“Veteris ac Nove legis” Lombard, Sent. I, d. 1, c. 1, [n. 1], (I, 55, ll. 5). , etc. Quia Magister in ista prima distinctione principaliter agit de fruitione et usu, et fruitio est essentialiter dilectio vel dilectatio, vel utrumque, prout in sequentibus apparebit, quero primo quasi pro fundamento: utrum delectatio sit perfectior dilectionem.
Et videtur primo quod non, quia nulla passio est nobilior per se subiecto. Sed delectatio est passio consequens operationem et preser dilectionem naturaliter, ut patet per Philosophum X Ethicorum; ergo etc.
Contra: tristitia est simpliciter peior odio, igitur delectatio est nobilior dilectione. Consequentia tenet per locum ab opposito. Antecedens patet, quia illud quod #V 36-r #V a universaliter repugnat Deo propter sui imperfectionem videtur simpliciter peius eo quod sibi universaliter non repugnat. Sed tristitia propter sui imperfectionem universaliter Deo repugnat, odium autem non, iuxta illud Psalmum: “iniquitatem odio habui”; igitur tristitia simpliciter peior odio.
Respondeo. In ista questione erunt quattuor articuli, quia primo ponam unicam distinctionem. Secundo quadruplicem conclusionem. Tertio movebo dubia. Et ultimo respondebo et dicam ad articula principalia.
Quantum ad primum articulum distinguo de delectatione, quia quedam est cuius immediatus terminus obiectalis est operatio, quedam cuius immediatus terminus obiectalis non est operatio, sed operationis obiectum previa tamen operatione. Verbi gratia: beatus delectatur de visione Dei quia delectatur se videre Deum; delectatur de dilectione eiusdem quia delectatur se diligere, et delectatur de Deo viso pariter et dilectio previa tamen visione et dilectio eiusdem. Prime delectationis immediatus terminus obiectalis est visio, secunde autem dilectio, tertie Deus ipse, qui est etiam ipse immediatus terminus obiectalis visionis et dilectionis predicta. De utraque delectatione potest intelligi questio. Et hoc de primo.
Quantum ad secundum articulum pono quattuor conclusiones.
Prima est quod non omnis dilectio est realiter desiderium vel delectatio. Probatur primo sic: non omne odium est formaliter vel realiter fuga vel tristitia, igitur non omnis dilectio est realiter desiderium vel delectatio. Consequentia patet, quia odio, quod non est realiter fuga nec tristitia, opponitur aliqua dilectio et non dilectio que sit realiter desiderium, quia desiderium opponitur fuge, nec dilectio que dilectio sit realiter, quia dilectio opponitur tristitie, igitur aliqua que non est realiter desiderium nec delectatio. Antecedens probatur, quia odium quo beatus odit peccatum non est realiter fuga nec tristitia. Non quidem fuga propter duo. Primo, quia fuga solum est respectu absentis, sicut et desiderium. Odium autem beati est de peccato presenti, non solum absenti. Secundo, quia omnis fuga presupponit odium a quo causetur, etiam per oppositum opinantes. Sed odium quo beatus odit peccatum non presupponit aliud odium a quo causetur, quia, si presupponeret, reverteretur questio et esset processus in infinitum; ergo oportet stare ad aliquod odium in beato, quod non sit realiter fuga, nec istud odium potest esse tristitia, quia beatus, secundum omnes, nullam habet tristitiam, igitur tale odium non est fuga nec tristitia; ergo etc.
Secundo sic: dilectio qua damnatus diligit se non est realiter desiderium, nec delectatio, igitur non omnis dilectio est realiter desiderium vel delectatio. Consequentia est nota. Antecedens quoad primam partem probatur, quia desiderium est tantum respectu non habiti vel absentis. Quantum ad secundam partem patet, quia, sicut beatus se habet ad tristari, sic damnatus ad delectari. Sed beatus de nullo tristatur; ergo damnatus de nullo delectatur.
Tertio sic: omne desiderium presupponit amorem a quo causetur et aliquod desiderium non presupponit delectationem a qua causetur, ergo non omnis amor est realiter desiderium vel delectatio. Consequentia patet, quia, si omne desiderium presupponit amorem et non delectationem, aliquod presupponit amorem qui non est delectatio nec presupponit delectationem. Tunc ultra: vel ille amor est realiter desiderium, vel non. Si sic, igitur presupponit alium amore a quo causetur, et per consequens procederetur in infinitum, quod est inconveniens. Si non, intentum, quia talis non est realiter desiderium vel delectatio. Antecedens quantum ad primam partem expresse ponitur ab adversariis. Quantum ad secundam probatur, quia damnatus desiderat aliquid quod non est. Desiderat enim alios secum puniri et se non puniri et multa similia. Et tamen constat quod desiderium damnati non presupponit delectationem a qua causetur, quia damnatus non habet aliquam delectationem, ut patet ex supradicits; ergo etc.
Quarto sic: secundum omnes, #V 36-r #V b sicut se habet desiderium ad amorem boni absentis, sic se habet delectatio ad amorem boni presentis. Sed omne desiderium presupponit amorem naturaliter boni absentis a quo causetur, secundum contrariam opinionem et veritatem, quia nullus desiderat quod non diligit; ergo omnis delectatio presupponit naturaliter amorem boni presentis a quo causetur. Sed talis amor non est realiter desiderium, cum sit boni presentis, nec delectatio, quia presupponeret dilectionem aliam a qua casaretur, et sic in infinitum; igitur etc.
Secunda conclusio est quod nulla dilectio rei presentis causata est realiter delectatio. Pro deductione istius conclusionis premitto aliquas propositiones.
Prima est quod non omnis delectatio in creaturis est realiter amor. Istam propositionem deduco primo contra illos qui concedunt quod nulla dilectio inordinata sit realiter delectatio. Omnis dilectio est ordinata vel inordinata. Aliqua dilectio in creaturis non est realiter dilectio ordinata, nec inordinata, igitur aliqua delectatio in creaturis non est realiter delectatio. Maior supponitur. Minor probatur, quia delectatio qua peccator delectatur in actu peccati non est dilectio ordinata, quia talis non est in peccatore respectu peccati; nec inordinata, quia nulla delectatio inordinata est realiter dilectio inordinata per conversionem universalis negative. Et confirmatur, quia, si delectatio qua peccator delectatur in actu peccati sit simpliciter dilectio, cum non sit dilectio ordinata, quo posito sequitur quod aliqua dilectio inordinata sit realiter delectatio, quia est contra positum.
Secundo deduco propositionem absolute sic: non omnis tristitia in creaturis est realiter odium, igitur nec omnis delectatio est realiter amor. Consequentia tenet per locum ab oppositis. Pro deductione antecedentis pono quod aliquis odiat proximum et nihil aliud. Talis potest tristari de bono proximi non est dubium, immo forte de necessitate tristatur. Tunc sic: hoc odium est voluntarium, aliter non esset peccatum. Hec tristitia non est voluntaria, quia tristitia est de his que nobis nolentibus accidunt, ut allegatum est supra, igitur hec tristitia non est hoc odium, nec aliquod aliud, quia supponitur quod talis nihil aliud odiat; igitur etc.
Secunda propositio est quod non omnis delectatio rei presentis creata est realiter delectatio. Probatur primo sic: nulla delectatio potest realiter esse sine omni delectatione. Hoc patet, quia non potest realiter esse sine se ipsa. Aliqua dilectio rei presentis creata potest realiter esse sine omni delectatione, quia damnatus diligit se et tamen non delectatur, igitur aliqua dilectio rei presentis creata non est realiter delectatio.
Responsio Alphonsii de Portugali
Sed ad istam rationem per aliquod reverendos patres et socios mecum concurrentes et in lectura fuit responsum dupliciter.
Primo: quidem fuit dictum quod damnati delectantur secundum quid, licet non simpliciter, quia dilectio et complacentia quam habet de se ipsis est in eis quedam delectatio secundum quid.
Ista tamen evasio est nulla. Primo, quia non est verum quod damnatus delectetur simpliciter, nec secundum quid, sicut statim declarabitur.
Secundo, quia posito quod delectatio secundum quid non repugnet damnato, adhuc sequitur quod delectatio et dilectio in ipso realiter distinguuntur, quia illa non sunt idem realiter que sic se habent quod ad augmentum unius non sequitur augmentum alterius, et ad maius augmentum maius augmentum alterius, et ad maximum maximum. Hoc patet, quia aliter una et eadem res simul et semel esset augmentata et non augmentata magis et minus, quod est impossibile. Sed ad augmentum amoris non sequitur augmentum delectationis in damnato etiam stante supposito; igitur. Probatur minor, quia damnari summe diligunt se etiam usque ad contemptum Dei et tamen non summe delectantur de se, secundum istam solutionem, quia non simpliciter, sed tantum secundum quid. Et ideo dicebatur secundo quod, sicut in damnato est amor summus respectu sui, ita est summa delectatio respectu sui, quia ista dele-#V 36-v#V a-ctatio non opponitur tristitie quedam habet de bono non habito sive de malo habito. Sed ista solutio minus continet veritatis quam prima.
Quod patet primo, quia, si tanta sit delectatio damnati de suo esse quanta est dilectio damnati sicut asseritur, sequitur quod maior sit delectatio de sui esse quam delectatio beati de quocumque creato, saltem realiter a se distincto, quod non est verum, aliter maior esset dilectio damnati de suo esse quam beati de humanitate Christi et de redemptione generis humani, immo etiam quam de beatitudine sua formali, quod nullus diceret. Consequentia patet, quia damnatus intensius diligit se, cum diligat usque ad contemptum Dei, beatus (illegible) aliquod creatum distinctum a se.
Secundo, quia summa tristicia excludit omnem delectationem non solum oppositam, sed etiam contigentem, non solum simpliciter, sed etiam secundum quid, sicut patet per Aristotelem X Ethicorum. Sed constat quod damnatus summe tristatur, ergo nullo modo delectatur nec de se, nec de alio, nec secundum quid, nec simpliciter. Et confirmatur, quia beatus de nullo tristatur nec simpliciter, nec secundum quid, igitur damnatus de nullo delectatur nec simpliciter, nec secundum quid. Exclusis igitur istis responsionibus deduco propositionem assumptam.
Secundo sic: nulla delectatio compatitur in eodem cum summa tristitia. Hoc patet, quia summa tristitia excludit omnem delectationem non solum simpliciter, sed et secundum quid, ut patet per Aristotelem statim allegatum. Sed aliquis amor rei presentis in creaturis non est delectatio; igitur. Probatur minor, quia damnatus summe tristatur et tamen diliget se etiam usque ad contemptum Dei, ut dictum est pluries; ergo etc.
Tertio sic: aliud odium rei presentis in creaturis non est realiter tristitia, igitur aliqua dilectio rei presentis in creaturis non est realiter tristitia, igitur aliqua dilectio rei presentis in creaturis non est realiter delectatio. Consequentia tenet per locum opponentis. Antecedens probatur multipliciter.
Primo sic: nulla tristitia in nobis est voluntaria. Aliud odium rei presentis in
nobis est voluntarium; igitur aliquod odium rei presentis in nobis est tristitia.
Maior patet, quia tristitia in nobis, secundum Aristotelem, est de his
que nobis nolentibus accidunt, unde in V Metaphysice attribuit violento
tristitiam. Minor probatur, quia omne peccatum in nobis est voluntarium, immo peccatum immo peccatumimmo peccatum quia voluntarium, iuxta doctrinam beati
Augustini. Sed aliquod odium rei presentis, utputa odium Dei vel proximi, est
peccatum in nobis; igitur.
Secundo sic: nulla tristitia est delectabilis voluntatis. Aliquod odium rei presentis in creaturis est delectabile voluntati; igitur idem quod prius. Probatur minor, quia iustus delectatur quia odit peccatum.
Tertio sic: nulla tristitia compatitur in eodem cum summa delectatione, sicut nec aliqua delectatio cum summa tristitia. Sed aliquod odium rei presentis in creaturis compatitur in eodem cum summa delectatione; igitur etc. Probatur minor, quia beatus summe delectatur, sicut et damnatus summe tristatur, et tamen odit peccatum, igitur. Et confirmatur, quia nulla tristitia potest realiter esse sine omni tristitia. Aliquod odium rei presentis in creatis potest realiter esse sine omni tristitia, quia beatus de nullo tristatur, et tamen odit peccatum, igitur aliquod odium rei presentis in creaturis non est tristitia.
Quarto sic: nulla tristitia in nobis est meritoria, cum nulla sit voluntaria, sed aliquod odium rei presentis in nobis est meritorium, quia odium quo iustus odit iniquitatem est ei meritoria, iuxta Psalmum: “dilextisti iustitiam et odisti iniquitatem”, etc.
Tertia propositio est quod non omnis dilectio rei presentis ordinata in creaturis est realiter delectatio. Istam propositionem deduco primo sic contra illos qui concedunt quod nulla dilectio inordinata sit simpliciter delectatio sic: sicut se habet dilectio inordinata ad dilectionem ordinatam, sic delectatio inordinata ad delectationem ordinatam. Sed dilectio inordinata non est realiter delectatio inordinata secundum istos; igitur dilectio ordinata non est realiter delectatio ordinata et constat quod nec inordinata, igitur nulla.
Secundo deduco propositionem absolute sic: nulla una res potest realiter intendi se ipsa realiter non intensa. Aliqua dilectio rei presentis ordinata in creaturis potest realiter intendi de-#V 36-v #V b-lectatione realiter non intensa, igitur aliqua talis dilectio non est realiter delectatio. Maior tenet virtute primi principii complexi. Minor probatur multipliciter. Primo, quia fortis summe diligit dilectione ordinata actus fortitudinis et pericula mortis quando oportet et tamen modicum delectatur, sicut docet Philosophus et experientia. Secundo, quia martyres propter vehementiam passionis modicum vel in nullo delectantur et tamen summe diligunt. Tertio, quia beata virgo tempore passionis summe diligebat Christum et tamen constat quod non summe delectabatur actu; igitur etc. Experientiam etiam docet quod multi nimis diligunt et modicum delectantur, igitur. Patet minor.
His propositionibus premissis primo deduco conclusionem principalem absolute ex duabus propositionibus premissis sic: vel dilectio rei presentis et delectatio in creaturis sunt idem realiter convertibiliter et adequate, vel dilectio se habet in plus quam delectatio, vel econverso, vel sunt duo, quedam realiter disperata. Primum dari non potest, quia nec omnis delectatio in creaturis est realiter amor, sicut patet ex prima propositione, nec omnis dilectio rei presentis creata est realiter delectatio, sicut patet ex secunda. Nec secundam, quia, si dilectio rei presentis creata se haberet in plus quam delectatio, omnis delectatio creata esset realiter dilectio, cuius oppositum patet ex prima propositione. Nec tertium per eandem causa, quia sequeretur quod omnis dilectio rei presentis creata esset realiter delectatio, cuius oppositum patet ex secundum. Relinquitur igitur quartum. Quo posito sequitur quod nulla dilectio rei presentis creata sit realiter delectatio, nec econverso, quod est propositum.
Secundo deduco conclusionem ex secunda propositione contra illos qui dicunt quod omnis dilectio est realiter desiderium vel delectatio sic: omnis dilectio rei presentis creata est realiter delectatio, vel nulla, sed non omnis, igitur nulla. Minor patet ex secunda propositione et maior ex supposito, quia omnis dilectio secundum istos est realiter desiderium vel delectatio. Sed nulla dilectio rei presentis est realiter desiderium vel etiam per eos; igitur omnes est realiter delectatio secundum eos. Et confirmatur, quia, secundum istos, non est maior ratio de una dilectione rei presentis creata quam de alia, igitur, si omnis talis sit delectatio, nec aliqua. Et ad veritatem dicetur quod aliqua dilectio rei presentis creata sit realiter delectatio et aliqua non est loqui ad placitum.
Tertio deduco conclusionem ex tertia propositione contra illos qui ponunt quod quedam dilectio rei presentis creata est realiter delectatio, scilicet ordinata et recta, et quedam non, scilicet inordinata et perversa, quia, secundum istos, non est maior ratio quod una dilectio rei presentis ordinata sit realiter delectatio quam alia, igitur vel omnis talis est realiter delectatio vel nulla, sed non omnis, sicut patet ex propositione predicta, igitur nulla. Et ulterius, secundum eos, nulla dilectio rei presentis inordinata est realiter delectatio, igitur universaliter nulla dilectio rei presentis creata est realiter delectatio, cum omnis sit ordinata vel inordinata. Patet igitur assumpta conclusio et in se et contra sic opinantes.
Tertia conclusio est quod non omnis delectatio est passio consequens operatione naturaliter, sed aliqua; sed non omnis est operatio proprie dicta. Pro declaratione istius notanda est distinctio posita in primo articulo, quia videtur mihi quod omnis delectatio, cuius immediatus terminus obiectalis est operatio, sit passio quedam consequens operatione naturaliter. Et per consequens nulla talis est operatio proprie dicta. Et de tali loquitur Aristoteles X Ethicorum, ubi dicit Commentator quod est propter continuationem operationem, quia delectatio de visione est motivum et causa continuandi visionem, et sic de aliis. Nulla tamen delectatio, cuius immediatus terminus obiectalis non est operatio, sed obiectum operationis, previa tamen operatione mihi vi-#V 37-r#V a-detur passio operationis esse, sed actus quidam elicitus voluntatis et operatio proprie dicta. Probat autem hec propositio, ut clarius deducatur declaratione amicitie circa Deum.
Primo sic: nulla delectatio que non est propter actum potest esse passio naturaliter consequens actu. Delectatio amicitie circa Deum non est propter actum; igitur. Maior patet, quia delectatio idcirco ponitur passio operationis, quia est propter operationem, secundum intentionem Aristotelis et Commentatoris statim allegatis, igitur ex opposito tenet assumptum maioris. Probatur minor, quia, sicut voluntas beati dilectione amicitie diligit Deum propter se et non propter visionem previam, sic realiter etiam delectatur delectatione amicitie de Deo propter se et non propter visionem vel dilectionem previam, dicens beatus Augustinus IV De Trinitate, capitulo 10, de magnis quod “fruimur cognitis in quibus voluntas ipsis propter se delectata conquiescit”. Si ipsis propter se, igitur non propter aliud, igitur propter actum.
Secundo sic: delectatio amicitie circa Deum est aliquid beatitudinis formaliter et intrinsece, igitur non est passio naturaliter consequens actum, sed operatio proprie dicta. Antecedens patet, quia beatitudo in visione et fruitione consistit. Fruitio autem includit delectationem essentialiter, prout declarabitur questione sequenti. Consequentia probatur, quia quod est aliquid beatitudinis formaliter et intrinsece est gratia sui et non alterius, cum beatitudo sit simpliciter sui gratia. Passio vero naturaliter consequens actum non est gratia sui, sed alterius, quia talis est propter actum, ut patet ex dictis.
Tertio sic: delectatio amicitie circa Deum non est passio naturaliter consequens actum visionis, nec dilectionis, igitur nullius operationis est passio. Consequentia patet, tum quia nullam aliam operationem naturaliter presupponitur, tum quia istis solis manentibus naturaliter manet ipsa. Antecedens probatur, quia quilibet istorum actuum habet suam propriam delectationem que ipsum consequitur velut passio, quia delectatio de visione est passio et sequela visionis et delectatio dilectionis est passio et sequela dilectionis. Et de talibus loquitur Aristoteles X Ethicorum dicens quod “cuilibet operationi est annexa sua propria delectatio”. Delectatio igitur amicitie circa Deum, cum distinguatur a predictis, non videtur ipsorum passio, quia nulli ipsorum est propria.
Quarto sic: si delectatio amicitie circa Deum est passio non operatio, vel est passio visionis, vel dilectionis, vel utriusque, vel alterius. Non alterius ex ratione precedenti, nec utriusque cum distinguantur specifice, nec alterius prioris precise, tum quia non posset assignari causa quare magis esset unius quam alterius, tum quia duplex delectatio esset passio visionis et dilectionis aut una tantum, vel econverso, quod non consonat rationi, cum unius operationis sit passio una sola delectatio; igitur etc. Ista videtur esse intentio Aristotelis VII Ethicorum dicentis quod “delectatio est operatio perfecta non impedita”, igitur, secundum intentionem eius, aliqua delectatio est operatio proprie dicta, sed non illa cuius immediatus terminus obiectalis est operatio, quia talis per eum non est operatio, sed propter operationem, ut patet ex dictis, igitur illa de qua loquimur, quia talis non est sicut propter finem suum, nec propter operationem, nec propter continuationem operationis, ut patet; igitur etc.
Quarta conclusio est quod delectatio amicitie circa Deum est simpliciter perfectior dilectione eiusdem et universaliter omnis delectatio que ponitur operatio proprie dicta est perfectior dilectione.
Probatur primo sic: in actibus essentialiter ordinatis quicumque habet rationem ultimi, habet rationem optimi. Hoc patet, tum quia posteriora generatione sunt perfectiora, VIII Physicorum, et #V 37-r #V b priora generatione sunt perfectione posteriora, IX Metaphysica, tum Boethius dicit quod “quia natura in essentialiter ordinatis semper procedit ab imperfecto ad perfectum, non autem econverso”. Sed dilectio et delectatio amicitie circa Deum sunt actus; igitur de dilectione nullus dubitat. De delectatione patet ex conclusione precedenti et constat quod sunt essentialiter ordinata, igitur cum delectatio habeat rationem ultimi, habebit etiam rationem optimi.
Secundo sic: beatitudo formalis creature principalius consistit in delectatione amicitie circa Deum quam in dilectione eiusdem, igitur talis delectatio est simpliciter perfectior dilectione. Consequentia patet, quia cum beatitudo formalis sit ultimus finis creature beatificabilis, in actu perfectiori eius principalius consistit. Antecedens probatur dupliciter. Primo, quia creatura rationalis magis vel minus beatificatur secundum quod magis vel minus delectatur et non secundum quod magis vel minus diligit, igitur eius beatitudo in delectatione principalius consistit. Consequentia est evidens. Antecedens probatur, quia Deus tantam dilectionem potuit dare in via beate virgini et forte fecit de facto, prout quibusdam videtur quantam minimus de sanctis, utputa linus habet in patria, et tamen in via non potuit beatificari sicut minimus sanctus in patria, quia non potuit ita perfecte delectari, igitur creatura magis vel minus beatificatur secundum quod magis vel minus delectatur et non secundum quod magis vel minus diligit.
Secundo, quia pena infernalis principalius consistit in tristitia quam in odio, igitur per oppositum beatitudo formalis principalius consistit in delectatione quam in amore. Antecedens probatur, quia, si per impossibile damnatus odiret Deum ut nunc et non tristaretur, non esset ei tanta pena, sicut si non, odiret ipsum et tamen tristaretur sicut nunc tristatur. Et confirmatur, quia, si per impossibile beatus Petrus diligeret Deum ita intense sicut nunc diligit et non delectaretur in ipso, non esset ei tanta gloria, ut videtur sicut si delectaretur de Deo ita perfecte sicut nunc delectatur, etiam si non diligeret ipsum.
Tertio ad principale sic: quod est regula et mensura bonitatis et malitie in operibus nostris et habet rationem finis respectu ipsarum est simpliciter nobilius quacumque operatione realiter a se distincta. Actus delectationis est huiusmodi; igitur. Maior patet, quia mensura est simpliciter nobilior mensurato et finis his que sunt ad finem. Minorem ponit Aristoteles expresse VII Ethicorum, capitulo 12, ubi sic ait: “Delectatio enim finis est architeton, id est principalis”. Quantum ad secundum ad quem inspicientes hoc quidem bonum, huius quidem malum simpliciter dicemus et hoc quantum ad primum. Et patet quod non loquitur Aristoteles de delectatione cuius immediatus terminus obiectalis est operatio, quia talis non est finis operationis, sed econverso, cum sit propter operationem. Loquitur ergo de delectatione que est vera operatio, quia talis non est propter operationem, sed finis operationis, ut patet, igitur. Et hoc de secundo.
Quantum ad tertium et quartum articulum simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia.
Et primo contra primam conclusionem est quedam opinio que ponit universaliter quod omnis dilectio sit realiter desiderium vel delectatio et omne odium fuga vel tristitia pro qua arguitur primo sic: Note: Aureolus in prima distinctione, questione 2, articulo 1 Sicut se habet appetitus naturalis in entibus sensu carentibus, sic se habet appetitus animalis in sensibilibus et voluntas in intellectualibus. Correspondet enim cuilibet nature proprius suus appetitus, sed appetitus naturalis non habet nisi duos actus positivos et duos privativos; positivos quidem moveri in finem et quiescere in ipsum. Lapis enim per gravitatem movetur ad certum et quiescit in ipso. Privativos autem fugere ab opposito et inquietari dum est sub ipso. Lapis enim per naturam suam #V 37-v #V a inquietatur sursum et per eandem fugit et resilit ab ipso, igitur et appetitus sensitivus et rationalis non habebunt nisi hos quattuor actus duos, quidem positivos et alios duas privativos positivorum, quidem primus est quasi moveri, ut desiderium et persecutio, secundus vero quasi quiescere in obiecto et delectari. Privativorum autem primus correspondet fuge et resilit omni, videlicet abhominatio seu detestatio et fuga a malo, secundus vero inquietationi, scilicet displicentia et contristatio.
Preterea, si aliquis amor esset alius a desiderio et delectatione, esset utique ille amor qui incitat desiderium et facit delectari. Sed ille non est aliud quam delectari et complacere in obiecto et condictionibus eius, ut ex terminis patet. Idem enim est dictu tale quid amo vel diligo et tale quid est complacens mihi et delectabile, ergo amor preveniens desiderium est delectatio, et per consequens universaliter omnis amor vel est desiderium, vel delectatio obiecti apprehensi preveniens desiderium, vel delectatio obiecti presentis desiderium subsequens.
Preterea, omnis actus amoris transiens tam super presens quam super absens vel est concupiscentia, vel amicitia. Amor enim omnis sufficienter evacuatur per amorem concupiscentie et amicitie, sed omnis amor concupiscentie respectu absentis est desiderium concupiscere, namque absens est desiderare ipsum. Respectu vero presentis est delectatio et, si sit presens tantum in conceptu, est delectatio preveniens desiderium. Si vero sit presens in re, est delectatio subsequens. Similiter, omnis amor amicitie respectu absentis est desiderium, non quidem quo desiderans optat sibi bonum, sed quo optat amico suo bonum illud quod non habet. Respectu vero presentis est delectatio qua quis delectatur in bono quod amicus habet iam presens in actu, igitur evidenter apparet quod omnis amor est desiderium vel delectatio.
Preterea, omnis amor est desiderium vel complacentia in re habita realiter vel saltem habita in conceptu, sed omnis complacentia est delectatio. Patet ex terminis, nam idem est dictu delector in te et complacens mihi placibilis es mihi et delectabilis es mihi, ergo omnis amor est desiderium vel delectatio.
Preterea, si poneretur aliquis actus amoris tertius distinctus a desiderio et delectatione, hoc ideo esset ut uniretur obiecto et transformaretur in ipsum et quiesceret in amato et amato se condonaret.
Ista enim quattuor videntur convenire amori, sed hec omnia conveniunt complacentie et delectatione. Qui enim in amato delectatur et complacet quasi in ipsum spiritualiter transit et quiescit et ita sedat et se ipsam unit, ut patet ex terminis, igitur ille actus tertius non est tertius, sed delectatio ipsa.
Preterea, Augustinus XIV De civitate Dei, capitulo 7, dicit quod “amor inhians et desiderans habere quod amatur cupiditas est. Amor autem habens id quod amatur ipsoque fruens letitia est sive delectatio. Amor vero fugiens quod ei adversatur timor est pro abhominatione vel fuga que opponitur desiderio et sequitur id quod si acciderit sentiens tristitia est”. Hec Augustinus. Cum igitur ipse hic dividat amorem in amorem inhiantem, qui est desiderium, et amorem fruentem, eo quod amatur qui est delectatio sive letitia, odium autem in fugam eius quod adversatur et tristitiam sequentem id quod adversatur manifeste apparet quod fuit eius intentio omne odium dividi in fugam et tristitiam, amorem vero in delectationem et desiderium.
Ad primum istorum nego maiorem, quia non est omnino simile de appetitu naturali in sensu carentibus et de animali in sensibilibus et rationali in intellectualibus, aliter, sicut in naturaliter sensu carentibus actum naturalis amoris vel odii non precedit apprehensio nec iudicium, sic etiam in sensibilibus et intellectualibus, quod est manifeste falsum. Et ideo non sequitur conclusio de appetitu animali et rationali, etiam si minor assumpta sit vera de naturali. Potest etiam dici quod in minori supponitur absque probatione quod omnis actus amoris naturalis in sensu carentibus sit desiderium vel delectatio naturalis, quod tamen nega-#V 37-v #V b-tur a multis, immo quasi ab omnibus, quia, ut communiter tenetur, delectatio non est actus, sed passio naturaliter consequens actum et, si sit actus elicitus, non est actus amoris, sed realiter distinctus ab ipso. Ista videtur intentio Aristotelis et Commentatoris X Ethicorum dicentes quod “universaliter data est delectatio sequens actum, ut continuetur actus in esse”. Et ponit exemplum in rebus naturalibus et moralibus, igitur ad hoc ut continuetur actus naturalis amoris quo grave naturaliter diligit esse deorsum data est naturaliter delectatio sequens actum amoris predictum et, si sequitur ipsum non est ipse, sive sit actus elicitus sive passio. Et posset reduci ratio contra eum: sicut se habet appetitus naturalis etc. Sed in rebus cognitione carentibus actus naturalis amoris non est delectatio naturalis, ut patet ex dictis similiter; igitur in proposito.
Ad secundum concedo quod amor preveniens desiderium non est delectatio. Et quando dicitur quod idem est dictu tale quid amo vel diligo et tale quid est complacens mihi et delectabile petit principium, quia hoc est de quo agitur. Et assumit falsum, quia probatum est supra quod non omne desiderium presupponit delectationem, et ideo saltem non omnis amor preveniens desiderium est delectatio.
Ad tertium nego minorem quoad omnes partes, quia amor rei absentis non est desiderium, sive sit amicitie sive concupiscentie, licet ad maiorem respectu absentis sequatur naturaliter desiderium, nec rei presentis est delectatio, immo in aliquibus separantur, quia damnatus diligit se amore amicitie et tamen non delectatur.
Ad quartum dico quod complacentia potest capi dupliciter. Uno modo pro omni actu volendi respectu rei habite realiter vel saltem habite in conceptu, et sic large. Alio modo pro delectari, et sic stricte. Si accipiatur primo modo, conceditur maior non quod aliquis amor sit desiderium, sed quia omnis est complacentia, sed negatur minor, nec idem est dictum 'complacabilis es mihi et delectabilis es mihi', quia damnatus isto modo complacet sibi quia diligit se, tamen non delectatur. Si secundo modo, minor est vera, sed maior est falsa, ut patet ex dictis. Potest etiam absolute negari maior. Nec probatio valet, quia non est idem dicere 'delector in te' et 'complaceo in te', sed pro tanto videntur idem, quia delectari ut plurimum sequitur ad placere, licet non semper, sicut patet in damnatis qui placent sibi et tamen non delectantur.
Ad quintum, quicquid sit de maiori negatur minor, quia delectatio non facit unire et transformare, sed sequitur ad transformationem et unionem quam amor facit precedens, quia ex hoc quod aliquis transformaretur et uniretur alteri per amorem delectatur in ipso nisi impedimentum occurrat sicut in martyribus qui propter vehementiam passionis non delectantur et in damnatis, et sic de aliis.
Ad auctoritatem Augustini dico quod ibi non est predicatio formalis, sed causalis, quia amor inhians est causa desiderii et amor fruens est causa delectationis et gaudii nisi impedimentum occurrat, ut patet ex dictis.
Contra tertiam conclusionem due opiniones, ut patet ex supradictis, quarum una ponit absolute quod omnis amor rei presentis in creaturis sit realiter delectatio et econverso. Altera vero ponit quod omnis delectatio in creaturis sit realiter dilectio, non tamen econverso, quia aliqua dilectio rei presentis creata est realiter delectatio, scilicet ordinata et recta et aliqua non, scilicet inordinata et perversa. Verum, quia quelibet earum contradicit conclusioni quam teneo, idcirco non adduco rationes earum divisim, sed simul.
Arguit igitur contra conclusionem meam quidam reverendus doctor de nostris. Note: Bernardus Oliverius in I, distinctione 1, questione 1, articulo 3, parte 2 Primo sic: omnis actus voluntatis qui habet pro obiecto bonum sub ratione boni est dilectio vel amor si tale bonum sit presens et non futurum. Sed delectatio de ultimo fine quam habent beati est huiusmodi; igitur. Maior patet, quia actus eiusdem po-#V 38-r#V a-tentie non distinguuntur nisi per obiecta. Si ergo idem est obiectum et eadem est potentia, necessario est idem actus. Minor autem est clara, igitur etc.
Preterea, omnis actus quo formaliter voluntas precipit obiectum extrinsecum est amor
vel dilectio. Gaudium et delectatio, que habeturhabentur de Deo in fruitione, estsunt huiusmodi;
igitur. Probatur maior, quia, sicut cognoscere est commune omnibus actibus intellectus
sive sit intelligere, sive scire, ita amare est commune omnibus actibus voluntatis per
quos fertur et precipit obiectum sive talis actus sit voluntas, sive desiderium, sive
delectatio. Minor autem patet, quia per gaudium quod beati habent de Deo aut percipiunt
Deum, vel aliquid aliud, vel nihil. Si detur nihil, duo inconvenientia sequuntur. Primum
est quod gaudium istud non erit de aliquo, licet sit ab aliquo, quia in proposito
dedicit habitudinem ad obiectum. Secundum est quod gaudium non sit actus potentie
viventis, ut vivens est, quod est manifeste falsum, quia tunc competeret non viventibus.
Consequentia patet, quia omnis actus secundus elicitus a potentia vivente est quedam
perceptio alicuius obiecti. Si autem per illud gaudium nihil percipitur, non erit actus
elicitus a potentia vivente. Si vero dicatur quod per illud gaudium percipiatur aliud a
Deo, sequitur quod beati non gaudeant de Deo, sed de alio bono, quod est falsum, quia,
licet possint gaudere de visione et de fruitione, gaudent nihilominus de Deo, et de tali
gaudi loquitur, igitur per tale gaudium percipitur ipse Deus. Et confirmatur, quia,
sicut gaudium de visione se habet ad visione, ita gaudium de Deo ad ipsum Deum. Sed per
gaudium visionis voluntas fertur in visionem et percipit cum tanquam obiectum; igitur
etc.
Preterea, sicut actus appetitus sensitivi se habet ad rem presentem et per sensum cognitam, ita actus appetitus intellectui se habet ad rem presentem cognitam per intellectum. Sed primus actus quem habet appetitus sensitivus de obiecto presente sensato est delectatio, nam, si sensus gustat, aut videt, vel tangit, immediate delectatur appetitus sensitivus; ergo primus actus quem habet voluntas de Deo clare viso est delectatio. Sed omnes concedunt talem actum esse amorem; ergo amor est delectatio.
Preterea, illa est vera delectatio que movet hominem ad operationem. Amor est huiusmodi; igitur. Maior patet, quia delectatio est illud quod maxime excitat ad operandum, unde natura actui generationis et commestionis adiunxit maximam delectationem sensibilem, ut homo quantumcumque piger excitetur ad generationem propter conservationem speciei et ad commestionem propter conservationem individui. Minor autem patet per experientiam, quia nihil in mundo magis movet hominem ad agendum aliquid quam amor; igitur etc.
Preterea, actus causatus in potentia amante ab ipso amabili, inquantum est amabile, necessario est amor. Delectatio que habetur de Deo in patria est huiusmodi; igitur. Maior est nota, quia nihil aliud requiritur ad actum amoris nisi potentia amativa disposita et obiectum amabile causans actum. Minor probatur, nam quod delectatio causetur in potentia amante omnes concedunt. Sed quod causetur ab obiecto amoris probatur, quia amabile, inquantum amabile, est illud quod delectat in patria, nec per aliam rationem delectat et per aliam amatur, sed ideo summe delectat, quia summe est amabile, igitur amor et delectatio sunt idem in patria.
Preterea, omnis operatio, inquantum est hominis, est delectatio vel delectatione perfectibilis, sed amor qui habetur de ipso in patria non est perfectibilis de delectatione a se distincta, igitur est delectatio. Maior patet, quia delectatio perficit operationem, X Ethicorum. Minor probatur, quia ultimus finis hominis quo debet correspondere ultimo finis cuius, ut sicut finis cuius non est susceptibilis alicuius bonitatis, ita ultimus finis quo nulla perfectione sit perfectibilis, ultimus autem finis quo est ultima operatio quam de obiecto beatitudinis habet creatura rationis et hec est dilectio secundum omnes, igitur talis dilectio non est perfectibilis delectatione super addita, sed est ipsa dilectio.
Preterea, si dilectio et delectatio quam habent beati de Deo in patria realiter distinguuntur per divinam potentiam, posset beatus Deum diligere et in ipso non delectari, quod est absurdum. Consequentia patet, #V 38-r #V b quia dilectio naturaliter est prior delectatione si ponatur ab ipsa distingui. Primum autem potest absolvi a suo posteriori saltem divina potentia; igitur etc.
Note: Magister Fernandus in primo Preterea, ad idem arguebat quidam reverendus dominus et compatriota qui mecum concurrebat in lectura. Primo sic: posito actu dilectionis beatifice in voluntate cum circumscripto quicumque alio actu posteriori voluntas delectatur, igitur non est necessarium ponere delectationem esse distinctam a dilectione. Consequentia est nota. Antecedens probatur, quia per actum qui est magis perfectus et magis conveniens potentie respectu obiecti plus delectatur potentia in obiecto quam per actum minus convenientem. Sed dilectio beatifica est huiusmodi respectu delectationis. Si ponatur distincta, aliter modo magis pertinet ad beatitudinem quam ipsa, quod non videtur; igitur etc.
Preterea, si delectatio esset res distincta a dilectione, cum voluntas sit potentia finita, ponatur quod habeat ex presentia Dei clare visa tantam delectationem quantam potest habere. Hoc posito hec est vera: ista voluntas summe delectatur et cum dilectio Dei mediante que delectatur sit unum delectabile et presens ipsi potentie, vel delectatur in causa, vel non. Si sic, igitur delectatur in duobus, et per consequens prima delectatio non fuit summa, quod est contra positum. Si non, ergo potest respectu talis dilectionis habere volitionem, et per consequens tristaretur. Quo posito sequitur quod in eadem voluntate simul essent maxima delectatio et tristitia, quod est impossibile.
Preterea, si dilectio sit res distincta etc., Deus poterit facere quod stantibus dilectione et visione et unione anime ad verbum anima Christi non delectaretur de Deo, immo stante unione posset fieri quod cum illa dilectione et visione anime Christi esset summa tristitia, et per consequens summa miseria, quod non est dicendum. Ista consequentia patet, quia omnem rem absolutam distinctam ab alia Deus potest facere sine illa.
Responsio ad rationes istorum, videlicet Bernardi Oliverii
Ad primum istorum potest uno modo dici interimendo maiorem, quia non est maior repugnantia quod duo actus voluntatis distincti habeant pro obiecto bonum sub ratione boni quam quod actus intellectus et actus voluntatis, qui non minus, immo magis distinguuntur. Habeant sic bonum pro obiecto et tamen secundum videtur multis necessarium, quia constat quod per aliquem actum intellectus cognoscit bonum sub ratione boni, aliter voluntas feretur in incognitum, quod est omnino impossibile. Nec probatio valet, quia non minus distinguuntur per obiecta actus diversarum potentiarum, etiam per eum quam actus eiusdem potentie. Sed ad veritatem non est necessarium quod rationes formales obiective diversorum actuum sint ex natura rei formaliter distincte, aliter visio et dilectio beatifica non essent actus distincti, cum in Deo non sit aliqua distinctio ex natura rei nisi personarum vel proprietatum, etiam per istum doctorem.
Secundo potest dici quod aliter dilectio habet pro obiecto bonum sub ratione boni et aliter delectatio, quia dilectio habet pro obiecto bonum cognitum sub ratione boni, delectatio vero bonum cognitum et dilectum et per hoc et distinguuntur ex parte obiecti. Et quod illud sit rationabiliter dictum patet etiam per eum, quia desiderium et delectatio sunt actus voluntatis distincti secundum eum et tamen quilibet eorum habet pro obiecto bonum sub ratione boni, et sic distinguuntur per hoc quod desiderium habet pro obiecto bonum futurum, delectatio autem presens. Quilibet igitur istorum actuum habet pro obiecto bonum sub ratione boni, sed quia aliter et aliter distinguuntur sufficienter, et sic suo modo est in proposito, quia, licet dilectio et delectatio habeant pro obiecto bonum sub ratione boni, aliter tamen et aliter, ut patet. Et constat quod non minus variant rationem obiecti dilectum et non dilectum quam presens et non presens.
Ad secundum nego maiorem, quia per actum odii voluntas percipit obiectum extrinsecum, licet improprie voluntas dicatur percipere, et tamen constat quod actus odii non est amor et ex hoc apparet quod amare non est commune omnibus actibus voluntatis, sicut cognoscere omnibus actibus intellectus.
Ad tertium nego minorem, quia primus actus quem habet appetitus sensitivus de obiecto presente sensato est dilectio, non delectatio. Sed quia ad amorem naturaliter in appetitu sensitivo sequitur delectatio nisi impediatur, idcir-#V 38-v#V a-co, cum sensus gustat et videt, immediate delectatur appetitus, sicut immediate cum est ‘homo est risibilis’, quia ad humanitatem naturaliter sequitur risibilitas.
Ad quartum dico quod, licet delectatio sit propter operationem, non tamen omne illud quod movet hominem ad operationem est delectatio, quod patet etiam in exemplis suis, quia virtuosus non movetur ad actum generationis vel comestionis propter delectationem illam sensibilem, sed propter conservationem speciei vel individui que distincta res est a delectatione; martyres etiam non moriuntur propter delectationem, ut experientia docet, et sic de aliis.
Ad quintum patet quid dicendum ex solutione primi.
Ad sextum: si ratio demonstraret, concluderet visionem beatificam delectationem, cum sit ultimus finis quo creature beatificabilis, quia aliquid beatitudinis formaliter et intrinsece iuxta determinatione ecclesie. Et, si dicatur quod visio non est simpliciter ultimus finis quo, sed dilectio cum sit visione posterior, ita dicetur ei quod dilectio non est simpliciter ultimus finis quo, sed delectatio cui sit dilectione posterior.
Ad septimum multi negarent consequentiam, quia non videtur quod omne prius possit absolvi a suo posteriori, etiam divina virtute. Quod tamen sit de hoc non videtur inconveniens quod actus dilectionis beatifice per potentiam Dei absolutam potest esse sine delectatione, sicut actus visionis beatifice per potentiam Dei absolutam potest esse sine dilectione, etiam per istum doctorem.
Sed forte dicetur quod, si dilectio Dei beatifica sit separabilis a delectatione videns Deum intuitive, poterit Deum diligere beatifice et tristari de eodem, quod est absurdum. Consequentia videtur nota, quia cui non convenit alterum contrariorum, alterum potest inesse, cum contraria nata sint fieri circa idem, secundum Aristotelem in Predicamentis.
Ad hoc est dicendum quod consequentia non est bona, quia voluntas non tristatur nisi de obiecto disconveniente existente vel saltem apparente, sicut nec per oppositum delectatum nisi in obiecto convenienti altero istorum modorum. Deus autem intuitive visus non presentatur voluntati ut disconveniens aliquo modo, unde sicut Deus potest conservare actum visionis in beato sine dilectione, secundum multos, et tamen voluntas Deus colere visum odire non poterit, ut communiter tenetur, sicut est etiam in proposito dicendum. Et quando dicitur quod contraria nata sunt fieri, circa idem Aristoteles exponit se dicens: “nisi alterum istorum insit a natura”. In proposito autem naturaliter sequitur delectatio stante influentia generali.
Responsio ad rationes Fernandi
Ad primum vero aliorum nego antecedens. Et ad probationem potest dici primo ad maiorem quod non est vera nisi actus ille magis perfectus conveniens sit et magis delectatio, quia sola delectatione delectatur potentia formaliter. Potest etiam dici secundo interimendo minorem, quia dilectio beatifica non videtur perfectior delectatione beatifica, ut patet ex quarta conclusione presentis articuli, licet sit perfectior visione beatifica, ut credo. Nec probatio valet, quia concedo quod dilectio non magis pertinet ad beatitudinem quam delectatio, nec oppositum probatur.
Ad secundum dico quod procedit ex falsa imaginatione. Imaginatur enim quod dilectio beatifica sit causa delectationis, quod non est verum, quia delectatio beatifica, cum sit aliquid beatitudinis, essentialiter et intrinsece est a solo Deo effective. Et ulterius non sequitur dilectio causat delectationem, igitur illa delectatio causat aliam delectationem, cum ipsa sit essentialiter delectatio, sicut non sequitur hoc album refertur relatione a se distincta, igitur illa relatio refertur alia relatione, quia ipsa est essentialiter relatio.
Ad tertium: si illa deductio sit bona, sequitur quod delectatio non sit res distincta a visione, quod nullus diceret. Deductio patet, quia posito illo casu cum visio illa mediante qua delectatur sit unum delectabile et presens ipsi potentie vel delectatur in ea, vel non. Si sic, igitur delectatur in duobus, et per consequens prima delectatio non fuerat summa secundum eum. Si non, igitur potest habere volitionem respectu illius, et sic tristari. Quo posito sequitur quod in eadem voluntate sint simul maxima delectatio et #V 38-v #V b tristitia, quod est inconveniens, ad quod deducit.
Dico igitur ad rationes quando ponitur quod voluntas habeat tantam delectationem quantam habere potest, vel intelligit quod illa delectatio sit tanta quod non possit augeri, vel sit tanta quod simul cum ea non potest esse alia delectatio etiam respectu alterius obiecti. Si primo modo, concedo quod talis poterit delectari in dilectione et sic in duobus. Sed ex hoc non sequitur quod prima delectatio non sit summa modo predicto, sed quod simul cum ea potest compati quedam alia. Si secundo modo, concedo quod stante casu talis non poterit delectari in dilectione, quia est implicatio. Et quando dicitur 'igitur potest habere volitione respectu illius', nego consequentiam, nec probatur per eum. Et ultimum: si ratio illa sit bona, probatur sicut et precedens quod delectatio non sit res distincta a visione beatifica, quia, si sic, Deus poterit facere quod stante visione in anima Christi que nunc est sui unione ad verbum anima Christi non delectaretur de Deo et quod stantibus istis in anima Christi sit summa tristitia, quod est falsum et contra eum.
Respondeo igitur ad rationem et concedo quod stantibus istis anima Christi poterit non delectari de potentia Dei absoluta, sed dico quod stantibus istis non poterit esse in ipsa summa tristitia, sicut infert, nec istud probatur ab eo.
Contra tertiam conclusionem est quedam opinio communis multis que, licet concedat delectationem distingui realiter a dilectione, nullum tamen ponit actum elicitum; sed omnis, ut dicit, est sequela quedam et passio naturaliter consequens actum elicitum, pro quo quidam doctor noster arguit primo sic: Note: Michael de Massa in I, distinctione 1, questione 3, articulo 1 Sicut se habet appetitus naturalis in rebus cognitione carentibus et appetitus animalis in habentibus sensum, sic appetitus rationalis in habentibus rationem. Sed in rebus naturalibus cognitione carentibus appetitus naturalis non habet nisi duos actus elicitos privative et duos alios positive. Habet enim respectu rei convenientis absolutum unum actum elicitum positum, scilicet desiderium cui correspondet respectu rei disconvenientis absolute unus privativus, scilicet fuga. Alterum vero actum positivum habet respectu rei convenientis presentis et hoc est amor cui correspondet respectu rei presentis disconvenientis alter privativus, scilicet abhominatio seu detestatio, igitur appetitus rationalis non habebit nisi duos actus elicitos positive, scilicet desiderium respectu rei absentis convenienter et amorem respectu rei convenientis presentis. Sed delectatio est aliquid positivum respectu rei presentis et non actus amoris eliciti; igitur delectatio amicitie circa Deum non est aliquis eliciti, igitur delectatio amicitie circa Deum non est aliquis actus elicitus, sed passio quedam consequens actum amoris eliciti.
Secundo sic: sicut se habet actus elicitus potentie cognitive ad cognitionem, sic se habet actus elicitus potentie appetitive ad amorem. Sed omnis actus elicitus potentie cognitive est cognitio, quamvis non omne illud quod est de novo inductum in potentia cognitiva sit cognitio, sicut patet de specie et habitu; igitur omnis actus voluntatis elicitus sive potentie appetitive est amor, licet non omne illud quod de novo inducitur in potentia appetitiva sit amor. Sed delectatio non est realiter amor, ut dicit et bene in hoc, igitur delectatio non est aliquis actus elicitus voluntatis, sed passio quedam consequens actum amoris elicitum.
Tertio sic: illud quod derelinquitur ex unione potentie cum obiecto per actum elicitum non est actus elicitus, alias relatio et quicquid aliud sive absolutum sive respectivum derelinqueretur ex tali unione esset actus elicitus, quod patet esse falsum. Sed delectatio amicitie circa Deum derelinquitur in potentia volitiva ex unione potentie volitive cum subiecto fruibili per actum amoris amicitie. Talis delectatio non est proprie loquendo aliquis actus elicitus, sed sequela quidam vel passio consequens actum elicitum.
Quarto sic: si delectatio amicitie circa Deum vel aliqua alia esset operatio proprie dicta, in delectationibus esset procedere in infinitum. Consequens est rationi contrarium, igitur et antecedens. Consequentia probatur, quia, secundum Aristotelem X Ethicorum delectatio est propter operationem. Si igitur aliqua operatio esset delectatio propter illam, sequitur quedam #V 39-r #V a alia delectatio, et de illa quereretur secundo, et sic in infinitum. Et confirmatur per Commentatorem X Ethicorum, commento, ubi dicit expresse quod delectatio non est operatio, sed est operationi annexa et ipsam necessario consequitur.
Responsio ad rationes Michaelis de Massa
Ad primum istorum potest primo dici quod ratio istorum destruit se ipsam, quia, secundum omnes, sicut se habet desiderium ad amorem rei absentis, sic se habet delectatio ad amorem rei presentis. Sed desiderium rei presentis est actus elicitus voluntatis, ut dicitur in minori; igitur delectatio rei presentis etiam est actus elicitus voluntatis, quod contradicit conclusioni quam intendit. Et ulterius amor rei absentis et desiderium de eadem realtier distinguuntur, sicut patet ex supradictis deduci et presertim secundum illos qui concedunt delectationem distingui realiter a dilectione, sicut ille dictor concedit. Si ergo desiderium rei absentis sit actus elicitus voluntatis, sicut asserit illa minor, cum amor eiusdem sit etiam actus elicitus, non erunt tantum duo actus positivi voluntatis, sicut intendit, sed tres ad minus, unus scilicet respectu rei presentis, et duo respectu absentis, ut patet ex dictis. Ratio igitur destruit se ipsam et videtur.
Secundo potest dici quod non est simile de appetitu naturali et ceteris, sicut assumitur in maiori, prout in respondendo ad primam rationem contra primam conclusionem extitit declaratum, immo iste doctor met negat eam, Aureolus in I, distinctione 1, questione 2, articulo 2 et ex intentione declarat ipsam non esse universaliter veram et nunc assumit eam per se, quod nimis videtur mirabile in tanto doctore.
Ad secundum patet ex supradictis quod maior est falsa, quia non omnis actus voluntatis est amor, sicut aliquis actus intellectus est cognitio, aliter amor esset odium, quod est contradictio. Et ulterius ista ratio destruat precedente et econverso, quia in precedenti ratione dicitur quod appetitus rationabilis habet duos actus elicitos positive, videlicet desiderium respectu absentis et amorem respectu presentis, et duos privativos correspondentes, videlicet fugam et odium, igitur non omnis actus elicitus voluntatis est amor, sicut dicitur in ista. Nec valet si dicatur quod desiderium non est nisi amor rei absentis, quia pari ratione debet dici nisi velit loqui ad placitum quod delectatio non est nisi amor rei presentis, quod tamen ex intentione negat.
Ad tertium nego minorem, quia, licet delectatio cuius immediatus terminus obiectivalis est actus elicitus derelinquatur in voluntate ex unione potentie cum obiecto per actum elicitum, non tamen delectatio de qua loquimur. Cuius ratio est, quia ex tali unione potentie cum obiecto non derelinquitur delectatio que non est propter actum. Sed delectatio amicitie circa Deum non est propter actum, ut declaratum est supra, ergo decipitur igitur iste doctor per equivocationem, quia non distinguit inter delectationem cuius immediatus terminus obiectivalis non est operationis obiectum.
Ad quartum nego consequentiam. Et ad probationem potest dupliciter responderi. Primo quidem potest dici quod, licet sit ponenda delectatio propter operationem, id est ut continuetur operatio que non est essentialiter delectatio, non tamen propter operationem que formaliter est delectatio, quia talis habet ex se unde continuetur. Potest ulterius dici secundo quod, si propter delectationem illam que ponitur operatio sit ponenda quedam alia delectatio secunda, non erit operatio, sed passio illius delectationis que est operatio, et per consequens non erit ulterius procedendum etiam secundum eum.
Ad confirmationem Commentatoris dico quod Commentator loquitur de delectatione cuius immediatus terminus obiectivalis est operatio eo modo quo declaratum est supra, quia talis est per operationem, et ideo operationi annexa. De tali concedo quod non est operatio, sed passio.
Note: Ockham in I, distinctione 1, questione 2, articulo 4 Contra quartam conclusionem quidam doctor arguit primo sic: cuius contrarium est peius et imperfectius, illud est nobilium. Sed odium Dei est peius tristitia; igitur dilectio est nobilior delectatione. Maior videtur manifesta. Minor patet, quia ex quo utrumque est actus illud quod est magis fugiendum est peius, sed odium est magis fugiendum quam quecumque tri-#V 39-r #V b-stitia.
Preterea, creatura rationalis est perfectior creatura irrationali, igitur illud accidens per quod distinguitur maxime a creatura irrationali erit perfectius. Sed magis distinguitur per volitionem quam per quamcumque delectationem, quia maxime distinguitur per libertatem que est principium volitionis; ergo etc.
Preterea, amor amicitie est accidens perfectissimum quod potest alicui competere, igitur est perfectior delectatione. Antecedens patet, quia ille acceptatur maxime a Deo.
Preterea, amor vie est perfectior delectatione vie, igitur amor patrie est perfectior delectatione patrie, et per consequens totaliter amor est perfectior delectatione.
Preterea, sicut se habet operatio sensitiva ad delectationem sensitivam consequentem, sic se habet operatio intellectiva ad delectationem consequentem. Sed operatio sensitiva est perfectior delectatione; igitur etc. Assumptum patet per Commentatorem X Ethicorum, commento 12.
Responsio ad rationes Ockham
Ad primum istorum potest dici quod maior non est universaliter vera, aliter fides et spes essent nobiliores aliqua dilectione meritoria, quod non est verum. Consequentia patet, quia infidelitas et desperatio sunt deteriores quam odium proximi contrarium dilectioni meritorie eiusdem, unde regula debet intelligi de contrariis que se universaliter non includunt, sicut dilectio meritoria includit fidem et spem, quia sine ipsis non est possibilis, quod in proposito dici non potest, quia delectatio naturaliter supponit dilectionem, quia qui delectatur de aliquo, naturaliter diligit illud. Potest etiam dici secundo quod odium Dei non est simpliciter peius summa tristitia de eodem, sicut assumitur in minori, quia, sicut beatitudo formalis principalius consistit in delectatione quam in dilectione, ut patet ex dictis, sic etiam per oppositum pena infernalis principalius consistit in tristitia quam in odio, quia non est aliter pena nisi quod est contra voluntatem, sicut pulchre declarat Anselmus De conceptu virginali, capitulo 4. Et constat quod nihil est magis contra voluntatem quam tristitia.
Ad secundum nego consequentiam, quia angelus est perfectior homine et tamen non sequitur quod illud accidens per quod maxime distinguitur ab homine sit perfectius in ipso, aliter in angelo esset aliquod accidens perfectius visione et fruitione Dei, quod est manifeste falsum, cum in his consistat beatitudo sua formalis. Et consequentia est evidens, quia per ista non maxime distinguitur ab homine. Potest etiam dici secundo quod non magis distinguitur creatura rationalis ab irrationali per dilectionem Dei quam per dilectionem amicitie circa Deum, quia non minus repugnat creature irrationali delectatio quam dilectio. Potest etiam dici tertio quod delectatio amicitie circa Deum est quedam volitio sicut est dilectio, cum sit actus elicitus voluntatis, ut patet ex dictis, et ideo creatura rationalis non magis distinguitur ab irrationali per volitionem quam per quamcumque delectationem, sicut assumitur, nec per hoc concluditur quod dilectio sit nobilior delectatione.
Ad tertium nego antecedens. Nec probatio valet, quia non est universaliter verum quod illud sit simpliciter nobilius quod est Deo acceptabilius, aliter sequeretur quod dilectio Dei meritoria sit simpliciter nobilior quam substantia, quia ipsa creatura rationalis acceptatur maxime a Deo, non autem per substantiam.
Est tamen advertendum quod aliquid acceptatur a Deo sicut terminus vel subiectum acceptationis, et sic creatura rationalis acceptatur ad eternam beatitudinem consequendam aliquid sicut medium, et sic omnis actus meritorius est a Deo acceptus aliud sicut premium, et sic beatitudo formalis que iustis datur in premium est acceptatio. Ad propositum dico quod illud quod maxime acceptatur a Deo primo modo est simpliciter nobilius eo quod maxime acceptatur secundo et tertio modo, quia creatura rationalis est simpliciter nobilior quocumque actu meritorio et beatitudine sua formali. Et illud quod maxime acceptatur tertio modo est nobilius eo quod maxime acce-#V 39-v#V a-ptatur secundo modo, quia premium est nobilius merito, sed sic delectatio, non dilectio, maxime acceptatur a Deo, cum in delectatione consistat beatitudo principalius.
Ad quartum potest uno modo dici quod consequentia non est bona, quia, ut videtur multis, caritas vie potest adequari caritati patrie, et sic dilectio dilectioni. Sed delectatio vie non potest adequari delectationi patrie, et ideo non sequitur quod, si amor vie sit perfectior delectatione vie, quod amor patrie etc. Potest etiam dici secundo quod amor vie non est simpliciter nobilior delectatione vie, sed in genere, sicut nigredo decimi graduum est perfectior albedine quinti graduum, quia intensior in genere suo simpliciter, tamen perfectior est albedo, et sic in proposito delectatio. Potest etiam dici tertio quod amor vie in ratione meriti est perfectior delectatione vie. Non autem in ratione primii, et ideo non sequitur quod sit nobilior simpliciter, sicut assumitur, quia procedit a secundum quid ad simpliciter.
Ad quintum posset dici quod non est simile de delectatione sensitiva et intellectiva consequente, quia forte omnis delectatio in parte sensitiva est passio consequens operationem naturaliter, quia non video quod immediatus terminus obiectivalis delectationis sensitive sit obiectum extrinsecum, sed actus vel operatio que attingitur. Non enim delectatur gustus in vino propter se, sed in actu gustandi vinum, et sic de aliis. Si tamen in parte sensitiva sit aliqua delectatio que sit operatio proprie dicta, concedo quod talis est perfectior dilectione. Et ad Commentatorem dicendum quod loquitur de delectatione cuius immediatus terminus obiectivalis est operatio, et de tali conceditur quod sit propter operationem, non autem econverso, sed ex hoc nihil probatur.
Ad rationes principales. Ad primam patet quod non omnis delectatio est passio, sicut assumitur in minori, sed debet universaliter concludere, et ideo non sequitur quod nulla delectatio sit nobilior dilectione.
Ad secundam concedo quod aliqua delectatio est simpliciter nobilior dilectione, sicut et aliqua tristitia simpliciter peior odio, etc.