo illud quod est imperfectius, scilicet inequalitatem et distinctionem perfectam, non deficiet illud quod perfectius, scilicet equalitas perfecta et iden-[127va]-titas perfecta, sed non potest esse perfecta identitas, nec perfecta equalitas nisi cum distinctione extremorum reali stet unitas substantie numeralis, sic est in divinis personis; ergo etc.

Responsio ad rationes Landulphi

Ad primum istorum nego minorem et ad probationem concedo quod in divinis non est magnitudo perfecta, sed ex hoc non sequitur quod ibi sit ratio fundamenti et equalitatis proprie dicte, quia sic ibi est perfecta magnitudo, quod non est ibi alia et alia magnitudo que tamen requiritur ad equalitatem ut condividitur identitati.

Ad secundum nego antecedens et ad probationem dico ad primam dupliciter. Primo, per interemptionem maioris, quia non est simile de relationibus originis que non fundatur super uno et de relationibus que fundantur super uno. Ratio dissimilis est, quia relationes originis sunt alterius et alterius rationis in extremis, et ideo non supponunt aliquam distinctionem priorem. Relationes autem que fundantur super uno sunt eiusdem rationis in extremis, et ideo requirunt aliquam distinctionem priorem, ut determinentur ad certum numerum. Et potest ratio reduci contra eos sic: non magis repugnat unitas fundata relationibus fundatis in uno quam relationibus non fundatis super uno, sed relationes originis sic fundatur super essentiam divinam quod non presupponunt aliquam distinctionem priorem secundum eos; igitur relationes predicte, videlicet identitas et similitudo et equalitas, sic fundantur super divinam essentiam quod etiam non presupponunt aliquam distinctionem priorem, quod est contra eos. Sed, quia forte non est possibile quod due relationes opposite sive sint eiusdem rationis in extremis sive non fundentur in eodem fundamento per se et primo, ideo nego minorem et ad probationem dico quod relationes originis in divinis non fundantur realiter in essentia cum sint realiter ipsa per exclusionem omnis distinctionis ex natura rei, ut in sequentibus apparebit. Et ad secundam probationem dico quod in creaturis nulla una res fundat relationem moventis et moti, quia omne quod movetur ab alio movetur, secundum Philosophum unde voluntas non secundum illud quod movet movetur, sed secundum aliud etc.

Contra solutionem istam instatur dupliciter. Primo, quia, si propter transitum originum in essentia non esset fundamentum, et tamen vere sunt origines distincte realiter, ita dicetur in proposito quod identitas et similitudo et equalitas transeunt in essentiam, quia non distinguuntur ab ea realiter, et tamen cum vera unitate numerali ipsius stabit quod erunt reales realiter distincte et nil aliud queritur.

Secundo, de voluntate, quia illud aliud et aliud aut est alia et alia res totaliter, et tunc erunt in nobis due volunttes, vel saltem una composita ex duobus realibus nullo modo eiusdem nisi compositive, aut illud aliud et aliud in voluntate est diversa ratio formalis cum unitate reali, et hoc etiam nego ego.

Ad primam concedo quod, si tales relationes essent possibiles in divinis, non fundarentur realiter in essentia, sed essent ipsa, sed ista non est causa, quia non sunt possibiles in divinis, sed tota causa est, quia equalitas sic sumpta non est possibilis ubi non est alia et alia quantitas, sicut nec relationes originis sunt possibiles ubi non est originans et originatum et, quia in divinis cum unitate essentie stat distinctio originantis originati et non alia et alia quantitas, poterunt esse in divinis relationes originis distincte realiter et non similitudo, nec equalitas proprie dicta.

Ad secundum concedo quod in nobis sunt due voluntates, agens scilicet et possibilis, ut alibi fuit declaratum.

Ad secundam probationem antecedentis nego antecedens unde dico quod, si eadem quantitas numero esset in duobus realiter distinctis, talis non essent equalia, sed eadem. Et ad probationem dico quod, si rediret idem panis transubstantiatus, non esset equalis pani affecto illis accidentibus, sed idem in quantitate, licet diversus in substantia.

Ad tertiam posset dici sicut ad primam per interemptionem maioris. Secundo et melius, ut credo per interemptionem minoris. Nec [127vb] probatio valet, quia totum realiter distinguitur a qualibet sui parte ratione alterius.

Ad quartam concedo quod in entibus potest reperiri perfecta equalitas, immo, si in entibus reperitur equalitas proprie dicta, necessario est perfecta, quia consistit in esse punctuali et non suscipit magis et minus. Sed quando dicitur ulterius quod equalitas perfecta et identitas perfecta non possunt esse nisi cum distinctione extremorum reali, stet unitas substantie numeralis. Quicquid sit de identitate de qua aliter est dicendum quam de equalitate dico quod ratio quantum ad equalitatem est ad oppositum, quia cum unitate quantitatis numeralis nunquam stat equalitas proprie dicta.

Contra secundam conclusionem non arguo, quia contra eam in speciali non sunt nisi illa que adducta sunt contra primam. Sed contra propositiones quas premisi pro deductione ipsius sunt diversi doctores. Et primo contra primam et secundam simul est quidam doctor…

Aureolus I, distinctione 31, questione 1, articulo 3, conclusione 3

…Qui ponit quod identitas equalitas et similitudo in divinis personis nullam habitudinem ponunt nec realem, nec rationis, sed unitatem absolutam et indistinctam sive indistinctionem quantitatis et magnitudinis virtualis et qualitatis essentialis, ad cuius declarationem premittit quod unitas potest accipi tripliciter. Uno modo, pro indistinctione alicuius rei in se, sicut Socrate dicitur res una. Secundo, pro indistinctione alicuius rei in pluribus, sicut unus homo specifice est in pluribus numeraliter distinctis. Tertio, pro indistinctione relativa secundum quam aliquis apprehendens duo alba statuit inter illa quandam apprehensionem indistinctam. Primo et secundo modo non importat relationem, sed tertio modo unitas sumitur relative, cum igitur similitudo simul unitas in qualitate et equalitas unitas quantitatis necesse est quod accipiantur vel pro unitate absoluta quantitatis et qualitatis, vel pro unitate relativa absoluta quidem ut, si in duabus superficiebus esset eadem albedo, superficies ille haberent unam albedinem unitate absoluta, nec esset aliud unam superficiem esse similem alteri nisi eas habere unam albedinem indistinctam. Quandoque vero similitudo est unitas relativa, ut inter duo alba est unitas albedinis non quod sit aliqua secunda albedo inter illas, sed quia inter eas est relativa unitas et indistinctio que dicitur conformitas in divinis, itaque non est similitudo relativa que dicitur conformitas aut equalitas relativa que dicatur commensuratio, sed hoc importat personas esse similes, quia habent unam indivisibilem naturam et ipsas esse equales significat quod habent unam magnitudinem indivisam non quod magnitudo, prout est una commensuretur sibi ipsi prout est in altera, quia idem non commensuratur sibi ipsi nec secundum rem, nec secundum rationem. Nullus enim dicitur sibi similis aut equalis. Et potest ex dictis formari talis ratio vel personas esse equales significat eas habere unam magnitudinem indivisam vel significat quod magnitudo, prout est una persona, commensuratur sibi ipsi prout est in alia. Secundum dari non potest, quia unum non commensuratur sibi ipsi nec secundum rem, nec secundum rationem. Relinquitur ergo primum sic intentum, quia personas divinas habere unam magnitudinem indivisam non est aliqua unitas relativa, sed absoluta, ut patet ex dictis.

Preterea, contra easdem conclusiones potest argui ex dictis Magistri sic: omnis relatio est aliquid positivum equalitas et similitudo inter personas divinas non est aliquid positivum, ergo non sunt relationes. Maior est nota. Minorem ponit Magister distinctione 31, capitulo 2, dicens quod non indocte quibusdam videtur nomine equalitatis vel similitudinis non aliquid poni, sed removeri; ergo etc.

Preterea, persone divine non sunt equales secundum relationem, sed secundum substantiam, igitur earum equalitas non est relativa, sed absoluta. Consequentia videtur nota. Antecedens Magister deducit distinctione 31 per beatum Augustinum qui dicit V De Trinitate, capitulo 7: querimus secundum quid sit equalis Patri Filius, non secundum hoc quod ad Patrem dicitur Filius est equalis Patri et restat [128ra] quod secundum illud quod ad se dicitur sit equalis et infert, ergo ut substantia sit equalis.

Et confirmatur per Magistrum quo post verba Augustini concludit sic: equalitas Patris et Filii non est relatio vel notio, sed vere unitas.

Scotus et sui sequaces

Contra tertiam conclusionem est communis opinio multorum que ponit quod equalitas divinarum personarum est relatio distincta ad identitate et similitudine quod a quibusdam sic probatur:

Landulphus in I, distinctione 19, questione 2, articulo 2, conclusione 1

Fundamenta non eadem ex natura rei fundantia relationem ad equalitatem rationem fundamenti necessario fundant relationes distinctas, sed infinitas et essentia et similiter infinitas et sapientia sunt non idem ex natura rei et fundant relationes adequantes suam rationem totalem; ergo fundant relationes distinctas, et per consequens equalitas que fundatur in infinitate identitas in essentia et similitudo in sapientia erunt relationes distincte. Maior patet, quia ex quo ponitur relatio adequare fundamentum, si fundamentum non sit illud relatio, non erit eadem. Si enim esset eadem alteri relationi, excederet suum fundamentum, quia fundaretur in altero fundamento distincto a suo. Minor quantum ad primam partem supponitur. Quantum ad secundam, scilicet quod iste relationes adequent totam rationem fundamenti, patet, quia Pater est Filio equalis secundum totam infinitatem adequate et similiter idem secundum essentiam et similis secundum sapientiam adequatissime.

Ad rationes Aureoli

Ad primam istorum, licet in isto processu verbali sint aliqua dubia, venio tamen ad punctum rationis et dico quod personas esse equales equalitate relativa, ut nunc loquimur, non significat eas habere unam magnitudinem indivisam, nec significat quod magnitudo, prout est in una, comensuretur etc, quia tunc inter personas divinas esset equalitas relativa proprie dicta, quod non est verum, sed significat eas in magnitudine et omni perfectione esse idem identitate relativa, non absoluta. Ratio huius est, quia ibi talis equalitas non est nisi identitas.

Ad secundum dico quod Magister intendit quod similitudo et equalitas non ponunt habitudinem sine relationem aliquam in divinis distinctam ab identitate, quia in divinis ad intra non est similitudo, nec equalitas proprie dicta. Vult etiam quod removeant in equalitatem oppositam equalitati proprie dicte, quia talis inequalitas non est in divinis, sed non intendit quod simpliciter importent privationem et non aliquod positivum, cum ipse dicat in principio illius distinctionis quod Pater est equalis et similis Filio relative, ut dictum est.

Ad tertium concedo quod Filius non est equalis Patri secundum relationem fundamentalem, sed secundum substantiam, quia equalitas inter personas non attenditur inter notionalia, sed inter essentialia et sicut loquitur Augustinus et etiam Magister, sed ex hoc non sequitur quod inter personas non sit equalitas relativa, immo totum oppositum, quia equalitatem fundamentalem consequitur naturaliter equalitas relativa. Per hoc patet quid dicendum ad confirmationem, quia Magister non intendit quod in divinis ad intra non sit equalitas relativa, cum dixerit oppositum in principio dicente, sed intendit quod equalitas fundamentalis non sit relatio, sed absolutum, et hec est verum.

Ad rationes Landulphi

Ad rationem contra tertiam propositionem nego minorem, quia, ut patet ex 8 distinctione, inter infinitatem et essentiam nulla est distinctio, nec materialis, nec formalis, nec aliqua ex natura rei, et ideo ratio est ad oppositum, quia fundamenta penitus indistincta ex natura rei fundantia relationes adequatas etc. fundant indistinctas relationes; sic est in proposito, ergo etc.

Contra tertiam conclusionem et propositiones quas premisi pro deductione eius potest multipliciter argui. Et primo contra duas propositiones primas est quedam opinio que ponit quod identitas numeralis qua idem ad se ipsum dicitur relative est relatio realis, non rationis, ubi est advertendum secundum imaginationem istorum quod aliquid dicitur ad se dupliciter. Uno modo, negative, quia non ad aliud, et sic esse ad se est esse formaliter absolutum. Alio modo, positive et sic esse ad se ipsum est esse formaliter relativum et talis relatio qua aliquid dicitur positive ad se ipsum relative est relatio re-[128rb]-alis, ut dicunt, existens completive et actualiter extra animam sive quis intelligatur sive non quod potest probari ex dictis eorum multipliciter.

Primo sic: identitas eiusdem ad se ipsum manet in re circumscripto opere intellectus, igitur est relatio realis non rationis. Consequentia est bona. Antecedens patet, quia sive quis intelligat, sive non, quelibet res est eadem sibi, patet. Si unum contrariorum est aliquid reale et alterum est formaliter aliquid reale, sed identitas et diversitas opponuntur contrarie. Non enim opponuntur contradictorie, nec privative, cum utrumque sit aliquid positivum, nec relative, quia identitas non refertur ad diversitatem, nec econverso, igitur, cum diversitas sit relatio realis completive et actualiter extra animam, sequitur quod identitas sit relatio realis completive et actualiter extra animam.

Preterea, quandocumque aliqua duo ex opposito dividunt aliquod commune reale si unum dividentium est reale et alterum, sed idem et diversum dividunt totum ens reale et diversitas est relatio realis, ergo et identitas.

Preterea, si identitas eiusdem ad se ipsum esset relatio rationis, sequeretur quod nihil esset sibi idem per se. Consequens est impossibile, quia nihil dicitur magis per se quam idem de se ipso. Consequentia probatur, quia tunc in conceptu identitatis eiusdem ad se ipsum sive in eo quod est esse idem sibi ipsi includeretur ens rationis, sed constat quod ens reale et ens rationis non faciunt unum per se, sed per accidens.

Preterea, si identitas eiusdem ad se ipsum sit relatio rationis, erit processus in infinitum in identitatibus posito uno solo ente. Consequens est falsum, igitur et antecedens. Consequentia probatur, quia, si ens reale est sibi ipsi idem per relationem rationis, pari ratione et illa relatio erit sibi ipsi idem per relationem rationis per aliam relationem identitatis secundum rationem, sic et in infinitum; igitur etc.

Opinio Scoti et suorum

Contra tertiam propositionem simul et quartam est quedam alia opinio que ponit quod identitas relativa unius rei ad aliam rem in creaturis est relatio realis et non rationis, quod probatur multipliciter.

Primo sic: omnis relatio que manet in re circumscripto opere intellectus est relatio realis; relatio identitatis unius rei ad aliam rem in creaturis est huiusmodi, igitur. Probatur minor, quia sive intellectus intelligat, sive non,. magis sunt idem Petrus et Iohannes quam Petrus et asinus, igitur ipsorum identitas est in re circumscripto opere intellectus.

Preterea, cuius oppositum est realiter et actualiter extra animam ipsum est realiter et actualiter extra animam, sed diversitas et identitas unius rei ad aliam rem sunt relationes opposite et constat quod diversitas est realiter et actualiter extra animam, quia circumscripto omni opere intellectus duo contraria, puta albedo et nigredo, magis differunt inter se quam duo non contraria.

Preterea, omnis effectus naturalis cuius omnes cause sunt realiter et actualiter extra animam est realiter et actualiter extra animam, sed identitas predicta est effectus naturalis cuius etc; igitur. Maior patet. Minor probatur, quia per se cause identitatis relative unius rei ad aliam rem non sunt nisi extrema et medium sive finitum, sed hic homo et ille qui sunt extrema talis identitas certum est quod sunt realiter extra animam medium sive fundamentum est realiter extra animam, quia identitas specifica duorum individuorum sub eadem specie fundantur super unitatem speciei que est unitas realis non rationis, ut supponitur ab istis; ergo etc.

Preterea, omnis relatio in qua omnia illa reperiuntur qua requiruntur ad relationem realem est vere realis; identitas predicta est huiusmodi, igitur. Probatur minor, quia ad talem relationem requiritur quod extrema sint realia et quod sint realiter distincta et quod relatio consurgat inter ea ex natura rei. Hic autem omnis reperiuntur in proposito, quia constat quod duo homines sunt extrema realia et realiter distincta et inter ipsos consurgit relatio identitatis ex natura rei, quia sive intellectus intelligat, sive non. Certum est quod duo homines sunt eiusdem speciei; ergo.

Contra quintam propositionem et principalem conclusionem simul est quedam opinio communi multis que ponit quod identitas et similitudo et equalitas trium [128va] personarum in divinis non sunt relationes reales, sed rationis tantum, quod probatur ab aliquibus.

Aureolis in I, distinctione 31, questione 1, articulo 3, propositione 1

Primo sic: impossibile est relationes reales et oppositas esse in eodem subiecto primo alioquin cum contradictoria includantur in qualibet oppositione. Sequitur quod contradictoria erunt in eodem subiecto primo, sed equalitas et similitudo habent pro primo subiecto quantitatem dimensivam vel virtualem et qualitatem substantialem vel accidentalem. Est enim equalitas passio et proprietas quantitatis, similitudo vero qualitatis. In divinis autem est una quantitas et una qualitas in tribus personis, ergo impossibile est quod sint in Patre et Filio due equalitates opposite reales quantumcumque distinguuntur, quia in divina essentia que est primum subiectum essent opposita simul.

Preterea, impossibile est quod aliquid in divinis habeat rationem generis sive speciei, secundum Augustinum VII De Trinitate, capitulo 9, sed, si equalitas sit relatio realis vel similitudo in divinis universale et species erunt ibi plures equalitates solo numero differentes a quibus potest abstrahi equalitas in communi que predicabitur de pluribus differentibus solo numero tanquam species vera, et idem erit de similitudine, ergo illud poni non potest.

Preterea, non est magis intima similitudo creatis qualitatibus aut equalitas quantitatibus quam sint similitudo et equalitas divinis personis, sed in creaturis non sunt res in actu existentes in qualitatibus vel quantitatibus; ergo minus erunt res in divinis.

Preterea, si similitudo et equalitas sunt reales relationes, erunt 16 reales in divinis personis, quattuor quidem origines et 6 similitudines et 6 equalitates, quia quelibet persona est equalis duabus, et sic habet duas equalitates et similiter similitudines, sed hoc videtur absonum et superfluum tot realitates multiplicare in Deo, ergo irrationale est illud poni.

Preterea, si essent relationes reales, fundarentur in divina essentia, prout est equalitas et magnitudo, et per consequens haberent se ad omnia tanquam ad fundamentum. Relatio vero actuat suum fundamentum suo modo et fundamentum suam relationem recipit et est impotens ad ipsum, sed constat quod hec omnia impossibilia sunt in divinis et repugnantia summe perfectioni, igitur et sicut argutum est de similitudine potest argui de identitate.

Thomas de Argentina in I, distinctione 31, questione 1, articulo 2

Preterea, ad idem quidam doctor noster arguit.

Primo sic: illa relatio non est realis cuius esse dependet completive ab intellectu, sed equalitas in divinis est huiusmodi, quia Pater non potest concipi equalis Filio; ergo nisi eadem magnitudo divina his accipiatur per intellectum puta semel in Patre et semel in Filio.

Preterea, inter eadem extrema super eodem fundamento non possunt fundari plures oppositiones realium relationum, sed inter Patrem et Filium super eodem fundamento fundatur paternitas ex parte Patris et filiatio ex parte Filii, ergo nulla alia relatio inter Patrem et Filium in divinis poterit esse realis.

Preterea, hec est differentia inter relationes modo potentie et modo unius sive modo numeri, quia relationibus modo potentie fundamenta non referuntur nec relationibus quas fundant, ut denominantur formaliter, sed solum ipsa supposita. Potentia enim generativa Socrate non est pater, sed ipse Socrate est pater. Sed relationibus modo unius ac modo numeri etiam ipsa fundamenta proprie referuntur et huiusmodi relationibus formaliter denominantur. Non enim duo alba solum sunt similia, sed etiam due albedines sunt similes, nec solum lapides sunt equales, sed eorum quantitates sunt equales, cum ergo in divinis non sunt plures magnitudines que relatione equalitatis ad invicem referantur, sequitur quod relatio equalitatis fundata super una et eadem virtutis magnitudine non possit esse realis, quia, si esset realis, etiam ipsa fundamenta adinvicem realiter refererentur, quod est impossibile, cum unum tantum sit fundamentum et eiusdem ad se ipsum non possit esse realis relatio; igitur etc. [128vb]

Responsio ad rationes factas contra primam et secundam conclusionem

Pro solutione istarum rationum advertendum quod identitas eiusdem rei ad se ipsam est duplex, quedam fundamentalis et absoluta, quedam formalis et relativa. Prima non est nisi unitas essentialis secundum quam quelibet res est eadem sibi ipsi essentialiter, quia indivisa a se et divisa ab omni alia re et identitas sic sumpta non est relatio realis, nec rationis, nec unius, ut termini et alterius ut fundamentis, sed dicitur essentialiter enti et uno, ut patet. Secunda vero est formaliter relatio rei vel rationis, quia est habitudo inter terminos secundum rem vel secundum rationis.

His premissis dico quod primam quod identitas fundamentalis et absoluta manet in re circumscripto opere intellectus, sed talis non est relatio identitatis eiusdem ad se ipsum formalis et relativa et non manet in re circumscripto opere intellectus, quia ad talem intellectus utitur uno ut duobus, V Metaphysice.

Ad secundum dico quod diversitas realis non opponitur identitati eiusdem rei ad se ipsam, quia ista simul stant res sit eadem sibi et diversa realiter ab omni alia, unde concesso quod diversitas realis sit relatio realis, ex hoc non sequitur quod identitas eiusdem ad se ipsum sit relatio realis, quia non opponitur sibi. Et per hoc patet ad tertium.

Ad quartum: ratio est contra eos, quia, si identitas etc sit relatio realis, adhuc nihil esset sibi ipsa idem per se per declarationem suam, quia existente absoluto et relativo non sit aliquid per se unum in creaturis. Concedo ergo quod nullum ens creatum est sic sibi ipsi idem per se identitate formali et relativa, sed quodlibet ens est idem per se identitate formali et absoluta.

Ad quintum etiam dico quod ratio est ad oppositum, quia, si ratio aliquid concludit, melius concludit quod, si ens reale est sibi ipsi idem per relationem realem, quod pari ratione illa relatio esset sibi ipsi per aliam relationem identitatis realem, et sic in infinitum, potest tamen dici quod processus in infinitum non est possibilis in entibus rationis. Potest etiam dici quod non sequitur talis processus, quia relatio identitatis non est eadem sibi alia relatione, sed se ipsa cum ipsa sit essentialiter relatio. Nec valet si dicatur quod pari ratione standum erat in primo, quia non sunt eiusdem rationis. Manent ergo propositiones solutis rationibus.

Responsio ad tertiam et quartam propositionem

Ad primam nego minorem. Et ad probationem dico quod Petrus et Iohannis non sunt magis idem realiter quam Petrus et unus asinus, quia non conveniunt in aliqua una realitate neque si dicatur quod tunc a Petro et Iohanne non magis posset abstrahi unus conceptus quam Petro et asino, quia in Petro et Marco est similitudo essentialis que non est in Petro et asino, ratione cuius intellectus accipit inter eos similitudinem et format unam intentionem, ut patet per Commentatorem I De anima, commento 8.

Ad secundum nego minorem et ad probationem dico quod diversitas numeralis que sola est diversitas realis non opponitur identitati specifice, immo stat simul cum ea, et ideo non oportet quod talis identitas sit realis.

Ad tertium similiter dicitur quod minor est falsa, quia, licet extrema talis identitatis sint realiter extra animam, medium tamen sive fundamentum non est realiter extra animam, quia unitas specifica non est realis, sed rationis, ut dictum est pluris.

Ad ultimum etiam patet quod minor non est vera, quia quamvis duo homines, utputa Petrus et Paulus, sint extrema realis realiter distincta, relatio tamen identitatis non consurgit inter eos ex natura rei, sed ex operatione intellectus comparantis unum ad aliud in specie cuius unitas non est realis sed rationis. Patet igitur rationes non concludere.

Ad rationes Aureoli contra quintam propositionem et principalem conclusionem

Restat ergo respondere ad ea que adducebantur contra quintam propositionem et principalem conclusionem.

Ad primum concedo quod impossibile est relationes reales oppositas esse in eodem subiecto primo proprie [129ra] loquendo sic quod realiter insint ei sive quod realiter fundentur in ipso, sed ex hoc nil concluditur, quia equalitas et similitudo in divinis non sunt sic in aliquo tanquam in subiecto unde, sicut relationis originis non fundantur realiter in essentia divina, sed sunt realiter in ipsa, ut est supradictum, sic equalitas et similitudo non fundantur realiter in Deo in quantitate virtuali et qualitate substantiali, sed sunt realiter ista.

Ad secundum reduco primo rationem contra facientem, quia, si ratio sit bona, sequitur quod paternitas et filiatio non sint relationes reales in divinis. Deductio est evidens, quia per modum suum arguendi si paternitas et filiatio in divinis sunt relationes reales, in divinis erit universale. Erunt enim sic plures relationes reales a quibus potest abstrahi relationis ratio in communi que predicabitur de pluribus tanquam verum universale sive habeat rationem generis, sive speciei. Ad rationem ergo dico quod ex hoc non sequitur quod aliquid in divinis habeat rationem generis vel speciei, quia nihil est quod realiter Deus proprie non est in genere, nec in specie.

Ad tertium patet ex questione precedenti quod equalitas et similitudo in creaturis sunt res actu existentes. Est tamen magna differentia inter illa in creaturis et in divinis, quia in creaturis sunt equalitas et similitudo proprie dicte et sunt in quantitatibus et qualitatibus subiective. In divinis autem non est equalis, nec similitudo proprie dicta, nec est in aliquo subiective, ut patet ex dictis.

Ad quartum potest uno modo dici quod non sequeretur ex hoc quod in divinis essent 16 relationes, ut patuit equalitas et similitudo in divinis personis non sunt nisi identitas, et per consequens non sequitur quod in qualibet persona sint due equalitates et due similitudines distincte, immo non sequitur quod in qualibet persona sint due identitates, sed una tantum, quia, sicut unum album una similitudine est simile pluribus albis, ut patet ex questione precedenti, ita una persona divina una identitate relativa est eadem ceteris personis, et sic ad plus non essent nisi 7 relationes reales in divinis, scilicet quattuor relationes originis et 3 identitative relative. Verum, quod in divinis sint 7 relationes reales potest habere bonum vel malum intellectum. Dico quod equalitas vel similitudo sive identitas quod idem est et paternitas in Patre non sunt due relationes reales distincte realiter, sed solum sunt due distincte realiter virtualiter et equaliter. Sic de generatione activa et spiratione activa fuit dictum distinctione 13, questione 1, articulo ultimo. Et ideo, sicut concedimus 4 relationes reales originis in divinis, sic et non aliter debemus concedere 7, 4, scilicet originis et 3 identitates predictas videas ibi.

Ad quintum. Primo, reduco rationem contra facientem, quia vel de ratione realis relationis est fundari realiter in aliquo, vel non. Si dicatur quod non, patet quod ratio nihil concludit, quia tunc non oportet quod huiusmodi relationes, si sint reales, fundentur realiter in essentia divina, nec in aliquo. Si dicatur quod sic, sequitur quod relationes originis cum sint reales fundentur in aliquo, quod est impossibile per deductionem suam, etiam quia illud in quo fundarentur per rationem suam actuaretur per huiusmodi relationes et essent in potentia ad ipsas, quod est omnino impossibile sive illud sit essentia divina, sive persona divina, sive quicquid assignetur ab ipso.

Ad rationem igitur dicitur, sicut dictum est supra, quod huiusmodi relationes sicut nec relationes originis non fundatur realiter in aliquo proprie loquendo tantum large. Et secundum nostrum modum intelligendi conceditur a doctoribus fundari in essentia, quia, si essent realiter distincte ab ipsa, fundarentur realiter in ipsa. Est tamen advertendum ne sit equivocatio in dictis quod fundamentum relationis aliquotiens accipitur pro eo in quo relatio realiter fundatur aliquotiens pro eo quod per relationes realiter refertur primo modo. Relationes divine proprie loquendo non habent aliquod fundamentum, sed secundum modo bene, quia per ipsas persone divine proprie et realiter referuntur et in isto secundo sensu dixi superius quod persone divine sunt fundamentum et terminus istarum [129rb] relationum, et hoc est verum.

Responsio ad rationes Thome de Argentina

Ad primum nego minorem, quia persone divine vere et realiter sunt equales sive quis intelligat, sive non, et ad probationem quando dicitur quod Pater non potest concipi equalis Filio nisi eadem magnitudo divina his accipiatur per intellectum, nego, quia huiusmodi esse equalitas non est nisi identitas et ad hoc quod Pater concipiatur esse idem Filio non oportet quod eadem magnitudo divina his accipiatur per intellectum quod circumscripto omni opere intellectus Pater est idem Filio.

Ad secundum potest dici uno modo quod ista ratio supponit relationes divinas in aliquo fundari, quod non est verum proprie loquendo quod dictum est supra, ideo nihil concludit. Secundo potest dici quod maior est falsa etiam in creaturis, quia eadem albedo est fundamentum similitudinis et distinctionis que tamen in creaturis sunt plures relationes reales. Eadem enim albedine unum album est simile alteri albo et realiter distinctum ab eo. Potest dici tertio quod, si maior esset vera de fundamento finito, adhuc non esset vera, quod patet in simili, quia impossibile est relationes oppositas in eodem fundamento finito fundari et tamen, secundum istum doctorem, non est impossibile de fundamento infinito, quia, secundum eum, in essentia divine fundantur paternitas et filiatio, licet improprie dicantur relationes divine fundari in essentia, cum realiter sint ipsa.

Ad tertium potest uno modo dici quod quicquid sit de differentia illa quam iste doctor assignat inter relationes modo posite et modo unius in creaturis, in divinis tamen differentia illa non habet locum, quia, licet in creaturis potentia generativa Socrate non sit pater, sed ipse Socrate ut dicit, in divinis tamen potentia generativa patris est pater etiam formaliter secundum eum. Secundo potest dici sicut ad precedentem rationem, quia ratio presupponit relationes divinas in aliquo fundari realiter, quod tamen est falsum proprie loquendo.

Contra quartam conclusionem et propositiones correlarias potest argui, quia aliquid potest una persona quod non potest alia, sed, quia istud dubium tactum est in proponendo questionem, pertranseo.

Responsio ad argumenta principalia

Ad primum dico quod Patrem posse aliquid quod non potest Filius intelligitur dupliciter. Uno modo, quia Pater habet potentiam ad aliquid faciendum quam non habet Filius, sicut homo habet potentiam ad intelligendum quam non habet leo. Alio modo, quia, licet eandem potentiam numero habent Pater et Filius, in Patre tamen est alicui coniuncta cui non est, nec potest esse coniuncta in Filio ratione cuius aliquid potest Pater quod non potest Filius. His premissis concedo quod aliquid potest Pater quod non potest Filius secundo modo, non autem primo modo, quia, licet Pater possit generare et Filius non, hoc non est ex eo quod potentia generandi non sit in Filio, ut videtur quibusdam, sed ex eo quod non habet generationem activam, nec potest eam elicere, ut patet distinctione 6, questione 1, articulo 2, conclusione 3, et ideo non sequitur quod Filius non sit equalis Patri in potentia, nec per consequens quod eorum equalitas non sit summa. Secundam concedo.