Liber I, distinctio 1, questio 8

Octavo et ultimo queritur utrum voluntas creata possit ordinate frui essentia divina non fruendo personis.

Et videtur primo quod non, quia quicumque fruitur essentia divina, fruitur omni eo quod est essentia divina. Hoc patet, quia, si detur oppositum, sequitur quod fruatur essentia divina et non fruatur essentia divina, que sunt contradictoria, sed quelibet persona est essentia divina; igitur etc.

Contra: essentia divina po- #V 64-r #V b -test videri non visis personis, igitur voluntas poterit ipsa frui non fruendo personis. Consequens conceditur. Antecedens probatur, quia non magis repugnat videri et non videri quam communicari et non communicari, sed essentia divina potest communicari non communicatis personis, igitur potest videri non visis personis.

Respondeo. In ista questione erunt quattuor articuli, quia primo ponam aliquas distinctiones, secundo conclusiones. Tertio movebo dubia et quarto respondebo.

Primus articulus

Quantum ad primum articulum, distinguo primo de voluntate creata viatoris et comprehensoris et de utraque intelligo questionem.

Secundo distinguo istum terminum non fruendo personis, licet non esset necessarium nisi propter improprium et periculosum modum loquendi aliquorum modernorum. Dupliciter enim potest intelligi quod voluntas possit frui essentia divina non fruendo personis. Uno modo, quia potest frui essentia divina non fruendo re que est persona, et hic intellectus est simpliciter impossibilis et contra mentem doctoris querentium istam questionem, quia essentia divina est res que est persona, et ideo quicumque fruitur essentia divina fruitur re que est persona. Alio modo, quia potest frui essentia divina, ut essentia est, non fruendo ipsa, ut persona est. Et hic intellectus est de mente doctoris et dubius apud multos, quia, si intellectus creatus potest intuitive videre vel abstractive cognoscere divinam essentiam non videndo actualiter, nec cognoscendo an sit vel non sit persona, prout videtur quibusdam, voluntas creata poterit frui essentia divina, ut essentia est, non fruendo ipsa, ut persona est, quia sic presentatur sibi per intellectum quod sit essentia quod non ostenditur an sit vel non sit persona; et in isto sensu intelligo questionem. Et hec de primo articulo.

Secundus articulus

Quantum ad secundum articulum pono quattuor conclusiones.

〈Conclusio prima〉

Prima est quod voluntas viatoris potest ordinate frui essentia divina non fruendo personis.

Probatur primo sic: essentia divina potest concipi vero conceptu ab intellectu viatoris sub ratione summi boni et ultimi finis non conceptis personis; igitur voluntas viatoris potest ipsa ordinate frui non fruendis personis. Consequentia patet, quia quod vero conceptu concipitur ab intellectu sub ratione summi boni et ultimi finis potest diligi a voluntate et non necessario propter aliud, igitur propter se; igitur, si essentia divina potest sic concipi ab intellectu viatoris non conceptis personis, poterit sic diligi a voluntate eiusdem non dilectis personis; sed sequitur essentia divina potest diligi propter se a voluntate viatoris non dilectis personis, igitur voluntas viatoris potest ipsa ordinate frui non fruendo personis; ergo. Antecedens probatur, quia naturaliter potest cognosci et convinci quod essentia divina sit summum bonum et ultimum, cum sit finis omnium, ut patet per Philosophum XII Metaphysice, et cum trinitas personarum non possit naturaliter cognosci, nec convinci, ut declarabitur distinctione sequenti; igitur.

Secundo, et est quasi confirmatio precedentis rationis voluntas naturaliter concludit Deum esse unum et ignorat ipsum esse trinum potest Deum diligere, quia concludit ipsum esse optimum in natura, vel igitur propter se, vel necessario propter aliud. Si propter se, poterit ipso frui ordinate, quod est propositum. Si necessario propter aliud, ergo necessario utitur eo, quod nullus etiam philosophorum assereret.

Tertio sic: ponatur quod aliquis philosophus gentilis vel paganus non instructus in fide trinitatis diligat Deum propter se. et per consequens fruatur ipso ordinate. Hoc est enim possibile, ut patet ex precedenti ratione. Tunc quero an talis fruatur trinitate personarum an non. Si non, propositum. Si sic, vel talis cognoscit trinitate personarum, vel non. Si non, igitur fruitur in cognito, quod est contra beatum Augustinum IV De Trinitate, capitulo 10, si sic.

Contra: quia vel cognoscit quod Deus sit trinus et unus naturaliter, vel ex fide. Non primo modo, quia naturaliter non cognoscitur quod Deus sit trinus et unus. Nec secundo modo, quia suppositum est quod non sit instructus in fide trinitatis.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est quod voluntas viatoris potest ordinate frui una persona divina non fruendo qualibet alia.

Pro cuius declaratione notandum quod, licet qualibet persona divina sit relativa, reduplicative tamen non dicitur ad quamlibet relative unde, licet Pater dicatur relative ad Filium inquantum Pater, non tamen ad Spiritum Sanctum, quia sic est Pater Filii quod non est Pater Spiritus Sancti, et ideo, licet #V 64-v #V a pater non possit intelligi inquantum Pater non intellecto Filio, nec Filius inquantum Filius non intellecto Patre, Pater tamen et Filius possunt concipi non concepto Spiritu Sancto, quia, ut sic, non referuntur ad ipsum et, quia conformiter est dicendum de fruitione, videtur quod viator possit ordinate frui Patre et Filio non fruendo Spiritu Sancto, licet non possit frui ordinate Patre non fruendo Filio, nec econverso.

His premissis patet intellectus conclusionis, quia non intelligo quod voluntas viatoris posset frui qualibet persona divina non fruendo aliqua aliarum, ut videtur quibusdam, sed quod possit frui aliqua non fruendo qualibet eo modo quo dictum est. Probo igitur duas propositiones esse aliqualiter tactas, ex quibus sequitur conclusio principalis.

Prima est quod voluntas viatoris non potest ordinate frui Deo Patre non fruendo Filio, nec econverso.

Secunda est quod potest ordinate frui Patre et Filio non fruendo Spiritu Sancto.

Primam propositionem deduco sic: quod non potest concipi altero non concepto, non potest diligi altero non dilecto si sit in utroque una ratio diligibilitatis precise. Pater et Filius in divinis sunt huiusmodi, ergo Pater non potest diligi, et per consequens nec frui sine Filio, nec econverso. Maior patet ex terminis et minor quantum ad primam partem probatur auctoritate et ratione.

Primo, quidem auctoritate Philosophi in Predicamentis dicens quod relativa sunt simul, non solum natura, sed naturali intelligentia. Secundo ratione, quia quem cognosco esse Patrem, cognosco habere Filium, igitur non concipio nec possum concipere Patrem non concepto Filio. Consequentia est nota et antecedens patet, quia qui non habet Filium, non est Pater, igitur quem non cognosco habere Filium, non cognosco esse Patrem.

Quantum ad secundam patet ex fide, quia, sicut Patris et Filii una est divinitas et una veritas, sic et una bonitas. Bonitas autem in quocumque est ratio diligibilitatis; igitur etc. Et confirmatur, quia nullum absolutum in divinis plurificabitur, cum omne tale dicatur de qualibet persona singulariter et de omnibus non pluraliter, secundum regulam beati Augustini V De Trinitate, capitulo 18 et 19, et multis sequentibus. Sed bonitas per eum ibidem dicitur ad se, et per consequens est absoluta; igitur etc.

Secunda propositio deducitur sic: quod potest concipi sub ratione summi boni et ultimi finis altero non concepto potest ordinate diligi propter se altero non dilecto, et per consequens ordinate frui sine illo. Sed Pater et Filius in divinis possunt sic concipi a viatore Spiritu Sancto actualiter non concepto, ergo. Maior est nota et minor habet duas partes.

Prima est quod Pater et Filius possunt concipi a viatore Spiritu Sancto non concepto actualiter.

Secunda est quod sub ratione summi boni etc.

Prima probatur, quia omnis res distincta realiter ab alia re non includens ipsam in suo per se conceptu potest concipi actualiter sine illa. Patet de se, sed Pater et Filius a Spiritu Sancto realiter distinguuntur et ipsum non includunt inquantum tales in eorum per se conceptu, quia, ut sic, non referuntur ad ipsum, ut patet ex supradictis; igitur.

Secunda vero satis est clara, quia Pater et Filius non possunt concipi essentia non concepta, cum quelibet persona in sua ratione includat essentiam, sed essentia divina est summum bonum et ulterius finis omnium; igitur etc.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio est quod voluntas comprehensoris non potest frui beatifice essentia divina non fruendo personis. Istam conclusionem quidam...

Aureolus in I, distinctione 1, questione 1, articulo 2〉

…doctor deducit ratione quadruplici que videretur ut dicit demonstrative concludere cuicumque fideli.

Primo sic: cuius constitutiva sunt seorsum conceptibilia et habentia proprias unitates constitutum, necesse est esse compositum saltem secundum rationem. Hoc patet, quia clarum est quod in tali constituto sunt unum et, ut unum se habentia, ut compossibilia inter se, vel faciet acervum et sic necesse est quod sit compositum, quod constitutum est, vel quod sit acervus; sed persona divina est simplicissima, nec est composita, quia non est maior simplicitas in essentia divine nature quam in persona cum persona vere sit Deus. Deus autem est simplex omnino, ut dicit capitulum De summa trinitatis et finali capitulo firmiter, ergo essentia et proprietas constituta persone non sunt seorsum #V 64-v #V b conceptibiles, nec habentes propriam unitatem, sed omnino fundant eandem rationem.

Preterea, quandocumque sunt alique res nullum in numerum penitus ponentes apud aliquem intellectum nulla illarum habet propriam unitatem, nec est seorsum conceptibilis, sed fundant omnino unitatem eandem. Hoc patet, quia constat quod multitudo congregata ex unitatibus est numerus et ubi non est numerus, necesse est, ut non sunt res quarum quelibet habet propriam unitatem, alioquin, si habent ex earum unitatibus, numerus resultabit, sed fides clamat extra De summa trinitatis et finali capitulo damnatur quod essentia et tres proprietates non sunt quaternitas rerum, nec ponunt in numerum. Persone vero inter se ponunt in numerum quoniam sunt tres, ergo realitatem essentie impossibile est habere propriam unitatem aut esse seorsum conceptibilem a realitate paternitatis et, econverso, impossibile est realitatem paternitatis habere propriam unitatem aut esse conceptibilem sine realitate essentie.

Preterea, quandocumque conceptus aliqui sic se habent quod unus nihil addit ad alterum, nec esse est illud quod per ipsum primum concipitur et illud quod per secundum concipitur fundare penitus eandem unitatem, immo nec primum posse a secundo conceptibiliter separari. Hoc patet, quia, si detur oppositum predicati, sequitur oppositum subiecti. Si enim illud quod per primum concipiebatur habet propriam unitatem et seorsum potest intelligi secundum, addet sibi aliquid cuius oppositum ponebatur. Sed, si aliquis concipit essentiam et deinde paternitatem nihil addit ad illud quod prius concipit, aut enim addit rem aut solam formalitatem inexistentem ex natura rei, aut addit rationem fabricatam per intellectum. Sed constat quod non addit rem, quia alia esset res addita et ponens in numerum et dualitatem, quod est contra determinationem concilii et intentionem Philosophi et Commentatoris XII Metaphysice dicentium quod “in primo principio non potest esse intentio addita realis, nec dispositio et disponibile habent ibi locum”. Constat etiam quod non addit ibi solam formalitatem sine realitate, quia tunc Pater non esset Pater realis, sed formalis tantum. Per paternitatem enim, cum sic non sit nisi formalitas, non est Pater nisi per essentiam formaliter que res non habet quod sit Pater. Constat etiam quod non addit solam rationem, quia tunc non esset nisi Pater rationis et rediret error fabellii. Ex quo igitur concipiens paternitatem non addit solam rationem ad conceptum essentie, nec solam formalitatem, nec addit realitatem; necesse est dicere quod nihil addat, ergo concipiendo essentiam concipitur paternitas; et per consequens essentia non potest per se precise concipi, nec habet propriam unitatem.

Preterea, impossibile est deitatem concipi sine illo quod per se faci ad beatitudinem obiective, alioquin conceptus essentie sine illo quod per se facit non erit beatificus, aut, si est beatificus illud, aliud non per se facit aut, si facit, erunt plura beatificantia obiective que omnia sunt absona. Relinquitur ergo quod in conceptu essentie claudatur quicquid per se facit ad beatitudinem obiectivam, sed persone et proprietates personales per se faciunt ad conceptum qui nos beatificat obiective, alioquin, si per accidens non plus est beatificum videre Patrem et Filium in deitate quam videre creaturas in ipsa, et iterum Pater et Filius et Spiritus Sanctus non erunt tres res quibus fruendum est, nullo enim modo trinitate fruendum, cum accidat trinitas fruibili obiecto, secundum sic ponentes. Et iterum proprietates personales non erunt a nobis adoratione latrie adorande, quia solum adorari debet in via id quo finaliter fruemur in patria. Adorari autem oportet proprietas in personis, sicut et maiestas deitatis, et sic adoratione latrie relinquitur ibi quod tam persone quam proprietates personales necesarii excludantur infra conceptibilitatem essentie, et per consequens essentia non est res precisibilis et conceptibilis quasi unum preter proprietates, sed fundans eandem unitatem cum eis. Sed, licet conclusionem credam esse veram, istas tamen rationes non credo fideli demonstrare, immo nec concludere, quia non videntur quod pro- #V 65-r #V a -bare conclusionem istam, sed necetiam oppositum prime conclusionis nostre, quam tamen reputo esse veram. Et ideo primo deducam rationes contra eum ex dictis suis, secundo respondebo ad eas.

〈Reductio rationum Aureoli

Quantum ad primum est advertendum quod, licet essentia divina secundum istum doctorem sit eadem proprietati relative identitate et indivisione relativa, habet tamen suam propriam identitatem et indivisionem absolutam, et econverso. Imaginatur enim iste doctor essentiam et relationem in Deo habere tres indivisiones sive tres identitates quarum una non est alia. Imaginatur enim quod essentia habet suam propriam indivisionem et identitatem qua est indivisa in se ipsa et eadem sibi ipsi. Proprietas etiam relativa quecumque habet suam indivisionem propriam et identitatem qua est indivisa in se et eadem sibi et iste due vocantur ab isto doctore indivisiones sive identitates absolute, cuius ratio est, quia competunt rei in se absque omni comparatione. Item essentia et proprietas habent tertiam indivisionem et identitatem qua sunt idem inter se per omnimodam indistinctionem et non identitatem rei et rationis, ut dicit, et illa vocatur indivisio relativa sive identitas relativa eo quod non competit essentie nisi in ordine ad proprietatem, nec in ordine ad essentiam.

His premissis reduco rationes contra eum et primo ponam sic: cuius constituentia sunt conceptibilia seorsum et habentia proprias unitates constitutum, necesse est esse compositum saltem secundum rationem; sed essentia divina et proprietas relativa sunt seorsum conceptibiles et habentes proprias unitates, igitur persona ex eis constituta necessario est composita, saltem secundum rationem, quod contradicit minori sue. Maior est sua et minor quantum ad secundam partem patet ex dictis suis, quia, licet essentia et proprietas secundum eum sint unum unitate et indivisione relativa, habent tamen suas proprias unitates et indivisiones absolutas, quia nec essentia divina est eadem paternitati identitate absoluta, ut dicit, nec econverso; et ex hoc apparet quantum ad primam partem, quia quecumque habent proprias et distinctas unitates absolutas sunt seorsum conceptibilia secundum illas, sed essentia et proprietas huiusmodi sunt secundum eum; igitur etc.

Sed forte dicetur quod indivisio relativa qua essentia divina est eadem penitus proprietati relative et econverso facit quod non sint seorsum conceptibiles, nec habeant proprias unitates. Sed ad veritatem ista solutio non potest stare cum dictis suis, quia, secundum eum, indivisio relativa non tollit quin proprietas relativa sit indivisa a se ipsa et essentia a se ipsa, igitur non tollit ab eis suas proprias unitates et indivisiones absolutas, et per consequens non tolit quin sit seorsum conceptibilis secundum illas. Et confirmatur, quia essentia divina est conceptibilis a creatura, ut eadem sibi identitate absoluta, vel non, Si sic, cum non sit eadem proprietati relative secundum eum, sequitur quod essentia et proprietas sunt seorsum conceptibiles, quod est propositum. Si non, licet sit sine ratione dictum, sequitur quod ipse non potuit concipere, nec per consequens cognoscere quod essentia divina sit eadem sibi ipsi et non sit eadem proprietati relative identitate absoluta, cuius tamen oppositum est principale fundamentum positionis sue.

Preterea, illud quod sufficit ad tollendum maiorem repugnantiam sufficit ad tollendum minorem, sed magis repugnat communicari et non communicare generari et non generari realiter quam seorsum concipi mentaliter, et tamen ad tollendum primam repugnantiam sufficit, secundum istum doctorem, quod alia sit indivisio absoluta essentie et alia indivisio proprietatis vel persone, igitur ad tollendum maiorem; et per consequens ad hoc quod essentia et proprietas sint seorsum conceptibiles sufficit alietas indivisio- #V 65-r #V b -nis absolute.

Preterea, iste doctor credit istam propositionem mentalem esse veram: ‘essentia divina est eadem sibi et non est eadem paternitati identitate absoluta’. Et quero de subiecto huius propositionis in mente an subiectum eius sit conceptus essentie precise sic quod non sit conceptus paternitatis, vel conceptus paternitatis precise sic quod non conceptus essentie, vel conceptus utriusque. Si detur primum, tunc habetur propositum, quia tunc essentia est conceptibiliter precisibilis a paternitate, et sic seorsum conceptibilis. Si detur secundum, propositio est falsa et contra eum, quia significat quod paternitas non est eadem sibi identitate absoluta. Si detur tertium, sic propositio est eque falsa, sicut et vera secundum eum, quia eque significat quod paternitas sit eadem essentie, sicut quod essentia sit eadem sibi identitate absoluta, quod eque est contra eum sicut pro eo.

Secundo reduco secundam rationem contra eum sic: quandocumque sunt alique res ponentes in numerum ex natura rei apud aliquem intellectum, quelibet illarum habet propriam unitatem et est seorsum conceptibilis; sed essentia divina et proprietas in divinis sunt huiusmodi, ergo essentia et proprietas in Deo habent proprias unitates et sunt seorsum conceptibiles. Maior tenet per oppositum maioris sue. Minor patet ex dictis suis, quia per eum multitudo aggregata ex unitatibus est numerus, igitur ubi est unitas et unitas, ibi est numerus; sed essentia divina secundum eum habet suam propriam unitatem indivisionem absolutam et proprietas relativa habet suam propriam unitatem et indivisionem absolutam sic quod unitas absoluta essentie non est unitas absoluta proprietatis relative, nec econverso, ergo essentia et proprietas vere ponunt in numerum secundum eum. Nec valet si dicatur quod non ponunt in numerum eo quod sunt unum unitate relativa, quia cum unitate relativa proprietatis et essentie secundum eum stat quod unitas absoluta proprietatis non est unitas absoluta essentie, nec econtra, igitur cum unitate relativa ipsorum stat unitas et unitas absoluta utriusque, et sic numerus unitatum personarum secundum eum.

Tertio reduco tertiam rationem sic: quandocumque conceptus aliqui sic se habent quod unus addit aliquid ad alterum, necesse est illud quod per primum concipitur et illud quod per secundum concipitur habere vel fundare, secundum suum modum loquendi, aliam et aliam unitatem et primum posse a secundo conceptibiliter separari, sed, si aliquis concipiat essentiam et deinde paternitatem, aliquid addit secundum eum ad id quod prius concepit, igitur necesse est divinam essentiam et paternitatem habere aliam et aliam unitatem et posse per consequens separari. Maior tenet sicut et maior precedentis rationis per oppositum maioris sue et minor etiam patet ex dictis suis, quia paternitas addit ad essentiam unitatem et indivisionem absolutam secundum eum et talis unitas et indivisio non est purum nihil, quia per huiusmodi unitates et indivisiones doctor iste nititur vitare repugnantiam predicamentorum oppositorum que dicuntur de essentia et relatione que tamen per nihil vitari non potest.

Quarta ratio potest habere bonum intellectum, quia sufficienter probat quod nullus potest videre divinam essentiam beatifice quin videat personas. Si sic formetur, impossibile est deitatem videri beatifice sine illo quod per se facit ad beatitudinem obiective, et ideo sic formata sufficienter probat ut credo conclusionem assumptam, videlicet quod voluntas comprehensoris non potest beatifice frui essentia divina non fruendo personis. Sed non probat conclusionem quam credit iste doctor probare. Ipse enim vult probare quod impossibile est divinam essentiam seorsum concipi a personis sive intuitive et beatifice, sive imaginarie et quasi abstractive, dum tamen propria ratio deitatis concipiatur et quantum ad istum intellectum potest reduci ratio contra eum sicut et precedentem, #V 65-v #V a quia non est impossibile deitatem concipi imaginarie et quasi abstractive sine illo, cum quo vere ponit in numerum; sed essentia divina vere ponit in numerum cum personis et proprietatibus personalibus que per se faciunt ad beatitudinem obiective, igitur non est impossibile ipsam sic concipi sine eis, immo contradicit conclusioni quam intendit et maior et minor reducuntur ex dictis suis, ut patet ex supradictis, ergo. Et sic patet primum, videlicet reductio rationum.

〈Responsio ad rationes Aureoli

Tunc igitur secundo respondeo ad eas. Ad primam quidem potest dupliciter responderi. Primo concedo conclusionem que gratia forme sequitur ex premissis, quia non sequitur, ut patet scienti formam sillogisticam, quod essentia et proprietas consitutiva personam non sint seorsum conceptibiles nec habentes propriam unitatem, sicut ille doctor concludit, sed sequitur quod essentia et proprietas constitutiva personam non sint seorsum conceptibiles et habentes proprias unitates. Et iste due proprositiones differunt tantum quod prima potest esse falsa, secunda existente vera, sicut patet in simili. Constat enim quod hec est falsa. Petrus et Paulus non sunt homines, nec lapides, non quia non sint homines, sed quia non sunt lapides. Ratio huius est, quia ad verificandum istam copulativam ‘Petrus et Paulus sunt homines et lapides’ requiritur quod utraque pars eius sit vera. Et similiter potest dici in proposito quod ista copulativa est vera ‘essentia et proprietas non sunt seorsum conceptibiles, nec habentes proprias unitates”, non quia non sint seorsum conceptibiles, sed quia non habent proprias et distinctas unitates ex natura rei. Secundo potest dici distinguendo de compositione rationis, quia dupliciter potest intelligi aliquid esse compositum secundum rationem. Uno modo, quia ratio apprehendit illud esse compositum, et sic homo est compositus secundum rationem, quia recta ratio apprehendit ipsum esse compositum. Alio modo, in ratione sive in intellectu quod idem est, est compositio conceptuum quibus apprehenditur ab ipso in primo sensu, non est necesse illud esse compositum secundum rationem cuius constituentia sunt seorsum conceptibilia modo exposito in primo articuli, nec illud probatur ab eo. In secundo sensu potest concedi propositio, sed istud nullum est inconveniens, quia ex hoc non sequitur quod sit aliqua compositio in Deo, sed solum in intellectu creato. Et quod illud sit verum declaro per eum, quia ipse concedit in eadem questione, articulo 5, in solutione 11 instantie quod deitas potest confuse concipi a iudeo et philosopho a viatore christiano absque personis, igitur essentia et proprietas saltem confuse sunt seorsum conceptibiles secundum eum, et per consequens persona constituta erit composita secundum rationem in secundo sensu et tamen sine repugnantia.

Ad secundam posset dici quod in maiori implicantur contradictoria, quia contradictio est quod sint alique res et non ponant in numerum apud aliquem intellectum, sed quia ista solutio magis est vocalis quam realis; ideo nego maiorem accipiendo conceptibilem seorsum modo exposito in primo articulo, quia, licet sit impossibile quod essentia divina concipiatur non concepta re que est persona supposito quod sint res nullum in numerum penitus poenentes, non est tamen impossibile quod essentia divina possit concipi ut essentia est ipsa non concepta, ut persona est; nec probatur ab eo, quia ex hoc non sequitur quod essentia et proprietas ponant in numerum, nec per consequens quaternitas rerum, quod est inconveniens ad quod deducit.

Ad tertium, etiam nego maiorem ad sensum datum, quia ad hoc quod essentia divina possit concipi ut essentia est, ipsa non concepta ut persona est, non oportet quod conceptus essentie addat aliquid ad conceptum persone vel econverso ex parte rei, quia sufficit quod res concepta sit essentia et persona. Quo posito, intellectus qui potest divisa adunare et adunata dividere, potest istam rem concipere ut essentia est non concipiendo ipsam ut persona est. Et, si dicatur quod saltem addit rationem fabricatam ab intellectu, si intendit ille doctor conceptum quo concipio rem que est essentia et persona #V 65-v #V b ut est persona quam prius concepiebam precise, ut est essentia, concedo, sed ex hoc non sequitur quod non sit persona nisi rationis, sicut imaginatur.

Ad quartum accipiendo rationem in sensu in quo reduxi eam contra ipsum. Nego maiorem, quia, licet sit impossibile deitatem concipi beatifice sine illo, quod per se facit ad beatitudinem obiective, non est tamen impossibile ipsam sic concipi modo exposito, ut patet ex supradictis.

Dimissis igitur his et similibus rationibus que iudicio meo non concludunt, deduco conclusionem aliter. Primo sic: intellectus comprehensoris non potest videre divinam essentiam beatifice non visis personis, igitur voluntas comprehensoris non potest ipsa frui beatifice non fruendo personis. Consequentia concedit ab omnibus. Antecedens probatur multipliciter. Primo sic: intellectus comprehensoris videns divinam essentiam beatifice vel videt ipsam esse communicatam tribus personis, vel non. Si sic, igitur videt personas, et sic propositum. Si non, vel videt ipsam non esse communicatam eis, vel non. Si non, videt an sit vel non sit ipsis communicata. Primum non potest dari, quia pro quocumque signo intellectus creatus videt divinam essentiam ipsa est communicata tribus personis, igitur pro nullo signo potest videre et presertim beatifice ipsam non esse communicatam eis. Si detur secundum, imperfecte videt eam, et per consequens non videt ipsam beatifice, quia, qui videt divinam essentiam beatifice, videt ipsam perfectissimam. Istam rationem reputo concludere. Et potest confirmari per deductionem sic: quam Scotus met facit qui tamen est caput alterius opinionis contra Avicennam ad probandum quod nulla creatura potest ultimate quietari, nec per consequens beatificari in aliquo citra Deum. Arguit enim sic: intelligentia inferior videns superiorem aut videt eam esse finitam, aut credit eam esse infinitam, aut nec videt eius finitatem, nec infinitatem. Si credit eam esse infinitam, igitur non beatificatur in ea, quia stultius dici non potest quam quod anima falsa opinione sit beata. Si non videt eius finitatem, nec infinitatem, non videt eam perfecte, et sic non est beata. Si autem videt eam finitam potest intelligere aliquid posse illam excedere etc. Et patet quod deductio mea est similis sue et potest formari sicut sua, et per consequens concludit contra eam evidenter.

Secundo sic: nulla cognitio cuius immediatus terminus obiectalis est essentia, ut abstrahit ab existentia, est facialis et intuitiva. Hoc patet, tum quia cognitio intuitiva est cognitio rei, ut est in se ipsa, igitur non ut abstrahit ab existentia, tum quia per hoc abstractiva distinguitur ab intuitiva, secundum oppositum opinantes; sed visio illa beatifica est facialis et intutiva, igitur eius immediatus terminus obiectalis non est essentia, ut abstrahit ab existentia, igitur ut existit, sed non existit nisi in tribus personis, igitur non videtur beatificari nisi in tribus personis.

Tertio sic: quicumque videt intuitive totam realitatem Patris et Filii et Spiritus Sancti, videt intuitive trinitatem personarum, sed quicumque videt beatifice divinam essentiam, videt intuitive totam realitatem personarum, igitur quicumque videt divinam essentiam, videt intuitive trinitatem personarum. Maior patet inductive in omnibus, quia quicumque videt intuitive totam realitatem alicuius hominis, videt intuitive personam illius hominis, et sic de aliis quibuscumque creatis, igitur multo fortius in divinis ubi quelibet persona et omnes simul sunt simplicissime. Minor probatur, quia quicumque videt intuitive totam realitatem Patris et Filii et Spiritus Sancti, videt trinitatem personarum, sed quicumque videt beatifice divinam essentiam, videt intuitive totam realitatem Patris et Filii et Spiritus Sancti. Et hoc fuit minor probanda. Maior huius deductionis patet, quia, si detur oppositum, sequitur quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus aliquid realitatis adderent ad essentiam, quod est erroneum. Minor declarabitur, quia videns divinam essentiam beatifice vel videt totam eius realitatem intuitive, vel nihil realitatis ipsius videt, vel aliquid realitatis ipsius videt et aliquid non. Se- #V 66-r #V a -cundum dari non potest, quia talis visio non esset beatifica, tum quia imperfecta, tum quia non esset intuitiva. Nec tertium, quia infra ambitum essentie divine non est aliquid et aliquid realiter. Relinquitur ergo primum, quod est propositum. Patet igitur antecedens assumptum, et per consequens tota ratio.

Secundo ad principale sic: simpliciter est impossibile et contradictionem implicat voluntatem comprehensoris frui deitate beatifice non fruendo illis que per se faciunt ad beatitudinem obiective. Persone divine sunt huiusmodi; ergo. Maior est nota, quia deitas non beatificat sine illis que per se faciunt ad beatitudinem obiective; et minor est beati Augustini I De doctrina christiana, capitulo 9, de parvis, ubi ostendit quod “res quibus fruendum est et que nos beatos faciunt sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus”. Et ad istum sensum bene concludit quarta ratio Aureoli, sicut dicebatur superius.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio est quod voluntas comprehensoris non potest beatifice frui una divina persona non fruendo aliis.

Probatur primo sic: quicumque fruitur essentia divina beatifice, fruitur tribus personis distincte ex conclusione precedenti, sed quicumque fruitur aliqua persona beatifice, per necessitatem fruitur essentia divina beatifice etiam per tenentes oppositum, igitur quicumque fruitur aliqua persona divina beatifice, fruitur omnibus tribus distincte.

Secundo sic: intellectus creatus non potest videre aliquam personam divinam beatifice aliis non visis, igitur voluntas creata non potest beatifice frui aliqua non fruendo aliis. Consequentia conceditur. Antecedens probatur, quia intellectus creatus videns unam divinam personam beatifice vel videt ipsam referri ad quamlibet aliam, vel non. Si sic, ergo videt quamlibet aliam, quod est propositum. Si non, igitur perfecte videt ipsam et non beatifice, sicut superius arguebatur de visione essentie. Et confirmatur, quia videns beatifice personam Patris vel videt ipsum generare Filium et spiratur Spiritum Sanctum, vel non. Si sic, igitur videt Filium et Spiritum Sanctum. Si non, igitur imperfecte videt ipsum, et per consequens non beatifice.

Preterea, implicatio contradictionis est unum correlativorum intuitive videtur altero non viso, sed omnes persone divine sunt correlative; ergo. Hec est expressa sententia salvatoris Iohannis XIV, ubi cum diceret Philippus: Domine ostende nobis Patrem. Dixit Christus: tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me, Philippe, qui videt me videt et Patrem meum et infra non credis, quia ego in Patre et Pater in me est; quod verbum pertractans beatus Augustinum I De Trinitate, capitulo 29, dicit: “sive audiamus ostende nobis Patrem, sive audiamus ostende nobis Filium tantum valet, quia neuter sine altero potest ostendi. Unum quippe sunt sicut ipse ait: ego et Pater unum sumus”. Nec valet evasio dicentium quod verbum Christi et beati Augustini procedit de facto, non de possibili, et hic queritur de possibili, non de facto, quia tunc ratio Christi et beati Augustini esset nulla, quod non videtur bene catholice dictum. Christus enim arguit sic: ego in Patre et Pater in me est, igitur qui videt me videt et Patrem. Tunc quero an consequentia Christi sit bona, vel non. Si non, patet quod ratio sua est nulla. Si sic, cum antecedens sit necessariam, sic quod per nullam potentiam potest non esse verum, consequens erit similiter necessarium de possibili et de facto. Item beatus Augustinus arguit sic: “Pater et Filius unum sunt, igitur neuter sine altero potest ostendi”. Tunc quero sic prius an ista consequentia sit necessaria, vel non. Si non, ratio sua nulla. Si sic, cum antecedens non possit non esse verum per aliquam potentiam, nec consequens.

Et hoc de secundo articulo.

Tertius et quartus articulus

Quantum ad tertium et quartum articulum simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam conclusionem arguitur quidam doctor noster.

Gerardus de Senis I, distinctione 1, questione 2

Primo sic: sicut se habet utibile ad uentemutentem, ita fruibile ad fruentem, sed ita se habet essentia rei utibilis ad utentem quod utens non potest ea uti abstrahendo eam a supposito, ergo essentia rei fruibilis puta Dei ita se habebit ad fruentem quod fruens non poterit ea frui abstrahabendo eam a divinis suppositis vel personis. Maior patet, quia #V 66-r #V b utrobique est eadem proportio. Minor probatur, quia aliquando essentia alicuius rei abstrahitur per intellectum a suo supposito, subtrahitur etiam ab omni tempore et ab omni loco, sed circa rem sic abstractam non possimus habere aliquem visum, nec aliquem actum, nisi mere speculativum. Hoc patet, quia omnis actus et omnes operationes sunt circa singularia, ut patet per Philosophum in Prohemio Metaphysice; igitur etc.

Preterea, sicut se habet fruitio inordinata ad essentiam creature, ita fruitio ordinata ad essentiam creatoris, sed fruitio inordinata non potest haberi de essentia creature abstrahendo eam a suo supposito, ergo nec fruitio ordinata poterit haberi de essentia creatoris abstrahendo eam a suis suppositis. Maior videtur nota propter proportionem et minor potest probari sicut minor precedentis rationis; ergo etc.

Preterea, fruitio vie, si sit ordinata, debet correspondere fruitioni patrie, igitur non erit essentia abstrahendo eam a persona; igitur etc. Maior videtur satis nota, quia fruitio vie precedit fruitionem patrie, sicut meritum precedit premium. Premium autem correspondet merito et econverso. Et minor conceditur ab omnibus, igitur.

Ad rationes Gerardi

Ad primam istarum nego minorem, quia non apparet aliqua ratio quare voluntas non possit uti essentia rei utibilis a suppositis abstracta per intellectum et quicquid potest concipi ab intellectu sub ratione boni ordinabilis ad aliquid aliud potest voluntas diligere propter aliud, et per consequens ipso uti; sed essentia rei utibilis potest sic concipi ab intellectu, non conceptis suppositis, ut docet experientia; igitur. Nec probatio valet, quia, licet actus et operationes transeuntes sint circa singularia, actus tamen et operationes immanentes cuiusmodi sunt intelligere et velle possunt esse circa essentiam a singularibus abstractam, et per consequens usus et fruitio, ut patet ex dictis.

Ad secundum etiam nego minorem, quia circa essentiam creature abstractam a suppositis et voluntati presentata per intellectum potest voluntas habere actum et non necessario ordinatum, nec necessario inordinatum, igitur ordinatum et inordinatum; et per consequens poterit ipsa uti et poterit ipsa ordinate frui in sensu diviso.

Ad tertiam concedo quod fruitio ordinata vie correspondet fruitioni patrie et est ei similis in aliquo. Non tamen in omnibus est ei similis, quia quelibet est circa finem ultimum simplicier, sed non est ei similis in eo quod assumitur, quia fruitio patrie preexigit notitiam intuitivam que non potest haberi de essentia sine personis. Fruitio autem vie non preexigit talem notitiam, ut patet ex dictis.

Contra conclusionem que dependet ex duabus propositionibus, ut patet, sunt due opiniones quarum una ponit quod voluntas viatoris potest ordinate frui quelibet persona divina non fruendo aliqua aliarum, et per consequens potest ordinate frui Deo Patre, non fruendo Filio, vel econverso contra primam propositionem meam; altera vero ponit quod non potest ordinate frui aliqua persona divina non fruendo quelibet alia, et per consequens non potest ordinate frui Patre et Filio non fruendo Spiritu Sancto contra secundam. Pro prima opinione quidam doctor…

Scotus in prima distinctione, questione 2, articulo 1

…arguit sic: si viator non posset ordinate frui Patre non fruendo Filio, vel econverso, hoc maxime esset, quia sunt correlativa, sed illud non obstat, quia non oportet cognocentem et fruentem uno relativo cognoscere et frui altero. Hoc patet, quia possibile est frui Deo inquantum creator non fruendo creatura que tamen terminat istam relationem.

Preterea, respectu trium personarum sunt tres articuli fidei distincti, igitur potest concipi una persona cui correspondet alius articulus non concepta alia cui correspondet alius articulus, sed in illa persona concipitur ratio summi boni, igitur possibile est frui una persona sic concepta non fruendo aliqua aliarum.

Istam rationem deducit quidam alius doctor.

Landulphus I, distinctione 1, questione 2, articulo 2

Sic: circa quamcumque articulum distinctum viator habet distinctam cognitionem, et per consequens distinctam fruitionem, sed de tribus personis sunt tres articuli distincti, #V 66-v #V a igitur de qualitatibus viator poterit habere distinctas cognitiones; et per consequens distinctam fruitionem poterit ita frui una persona precise puta cum per articulum de Patre intelligo Patrem et amo ipsum non referendo me super articulum de Filio et de Spiritu Sancto.

Pro secunda opinione quidam doctor noster…

Iohannes Forrestarius I, distinctione 1, questione 1, articulo 4

…arguit primo sic: eo modo viator potest ordinate frui obiecto fruibili et non aliter quo a Spiritu Sancto, a Sacra Scriptura et ab Ecclesia revelatum est et predicatum, sed a Spiritu Sancto revelatum est et a Sacra Scriptura et Ecclesia predicatum et intimatum fruendum esse obiecto fruibili, quod est Deus in tribus personis distinctis, scilicet Patre et Filio et Spiritu Sancto, igitur sic et non alter potest viator ipso frui ordinate.

Preterea, illa fruitio non est ordinata que necessario supponit in intellectu ignorantiam vel in voluntate malitiam, sed talis esset fruitio qua quis frueretur Patre et Filio, non fruendo Spiritu Sancto; ergo. Maior supponitur. Minor probatur, quia sic fruens Patre et Filio vel ignoraret Spiritum Sanctum esse, vel haberet malitiam et velamen voluntatis, quia esset obstinatus adorare duas personas tantum quamvis sibi constaret de tribus.

Preterea, non magis est obligatus viator ad credendum quam ad fruendum, sed, si viator non credit uni soli articulo, etiam si crederet omnibus aliis, tota fides eius maculatur, igitur, si non fruatur una persona quamvis fruatur ceteris, eius fruitio non erit salutaris et ordinata.

Ad rationes Scoti

Ad primum istorum dico quod non est simile de Deo et creaturis et de divinis personis, quia, licet intelligens Deum, inquantum creator, cointelligat necessario creaturam que terminat illam relationem in Deo, tamen in creaturis cointellectis non est eadem ratio diligibilitatis, nec per consequens fruibilitatis, sicut de divinis personis. Et ex hoc apparet quod iste doctor accipit causam diminute, quia quod viator non possit ordinate frui Deo Patre non fruendo Filio, nec econverso, non est ex hoc precise quod iste due persone sunt correlative, sed quia cum hoc est in divinis una ratio fruibilis tantum.

Ad secundum nego consequentiam si intelligatur quod possit concipi una persona cui correspondet unus articulus vel nulla alia concepta cui correspondet alius articulus, sicut intelligit iste doctor, quia non omnis articulus distinctus est de per se distincto conceptibili. Ratio huius est, quia de duabus personis correlativis sunt duo articuli distincti et tamen correlativa sunt simul naturali intelligentia, sicut docet Philosophus et experientia. Ex hoc apparet quid dicendum ad deductionem alterius doctoris.

Landulphus

Quia non est verum quod circa quemcumque articulum distinctum viator habeat distinctam cognitionem, nec etiam distinctam fruitionem ad intellectum arguentis, cum in personis de quibus sunt articuli sit una ratio fruibilis tantum et sint correlative, ut declaratum est supra.

Ad rationes Forrestarii

Ad primam vero pro secunda opinione dico quod non est revelatum a Spiritu Sancto, nec nunciatum in Scriptura, nec predicatum ab Ecclesia quod non possit viator ordinate frui Patre et Filio non fruendo Spiritu Sancto, nec ratio convincit oppositum cum non referantur ad ipsum inquantum tales; nec est bona consequentia. Spiritus Sanctus revelavit fruendum esse tribus personis divinis, igitur nullus potest ordinate frui duabus non fruendo tertia. Nec valet si dicatur quod Spiritus Sanctus non revelavit fruendum esse duabus sine tertia, quia multa sunt possibilia que non sunt nobis revelata. Locus enim ab auctoritate non tenet negative.

Ad secundum potest negari maior et minor. Potest quidem negari maior, quia Philosophus concludens naturaliter Deum esse et ignorans trinitatem esse potest ordinate frui essentia divina non fruendo personis, ut patet ex prima conclusione, igitur maior disiunctive, sicut assumitur, non est vera. Potest etiam negari minor, quia viator sic fruens Patre et Filio non oportet quod ignoret Spiritum Sanctum esse, vel quod habeat malitiam in voluntate. Sufficit enim quod actu non consideret de Spiritu Sancto; nec est bona consequentia. Viator actu non considerat de Spiritu #V 66-v #V b Sancto, igitur ignorat Spiritum Sanctum esse vel habet malitiam in voluntate, quia adhuc quod non ignoret Spiritum Sanctum esse eo modo quo de ignorantia loquitur doctor iste, sufficit quod habitualiter credat ipsum esset et adhuc quod non habeat malitiam in voluntate sufficit fruitio habitualis et, cum his stat quod talis actu, non consideret de Spiritu Sancto, nec actualiter fruatur ipso.

Ad tertium dico quod viator non est obligatus semper per semper ad credendum actu. Sufficit enim quod credat habitu, aliter dormiens semper esset in peccato mortali, quod non est verum, nec est etiam obligatus quando credit actu ad credere simul omnes articulos, quia potest actu considerare de uno non considerando de alio, et similiter potest dici in proposito quod nec viator est obligatus semper et pro semper ad fruendum actu si videretur quod sit etiam quando fruitur ad fruendum simul tribus personis divinis; et per consequens poterit sine peccato frui Patre et Filio non fruendo actu Spiritu Sancto, dum tamen habitu fruatur ipso. Ex quo patet quod ratio magis est ad oppositum quam ad propositum et posset contra suum actorem sic deduci, ut patet evidenter.

Scotus in I, distinctione 1, questione 2, articulo 2

Contra tertiam conclusionem est opinio Scoti qui ponit quod loquendo de potentia Dei absoluta non apparet contradictio quin possibile sit ex parte intellectus et voluntatis quod essentia divina et non persona terminet actum beatificum utriusque potentie, pro qua doctor iste arguit sic: Pater prius origine quam generet Filium est perfecte beatus, quia nullam perfectionem sibi intrinsecam habet a persona producta perfecta. Perfectio autem intrinseca beatitudo est perfecte beate, sed, si in illo priori sit perfecte beatus, ergo in illo priori obiectum habet perfecte beatificans. Non autem perfecte videtur habere in illo priori essentiam communicativam tribus ut obiectum, sed essentiam vel absolute vel ut est in una persona tantum, igitur non est de ratione essentie, ut est obiectum beatificum quod ipsa beatificet inquantum communicata tribus; et ita non videtur contradictio nec quantum ad visionem, nec quantum ad fruitionem.

Preterea, ex fundamentis istius doctoris quidam doctor de suis…

Landulphus I, distinctione 1, questione 2, articulo 1

…arguit quadrupliciter. Primo sic: et est declaratio precedentis rationis in quocumque priori Pater est, in eo habet in se omnem perfectionem simpliciter, sed Pater est prior Filio et Spiritu Sancto origine, ergo in illo priori potest habere beatitudinem que est perfectio simpliciter, et tamen non habebit beatitudinem essentie ut in tribus; ergo.

Preterea, habens aliquam perfectionem in se et ut in se habet in se omnia requisita ad illam perfectionem. Pater habet beatitudinem in se, ut in se, ergo habet omne requisitum. Ad beatitudinem autem requiritur tactus et obiectum, ergo habebit in se actum et divinam essentiam que est obiectum, sed essentia divina, ut est in Patre, non est communicata, ergo Pater fruitur essentia non ut est communicata, et per consequens fruitur essentia non Filio, nec Spiritu Sancto. Et confirmatur, quia, si Pater non frueretur essentia ut in se est, sed ut in Filio, reciperet perfectionem a Filio ex quo essentia ut in Filio moveret eius intellectum ad beatitudinem. Sic enim arguit Philosophus XII Metaphysice quod “si intellectus primi intelligeret, alia a se vilesceret, quia reciperet perfectionem ab aliis ex quo moverent intellectum eius ad intellectionem”.

Preterea, in omni signo in quo Pater habet essentiam, habet omnem perfectionem essentialem, sed ante productionem Filii et Spiritus Sancti Pater habet essentiam, ergo et beatitudinem que est perfectio essentialis, et sic erit beatus in essentia non ut communicata. Maior patet, quia non communicatur essentia sine omni perfectione simpliciter ipsam consequente. Minor probatur, quia ex quo Pater est in priori signo originis, in illo priori habet esse per essentiam et suam proprietatem.

Preterea, actus respiciens duo obiecta unum per se et primo alterum concomitanter secundo potest per divinam potentiam ferri super primum obiectum sine secundo, sed actus fruitionis beatificus respicit essentiam ut obiectum primarium et per se primum, personam autem ut obiectum concomitans et secundarium, ergo poterit ferri super essentiam non super personam. Maior patet, quia primum et per se potest separari a posteriori, ut patet, quia possum intelligere Deum absque eo quod intelligam creaturas ut secundaria in ipso obiecto. Mi- #V 67-r #V a -nor probatur, quia relatio, ut sic, non beatificat, cum non habeat per se conceptum infinitum, non ergo erit aliquid inclusum primo et per se in obiecto beatifico, sed tantum concomitantur et secundario. Confirmatur ratio, quia posito quod in uno obiecto sit ratio specifica et ratio singularitatis et ratio suppositalis, sola ratio specifica dat obiecto specificationem plenitudinem et perfectionem, non autem ratio singularitatis et suppositalis, ergo sola natura erit obiectum primarium in actu perfecto et ratio singularitatis et suppositalis erunt solum concomitantia et secundaria. Et ita in proposito, cum relationes dent in divinis tantum esse suppositale, ratio suppositalis erit solum ratio concomitans, non prima, et essentia erit obiectum primarium. Et confirmatur iterum, quia posito quod Deus esset unum solum suppositum, sicut imaginantur Philosophi, non minus esset beatus in essentia quam modo sit, et tamen nec illi esset filiatio, nec spiratio, nec paternitas.

Preterea, ad idem quidam alius…

Roddenton in I, distinctione 1, questione 1, articulo 1

…arguit sic: beatus potest habere distinctas visiones de essentia et personis, igitur potest frui essentia non fruendo personis. Consequentia supponitur. Antecedens probatur, quia, cum dicitur essentia est tres persone, Pater non est tres persone, aut est idem conceptus Patris, aut alius. Non potest dici quod sit idem conceptus Patris et essentie, quia tunc una istarum propositionum non esset magis vera quam alia, igitur alius et sic propositum. Et confirmatur ista ratio per me, quia per consimilem ego probavi contra Aureolum quod essentia et proprietas sunt seorsum conceptibiles si essentia sit eadem sibi et non sit eadem proprietati relative identitate absoluta.

Preterea, a multis arguitur sic: essentia non terminat assumptionem nature humane et verbum sive persona terminat, igitur essentia potest terminare visionem et fruitionem beatificam absque hoc quod terminetur ad verbum vel personam. Antecedens est creditum. Consequentia videtur bona, quia non videtur maior repugnantia inter terminare et non terminare visionem vel fruitionem quam inter terminare et non terminare nature humane sumptionem. Et confirmatur, quia per eundem modum possunt formari et solvi paralogismi hic et ibi.

Ad rationes Scoti

Pro solutione istarum rationum est advertendum quod in divinis non est aliqua prioritas in quo nec nature, nec originis, nec qualitercumque alter nominetur, sicut isti domini videntur imaginari, quia non est possibile dari vel imaginari aliquod signum quantumcumque indivisibile in quo Pater sit et Filius non sit, quia quod in uno signo non est et in altero habet esse incipit esse potest non esse et nullum tale est Deus, prout Deo dante declarabitur distinctione 9; sed, si aliquo modo, licet valde large et improprie modus prioritatis aliquotiens admititur in divinis, intelligendum est semper de prioritate a quo, quia pro omni signo et pro omni duratione Filius est a Patre et Spiritus Sanctus ab utroque.

His premissis respondeo ad obiecta. Ad primum igitur nego antecedens si per prioritatem originis intelligatur prioritas in quo, quia nulla talis est in divinis. Si vero intelligatur de prioritate a quo potest concedi in sensu prius dato, antecedens et consequens videlicet quod in illo priori habet obiectum perfecte beatificans, quia pro omni signo et pro omni duratione in qua Pater est habet obiectum perfecte beatificans et pro omni tali signo duratione potest concedi in sensu dato quod Pater est prior Filio. Et quando dicitur quod in illo priori non habet essentiam communicatam tribus ut obiectum sit variatio medii, quia mutatur prioritas a quo in prioritatem in quo, et ideo illa propositio salva reverentia illius doctoris non solum est falsa, sed nimis dissona a veritate fidei et valde periculosa, quia, si esset aliquod signum in quo essentia divina non esset communicata tribus divinis personis, esset aliquod signum in quo non essent tres persone, quod non videretur catholice dictum. Pater igitur semper est beatus et essentia communicata tribus personis, et per consequens pro nullo signo fruitur essentia non fruendo personis.

Ad rationes Landulphi

Et per hoc apparet quid dicendum ad rationem primam alterius doctoris, quia non est nisi declaratio istius. Sed contra solutionem istam arguit Scotus tripliciter.

Primo, quia quelibet persona divina intelligit intellectu formaliter ut intellectus est in ipsa, non ut est in alia, nec ut est in tribus, ex XV De Trinitate, igitur ita videtur quod quelibet intelligit essentiam ut est in se formaliter, et per consequens per- #V 67-r #V b -fecta intellectio que est beatifica non necessario requirit essentiam esse in tribus.

Secundo, quia, si Pater intelligeret beatifica visione essentiam ut in Filio, beatitudinem quasi reciperet a Filio, vel ab aliquo ut in Filio, quod est inconveniens, quia tunc non omnem perfectionem simpliciter Pater haberet a se, quod non conceditur. Consequentia probatur per argumentum Philosophi XII Metaphysice quo probat Deum non intelligere aliud a se, quia vilesceret eius intellectus, quia tunc perfectionem reciperet ab intelligibili.

Tertio, quia, si Pater non beatificatur in essentia, nisi ut est in tribus, non omnis essentialis perfectio est aliquo modo prior proprietatibus, sed aliqua quasi posterior ipsis personis puta illa que est ab obiecto ut in tribus.

Preterea, ad idem arguit alius doctor ubi supra quod non est verum, ut dicit, quod Pater in illo priori cognoscat essentiam esse communicatam tribus, quia nundum est communicata.

Ad primum istorum potest uno modo dici quod in toto illo libro non invenitur dictum ab Augustino, nec ab aliquo alio, ut credo quod quelibet persona divina intelligit intellectu formaliter ut intellectus est in ipsa, non ut est in alia, nec ut est in tribus. Ex quo concludo quod minus bene allegatur Augustinus; verum est quod beatus Augustinus dicit, libro predicto, capitulis 15 et 19, de parvis, quod “Pater intelligit sibi non Filio, nec Spiritui Sancto. Et Filius intelligit sibi non Patri, nec Spiritui Sancto”. Sed ex hoc non concluditur quod cum hoc stat quod quelibet persona divina intelligat intellectu communicato tribus et quod quelibet persona divina sit beata in essentia communicata tribus quod quelibet persona divina sit beata in essentia communicata tribus. Secundo potest dici etiam si admittatur illa propositio in bono sensu quod, licet iste reduplicationes ut inquantum et consimiles sufficiant, adhuc quod essentie per se sint seorsum conceptibiles eo modo quo dictum est in prima conclusione, non tamen adhuc ut intuitive et beatifice possit seorsum videri, ut patet ex supradictis.

Et ulterius vel iste doctor intelligit in consequente quod quelibet persona divina intelligit essentiam, ut est in se formaliter sic quod non intelligit ipsam ut est in aliis, vel ut est in aliis. Si detur primum, sequitur quod nulla persona divina intelligit essentiam esse in tribus, quod ipse non concederet et ulterius cum essentia divina non solum sit in una persona, sed in tribus eo modo quo inesse admittitur in divinis, sic qui intelligit eam ut est in una quod non ut est in aliis imperfecte intelligit ipsam. Si detur secundum, ratio est ad propositum, quia intelligens essentiam ut est in tribus intelligit essentiam communicatam tribus ut obiectum, cuius oppositum intendit.

Ad secundum ratio est contra eum, quia vel intendit quod Pater nullo modo intelligit essentiam ut est in Filio, vel non. Si detur primum, sequitur quod imperfecte intelligit essentiam et quod non intelligit ipsam esse in Filio, quod non esset sane dictum. Si detur secundum, patet rationem esse contra eum, quia per deductionem suam sequitur quod intellectionem illam qua Pater intelligit essentiam ut est in Filio recipit a Filio, vel ab aliquo ut in Filio.

Ad rationem, igitur nego consequentiam, quia Pater non intelligit essentiam esse ut in Filio, nec in Filio tanquam recipiens aliquid ab ipso, sed tanquam communicans sibi essentiam et quicquid habet. Et ad probationem quero quid intelligit iste doctor quod Deus non intelligit aliud a se, quia vel intelligit quod nullo modo nec in se, nec extra se intelligat aliud a se, et hic intellectus falsus est et erroneus et contra intentionem Philosophi, vel intelligit quod non intelligat aliud a se extra se, quia, licet omnem creaturam Deus intelligat in se ipso, nullam tamen terminative in se ipsa, prout videtur multis et, si ita intelligat, adhuc probatio est nulla, quia vel credit iste doctor quod Pater Filium et alia cognoscit in Filio, vel credit quod nec Filium, nec alia cognoscit in Filio, sed omnia in se ipso. Si detur primum, patet quod deductio Philosophi in sensu dato est contra eum et tenetur respondere ad eam. Si detur secundum, male credit, quia oppositum determinat beatus Augustinus XV De Trinitate, capitulo 35, ubi expresse ostendit quod “Pater omnia novit in se ipso et omnia novit in verbo suo, et econverso verbum omnia novit in se ipso et omnia novit in Patre”. Tenetur igitur quilibet catholicus intelligendo Philosophum in sensu dato dicere quod non est simile de Filio et creaturis vel negare conclusionem illam Philosophi sic et multi faciunt.

Ad tertium dico quod procedit ex falso fundamento, quia in divinis non est aliqua prioritas ex natura rei, nec inter essentialia, nec inter personalia, nec inter personalia #V 67-v #V a et essentialia ad invicem comparata, et ideo ratio nulla.

Ad quartum patet quid dicendum ex supradictis. Et ad veritatem dico quod sit aliquod signum originis vel nature, vel qualitercumque nominetur in quo essentia divina nundum sit communicata tribus, non videtur mihi catholice dictum.

Ad secundum principale concedo quod Pater habet in se essentia divinam et actum que est obiectum et illum eundem actum et essentiam habet Filius et Spiritus Sanctus. Et quando dicitur quod essentia ut est in Patre non est communicata tribus, dico quod ly ‘ut’ est quedam reduplicatio modificans actum considerandi intellectus nostri, quia essentia divina potest a nobis concipi, licet non intuitive videri ut est in Patre, ipsa non concepta ut est in Filio, vel in tribus; sed ex hoc nihil concluditur ad propositum, quia posito quod ista propositio sit vera: ‘essentia ut est in Patre non est communicata tribus’, adhuc non sequitur quod Pater fruatur essentia non ut est communicata, sed sequitur quod Pater fruitur essentia que ut est in ipso non est communicata tribus; sed ex hoc nihil sequitur, quia ad hoc quod Pater fruatur essentia communicata sufficit quod ipsa sit tribus communicata sive sit communicata cum ista reduplicatione, ut est in Patre, sive non. Et ad veritatem conclusio istius rationis salva reverentia istius doctoris non videtur mihi catholica, quia absolute concludit quod Pater pro nulla mensura fruitur Filio, nec Spiritu Sancto, quod tamen est falsum, quia certum est quod Pater diligit Filium, igitur utitur vel fruitur ipso et certum est quod non utitur, igitur fruitur ipso et similiter potest argui de Spiritu Sancto. Et ad confirmationem patet quid dicendum ex supradictis.

Ad tertium patet ex dictis quod minor est falsa, quia, si Pater haberet essentiam ante productionem Filii et Spiritus Sancti pro aliquo signo, Pater esset pro quo Filius et Spiritus Sanctus non essent, quod non videtur catholicum.

Ad quartum: si per obiectum secundarium actus beatifici iste doctor intelligit aliquid quod per se non facit ad beatitudinem obiective, patet per beatum Augustinum, superius allegatum, quod minor est falsa. Et ulterius persona non magis beatificaret quam creatura, quod non esset bene dictum. Et quando dicitur quod relatio, ut sic, non beatificat, quia non habet conceptum infinitum, dico quod relatio non erit sine persona divina que per se facit ad beatitudinem obiective sive habeat conceptum infinitum, sive non, ex quo non est creatura nisi habeat conceptum finitum. Si vero per obiectum secundarium intelligit aliquid quod per se facit ad beatitudinem obiective, patet quod maior est falsa, et per consequens ratio nulla. Ex his patet quid dicendum ad primam confirmationem. Et ulterius illa confirmatio est ad oppositum, quia impossibile est quod natura specifica que non existit nisi in supposito videatur intuitive, non viso supposito.

Ad secundam confirmationem concedo quod, si Deus non esset nisi unum suppositum quod tunc sic se beatificaret in essentia quod nec paternitas, nec filiatio, nec spiratio aliquid facerent ad beatitudinem, quia casu posito non essent, sed ex hoc non sequitur quod modo persone non beatificent, sicut posito quod divina essentia esset et eius bonitas non esset, Deus sic beatificaretur in essentia quod eius bonitas nihil faceret ad beatitudinem, quia non esset, quod tamen ex hoc non sequitur quod modo bonitas divina non beatificet; et, si dicatur quod implicatio est quod essentia divisit et eius bonitas non sit, ita dicam eis quod implicatio sit quod Deus sit et tria supposita non sint.

Ad rationes Roddentoni

Ad rationem vero alterius doctoris dico quod beatus non potest habere distinctas visiones de essentia et de personis. Et ad probationem patet ex supradictis quod illa deductio probat quod essentia et persona sunt seorsum conceptibiles eo modo quod dictum est in prima conclusione; sed non probat quod potest seorsum videri beatifice, cum visio beatifica sit intuitive perfectissima qualis non potest esse visio essentie sine personis, ut declaratum est supra. Et per hoc patet quid dicendum ad confirmationem.

Ad ultimum nego consequentiam, nec probatio valet, quia maior repugnantia est quod essentia divina terminet visionem vel fruitionem beatificam et non persona quam quod persona terminet assumptionem nature humane et non essentia. Et ulterius, si ista ratio sit bona in qua tamen multi fundant se, sequeretur quod persona posset determinare visionem vel fruitionem beatificam absque hoc quod terminetur ad essentiam, sicut et assumptionem illam, et sic posset videri persona intuitive essentia non visa, quod etiam ipsi negant videri in- #V 67-v #V v -tuitive.

Landulphus, distinctione 2, questione ut supra, articulo 2

Contra quartam conclusionem istam arguunt dupliciter. Primo sic: Pater beatificatur in se ipso in aliquo priori, non in essentia tribus communicata beatificatur in essentia supposita in se ipso et non in tribus suppositis, et per consequens fruitur persona sua et non aliis in illo priori.

Preterea, quando aliquid unum se habet per indifferentiam respectu trium qua ratione potest communicari sine tribus eadem ratione sine uno vel dobus, sed fruitio essentie indifferenter potest esse sine aliqua trium personarum per potentiam divinam, igitur eadem ratione poterit esse sine sola persona vel duabus.

Ad rationes Landulphi

Sed iste rationes deficiunt in se et in suo fundamento cui innituntur. Deficiunt quidem in fundamento, quia supponunt voluntatem posse frui essentia divina beatifice non fruendo personis, quod patet esse falsum ex dictis. Deficiunt etiam in se, quia, si prima ratio esset bona, persona Patris in aliquo signo esset persona absoluta, non relativa, quod non consonat veritati, nec rationi. Consequentia patet, quia in illo priori in quo fruitur essentia non communicata tribus, ut dicunt, vel est persona absoluta, vel relativa. Non relativa, quia nundum est Filius. Nec Spiritus Sanctus quibus referatur, igitur absoluta, quod est propositum. Deficit ulterius secunda ratio, quia, posito quod comprehensor possit frui essentia divina sine personis, non tamen una persona sine altera, quia persone sunt relative et unum relativorum includit intellectum alterius correlativi, cum sint simul natura et naturali intelligentia, secundum Philosophum in Predicamentis. Nec valet si dicatur ad hoc quod, licet Pater non possit intelligi, et per consequens nec intuitive videri sine Filio, potest tamen intelligi et intuitive videri sine Spiritu Sancto, quia ad ipsum inquantum Pater non dicitur relative, quia, licet hec veritatem habeant in cognitione illa que non respicit existentia, et ideo non videtur impossibile quod viator possit ordinate frui Patre et Filio non fruendo Spiritu Sancto, in cognitione tamen intuitiva et beatifica nullam habet apparentiam, quia Pater non minus refertur ad Spiritum Sanctum inquantum spirator quam ad Filium inquantum Pater, et ideo videns personam Patris intuitive et beatifice non minus videt ipsum spirare Spiritum Sanctum quam generare Filium, aliter non esset perfecta visio, igitur non potest persona Patris intuitive videri quin videatur Filius et Spiritus Sanctus.

Ad argumenta principalia

Ad rationes principales. Ad primam concedo quod quicumque fruitur essentia, fruitur re que est persona. Et in isto sensu procedit ratio, sed non oportet quid quicumque fruitur essentia, ut essentia est, fruatur ipsa ut persona est. Et in isto sensu posui primam conclusionem, ut patet ex his que dicta sunt ex primo articulo.

Ad secundam dico quod essentia divina non potest intuitive videri non visis personis, ut declaratum est supra. Et ad probationem patet quod maior repugnantia est quod essentia divina videatur intuitive non visis personis quam quod ipsa communicetur ipsis non communicatis, quia primum includit repugnantiam contradictionis, ut patet ex dictis, secundum autem non. Et, si dicatur quod ista solutio videtur contradicere dictis meis, quia ego dixi arguendo contra Aureolum quod magis repugnat communicari et non communicari realiter quam seorsum concipi mentaliter, patet quod in his non est aliqua contradictio, quia, licet non sit maior repugnantia quod essentia divina concipiatur a viatore non conceptis personis eo modo quo dictum est in prima conclusione quam quod communicetur ipsis non communicatis, maior tamen est repugnantia quod intuitive videatur sine ipsis eo quod visio intuitiva non terminatur ad essentiam, ut abstrahat ab existentia, sed ut existit et non existit nisi in personis.