Secundo quero: utrum fruitio sit essentialiter dilectio vel delectatio.
Et videtur primo quod sit essentialiter dilectio, quia “frui est amore inherere alicui propter se”, sicut docet beatus Augustinus I De doctrina christiana, capitulo 1, igitur est formaliter amor. Amor autem et dilectio idem; ergo etc.
Contra beatum Augustinum I De Trinitate, capitulo 23, dicit quod “plenum gaudium nostrum quo amplius non est, est frui trinitate Deo”, igitur fruitio non est essentialiter dilectio, sed delectatio.
Respondeo. In ista questione erunt quattuor articuli, quia primo ponam unicam distinctionem, secundo quadruplicem conclusionem. Tertio movebo dubia et ultimo respondebo.
Quantum ad primum articulum distinguo primo de fruitione in communi, quia quedam est creata, quedam increata. Fruitione increata Deus fruitur se ipso. Fruitione vero creata ipso fruitur creatura. Et intelligo questionem de fruitione creata, quia de increata non est dubium quod est essentialiter dilectio vel dilectatio, cum sit essentialiter Deus qui est essentialiter quicquid habet.
Quantum ad secundum articulum pono quattuor conclusiones.
Prima est quod delectatio est aliquid fruitionis essentialiter et intrinsece. Ista conclusio probatur primo de fruitione beatifica sic: actus perfectissimus voluntatis est aliquid fruitionis beatifice essentialiter et intrinsecaliter. Patet ex terminis, sed delectatio amicitie circa Deum est actus perfectissimus voluntatis. Patet ex precedenti questione, ergo.
Secundo sic: omnis actus essentialiter beatificus, qui non est essentialiter visio nec aliquid visionis, est essentialiter fruitio vel aliquid fruitionis. Hoc patet, quia in his duobus precise consistit essentialiter beatitudo creature, ut patet per illam decretalem extravagantem domini benedicti De visione animarum. Sed delectatio amicitie circa Deum est actus essentialiter beatificus, sicut fuit declaratum in questione precedenti, et non essentialiter visio, nec aliquid visionis; igitur est essentialiter fruitio vel aliquid fruitionis.
Se-#V 39-v #V b-cundo probatur conclusio absolute primo sic: illud qui solo posito quocumque alio circumscripto ponit fruitio saltem partialiter est aliquid fruitionis essentialiter et intrinsece. Delectatio est huiusmodi, dicens beatus Augustinus 83 Questiones, questione 33 quod “frui dicimur ea re de qua capimus voluptatem sive delectationem”. Et De civitate Dei, capitulo dicit quod “ea re frui dicimus que nos non ad aliud referenda per se ipsam delectat”; igitur etc.
Secundo sic: illud proprie quo solo remoto non manet fruitio consumata et perfecta est aliquid fruitionis essentialiter et intrinsece. Delectatio est huiusmodi; ergo. Probatur minor, quia ubi non est quietatio, non est perfecta fruitio, quia fruitio, si sit perfecta, quietat voluntatem; sed ubi non est delectatio, non est quietatio, quia impossibile est quod appetitus careat delectatione et non desideret ipsam; igitur etc.
Ista conclusio potest multis modis confirmari. Primo auctoritate beati Augustini adducta in proponendo questione. Secundo auctoritate eiusdem expressa X De Trinitate, capitulo 23, de parvis, ubi dicit quod “fruimur cognitis in quibus ipsis propter se ipsa delectata quiescunt”. Et capitulo 26 dicit quod “frui est uti cum gaudio que verificari non possunt nisi delectatio sit essentialiter fruitio vel aliquid eius”. Et confirmatur, quia beatus Augustinus statim post verba ultimo allegata subdit proinde: “Omnis qui fruitur, utitur. Assumit aliquid in facultatem voluntatis cum sine delectationis”.
Ex quibus verbis evidenter apparet quod omnis qui fruitur assumit aliquid in facultatem voluntatis cum sine delectationis, quod non haberet veritatem si delectatio non esset de ratione fruitionis intrinseca et formali. Hec est etiam expressa sententiam Magistri in littera, qui protractans predicta verba beati Augustini, inquirit an fruamur in hac vita. Et probat quod non, quia beatus Augustinus dicit quod “frui est uti cum gaudio, non adhuc spes, sed iam rei”. Sed in hac vita, secundum Apostolum, “gauderemus in spe”.
Et tenens conclusionem affirmativam respondet dupliciter ad rationem. Primo quidem dicit quod in patria ubi perfecte gaudebimus, perfecte fruemur. In hac autem vita ubi gaudemus, in spe fruimur, sed non ad eo plene.
Secundo dicit quod qui fruitur etiam in hac vita, non tantum habet gaudium spei, sed etiam rei. Ex quibus solutionibus patet quod delectatio est aliquid fruitionis, secundum Magistrum, quia, si non, citius expeditus fuisset dicendo quod in hac vita fruimur, etiam si non gaudemus. Et modicum infra ponens differentiam inter fruitionem et usum sic: “frequenter dicitur frui, cum delectatione uti. Cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum gerit. Si tamen per causa pertranseris et ad id ubi permanendum est causa retuleris, uteris ea et abusive, non proprie, diceris frui. Si vero adheseris atque permanseris in ea finem leticie tue ponens, tunc vere et proprie frui dicendus es”. Hec ille.
Ex quibus evidenter apparet delectationem esse de ratione fruitionis essentialiter et intrinsece.
Secunda conclusio est quod dilectio est aliquid fruitionis essentialiter et intrinsece. Et ista conclusio non est dubia et per rationes factas ad conclusionem precedentem potest reduci, prima tamen excepta.
Primo, quia dilectio patrie est actus essentialiter beatificus et non est visio, nec aliquid visionis.
Secundo, quia posita sola dilectione rei propter se, ponitur fruitio saltem partialiter, dicente beato Augustino quod “frui est amore inherere” etc.
Tertio, quia sola dilectione remota non manet fruitio consumata et perfecta, etiam si sine dilectione esset possibilis delectatio, aliter circumscripta dilectione maneret visio et frutio consumpta et perfecta, et sic beatitudo, quod est impossibile.
Confirmatur tamen dupliciter. Primo, quia, secundum beatum Augustinum 83 Questiones, questione 30: “Omnis perversitas voluntatis que vitium nominatii est uti fruendis, vel frui utendis”, igitur omnis actus voluntatis perversus et vitiosus distinctus ab usu est essentialiter fruitio vel aliquid eius essentialiter et intrinsece. Sed dilectio creature propter se est actus voluntatis perversus et vitiosus distinctus ab usu; igitur.
Secundo, quia, sicut se habet dilectio inordinata ad fruitionem inordinatam, sic suo modo dilectio ordinata ad fruitionem ordinatam. Sed omnis dilectio inordinata, que non est usus, est aliquid fruitionis inordinate formaliter #V 40-r #V a et intrinsece ex ratione precedenti; igitur omnis dilectio ordinata ab usu distincta est aliquid fruitionis ordinate formaliter et intrinsece. Hec est intentio Magistri in littera dicens quod “si Deus non fruitur, nec utitur nobis, non invenio quomodo nos diligat”. Et sunt verba beati Augustini I De doctrina christiana, capitulo 36; igitur omnis dilectio est usus vel fruitio vel aliquid eorum. Sed non omnis est usus; igitur aliqua est fruitio vel aliquid eius formaliter et intrinsece.
Ex istis duabus conclusionibus sequitur quod fruitio non sit essentialiter unus actus, quia dilectio et delectatio non sunt unus actus essentialiter, sed distincti, ut patet ex questione precedenti.
Tertia conclusio est quod fruitio essentialiter includit simul et coniunctim actum dilectionis et delectationis, tanquam quoddam constitutum vel aggregatum ex eius.
Probatur primo sic: unus istorum actuum sine altero istorum non est totaliter fruitio, quia quocumque eorum circumscripto non manet fruitio consueta et perfecta, ut patet ex dictis, et quolibet eorum est aliquid fruitionis ex conclusionibus precedentibus, igitur fruitio essentialiter includit etc. Consequentia patet, quia sequitur anima non est totaliter homo, sed aliquid eius. Corpus non est totaliter homo, sed aliquid eius, igitur homo includit simul et semel coniunctim animam et corpus, tanquam quoddam compositum et constitutum ex ipsis.
Secundo sic: omne constitutum ex duobus distinctis respectu quorum unum non est in potentia respectu alterius, nec econtra, est unum unitate congregationis. Patet ex terminis. Sed fruitio est quoddam constitutum ex actibus dilectionis et delectationis, quia quocumque eorum circumscripto non manet totaliter fruitio et unus istorum non est in potentia respectu alterius, ut patet, nec econtra; igitur etc.
Tertio sic: fruitio non est aliquod unum unitate simplicitatis, quia dilectio et delectatio in ipsa realiter distinguuntur ex questione precedenti, nec unitate compositionis, quia unus istorum actuum non infert alterium, nec econtra, igitur et unum unitate agregationis.
Quarto sic: sicut se habet beatitudo ad visionem et fruitionem, sic se habet fruitio ad dilectionem et delectationem, quia, sicut visio et fruitio sunt aliquid beatitudinis, ita dilectio et delectatio aliquid fruitionis. Sed beatitudo essentialiter includit visionem et fruitionem simul et coniunctim, tanquam quoddam constitutum et aggregatum ex ipsis; igitur etc.
Ex istis conclusionibus patet quod fruitio est essentialiter dilectio et delectatio et quia de ratione ipsius, iuxta doctrinam beati Augustini, est inherere obiecto fruibili propter se, sequitur quod “frui sit amore inherere alicui rei propter se”, cum fine delectationis. Et ista videtur totalis et completa descriptio fruitionis, ex dictis beati Augustini et Magistri recollecta.
Quarta conclusio est quod fruitio principalius consistit in actu delectationis quam in actu dilectionis.
Probatur primo sic: fruitio est suprema perfectio voluntatis, igitur in eius actu perfectiori principalius consistit. Talis est actus delectationis, non dilectionis, ex precedenti questione; igitur etc.
Secundo sic: in illo actu principalius consistit fruitio quo augmentato, altero diminuto, fruitio dicitur augmentata et quo diminuto, altero augmentato, fruitio dicitur diminuta. Sed augmentata delectatione et diminuto amore fruitio dicitur aucta, et diminuta delectatione, augmentato amore fruitio dicitur diminuta; igitur etc. Probatur minor, quia tantam dilectionem potuit Deus dare in via beate virgini et forte fecit de facto, ut quibusdam videtur, quantam minimus sanctus habet in patria. Et tamen constat quod perfectius minimus sanctus fruitur et quod perfectius delectatur; ergo etc.
Tertio sic: ille actus principalius habet rationem fruitionis qui nobis promittitur in premium quam ille qui nobis precipitur in meritum, tum quia premium nobilium merito, tum quia fruitio principalius dicitur de termino quam de via, quia in termino, non in via, est perfecta qui est. Premium autem est terminus respectu meriti, sed dilectio nobis precipitur in meritum, quia hoc est premium et maximum mandatum: “in lege diliges dominum Deum tuum”, etc. Delectatio vero promittitur in premium, quia Iohanno 16: “iterum videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollet a vobis”, quod gaudium beatus Augustinus asserit esse beatitudinem, ergo etc.
Est tamen hic adver-#V 40-r #V b-tendum quod in istis conclusionibus non loquor de delectatione que ponitur passio operationis, quia non videtur mihi quod aliqua talis delectatio sit de ratione formali et intrinseca fruitionis saltem proprie dicta. Ratio huius est, quia quod non est de ratione formali et intrinseca beatitudinis, non est de ratione formali et intrinseca fruitionis et absolute, cum fruitio sit aliquid beatitudinis essentialiter et intrinsece. Sed nulla talis delectatio est de ratione formali et intrinseca beatitudinis; ergo. Probatur minor, quia quicquid de ratione formali et intrinseca beatitudinis est gratia sui et non alterius, cum beatitudo sit simpliciter sui gratia. Et ulterius finis quo creature rationalis, sed nulla talis delectatio est sui gratia, sed alterius, quia omnis talis est propter operationem, secundum Philosophum, ergo loquor de delectatione illa que est operatio proprie dicta de qua in precedenti questione ostendi quod est perfectior dilectione. Talis enim, ut mihi videtur, est aliquid fruitionis beatifice essentialiter et intrinsece, ut patet ex supradictis. Et hoc de secundo.
Quantum ad tertium et quartum articulum simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia.
Et primo contra primam conclusionem est quedam opinio satis communis que ponit fruitione non esse delectationem totaliter, nec partialiter, sed dilectionem precise, pro qua quidam doctor arguit primo sic: Note: Franciscus de Ma〈y〉ronis in I, distinctione 1, questione 2, articulo 42 Augustinus 83 Questiones, questione 30, dicit quod “summa perversitas est uti fruendis et frui utendis”. Perversitas autem peccati consistit in solo actu demeritorio.
Preterea, idem I De doctrina christiana dicit quod “frui est amore inherere alicui propter se”. Actus autem amoris est dilectio non delectatio.
Preterea, actus fruendi est mereri, et per consequens in potestati voluntatis, delectari autem aut tristari non.
Preterea, actus fruitionis in patria ponitur actus beatitudinis. Nulla tamen delectatio videtur beatificare, cum beatitudo sit operatio perfectissima.
Ad rationes Francisci
Ad primum istorum potest uno modo dici quod fruitio non precise est delectatio, quia dilectio est aliquid eius formaliter et intrinsece sicut delectatio, ut patet ex secunda conclusione. Conceditur ergo quod frui utendis sit summa perversitas, non tamen ratione utriusque, sed dilectionis precise. Et ideo non sequitur perversitas consistit in actu demeritorio non in delectatione, ergo delectatio non est aliquid fruitionis. Sed bene sequitur: igitur fruitio non est precise delectatio, quod concedo. Potest etiam dici secundo quod non solum dilectio inordinata, sed etiam delectatio est perversitas voluntatis, quia qui delectantur cum male faciunt et exultant in rebus pessimis gravius peccant.
Ad secundum, deductio est nulla, quia illa diffinitio non est totalis, sed partialis. Et ideo non sequitur quod fruitio sit dilectio totaliter, sed partialiter.
Ad tertium potest uno modo dici sicut ad primum quod fruitio ordinata et meritoria in viatore non est ratione delectationis, sed dilectionis precise.
Potest etiam dici secundo quod dilectio amicitie circa Deum est actus meritorius in viatore supposita gratia. Et ad probationem quando dicitur quod 'delectari non est in potestate voluntatis', dicendum quod, licet delectari non sit in potestate voluntatis consequenter, est tamen in eius potestate antecedenter, quia in potestate voluntatis est diligere Deum propter se vel non diligere, et sic delectari vel non delectari. Et hoc sufficit ad hoc quod delectatio amicitie sit actus meritorius in viatore supposita gratia. Ex quo est actus elicitus voluntatis.
Ad quartum nego minorem. Nec probatio valet, quia delectatio amicitie circa Deum non est passio, sed perfectissima operatio.
Contra secundam conclusionem et correlarium illatum potest sic argui: fruitio est essentialiter unius actus, igitur correlarium illatum est falsum et, si conclusio precedens est vera, dilectio non est fruitio, nec aliquid eius, nec essentialiter, nec intrinsece. Consequentia patet quantum ad primam partem, quia antecedens assumptum opponitur contradictorie illi correlario. Quantum ad secundam probatur, quia actus delectationis qui realiter distinguitur ab actu dilectionis ex conclusione precedenti est aliquid fruitionis essentialiter et intrinsece. Antecedens autem probatur a quoddam doctore nostro. Primo sic: #V 40-v #V a Note: Forrestarius in I, distinctione 1, questione 2, articulo 3 Quia fruitio idem est quod beatitudo, iuxta illud beatum Augustinum De doctrina christiana: “Hec est merces summa, ut Deo perfruamur”. Sed summa merces est in actu beatifico; igitur idem est fruitio quod beatitudo. Sed beatitudo formaliter consistit in uno actu sive loquamur de beatitudine simpliciter, sive in genere; igitur fruitio tam ista quam illa est unus simplex actus.
Preterea, obiectum fruibile, quod est obiectum fruitionis simpliciter, est unum simpliciter obiectum etiam fruitionis secundum quid, scilicet visio est unum simpliciter, igitur actus quo attingitur primo ab una potentia est unus, loquendo semper tam de fruitione secundum quid quam de fruitione simpliciter.
Preterea, non minoris perfectionis est ipsa voluntas respectu sui obiecti quam sint alie potentie cognitive et appetitive. Patet de se. Sed quelibet alia potentia sufficienter attingit obiectum suum sibi presens per unum actum; igitur et ipsa voluntas. Sed talis actus est ipsa fruitio; ergo etc.
Ad rationem fundamentalem nego antecedens, quia fruitio delectationem et dilectionem includit, que non sunt essentialiter unus actus, ut patet ex dictis.
Responsio ad rationes Forestarii
Et ad probationes istius doctoris respondeo.
Ad primum: ratio est ad oppositum, quia beatitudo non est essentialiter unus actus, sed plures. Consistit enim in visione et fruitione iuxta determinationem ecclesie. Et ulterius, fruitio non est idem quod beatitudo convertibiliter et adequate, sicut declarabitur questione sequenti, et ibi respondebitur ad auctoritatem beati Augustini.
Ad secundum concedo quod actus quo obiectum fruitionis simpliciter attingitur primo a potentia volitiva est unus simpliciter et hec est dilectio, non delectatio, quia delectatio presupponit dilectionem naturaliter, non autem econverso. Sed ex hoc non sequitur quod talis sit fruitio totaliter. Sufficit enim quod sit aliquid fruitionis partialiter. Videmus enim quod obiectum beatitudinis simpliciter est unum simpliciter, eo modo quo obiectum fruitionis est unum simpliciter et tamen actus quo primo attingitur ab intellectu vel voluntate non est beatitudo totaliter, licet sit aliquid eius partialiter. Et similiter dicendum est de obiecto beatitudinis secundum quid.
Ad tertium dico quod ex perfectione convenit voluntati quod attingat obiectum suum distinctis actibus subordinatis, quia delectari est perfectionis et soli convenit voluntati vel appetitui, ut suppono ad presens. Et aliqua delectatio est actus et operatio proprie dicta, ut patet ex dictis, igitur ratio magis est ad oppositum quam ad propositum.
Note: Gerardus de Senis in I, distinctione 1, questione 1, articulo 3
Contra tertiam conclusionem quidam doctor noster arguitur primo sic: si isti duo actus
essentialiter concurrerent ad fruitionem, unus eorum non poneretur in eius descriptione
aut diffinitione sine altero. Consequens est falsum, igitur et antecedens. Consequentia
est de se nota et falsitas consequentis probatur, quia in diffinitione illa beati
Augustini, “frui est alicui amore inherere” etc., ponitur amor sine
dilectationedelectatione.
Preterea, si fruitio aggregaret essentialiter istos duos actus, sequeretur quod unus eorum non faceret inherere obiecto fruibili sine altero. Consequens est falsum, igitur et antecedens. Consequentia probatur, quia, si unus eorum faceret inherere obiecto sine altero, ille solus esset vera fruitio, quia ratio fruitionis est “inherere alicui rei propter se ipsam”, sicut diffinit Augustinus. Falsitas consequentis probatur, quia actus amoris, cum precedat actum delectationis, habet omnem suam perfectionem intrinsecam antequam delectatio superveniat, et per consequens facit inherere sine illo.
Responsio ad rationes Gerardi
Ad primum istorum concedo quod in diffinitione fruitionis totali et adequata unus illorum actuum non ponitur sine altero. In diffinitione autem partiali sic, sicut in diffinitione partiali beatitudinis ponitur visio sine fruitione et econverso, quia tales sunt quam plures diffinitiones Augustini qui quandoque diffinit fruitionem per solam dilectionem, quandoque per solam delectationem, ut patet per Magistrum in littera.
Ad secundum dico quod non quecumque sufficit inhesio ad fruitionem, aliter visio esset essentialiter fruitio, quia per ipsam inheremus obiecto fruibili propter se. Concedo igitur quod amor facit perfecte inherere uniendo et transforman-#V 40-v #V b-do amantem in id quod amatur sine delectatione. Delectatio tamen facit perfectam inhesionem gaudii et exultationis et iste due inhesiones faciunt unam perfectam inhesionem, non quidem unitate simplicitatis, sed cuiusdam aggregationis et totalitatis, et sic integrant naturam fruitionis.
Note: Gerardus ubi supra Contra quartam conclusionem quidam doctor noster arguit sic. Primo sic: de illo actu prius et verius dicitur fruitio qui perfectiorem adhesionem facit obiecto. Dilectio est huiusmodi, non delectatio; ergo. Maior patet ex significato nominis. Probatur minor, quia inhesio per amorem est causa inhesionis per delectationem, ergo perfectior.
Secundo sic: de illo actu per prius et verius dicitur fruitio qui facit voluntatem inherere obiecto fruibili per se et immediate. Huiusmodi est amor et non delectatio; ergo. Maior patet ex significato nominis sicut prius. Probatur minor, quia delectatio non facit inherere obiecto fruibili nisi mediante amore, amor autem per se et immediate; ergo etc.
Tertio sic: de illo actu prius et verius dicitur fruitio in quo consistit formaliter
ratio meriti. Et iste est actus amoris, non delectationis; ergo. Maior patet, quia totum
meritum nostrum consistit in fruitione ordinata et per oppositum totum demeritum in
fruitione inordinata, dicente beato Augustino X De
Trinitate, capitulo 10, quod “non est alia vita hominum vitiosa atque culpabilis
quam male utens et male fruens”. Probatur minor, quia meritum et demeritum formaliter
consistitconsistunt in actu libero et simpliciter voluntario. Talis autem est amor, non
delectatio, quia delectatio necessario sequitur ad amorem; igitur non est libera, nec
simpliciter voluntaria nisi quia actus amoris quem sequitur est voluntarius.
Note: Michael de Massa in I, distinctio 1, questione 10, articulo 1 Ad idem arguit quidam alius doctor noster quarto sic: de ratione fruitionis est esse ultimum finaliter propter quid tanquam propter finem sunt cetera, igitur illud cui maxime convenit esse tale principalius pertinet ad fruitionem. Huiusmodi est amor, non delectatio; ergo. Probatur minor, quia delectatio est per actum amoris tanquam per finem aliquo modo. Derelinquitur enim ex unione potentie volitive cum obiecto fruibili per actum amoris et ex ipsa delectatione derelicta intenditur amor et prestatur fomentum continuationis amoris, et ideo aliquo modo delectatio amicitie est propter actum amoris, sicut propter finem, non econverso.
Responsio ad rationes Gerardi
Ad primum nego minorem, quia inhesio per delectationem, cum sit gaudii et exultationis et quietans ultimate, est simpliciter perfectior quam inhesio per amorem. Nec probatio valet, quia inhesio per amorem non est causa efficiens inhesionis per delectationem, nec perficiens, immo potius econverso, quia delectatio de qua loquimur perficit operationem, non dilectio, sed est causa prima et sine qua non, quia delectatio presupponit amorem, sicut cognitio est causa dilectionis, quia dilectio cognitionis presupponit. Sed ex hoc nihil concluditur, aliter posset concludi contra eum quod fruitio in visione principalius consisteret etc.
Ad secundum dico qudo equivocatur de immediatione. Potest enim ista immediatio dupliciter sumi. Uno modo sic quod inter amorem et eius obiectum nullum cadit medium. Inter delectationem autem et eius obiectum cadat aliquod medium et in isto sensu maior est vera. Sed illo modo minor est falsa evidenter, quia delectatio amicitie circa Deum ita immediate respicit obiectum fruibile sicut amor. Alio modo potest accipi immediatio ut illud dicatur immediatius, quod est prius, et in isto sensu minor sit vera. Maior tamen est falsa, quia in actibus essentialiter ordinatis prior origine est perfectione posterior, immo, si ratio aliquid concluderet, fruitio verius diceretur de visione, quia precedit actum amoris et delectationis, quod falsum est etiam per eos.
Ad tertium nego maiorem, quia, ut patet ex dictis, fruitio verius dicitur de actu illo in quo consistit principaliter premium. Huiusmodi autem est delectatio. Est igitur ratio ad oppositum, non autem ad propositum. Nec probatio minoris valet quicquid sit de veritate #V 41-r #V a eiusdem, quia ad claram visionem obiecti beatifici necessario sequitur amor etiam per eos, et tamen constat quod actus amoris est ex se formaliter liber et simpliciter voluntarius.
Responsio ad rationes Michaelis de Massa.
Ad quartum nego minorem, quia, licet delectatio cuius immediatus terminus obiectalis est amor sit propter actum amoris sicut tanquam propter finem, quia talis delectatio ponitur eius passio et derelinquitur ex unione potentie cum obiecto per talem actum, ut dictum est supra, delectatio tamen amicitie circa Deum nullo modo tanquam finem respicit actum amoris, nec talis derelinquitur ex unione potentie etc., quia non ponitur eius passio. Decipitur igitur iste doctor, quia non distinguit inter delectationem que est passio et illam que non est passio.
Ad rationes principales patet quod per illas auctoritates non diffinitur fruitio formaliter, sed solum partialiter etc.