Liber I, Distinctio 1, Quaestio 3

Tertio queritur: utrum fruitio proprie dicta in creaturis sit solius voluntatis formaliter et subiective.

Rationes principales

Et videtur primo quod non, quia eiusdem est frui et delectari in aliquo propter se, cum fruitio sit ultima delectatio. Sed delectari in aliquo propter se non est solius voluntatis, sed cuiuslibet appetitus et cuiuslibet potentie beatificabilis, ut videtur; ergo.

Contra: illius potentie est precipue fruitio formaliter et subiective que habet Deum pro obiecto sub ratione summi boni et ultimi finis. Sola voluntas est huiusmodi; ergo. Probatur maior, quia ratio finis est ratio fruibilitatis in obiecto per se fruibili.

Divisio quaestionis

Respondeo. In ista questione erunt quattuor articuli, quia primo ponam aliquas distinctiones, secundo conclusiones, tertio movebo dubia, et ultimo respondebo.

Primus articulus

Quantum ad primum articulum, distinguo primo de fruitione in communi, quia quedam est proprie dicta, quedam largo modo sumpta. Pro cuius declaratione notandum quod de ratione fruitionis est inherere obiecto fruibili per se, ut patet ex questione precedenti, quod contingit fieri dupliciter negative, scilicet et positive. Negative quidem, quia appetitus inheret illi et non per alterum cui magis vel minus inhereat, sed absolute acceptatur sine comparatione ad alius. Positive vero, quia prefert illud cuicumque alteri, et per consequens acceptatur ut summum. Et quia huiusmodi inhesio sit per amorem et delectationem simul, patet ex eadem questione. Dico quod fruitio proprie dicta est amore inherere alicui rei propter se positive cum fine delectationis. Et hoc tantum convenit nature intellectuali, quia sola intellectualis natura potest aliquid acceptare ut summum. Et de tali loquitur beatus Augustinus X De Trinitate, capitulo 23, dicens quod “fruimur cognitis” etc. Fruitio vero largo moro sumpta est amore inherere alicui rei propter se negative cum fine delectationis et hoc possibile etiam ipsis brutis, unde beatus Augustinus 83 Questiones IV, 30: “frui”, inquit, “cibo et qualibet corporali voluptate non absurde extimantur et bestie”. Secundo distinguo de fruitione proprie dicta, quia quedam est creata et quedam increata, sicut in precedenti questione dicebatur.

His premissis patet titulus questionis, quia non queritur de fruitione largo modo sumpta. Talis enim potest esse in parte sensitiva, cum sit communicabilis ipsis brutis; nec de fruitione increata. Talis enim non est in aliquo subiective, quia esse in aliquo subiective convenit accidenti. In Deo autem nullum est accidens, sed tantum de fruitione proprie dicta in creaturis.

Et hoc de primo.

Secundus articulus

Quantum ad secundum articulum pono quattuor conclusiones.

〈Conclusio prima〉

Prima est quod delectari non est alicuius potentie cognitive, sed solius appetitive formaliter et subiective.

Probatur primo sic: cuius est formaliter delectari, eius est formaliter tristari. Hoc patet, quia contraria nata sunt fieri circa idem, sed constat quod nullius potentie cognitive est formaliter tristari, sed appetitive tantum, cum tristitia sit de his que nobis nolentibus accidunt, secundum Philosophum et experientiam; #V 41-r #V b ergo etc.

Secundo sic: eiusdem potentie est formaliter delectatio de re presenti et desiderium de re absenti. Sed desiderium est solius potentie appetitive et non cognitive in quibus experitur; ergo.

Tertio sic: intellectus creati non est formaliter delectari, ergo nullius potentie cognitive. Consequentia patet, quia, si aliqua potentia cognitiva posset in creaturis delectari, hoc maxime esset potentia intellectiva. Antecedens probatur ad presens dupliciter. Primo sic: si delectatio esset formaliter in intellectu, precederet omnem actum voluntatis, et sic actum dilectionis cuius oppositum experimur, quia, si aliquis intelligat aliud et non diligat illud, non delectatur in illo, immo potest tristari si illud odiat. Consequentia patet, quia, si delectatio esset in intellectu, vel esset actus vel passio consequens actum naturaliter. Si detur primum, clara est consequentia, quia actus intellectus precedit actum voluntatis. Si detur secundum, idem sequitur, quia passio non est duratione posterior eo cuius est passio; ergo etc.

Secundo sic: si delectatio esset in intellectu, de eodem posset esse delectatio in intellectu et tristitia in voluntate, quod est manifeste falsum. Consequentia probatur, quia, si delectatio est in intellectu cum intellectus intelligit, aliquod conveniens delectatur. Et certum est quod illud potest voluntas odire cum sit potentia libera et sic tristari; igitur etc.

Ex ista conclusione sequitur quod non omnis potentia fruitur in patria accepta fruitione pro delectatione, sicut videtur quidam. Deductio est evidens, quia cuius non est delectari, eius non est frui accepta fruitione pro delectatione. Sed non omnis potentia delectatur etiam in patria, cum nullius potentie cognitive sit delectari formaliter et subiective, ut patet ex conclusione precedenti.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est quod fruitio patrie non est beatitudo convertibiliter et adequate.

Ista conclusio pro nunc non debet alicui catholico esse dubia, licet alias fuerit aliquibus, immo multis et magnis doctoribus dubia. Ratio huius est, quia beatitudo formalis creature rationalis est essentialiter fruitio et aliquid quod non est fruitio nec aliquid fruitionis essentialiter et intrinsece, igitur beatitudo non est convertibiliter fruitio, nec econverso. Consequentia evidens est, aliter totum et pars essent convertibiliter et adequate, quod est impossibile. Et antecedens patet, quia beatitudo formalis creature consistit in visione et fruitione essentialiter et intrinsece, sicut patet ex questione precedenti.

Et confirmatur, quia, si visio esset fruitio vel aliud eius intrinsece essentialiter, valde improprie diceretur quod beatitudo consistit in visione et fruitione, quia quod sic est fruitio vel aliquid eius non condividitur fruitioni.

Ex ista conclusione sequitur quod ista consequentia est nulla. Intellectus beatificetur in patria, igitur fruitur in patria, cuius contrarium videtur quibusdam. Deductio est evidens, quia beatitudo non est convertibilis cum fruitione, sed fruitio est aliquid quod non est beatitudo, nec aliquid eius essentialiter et intrinsece, ut patet ex dictis.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio est quod fruitio proprie dicta in creaturis non est solius intellectus formaliter et subiective.

Probatur primo sic: cuius non est formaliter diligere, eius non est precise frui formaliter et subiective. Hoc patet, quia dilectio est aliquid fruitionis essentialiter et intrinsece, sicut patet ex questione precedentis. Sed constat quod diligere non est formaliter ipsius intellectus, nec alicuius potentie cognitive; ergo etc.

Secundo sic: cuius non est formaliter delectari, eius non est precise frui. Hoc patet, sicut et maior precedentis rationis, quia delectatio est de ratione formali et intrinseca fruitionis ex eadem questione. Sed delectari non est ipsius intellectus, nec aliquid potentie cognitive formaliter et subiective, sicut patet ex prima conclusione; igitur etc.

Tertio sic: de ratione fruitionis est in obiecto fruibili ultimate quietari, sed fruitio secundum beatum Augustinum De Trinitate, capitulo (): “Frui dicitur a fructu. Fructus autem est ultimum quod de arbore expectatur”. Et per consequens quietat ultimate, igitur ex opposito cuius non est ultimate quietari eius non est precise frui. Sed potentie intellective non est ultimate quietari, cum eius actus non sit simpliciter ulti-#V 41-v#V a-mus; ergo etc.

Quarto sic: si fruitio proprie dicta in creaturis esset solius intellectus formaliter et subiective, posita operatione intellectus posset poni fruitio in potentia volitiva per possibile vel impossibile quocumque posito vel remoto. Consequens est falsum, igitur antecedens. Consequentia est nota. Falsitas consequentis probatur, quia positis in voluntate odio et tristitia respectu obiecti fruibilis amore et delectatione remotis, non potest poni fruitio et presertim beatifica; igitur etc.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio est quod fruitio proprie dicta in creaturis non est utriusque potentie intellectus, scilicet et voluntatis formaliter et subiective, sed voluntatis precise.

Probatur primo sic: solius voluntatis in creaturis est amore inherere obiecto fruibili propter se positive cum fine delectationis, igitur solius voluntatis est proprie frui formaliter et subiective. Antecedens patet de se et ex supradictis. Consequentia tenet per locum a diffinitione, quia hec est diffinitio fruitionis proprie dicta, ut patet ex primo articulo, igitur.

Secundo sic: quod convenit voluntati, ut distinguitur ab intellectu, non convenit intellectui et voluntati, sed voluntati precise. Frui est huiusmodi,; ergo. Minor probatur auctoritate beati Augustini X De Trinitate, capitulo 10, de magnis, vel 33 de parvis, ubi facta comparatione inter memoriam, intellectum et voluntatem subdit duobus, igitur horum trium memoria et intelligentia multarum rerum notitia atque scientia continetur. Voluntas autem adest per quam fruatur eius vel utatur, igitur frui et uti conveniunt voluntati ut prescindit ab intellectu pariter et memoria; igitur etc.

Tertio sic: uti non est utriusque potentie formaliter et subiective, sed voluntatis precise, igitur et frui. Consequentia patet, eiusdem potentie est moveri in finem et quiescere in eodem, cum motus sit propter quietem. Sed uti nihil alius est quam moveri in finem, frui autem quiescere in eodem; ergo. Antecedens probatur tripliciter. Primo, quia uti convenit voluntati ut prescindit ab intellectu ex ratione precedenti. Secundo, quia abuti non est utriusque potentie formaliter et subiective, sed voluntatis precise, ergo et uti. Consequentia patet, quia contraria nata sunt fieri circa idem, cum in eodem susceptibili vicissim insunt. Uti autem et abuti sunt actus contrarii. Antecedens probatur, quia abuti rebus est demeritum et peccatum. Peccare autem et demereri non est intellectus, sed voluntatis precise, dicens beatus Augustinus De libero arbitrio, libro 3, capitulo 11, quod “non est cui imputetur recte peccatum nisi soli voluntati”, quod pulcre deducit I Retractationum, capitulo dicens: “Non est cui recte imputetur peccatum nisi peccanti”. Non est ergo cui recte imputetur peccatum nisi volenti, propter quod concludit ibidem, capitulo sequenti.

Tertio, quia cuiuscumque potentie est uti, est eiusdem mereri, cum uti sit mereri supposita gratia, sicut abuti demereri per locum ab oppositis. Sed mereri non est utriusque potentie, sed voluntatis precise, ut patet per beatum Augustinum; igitur etc.

Quarto ad principale sic: fruitio inordinata non est utriusque potentie formaliter et subiective, sed voluntatis precise, igitur nec ordinata, et sic nulla. Patet secunda consequentia, quia omnis fruitio proprie dicta est ordinata vel inordinata. Patet ex prima, quia eiusdem potentie est frui inordinate et ordinate et non alterius ubi possibilis est inordinata fruitio. Probatur antecedens, quia fruitio inordinata est demeritoria in viatore, dicente beato Augustino X De Trinitate, capitulo 10, quod “non est alia vita hominum vitiosa atque culpabilis quam male utens et male fruens”. Et 83 Questiones, questione 30, quod “omnis perversitas voluntatis que vitium nominatur est frui utendis et uti fruendis”, ut allegatum est supra. Sed demeritorium non est utriusque potentie formaliter et subiective, sed voluntatis precise ex ratione precedenti; igitur etc.

Tertius et quartus articulus

Quantum ad tertium et quartum articulum simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam conclusionem et eius corellarium est quedam opinio cuiusdam moderni doctores que potest reduci ad duo puncta, quia primo distinguit de fruitione dicens #V 41-v #V b quod fruitio quandoque accipitur pro mero actu, quandoque pro mera passione, quandoque pro utroque simul.

Note: Landulphus in I, libro I, questione ultima, articulo 2

Pro mero actu accipitur I De doctrina christiana, capitulo 1, ubi dicitur quod “frui est amore inherere” etc. Pro mera passione accipitur I De Trinitate, capitulo 23, ubi dicitur quod “plenum gaudium nostrum est frui trinitate Deo”. Pro utroque vero simul accipitur X De Trinitate, capitulo 10, ubi dicitur quod “fruimur cognitis”.

Secundo ponit conclusiones. Et dimissis conclusionibus quibusdam que non sunt ad propositum capio ex dictis suis quinque conclusiones.

Prima est quod frui, quando accipitur pro actu, non est idem quod delectari. Ratio huius est, quia amor et delectatio non sunt idem eo quod actus non est passio sequens eum. Frui autem, ut est actus, est idem quod amor.

Secunda conclusio est quod frui, si accipitur pro passione, est idem quod delectari et ita fruitio est idem quod delectatio. Ratio huius est, quia delectatio est passio, ut patet in infinitis locis libri Ethicorum, igitur fruitio que est passio est idem quod delectatio.

Tertia conclusio est quod frui, ut includit actum et passionem, non est delectari precise, sed simul est amare et delectari, quia includens actum et passionem sequentem est simul amor et delectatio. Sed frui isto modo includit actum et passionem; ergo etc.

Quarta conclusio est quod delectari est cuiuslibet potentie tam cognitive quam appetitive formaliter et subiective, et hec opponitur contradictorie conclusioni mee. Ista conclusio probatur ex dictis suis. Primo de delectatione consequente apprehensionem sensuum particularium, quia vel talis delectatio est in ipsis sensibus particularibus, vel in appetitu sensitivo, vel in appetitu sensibus particularibus complantato. Non in appetitu sensitivo, quia posito quod delectatio non esset in potentiis apprehensivis, sed in appetitu consequente, adhuc non poneretur in appetitu sensitivo nisi delectatio illa que consequitur apprehensionem imaginativam et fantasticam. Nec in appetitu sensibus particularibus complantato, quia vel talis appetitus esset aliqua potentia realiter distincta a sensibus, vel eadem. Si alia, ergo quot erunt potentie cognitive tot erunt appetitus, et tunc virtus moralis circa passiones sequentes operationem alicuius sensus particularis poneretur in appetitu complantato in sensibus, non in appetitu sensitivo, et tunc temperantia esset in appetitu gustui complantato et tactui, quod est falsum. Et confirmatur, quia in illo ponitur virtus ubi est passio circa quam est virtus. Sed passio est in illo appetitu complantato ex supposito;, igitur ibi erit virtus, quod est contra Aristotelem. Si autem ille appetitus complantatus est idem realiter quod sensus, sicut delectatio est in illo appetitu, ita et in sensu. Non enim est aliud appetitus complantatus quam naturalis inclinatio sensus que non est alia res a sensu, sicut appetitus et inclinatio gravis non est alius a gravi. Patet igitur quod talis delectatio non est in appetitu sensitivo, nec in appetitu sensibus exterioribus complantato et ab ipsis realiter distincto, igitur erit in ipsis sensibus, quod est propositum.

Secundo probatur conclusio de delectatione consequente apprehensionem intellectivam. Primo sic: non est aliqua delectatio in voluntate absque aliquo actu in ea. Sed potest esse summa speculatio in intellectu absque actu in voluntate; igitur delectatio sequens speculationem non est in voluntate, et per consequens in intellectu erit. Maior patet, quia non potest voluntas delectari nullo habitu actu circa delectabile. Minor etiam patet, quia non est necessarium quod voluntas velit quod intellectus speculetur.

Tertio sic: Philosophus posuit felicitatem principaliter in intellectu quia in speculatione, et ad ipsam sequi maximam delectationem, X Ethicorum, et quod se ipsa nullo modo delectaretur potentia speculari non videtur ad eius intentionem.

Quinta conclusio istius doctoris est quod accepta fruitione pro delectatione omnis potentia, tam cognitiva quam appetitiva, fruitur in patria et hoc contradicit correlario meo. Ratio istius conclusionis est quod in patria omnis potentia delectabitur in summo, igitur, si frui sit delectari, frui erit omnium potentiarum.

Contra Landulphum.

#V 42-r #V a Ista opinio multa ponit et propter ultimas duas conclusiones in quibus contradicit conclusioni et correlario meo que non reputo vera. Et ideo pono contra eas aliquas propositiones.

Prima est quod fruitio proprie dicta nunquam accipitur a beato Augustino, nec potest accipi pro mera passione, sicut iste doctor in distinctione sua. Ista propositio fuit aliqualiter declarata in quarta conclusione precedentis questione, quia, cum fruitio sit de ratione formali et intrinseca beatitudinis, nulla passio potest esse fruitio, nec aliquid eius essentialiter et intrinsece. Et potest confirmari, quia nulla passio potest esse ultima et suprema perfectio nature intellectualis, nec aliquid eius essentialiter et intrinsece, cum talis sit eius ultimus finis quo. Sed fruitio est ultima et suprema perfectio nature intellectualis; ergo etc.

Secunda propositio est quod fruitio accepta pro aliquo actu est idem quod delectatio, cuius oppositum patet per secundam conclusionem suam. Ista propositio patet ex supradictis, quia fruitio accepta pro delectatione est idem quod delectatio, sed accepta pro delectatione accipitur pro actu, non pro passione, quia delectatio que ponitur de ratione formali et intrinseca fruitionis non est passio, sed actus sive operatio, ut patet ex conclusionibus precedentibus, ergo. Nec ratio istius doctoris concludit, quia frui, ut est actus, non est idem quod amor convertibiliter et adequate. Includit enim actum amoris et delectationis essentialiter et intrinsece, ut dictum est pluries.

Tertia propositio est quod ista propositio non est vera. Frui, ut accipitur pro passione, est idem quod delectari, sicut iste doctor imaginatur. Et hec sequitur ex precedentibus. Primo, quia illa propositio non est vera que implicat unam falsam, sed illa propositio ‘frui, ut accipitur pro passione, est idem quod delectari’ implicat istam 'frui quandoque accipitur pro passione' et hec est falsa, sicut patet ex prima propositione, ergo. Secundo, quia fruitio accepta pro delectatione accipitur pro actu, non pro passione, sicut patet ex secunda propositione, igitur accepta pro passione, etiam si posset sic accipi, non est idem quod delectari. Nec ratio istius doctoris valet, quia nusquam invenitur dictum ab Aristotele quod omnis delectatio sit passio, nec iste doctor adducit aliquam auctoritatem ad hoc, licet dicat quod in infinitis locis libri Aristotelis seu Ethicorum habeatur. Ex istis sequitur quod etiam tertia conclusio illius doctoris non est vera, videlicet quod frui, ut includit actum et passionem, simul est amare et delectari. Deductio est evidens. Et ad rationem illius patet quid sit dicendum ex supradictis. Patet igitur quod iste doctor minus sufficienter loquit de fruitione, quia, licet fruitio includat dilectionem et delectationem essentialiter et intrinsece, illa tamen delectatio non est passio, sed operatio. Nec rationes quas adducit pro quarta et quinta conclusione que directe sunt ad propositum concludunt. Primo igitur pro quarta conclusione dico quod delectatio consequens apprehensionem sensuum particularium non est in istis sensibus subiective, sed in appetitu sensitivo, secundum Aristotelem et secundum eum, sicut et virtus moralis circa passiones sequentes operationes sensuum particularium non est in ipsis sensibus, sed in appetitu sensitivo, secundum Aristotelem et eum. Nec probatio valet, quia in appetitu sensitivo non solum est delectatio que sequitur apprehensionem imaginativam et fantasticam, sed etiam delectatio que sequitur apprehensionem sensuum exteriorum. Et quod ita oporteat dicere patet ex dictis suis, quia in illo ponitur delectatio consequens apprehensionem sensuum exteriorum in quo ponitur virtus moralis circa passiones sequentes operationes ipsorum. Ista propositio patet ex dictis suis, quia ipse probat quod talis delectatio non sit in appetitu sensibus complantato, quia, si sic, virtus moralis predicta poneretur in ipso. Hec autem deductio, ut patet, non tenet nisi in virtute propositionis assumpte. Sed virtus illa moralis, secundum Aristotelem et secundum ipsum, non est in ipsis sensibus exterioribus, sed in appetitu sensitivo; igitur. Et in hoc iste doctor contradicit sibi et videtur.

Secundo potest responderi ad rationem, etiam si concedatur quod cuilibet sensui exteriorum sit complantatus proprius appetitus, quia tunc dicetur quod talis delectatio est in appetitu illo sensibus complantato. Et quando dicitur quod vel iste appetitus est aliqua potentia realiter distincta a sensibus, vel eadem, concedo quod sit distinca et concedo ultimus quod tot erunt appetitus complantati quasi potentie cognitive. Et quando infertur quod tunc virtus moralis circa passiones sequentes operationem alicuius sensus particula-#V 42-r #V b-ris ponetur in appetitu illo sensibus complantato, potest dupliciter responderi.

Primo quidem potest concedi consequens, quia non videtur aliquod inconveniens supposito quod sit dare talem appetitum complantatum quod temperantia circa gustum sit in appetitu gustui complantato et temperantia circa tactum in appetitu tactui complantato. Nec illud est contra Aristotelem, quia Aristoteles non dicit nisi quod talis appetitus est in appetitu sensitivo. Et constat quod talis appetitus sensui complantatus est appetitus sensitivus.

Secundo potest negari consequentia, quia non omnem secundum eum quod virtus moralis sit in eodem cum delectatione, aliter cum illa delectatio in ipsis sensibus secundum eum virtus illa moralis esset in sensibus, quod est contra eum. Et ad confirmationem quando dicitur quod 'in illo ponitur virtus moralis, ubi est passio circa quam est virtus', vel loquitur de passione que est delectatio, vel de alia. Si de alia, non est ad propositum, quia non est concessum quod aliqua alia passio sit in illo appetitu, sed de delectatione. Patet per eum quod propositio non est vera vel omnem ipsum concedere quod virtus illa moralis non sit in appetitu sensitivo, sed in ipsis sensibus exterioribus, quod tamen negat. Nec valet evasio istius doctoris. Dicit enim quod in sensu delectatio non est mala, sed bona, quia sequitur operationem, sed est mala vel bona inquantum appetitus ordinate vel inordinate delectatur in eo quod causatur in ipso. Ratio non est simile de sensu et appetitu. Nec sequitur quod virtus moralis sit in sensu sicut sequitur quod sit in appetitu. Ista tamen evasio est nulla, quod patet.

Primo, quia delectatio que ponitur passio operationis non est bona vel mala nisi propter bonitatem vel malitiam operationis, igitur, si delectatio illa non est mala, sed bona in sensu quia sequitur operationem, non erit mala, sed bona in appetitu per eadem causam quia sequitur operationem.

Secundo, quia, secundum eum, delectatio in appetitu ideo est mala vel bona, quia appetitus ordinate vel inordinate delectatur, igitur, si ponatur in sensu, poterit esse bona vel mala. Consequentia patet, quia, si delectatio sit in sensu, sensus delectabitur ordinate vel inordinate. Non est enim possibile quod aliqua potentia delectetur et non delectetur ordinate vel inordinate, cum omnis delectatio sit ordinata vel inordinata, et per consequens, si sequitur ex hoc quod virtus moralis sit in appetitu, ita sequitur quod sit in sensu, quod est propositum.

Tertio, quia vel illa delectatio, que appetitus ordinate vel inordinate delectatur, est passio consequens operationem sensus exterioris, vel non. Si non, non est verum quod in illo ponatur virtus ubi est passio consequens talem operationem, cuius oppositum patet per deductionem suam. Si sic, sequitur quod duplex delectatio consequitur operationem sensus exterioris, sicut passio quarum una ponitur in sensu et altera in appetitu, quod est sine ratione dictum. Patet igitur evasionem illam esse nullam.

Ad secundum principale potest uno modo dici quod non potest naturaliter esse summa speculatio in intellectu absque actu aliquo in voluntate, nec illud probatur ex eo. Secundo potest dici quod, si concedatur assumptum quod talem speculationem nulla sequitur delectatio quia non ponitur ex supposito aliquis, actus voluntatis et omnis delectatio sicut et omnis tristitia consequens apprehensionem intellectivam presupponit necessario actum aliquem voluntatis.

Ad tertium concedo quod ad felicitatem quam posuit Aristoteles principaliter in intellectu sequitur secundum ipsum maxima delectatio, sed non oportet quod ista delectatio sit in intellectu. Videmus enim quod ad cognitionem beatificam sequitur maxima delectatio et maxima dilectio. Et tamen non oportet quod intellectus se ipso diligat quicquid sit de dilectione. Patent igitur rationes istius quarte conclusionis non concludere.

Ad rationem vero quinte patet quid dicendum ex dictis, quia non est verum quod omnis potentia delectetur, nec in via, nec in patria.

Note: Iohannes Forestarii, distinctio 1 in I, questione 2, articulo 3

Contra secundam conclusionem est quidam doctor noster qui ponit quod fruitio patrie est idem quod beatitudo convertibiliter et adequate. Ista conclusio probatur auctoritate beati Augustini De doctrina christiana, capitulo 38, ubi dicit quod “summa merces est ut Deo perfruamur”. Sed constat quod ipsa merces est ipsa beatitudo; ergo frui est ipsa beatitudo et econverso, et potest multis aliis auctoritatibus confirmari.

Primo auctoritate eiusdem beati Augustini, libro preallegato, dicens: “Frui Deo #V 42-v #V a beate vivere est”; et capitulo 38, exponens illud Apostoli Ad Philemonem: “Itaque frater, ego te fruar in domino”, dicit: “Si non addidisset in domino et te fruar tantum dixisset, in eo consistuisset spem beatitudinis sue”. Hec autem consequentia est nulla nisi fruitio esset idem quod beatitudo.

Secundo auctoritate Anselmis, libro II Cur Deus homo, capitulo 1, ubi dicit rationem creaturam a Deo factam esse iustam, ut illo fruendo beata esset dubitari non debet. Deo autem fruendo non esset beata nisi frui sit idem quod beatificari.

Tertio auctoritate Hugonis De laude caritatis dicens finaliter quod “sicut idem est cursus et currere diligere et dilectio, ita fruitio et ipsa beatitudo”. Sed constat quod cursus et currere, diligere et dilectio, sunt idem convertibiliter et adequate.

Responsio ad auctoritates istas

Sed auctoritates iste non convincunt, nec sunt sic intelligende. Sola fruitio sit formalis beatitudo, sicut istis et multis aliis doctoribus fuit visum antequam ecclesia determinaret oppositum. Concedo igitur quod fruitio sit summa merces sive beatitudo partialiter sicut visio, non tamen totaliter, et sic intelligere sunt omnes auctoritates ille et quecumque consimiles.

Advertendum tamen quod beatitudo principalius consistit in fruitione quam in visione, ut suppono pro nunc, et ideo fruitio proprius potest vocari beatitudo quam visio, propter quod a doctoribus pluries fruitio absolute et simpliciter dicitur beatitudo et talis modus loquendi est nota principaliter, non totaliter, licet etiam inveniatur aliquotiens quod sola visio sit beatitudo nostra propter inseparabilitatem ipsius a fruitione, prout in prima conclusione supra Prologum extitit declaratum.

Ulterius etiam est advertendum quod beatitudo incipit in visione et completur in fruitione, cum fruitio ordine nature sit posterior visione, et ideo absolute dicitur a doctoribus quod Deo fruendo beati sumus, non quod fruitio sit tota beatitudo, sed quod in ipsa completur beatitudo.

Et quando dicitur in auctoritate ultimo allegata quod 'sicut idem est cursus et currere' etc., potest dupliciter responderi. Primo quidem potest dici quod cursus et currere, diligere et dilectio, non sunt idem convertibiliter et adequate, sicut declarabitur questione secunda. Secundo potest dici quod Hugo in auctoritate illa loquitur de fruitione cum inclusione visionis, sicut beatus Augustinus loquitur de visione cum inclusione fruitionis quando dicitur quod visio est tota.

Contra tertiam conclusionem, licet non videatur merces dubia, potest argui primo sic: in actu supreme potentie consistit precise fruitio, cum ipsa sit nobilissima perfectio creature. Sed intellectus est simpliciter suprema potentia, cum sit omnium aliarum regulativus et directivus, ut patet; ergo.

Preterea, fruitio non est nisi visio, igitur solius intellectus est actus et perfectio. Consequentia est nota. Antecedens probatur, quia summa merces est ut Deo fruamur, ut patet per beatum Augustinum iam allegatum. Sed summa merces non est nisi visio, ipso dicente I De Trinitate, capitulo 11, quod “sola visio Dei est summum bonum nostrum premium et finis”; ergo etc.

Preterea, in actu illius potentie consistit fruitio precise que verius et perfectius inheret obiecto fruibili propter se. Hoc patet, quia non quecumque inhesio est de ratione fruitionis, sed sola perfectissima cum ipsa sit actus perfectissimus creature. Sed intellectus verius et perfectius inheret obiecto fruibili propter se quam ipsa voluntas; ergo. Probatur minor, quia potentie cognitive per proprios actus verius et perfectius inherent suis per se obiectis quam appetitive cum potentie appetitive, ut multis et magnis doctoribus videtur (illegible) propter cognitivas et actus ipsarum propter actus potentiarum cognitivarum quos naturaliter consequuntur sicut propter finem; igitur etc.

Preterea, uti est solius intellectus, igitur et frui. Consequentia patet etiam per me. Antecedens probatur, quia uti est prudentie, dicente Aristotele VII Ethicorum quod “prudentis est ordinare in finem”. Sed ordinare in finem est idem quod uti et econverso, sed prudentia solius intellectus est habitus; igitur uti solius intellectus erit actus.

Responsio ad ista

Ad primum istorum nego minorem, quia voluntas, cuius est intellectui et ceteris potentiis imperare, est suprema potentia creature, ut suppono pro nunc. Nec probatio valet, quia quamvis intellectus sit dirigere et ordinare per modum ostendentis et ministrantis, voluntatis tamen est imperare per modum precipientis et prudentis et hoc est simpliciter nobilius.

Ad secundum patet quid dicendum ex supradictis, quia nec sola visio, nec sola fruitio est summa merces et beatitudo nostra nisi eo modo que dictum #V 42-v #V b est.

Ad tertium nego minorem, quia voluntas verius et perfectius inheret obiecto fruibili propter se quam intellectus, tum quia intellectus inheret impulsus a voluntate, cum ei possit imperare, tum quia in intelligendo sit motus rerum ad animam, in volendo autem motus anime ad res, et per consequens voluntas perfectius inheret obiecto fruibili ut est in se ipso quam intellectus. Nec probatio valet, quia salva reverentia illorum doctorum nec voluntas est propter intellectum, nec actus voluntatis propter actum intellectus, sed potius econverso, cum voluntas sit suprema potentia simpliciter. Et hec est expressa sententia Anselmis Cur Deus Homo, libro 2, capitulo 1, dicens: “Rationalis natura ad hoc accepit potestatem discernendum bonum et malum, ut odiret et vitaret malum ac amaret et diligeret bonum”. Ex quibus verbis liquide apparet quod actus intellectus est propter actum voluntatis, et per consequens potentia propter potentiam, non autem econverso.

Ad quartum patet antecedens esse falsum per beatum Augustinum superius allegatum. Et ad probationem dico quod ordinare per modum dirigentis et consulentis pertinet ad prudentiam, secundum Philosophum, et per consequens ad intellectum. Sed ordinare per modum dominantis et imperantis pertinet ad voluntatem et, quia uti est ordinare secundo modo et non primo, ratio est ad oppositum, non ad propositum.

Contra quartam conclusionem

Contra quartam conclusionem etiam potest argui primo sic: illud est de ratione formali et intrinseca fruitionis sine quo impossibile est ipsam esse quacumque virtute. Sed sine cognitione impossibile est fruitionem esse quacumque virtute; igitur cognitio est de intrinseca ratione illius. Quo posito sequitur quod ipsa non sit solius potentie volitive, sed etiam cognitive formaliter et subiective. Maior patet, quia ponere fruitionem circumscripto omni eo quod non est de ratione formali ipsius nullam implicat contradictionem et omne tale potest poni in esse, saltem divina virtute. Minore probatur, quia, si per aliquem virtutem esset possibilis fruitio sine cognitione, possemus frui incognito, quod est impossibile et contra beatum Augustinum X De Trinitate; ergo etc.

Preterea, omnis potentia habens Deum pro obiecto sub ratione illa sub qua est obiectum fruibile vere fruitur. Intellectus et voluntas sunt huiusmodi, non sola voluntas; igitur. Maior videtur nota. Minor probatur primo de voluntate, quia habet Deum pro obiecto sub ratione summi boni et ultimi finis, et sic non habet aliter ratione obiecti fruibilis. Secundo de intellectu, quia, si intellectus non haberet ipsum pro obiecto sub illa ratione, voluntas haberet ipsum pro obiecto sub ratione ignota, quod est impossibile.

Responsio ad ista

Ad primum istorum concedo quod fruitio potest esse formaliter in creatura sine omni cognitione de potentia Dei absoluta. Et quando dicitur quod 'tunc possemus frui ignoto', nego consequentiam, quia de potentia Dei absoluta fruitio qua creatura rationalis nunc fruitur formaliter poterit esse in eius voluntate et ipsa non fruetur, prout declarabitur questione sequenti.

Ad secundum dico quod non quecumque potentia habet Deum pro obiecto sub ratione obiecti fruibilis, quia nulla potentia vere fruitur nisi eius sit amare et in amato delectari et talis est sola voluntas. Utrum autem intellectus habeat Deum pro obiecto sub ratione obiecti fruibilis apparebit cum agetur de differentia vel indifferentia obiecti intellectus et voluntatis.

Ad argumenta principalia

Ad rationes principales. Ad primam patet quod delectari non est cuiuslibet potentie beatificabilis.

Ad secundam, licet verum concludat, patet quod non quecumque potentia que habet Deum pro obiecto sub ratione summi boni et ultimi finis vere fruitur, nisi eius sit amare et in amato delectari, quicquid sit de minori, etc.