Liber I, distinctio 2, questio unica

Quod itaque vera ac pia fide tenenda est etc. Circa materiam istius distinctionis in qua Magister nititur ostendere divine nature unitatem et personarum trinitatem quero istam questionem: utrum Deum esse trinum et unum possit naturaliter demonstrari.

Et videtur primo quod sic, quia omnis propositio necessaria ratione probabilis est demonstrabilis, sed talis est ista dicente Ricardo I De Trinitate, capitulo 3, quod ad explanationem eorum que sunt fidei inducuntur non solum rationes probabiles, sed #V 68-r #V a necessarie; ergo etc.

Contra: articuli fidei non sunt naturaliter demonstrabiles, aliter ad assentiendum eis et conclusionibus deductis ex eis posset tam fidelis quam infidelis evidenter convinci, quod non est verum, sed Deum esse trinum et unum est articulus fidei; ergo etc.

Respondeo. In ista questione erunt quattuor articuli, quia primo ponam unius termini declarationem, secundo quadruplicem conclusionem. Tertio movebo dubia. Quarto respondeo.

Primus articulus

Quantum ad primum articulum terminus declarandus est: Deum esse trinum cuius gratia nondum quod Deus esse trinum potest intelligi dupliciter. Uno modo, quia subsistit in tribus suppositis realibus, scilicet Patre, Filio et Spiritu Sancto, eo modo quo fides catholica confitetur, cui non potest subesse falsum. Alio modo, quia subsistit in tribus suppositis uno tamen tantum reali et duobus intentionalibus. Et, ut clarius appareat quod dicitur, est advertendum quod quedam opinio.

Aureoli in I, distinctione 3, questione 3, articulo 3

Ponit quod naturaliter potest demonstrari Deum subsistere in tribus suppositis altero dictorum modorum. Et potest opinio sumati adduci ad sex puncta principalia.

Primus est quod res intellecta per actum intellectus capit esse apparens et intentionale et ponitur in esse conspicuo formato et apparenti ante prospectum intelligentis.

Secundus est quo amans per amorem capit esse egressum ac latum extra se, ita ut in amore extra se exeat modo spirituali et intentionali.

Tertius est quod naturaliter est nobis notum et ab omnibus philosophantibus concessum quod Deus immutabiliter intelligit se et diligit se et in se placet et delectatur voluptuosum vitam habens, ut Philosophus dicit XII Metaphysice.

Quartus est quod necesse est quod Deus subsistit in se realiter et ante se, vel realiter, vel intentio naturaliter, cum se semper intelligat et extra se, cum se semper vel realiter, vel intentionaliter amet; et istud sequitur ex supradictis.

Quintus est quod philosophi elegerunt alteram partem istius disiunctive, videlicet quod ante se et extra se existat tantum intentionaliter et quod ista non realiter, sed solum differant ratione in Deo, et hoc de Platone, ut dicit iste doctor, testatur beatus Augustinus X De Trinitate, capitulo 23, et de Aristotele, Commentator XII Metaphysice, commento 4.

Sextus est quod catholici elegerunt secundam partem et magis rationalem, nec dubium quod veram. In Deo enim ponendum est quicquid perfectionis est, sed nobilius est verbum. Si ponatur esse reale quam, si sit solum intentionale et idem patet de Spiritu Sancto et in perfectione namquam est quod verbum mentis nostre et Spiritus amoris procedant in esse diminuto et intentionali, igitur rationabilius est quod quodlibet de suppositis istis sit verum et reale in Deo.

Ex his concludit iste doctor quod naturaliter potest a viatoribus demonstrari quod Deus subsistat in tribus suppositis altero istorum duorum modorum, quia vel in uno reali et duobus intentionalibus, vel in omnibus tribus realibus, licet non sit naturaliter demonstrabile quod subsistat determinate in tribus suppositis realibus, sicut catholici confitentur. His igitur suppositis patet quod dupliciter potest intelligi secundum istum modum dicendi ‘Deum esset trinum’. Uno modo, quia subsistit in tribus suppositis realibus, prout catholici confitentur. Alio modo, quia subsistit in tribus. Uno tamen tantum reali et duobus intentionalibus, prout imaginantur philosophi, ut asserit iste doctor. Et in utroque sensu intelligo questionem.

Et hec de primo articulo.

Secundus articulus

Quantum ad secundum articulum pono quattuor conclusiones.

〈Conclusio prima〉

Prima est quod Deum esse potest naturaliter demonstrari. Istam conclusionem Philosophi VIII Physicorum nititur demonstrare per motum ubi sic arguit: “omne quod movetur ab alio movetur”. Illud aliud aut movetur ab alio, aut non. Si non, igitur est immobile, et sic Deus. Si sic, de illo queritur utrum moveatur, vel non, et sic in infinitum, sed processus in infinitum est impossibilis, ut patet II Metaphysice, igitur status ad aliquod immobile est necessarium et hoc est Deus. Sed, licet conclusionem credam esse demonstrabilem, tamen philosophi, ut videtur, non demonstrat propter duo. #V 68-r #V b

Primo, quia maior negatur a multis quibus videtur quod intellectus et voluntas quecumque movetur a se, de hoc tamen alias.

Secundo, quia posito quod maior illa sit vera, non tamen est per se nota, nec ab Aristotele demonstrata, igitur nec conclusio que ex ipsa deducitur, demonstratur. Hac igitur ratione est consimilibus dimissis, probo conclusionem aliter. Primo sic: “Deus est id quo maius cogitari non potest”, igitur Deus est. Antecedens patet, quia hoc nomine ‘Deus’ intelligimus; et consequentia est clara, quia bene sequitur Deus non est, ergo non est “id quo maius cogitari non potest”. Istam rationem tangit Anselmus Prosologion, capitulo 2, ubi sic ait: “certe id quo maius cogitari nequit non potest esse in solo intellectu. Si enim in solo intellectu est, potest cogitari esse et in re, quod maius est. Si ergo id quo magis cogitari non potest est in solo intellectu, id ipsum quo magis cogitari non potest est quo magis cogitari potest, sed certe hoc esse non potest”. Hec Anselmus.

Sed quia forte dicetur ad istam rationem quod Deum esse id quo magis cogitari non potest est mere creditum non per se notum, nec deductum naturaliter ex aliquo per se noto. Deduco rationem sic: aut in universitate entium est aliquid qui nec est, nec potest esse maius, aut non. Si sic, habetur propositum, quia illud voco Deum. Si non, aut in universitate entium non est aliquid quo non sit aliquid maius, aut non est aliquid quo non possit esse maius. Primum dari non potest nisi ponatur processus in infinitum in entibus per se et essentialiter ordinatis, quod est impossibile, ut patet II Metaphysice. Si detur secundum, sequitur quod aliquid quod non est in universitate entium potest esse maius omnibus que sunt in rerum natura, quod est omnino impossibile, quia cum illud non sit aut producitur in esse a se, vel ab alio, vel a nullo. Non a nullo, quia nihil nullius est causa; nec a se, quia nihil impossibilius quam quod aliquid producat se de non esse ad esse, ut patet per beatum Augustinum I De Trinitate, capitulo 1, et etiam per Aristotelem II De Anima. Si ab alio, non erit maius illo, quia effectus non excedit suam causam totalem productivam, cum nihil agat ultra suam naturam, vel speciem nihil, ergo eorum que non sunt actu posset esse maius omni eo, quod est actum, et sic intentum.

Secundo ad principale sic et est quasi confirmatio precedentis rationis. Ista propositio potest naturaliter demonstrari ‘in universitate entium est aliquid quo maius cogitari non potest’, igitur et ista ‘in universitate entium est aliquid quod non est, nec potest esse maius’, igitur ista ‘Deus est’. Prima consequentia est naturaliter nota, quia omni eo quo vel potest esse maius, potest cogitari maius, et secunda patet ex dictis, quia, si in universitate entium est aliquid quo nec est, nec potest esse maius, illud vocamus Deus. Antecedens patet per Anselmus Proslogion II et III, ubi propositionem illam ex intentionem nititur probare et demonstrare et in disputatione contra insipientem, ubi evasiones datas et possibiles dari ad rationes suas evacuat evidenter, unde circa finem dicte disputationis capitulo 21 sic ait: “puto quod demonstrari me non infirma, sed necessaria argumentatione probasse in prefato libello in re ipsa existere aliquid quo maius cogitari non posset, nec eam alicuius obiectationis infirmari firmitatem. Tantam enim vim huius probationis in se continet significatio, ut hoc ipsum quod dicitur ex necessitate eo ipso quod intelligitur vel cogitatur et re vera probetur existere”. Hec Anselmus.

Tertio ad principale sic: aut imperfectioribus specificis est dare supremam in qua sit status, aut non. Si sic, propositum, quia illud voco Deum quod supremum est perfectissimum est in entibus. Si non, vel erit in ipsis processus in infinitum in actu, sic quod actu sint species rerum infinite, vel in potentia tantum, sic quod quacumque specie data potest alia et alia dari in infinitum, licet actu non sit infinite. Si detur primum, habetur propositum, quia vel in universitate entium est aliquid vel aliqua infinite perfectionis simpliciter, vel non. Si sic, illud voco Deum sive sit unum, sive plura, non curo pro nunc. Si non, igitur species rerum non sunt actu infinite, quod est contra positum. Consequentia patet, quia cum species rerum sint sicut numeri, ex VIII Metaphysice semper superior addit gradum perfectio- #V 68-v #V a -nis ad inferiorem, igitur, si sunt actu infinite, aliqua vel alique erunt perfectionis infinite simpliciter. Si detur secundum, idem sequitur, quia, si species rerum non sunt actu infinite, sed potentia tantum in universitate entium est aliquid quo non est, nec potest esse maius, quia nihil eorum que non sunt actu potest esse maius omni eo quod est actu, ut patet ex dictis, et illud vocamus Deum. Sed forte ista ratio non concludit et presertim, si concedatur quod Deus potest facere species actu infinitas, prout multis videtur de quo alias, quicquid tamen sit de ratione ista, conclusio principaliter est de mente, non solum sanctorum, sed etiam philosophorum, licet secundum aliquos fuerit controversia utrum hoc demonstrare pertineat ad metaphysicam vel ad naturalem philosophiam, Commentatore dicente quod ad philosophiam naturalem, Avicenna vero quod ad metaphysicum. Uterque tamen supponebat quod Deum esse poterat naturaliter demonstari, quod est propositum.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est quod Deum esse unum potest naturaliter demonstrari. Istam conclusionem quidam doctor…

Scotus in I, distinctione 2, questione 3, articulo 3

...deducit multipliciter.

Primo sic: intellectus infinitus cognoscit quodcumque intelligibile perfectissime quantum est intelligibile in se, quia totum ens natura et intellectus finitus hoc potest, licet non perfectissime, nec simul, igitur, si sint duo dii, sint a, b. A cognoscet b perfectissime quantum scilicet b est cognoscibile, sed hoc est impossibile. Probo, quia aut cognoscet b per essentiam b, aut non. Si non, igitur non cognoscit ipsum perfectissime quantum scilicet b cognoscibile est. Nihil enim cognoscitur perfectissime nisi cognoscatur per essentiam suam, vel per aliquid perfectius includens essentiam suam perfectius quam ipsa sit in se. Essentia autem b in nullo perfectius includitur quam in b, quia tunc b non esset Deus. Si autem cognoscit b per essentiam ipsius b, igitur actus ipsius a erit posterior naturaliter essentia ipsius b et ita a non erit Deus. Probatur prima consequentia, quia omnis actus cognoscendi qui non est idem obiecto est posterior obiecto, quia nec prior, nec simul natura est actus cum obiecto alio a se, quia tunc actus posset intelligi sine obiecto, sicut econverso.

Preterea, idem actus non potest habere duo obiecta adequata. A est obiectum adequatum sue intellectioni et b esset adequatum eidem. Si a posset intelligere b, igitur impossibile est quod a intelligat unica intellectione simul a et b. Si a habet intellectiones realiter distinctas, igitur non est Deus. Probatur maior, quia aliter actus adequaretur alicui obiecto quo subtracto non minus quietaretur alicui obiecto quo subtracto non minus quietaretur et adequaretur, et ita frustra esset tale obiectum.

Preterea, voluntas infinita est recta, igitur diligit quodlibet diligibile quantum est diligibile, sed, si b est alius Deus est diligendus infinite a voluntate potente diligere sic infinite, cum ipsum sit bonum infinitum, igitur voluntas ipsius a diligit b infinite. Sed hoc est impossibile, quia a naturaliter plus diligit se quam b. Probatur: quilibet enim naturaliter plus diligit suum esse quam alterius cuius nihil est ut pars, nec ut effectus. A autem nihil est ipsius b nec ut pars, nec ut effectus, igitur a plus diligit se naturaliter quam ipsum b, sed voluntas libera quando est recta conformatur voluntati naturali, alioquin voluntas naturalis non esset semper recta, igitur a, si habet voluntatem rectam et liberam actu elicito, plus diligit se quam b, igitur non diligit b infinite.

Preterea, si sunt plura, necesse esse aliquibus perfectionibus realibus distinguuntur. Sint illa a et b, tunc arguitur sic aut ista duo distinguuntur per sint illa a et b tunc arguit sic : aut ista duo distincta a et b sunt formaliter necesse esse per a et b, aut non. Si non, igitur a non est formalis ratio essendi necessario, nec b; et per consequens includens a non est necesse esse primo, quia includit aliquam entitatem que non est formaliter necessitas essendi, nec est necessaria ex se. Si autem illa sint formaliter necesse esse #V 68-v #V b per a et b et preter hoc utrumque est necesse esse per illud in quo convenit unum cum alio, igitur utrumque habet in se duas rationes quarum qualibet utrumque est formaliter necesse esse; sed hoc est impossibile, quia neutra illarum includit alteram, utraque igitur illarum circumscripta esset necesse esse per alteram et ita aliquid esset formaliter necesse esse per aliquam rationem qua circumscripta nihilominus esset necesse esse, quod est impossibile. Aliquas alias rationes adducit iste doctor quarum alique possunt habere bonum intellectum. Alique vero solvuntur istis solutis et ideo dimitto eas. Sed, licet conclusio sit vera et iste rationes sint apparentes, non videntur tamen mihi concludere.

Responsio ad rationes

Ad primum igitur istarum posset dici quod unus Deus cognoscit alium perfectissime non quidam extra se, quia Deus nihil cognoscit extra se, secundum Aristotelem XII Metaphysice, sed in se ipso. Concederetur ergo quod unus Deus cognoscit alium non quidem per essentiam Dei cogniti, sed cognoscentis. Et ad probationem quando dicitur quod nihil cognoscitur perfectissime nisi cognoscatur per essentiam suam, vel per aliquid includens essentiam suam perfectius quam ipsa sit in se ipsa, negatur, quia, licet quod cognoscitur perfectius quam in se ipso necessario cognoscatur per aliquid representans essentiam suam perfectius quam ipsa sit in se ipsa, sicut patet de cognitione qua creatura cognoscitur in verbo, ad cognoscendum tamen aliquid ita perfecte sicut cognoscitur in se ipso sufficit quod cognoscatur per aliquid representans essentiam suam ita perfecte, sicut ipsa est in se ipsa, et sic esset in proposito. Posset etiam concedi quod unus Deus cognoscit alium per essentiam Dei cogniti. Et quando dicitur quod omnis actus cognoscendi qui non est idem obiecto est posterior obiecto, non est verum si sit idem alteri obiecto, quod non est posterius illo, et sic esset in proposito.

Ad secundum: si dicatur quod Deus nihil cognoscit extra se sive per essentiam alterius, sed omne cognoscibile cognoscit per essentiam propriam, dicetur quod, licet Deus unica intellectione cognoscit se ipsum et illum Deum si ponatur, actus tamen cognoscendi ipsius non habet duo obiecta adequata, sed unum, scilicet essentiam propriam, quia illud solum est obiectum adequatum intellectus in quo perfectissime cognoscit omnia. Et ideo multi dicunt bene et credo quod sola essentia divina est obiectum adequatum intellectus divini de facto, licet perfectissime cognoscit creaturas existentes et possibiles que non sunt ipse. Si vero concedatur quod unus Deus cognoscat alium per essentiam alterius, dicetur quod nullus eorum est obiectum adequatum sue intellectioni, sed ambo, vel aliquid commune eis, sicut nunc a multis conceditur quod essentia divina non est obiectum adequatum intellectus divini, sed aliquid commune Deo et creature quod cognoscit utrumque.

Ad tertium concederetur quod voluntas unius Dei diligit alium infinite. Et quando dicitur quod quilibet naturaliter plus diligit suum esse quam alterius cuius nihil est, nec ut pars, nec ut effectus, dicendum quod non est verum in natura perfectissima, quia in statu beatifico propter eius perfectionem tantum gaudet quilibet beatus de bono alterius quantum de proprio; et per consequens tantum diligit ipsum, licet non sit aliquid eius, nec ut pars, nec ut effectus. Ideo voluntas ipsius Dei cum sit perfectissima tantum diliget alterum sicut se ipsum.

Ad quartum concedo quod, si essent plura, necesse esse aliquibus perfectoribus realibus distinguerentur, quia se totis distinguerentur in effectu, quod nec realitas unius esset realitas alterius, et tamen se totis convenirent in conceptu. Nec illud est aliquid inconveniens, quia, si Deus faceret duos angelos vel duas animas sine omni actualitate, quod multis vident possibile, se totis distinguerentur in effectu #V 69-r #V a et se totis convenirent in conceptu. Conceditur ergo quod ista duo distincta per a et b sunt formaliter necesse esse per a et b. Et quando dicitur quod propter hoc utrumque est necesse esse per illud in quo convenit cum alio non est verum, quia per a et b distinguerentur ista duo necesse esse realiter in effectu et convenirent in conceptu nec inter ipsa esset aliqua convenientia alia. Et potest reduci ratio contra eum, quia, sicut illi duo dii convenirent in necesse esse et differrent suis propriis rationibus, ita Deus et creatura conveniunt in entitate et differunt suis propriis rationibus realiter sint ille a et b. Tunc quero aut Deus et creatura distincta per a et b sunt formaliter a et b, aut non. Si non, igitur a non est formalis ratio essendi, nec b, igitur Deus includens alterum istorum non est ens primo, quia includit aliam rationem que non est formaliter ratio essendi. Si sic, et preter hoc utrumque habet esse per illud in quo convenit unum cum alio, igitur utrumque habet in se duas rationes quarum qualibet utrumque est formaliter ens, sed hoc est impossibile per deductionem suam procedendo, sicut ipse procedit; igitur etc.

Dimissis igitur istis rationibus probo conclusionem aliter. Primo sic: si sunt duo vel plures dii, aut unus eorum potest sine alio quicquid potest simul cum illo, aut non. Si non, igitur non est ex se sufficiens, nec simpliciter et universaliter perfectus, immo recipit perfectionem ab alio, et per consequens non est Deus. Si sic, igitur alter eorum superfluit, quia ipso circumscripto nihil minus potest fieri in universitate entium et alius sufficit per se solus, igitur non est Deus. Et confirmatur, quia, si sunt duo dii, vel omnis perfectio que est in uno est in alio, vel non. Si detur primum, cum in uno esset omnis perfectio, esset per se sufficiens sine alio, et per consequens alter superflueret. Si detur secundum, aliqua perfectio deesset uni quam haberet alter, igitur ille non esset summe perfectus, nec per se sufficiens, et per consequens nec Deus. Istam rationem reputo concludere, quia, si essent duo dii, vel unus eorum non esset per se sufficiens, vel alter eorum esset superfluus, quorum quodlibet est impossibile, et tangit eam Magister, distinctione sequenti, capitulo penultimo, ubi sic ait: “mens itaque rationalis intelligit unum esse Deum, unam essentiam et unum principium intelligit quoque, quia, si duo essent, vel uterque sufficiens esset, vel alter superflueret, quia, si aliquid deesset uni quod haberet alter, non esset ibi summa perfectio. Si vero uni nihil deesset quod haberet alter, cum in uno essent omnia, alter supersineret”.

Secundo sic: et est quasi confirmatio precedentis rationis. Si essent duo dii, essent duo fines. Aut enim quilibet per se finiret totam entium coordinatione, aut unus unam partem et alter alteram. Si detur primum, remoto uno eorum adhuc etiam perfecte terminata essent ad alium, igitur ille qui fuit remotus suprerfluebat in hac terminatione, et per consequens non erat Deus. Si detur secundum, adhuc idem sequitur, quia qui non est per se finis totius coordinationis entium, non est simpliciter et universaliter perfectus, nec est id quo maius cogitari non potest, igitur non est Deus. Et confirmatur, quia, si unus finiret unam partem et alter alteram, entia non essent connexa, et sic tolleretur ordo et perfectio universi, unde Philosophus concludit XII Metaphysice quod est unus princeps et unus finis, quia entia nolunt male disponi. Et confirmatur, quia non est ponenda pluralitas saltem in primo sine necessitate, sed nulla necessitas est ponere plures deos, quia unus eorum sufficeret sine ceteris et posset quicquid posset cum aliis, aliter non esset universaliter perfectus, et per consequens nec Deus; igitur etc.

Tertio sic: si sunt plures dii, aut sunt equalis perfectionis entitative, aut non. Si non, alter eorum est perfectior, et per consequens minus perfectus non erit Deus. Si sic, igitur sunt eiusdem speciei, quia, sicut determinat beatus Augustinus III De libero arbitrio, capitulo 21: “equalitas perfectionis aliquarum rerum illas eiusdem speciei esse convincit, unde, si luna equaretur soli secundum perfectionem, non esset sol et luna, sed duo soles”, ut patet ibidem. Idem etiam patet per Philosophum VIII Metaphysice, sed speci- #V 69-r #V b -es plurificabiles in individuis quantum est ex se compatitur infinitatem individuorum, tum quia non determinatur ex se ad certum numerum individuorum, sicut patet in omnibus speciebus corruptibilibus, tum quia cum communicatio sit eiusdem rationis poterit communicari infinitis, igitur qua ratione sunt duo dii possunt esse infiniti; et, si possunt esse infiniti, sequitur quod sunt infiniti, cum Deus sit a se et necesse esse. Hoc autem est absurdum et impossibile, ut patet; ergo etc. Hec est expressa sententia Anselmi, Monologion, capitulis 2, 3, 4 et 5, ubi per plures rationes reputat se demonstrare Deum tantum unum. Hoc est etiam intentio Damasceni, libro I, capitulo 3. Et, si dicatur quod rationes eorum non demonstrant, adhuc intentio eorum est. Posito quod ita sit quod conclusio sit demonstrabilis, nec est bona consequentia non demonstrati conclusionem istam, ergo conclusio non est demonstrabilis, nec unquam invenientur aliqui similes istis qui dicant conclusionem istam non esse demonstrabilem.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio est quod trinitas realis personarum in divinis naturaliter non potest demonstrari. Istam conclusio fuit in virtute sufficienter deducta questione secunda super Prologo, articulo 2, conclusione 1, ubi probavi quod habitus theologie revelate possibilis viatori de lege communi, ut prescindit a naturaliter acquisitis, non resolvit usque ad per se nota in lumine naturali.

Et possunt rationes in forma deduci pro conclusione ista, quia, si trinitas personarum sit demonstrabilis, sequitur primo quod ad assentiendum articulo trinitatis non necessario requiritur imperium voluntatis.

Secundo, quia ad assentiendum ei, tam fidelis quam infidelis potest evidenter convinci.

Tertio, quod adhuc non est fides necessaria.

Quarto, quod fides saltem de articulo trinitatis non esset viatoribus meritoria que omnia inconvenientissima sunt et absurda, ut patet ibidem. Confirmo tamen conclusionem. Primo beati Augustini auctoritate qui postquam tantum laboravit in inquisitione trinitatis in toto libro De Trinitate in fine 15, capitulo 80 concludit: “unum inter hec que multa iam dixi nihil illius summe trinitatis ineffabilitate dignum me dixisse audeo profiteri, sed confiteri potius merificatam scientiam eius ex me invaluisse, nec potuisse me ad illam. Et, si beatus Augustinus qui tantum insudavit circa materiam trinitatis non potuit ad illam, non videtur naturaliter posse demonstrari.

Secundo ratione sic: articulus incarnationis non est naturaliter demonstrabilis, igitur nec articulus trinitatis. Consequentia patet, tum quia non minus est supernaturalis fides illius articuli quam illius, tum quia non magis repugnat rationi naturali quod persona divina assumat naturam humanam ad unitatem suppositi quam tres persone quarum una realiter non est alia sint una res simplicissima et quod persona producens et producta sint una substantia vel natura. Antecedens vero ponit beatus Augustinus expresse Epistola 3 ad Volusianum, ubi loquens de divini verbi incarnatione sic ait: “si ratio queritur, non erit mirabile. Si exemplum poscitur, non erit singulare. Debemus igitur Deum aliquid posse quod nos fateamur investigare non posse”; ergo etc. Et ad veritatem cum demonstratio convincat intellectum ad assentiendum mirum est cur tenentes conclusionem oppositam non convincunt infideles et magis est mirandum cum experiantur se hoc non posse cur non fatentur conclusionem illam demonstrari non posse.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio est quod illa propositio disiunctiva ‘Deus subsistit in tribus suppositis realibus, vel in uno reali et duobus intentionalibus’ non potest naturaliter demonstrari, sicut Aureolus imaginatur. Pro deductione huius conclusionis premitto aliquas propositiones.

Prima est quod naturaliter potest ostendi quod res intellecta non ponitur per actum intelligendi in aliquo esse intentionali diminuto et apparenti.

Secunda est quod etiam naturaliter potest ostendi quod amans ex via #V 69-v #V a amoris non ponit se extra se in aliquo tali esse intentionali et apparenti. Has duas propositiones suppono pro nunc, quia ex intentione deducam eas questione sequenti.

Tertia propositio est quod naturaliter potest ostendi Deum non susistere in tribus suppositis uno tantum reali et duobus intentio naturalibus. Et hanc primo probo sic: naturaliter potest ostendi quod Deus, cum intelligit et amat se, non ponit se ante se, nec se extra se, in aliquo esse intentionali et apparente et diminuto, igitur naturaliter potest ostendi ipsum non subsistere in tribus suppositis uno tantum reali et duobus intentionalibus modo predicto. Antecedens patet ex propositionibus precedentibus et consequentia est nota; igitur etc.

Secundo sic: naturaliter potest ostendi quod omnis imperfectio est Deo incompossibilis, sed subsistere tribus suppositis uno quidem reali et duobus intentionalibus modo predicto est imperfectionis, igitur naturaliter potest ostendi ipsum non subsistere in talibus tribus suppositis. Maior est nota et minor patet etiam per istum doctorem, quia ex imperfectione provenit, ut dicit quod verbum mentis nostre et spiritus amoris procedant inesse diminuto et intentionali, igitur.

Hiis propositionibus premissis probo conclusionem primo sic: nulla propositio ypotetica disiunctiva cuius una pars est impossibilis sic quod eius impossibilitas potest naturaliter esse nota et altera necessaria potest demonstrari naturaliter nisi pro quanto sit demonstrabilis pro parte necessaria determinate sicut ista propositio ‘omnis homo est risibilis vel lapis’ non potest naturaliter demonstrari nisi pro quanto prima pars eius est demonstrabilis determinate, sed huius propositionis ‘Deus subsistit in tribus suppositis realibus vel in uno reali et duobus intentionalibus’. Secunda pars est impossibilis sic quod eius impossibilitas potest naturaliter esse nota, ut patet ex propositione immediate precedenti et patria necessaria et non est demonstrabilis pro parte necessaria determinate, ut patet ex conclusione precedenti, etiam per eum; igitur etc.

Et confirmatur, quia bene sequitur Deus subsistit in tribus suppositis realibus vel in uno reali et duobus intentionalibus, igitur subsistit in tribus realibus determinate, igitur a simili sequitur naturaliter potest ostendi quod Deus subsistit in tribus suppositis realibus vel in uno reali et duobus intentionalibus et naturaliter potest intelligi quod non subsistit in uno reali et duobus intentionalibus, igitur naturaliter potest ostendi quod subsistit in tribus realibus determinate, quod tamen est falsum et contra eum.

Secundo sic: quicquid potest demonstrari de Deo disiunctive determinate, potest demonstrari pro parte perfectiori; sed trinitas suppositorum de Deo est demonstrabilis sub disiunctione et trinitas suppositorum realium est perfectior, igitur nec est demonstrabilis de Deo determinate. Conclusio est falsa et contra eum, igitur aliqua premissarum. Nota maior, quia naturaliter potest ostendi Deo esse attribuendum quicquid est maioris perfectionis, ergo minor et non quantum ad illam partem qua dicitur quod trinitas suppositorum realium est perfectior, quia nobilius est verbum si ponatur esse reale quam si sit solum intentionale, etiam secundum eum. Et idem patet de Spiritu Sancto, ut dicit, igitur inquantum ad illam que dicitur quod trinitas suppositorum est demonstrabilis de Deo sub disiunctione, et sic propositum. Et in hoc iste doctor videtur sibi contradicere, quia ex una parte concedit quod trinitas suppositorum realium est perfectior trinitate suppositorum intentionalium et ex alia parte quod trinitas suppositorum est demonstrabilis de Deo altero istorum duorum modorum. Trinitas tamen suppositorum realium non est demonstrabilis. Et ista non possunt simul stare, ut patet ex ratione precedenti; ergo.

Et hoc de secundo.

Tertius et quartus articulus

Quantum ad tertium et quartum articulum simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam arguit doctor noster.

Egidius in I, distinctione 7

Primo sic: nulla propositio per se nota est demonstrabilis, quia tunc non esset per se nota, sed per aliud, sed ista propositio ‘Deus est’ est per se nota, ut probat et bene; igitur etc.

Se- #V 69-v #V b -cundo sic: essentia Dei est idem quod eius substantia, igitur Deum esse non potest demonstrari. Antecedens est catholicum et consequentia videtur nota, quia substantie non est demonstratio, ut patet per Aristotelem VI Metaphysice et II Posteriorum; ergo etc.

Preterea, ad idem quidam alius doctor noster.

Gerardus de Senis in I, distinctione 3, questione 2, articulo 3

Arguit et est quasi confirmatio precedentis rationis: si Deum esse posset demonstrari, esse Dei non esset idem quod Deus, quod patet esse falsum, quia tunc esset in potentia ad esse et non esset purus actus. Consequentia patet, quia nihil demonstratur de eo cum quo est idem, quia sic idem demonstraretur de se ipso.

Preterea, ad idem alius.

Henricus in Summa, articulo 22, questione 4

Arguit sic: cuius non est diffinitio, eius non est demonstratio, cum medium demonstrationis sit diffinitio subiecti, sed nec Dei, nec alicuius, quod est Deus est diffinitio, igitur nec demonstratio. Ista ratio confirmatur auctoritate Avicenne VIII Metaphysice sue, ubi ait: “primus qui est altissimus et gloriosus non habet distinctionem, et sic non potest fieri demonstratio de eo”; ergo etc.

Ad rationes Egidii et Gerardi

Ad primum istorum nego maiorem et, quia ut plurimum doctores sic adherent illi propositioni quod aliqui dicunt Deum esse non posse demonstrari, quia est per se notum, aliqui vero econtra dicunt, non esse per se notum, quia potest demonstrari ne videar negare propositionem ad placitum et sine ratione. Ostendo quod non omnis propositio per se nota caret medio silogistico et demonstrativo.

Primo, quia motum esse et naturam esse per se notum, ut patet per Philosophum II Physicorum et Commentatorem, ibidem, commento 6, et tamen quelibet istarum propositionum est demonstrabilis per principia metaphysice, ut patet per Aristotelem I Physicorum, ubi per principia metaphysice procedit contra negantes naturam et principia naturalia.

Secundo, quia ista propositio ‘nix est alba’, ‘celum est’ et consimiles quarum notitia habetur per experientiam mediante cognitione sensitiva sunt per se note, ut patet per Alacem II Perspective, secundo capitulo, ubi dicit quod “quando propositiones sunt manifeste per sensum et anima intelligit conclusionem, conclusio erit propositio manifesta. Quando enim anima vidit propositionem, intelligit statim conclusionem sine indigentia argumentationis propter quod Aristoteles I Celo dicit quod “qui dubitat an nix sit alba, sensu indiget”. Tamen constat quod qualibet istarum propositionum est demonstrabilis.

Tertio, quia secundum Boetium De hebdomadibus “communis animi conceptio quedam est que venit ex aliis coloribus, ut incorporalia non esse in loco”, igitur non omnis caret medio silogistico et demonstrativo, sed communis animi conceptio dicitur, quia animo per se nota; ergo etc.

Quarto, quia illud non necessario repugnat propositioni per se note, quod contingit primis principiis scientie metaphysice, sed habere medium silogisticum et demonstrativum non repugnat etc; igitur etc. Maior patet, quia prima principia in scientiis mathematicis sunt simpliciter per se nota, cum demonstrationes mathematice sint in primo gradu certitudinis, ut patet per Commentatorem II Metaphysice. Minor probatur, quia omne totum est maius sua parte, est unum de principiis geometrie, et tamen potest demonstrari et demonstrat ipsum Alacem II Perspective, capitulo 3 sic: “quod est tantumdem et amplius est maius, sed totum respectu partis est tantumdem et maius, ergo est maius. Potest etiam demonstrari per diffinitionem totius, quia quod continet multitudinem partium est maius qualibet illarum. Omne totum continet multitudinem partium; ergo etc.

Quidam tamen…

Franciscus de Maronis in I, distinctione 2, questione 1, articulo 1

…volentes fugere istam difficultatem dicunt quod ista propositio ‘omne totum est maius sua parte’ non est per se nota, sed demonstrabilis. Dicitur tamen per se nota, quia imperceptibiliter deducitur propter proximitatem principiorum ad conclusionem. Sed ad veritatem ista evasio est nulla. Primo, quia ista propositio, sicut superius dicebatur, est unum de primis principiis geometrie, ut patet scientibus geometriam, igitur est per se nota, aliter geometria non resolveret usque ad per se #V 70-r #V a nota, quod est manifeste falsum.

Secundo, quia illa propositio vere et proprie dicitur per se nota, quam quilibet docendus per se ipsum potest habere sine doctore. Hoc patet I Posteriorum, ubi dicitur quod maxima sive propositio per se nota dicitur illa quam necesse est habere docendum quelibet per se ipsum, sed constat quod istam propositionem potest habere quilibet per se ipsum, ut docet experientia; igitur etc.

Tertia, quia Alacem II Perspective, capitulis 2 et 3, expresse dicit: “istam propositionem esse per se notam”, igitur hoc negare est non posse solvere rationem.

Quarto, quia sic dicendo tollitur omnis via ad probandum aliquam conclusionem esse per se notam, quia de qualibet saltem de se dimisso primo principio simpliciter poterit dici quod non est per se nota, sed dicitur per se nota, quia imperceptibiliter deducitur propter proximitatem principiorum. Patet igitur ex dictis quod illa maior est universaliter vera. Et ideo concedo quod ista propositio ‘Deus est’ est per se nota et tamen demonstrabilis; nec ista repugnant, ut videtur, quia non dicitur propositio per se nota, quia caret medio sillogistico et deductivo, sed quia ad sue complexionis evidentiam non necessario indiget ipso.

Ad secundum principale nego consequentiam, quia, si illa consequentia esset bona, probaret quod nulla perfectio attributalis est demonstrabilis de Deo, cum qualibet sit idem quod eius substantia, quod tamen est falsum et contra Anselmum Monologion 15, ubi demonstrat de Deo omnem perfectionem simpliciter. Et quando dicitur quod substantie non est demonstratio, verum est a priori et per causam in essendo. Potest tamen eius esse demonstratio a posteriori et per causam in inferendo, ut patet ex prima, secunda, quinta et sexta questionibus super Prologo. Et sic est in proposito.

Per idem patet quid dicendum ad confirmationem alterius doctoris.

Ad rationes Henrici

Ad ultimum potest uno modo dici quod, si talia predicamenta non possunt demonstrari a priori de ipso Deo, non sequitur quin possint a posteriori et in tali demonstratione diffinitio non est medium. Secundo potest dici quod, licet nec Dei, nec alicuius quod sit Deus, sit diffinitio proprie dicta, potest tamen esse diffinitio large accepta et licet talis non possit esse in demonstratione medium que sit a priori et per causam in essendo, potest tamen esse medium in illa que sit a posteriori et per causam in inferendo, ut patet in questionibus preallegatis.

Ad auctoritatem Avicenne dico quod intelligit quod de Deo non potest fieri demonstratio a priori et per causam in essendo. Non tamen negat quin de ipso possit fieri a posteriori demonstratio, vel a priori et per causam in inferendo, aliter contradiceret sibi ipsi, quia ipse nititur demonstrare Deum esse. Contra secundam conclusionem est quedam opinio…

Roddenton in I, distinctione 2, questione 3, articulo 1

…que ponit quod nisi presupponatur aliquod creditum non potest demonstrari in Deum esse unum tantum, adhuc adducitur una ratio. Si demonstretur Deum esse tantum unum, aut hoc erit ex eius infinitate, aut ex eius necessitate, aut ex eius omnipotentia. Ista divisio patet ex modo arguendi aliquorum, sed quodlibet est creditum, ergo pro deductione minoris probat iste doctor in questione immediate precedenti quod Deum esse infinite virtutis intensive non potest naturaliter demonstrari. Rationes tamen ipsius non adduco pro nunc, quia intendo alibi istam materiam pertractare et ex hoc infert quod nullum illorum potest demonstrari naturaliter, et per consequens quodlibet eorum est creditum.

Responsio ad rationes Roddentoni

Sed ad veritatem ista positio non est rationalis. Nec theologus debet negare propositionem istam posse demonstrari, cum philosophi conentur eam demonstrare, nec ratio istius doctoris concludit.

Primo, quia posito quod non possit probari ex aliquo istorum, adhuc sunt alie vie multe et ipsemet adducit rationes Anselmi contra se procedentes ex aliis mediis.

Secundo, quia minor quantum ad duas primas partes est falsa. Quicquid sit de tertia, nec rationes quibus probat primam partem ipsius concludunt, ut declarabitur alias, licet rationes ille non sint sue, sed de verbo ad verbum Francisci de Marchia, qui tunc precessit eum. Et ulterius posito quod infinitas Dei non sit demonstrabilis, adhuc non sequitur quod essendi eius necessitas non sit #V 70-r #V b demonstrabilis, quia naturaliter scitur quod nullum possibile non esse est Deus.

Contra tertiam conclusionem est opinio Scoti qui ponit quod trinitas realis personarum in divinis potest naturaliter demonstrari et recolligendo ea que dicit in diversis questionibus possunt reduci ad tres conclusiones principales.

Prima est quod naturaliter potest convinci quod in divinis ad intra sit vera productio. Hanc probat tripliciter.

Primo sic: quicquid de ratione sua formali est principium producendi illud in quocumque est sine imperfectione et a se in illo est principium per se perfecte producendi, sed memoria perfecta sive quod idem est intellectus habens obiectum intelligibile sibi presens ex sua ratione formali est principium productivum notitiae genite que est verbum, igitur in quocumque ponatur sine imperfectione et a se necessario producet verbum, cum igitur talis memoria perfecta sit in aliqua persona divina a se et sine imperfectione, quia aliqua est improducta, igitur illa persona necessario producet verbum. Maior declaratur, quia quod principio ex se productivo non conveniat quod in aliquo sit productivum, non potest esse nisi propter aliquam quod duorum modorum, vel propter imperfectionem eius in illo, vel quia ut in illo est acceptum per productionem adequatam tali principio, sicut est de potentia generativa si sit in filio et spirativa si sit in spiritu sancto, et utrumque istorum excluditur per hoc quod dicitur in maiori a se, quia nihil habet a se principium productivum, nisi habeat illud sine imperfectione et non communicatum per productionem adequatam tali principio. Minor probatur, quia omni memorie create contingit quod sit principium productivum notitie genite et non ut creata sive imperfecta, quia imperfecta nunquam est ratio producendi sive communicandi esse, quia hoc competit ex perfectione non ex imperfectione, igitur ut memoria est, et per consequens competit sibi ex sua ratione formali.

Secundo sic: quicquid dicit perfectionem simpliciter esse ponendum in Deo, sed necessario producere dicit perfectionem simpliciter, igitur Deus necessario producit, sed non ad extra, igitur ad intra. Maior supponitur. Minor probatur, quia in qualibet conditione entis que non est ex ratione sua imperfecta necessitas est simpliciter perfectionis, sed productio ex ratione sua formali non includit imperfectionem, igitur necessitas in productione est simpliciter perfectionis. Minor huius prosilo supponitur tanquam nota. Maior autem declaratur, quia, sicut necessarium est conditio perfectionis in ente inquantum ens, ita est perfectionis in quolibet dividente ens, quod non est necessario ex se imperfectum sive limitatum. Sicut enim quando ens dividitur per opposita alterum dividendum est perfectionis in ente, alterum imperfectionis sic et in quolibet diviso, quod de se non includit imperfectionem. Et confirmatur, quia possibilitas in qualibet ente est imperfectionis, igitur.

Tertio sic: prima productio debet competere primo producenti, sed productio naturalis est prima productio, igitur competit primo producenti et sic Deo, sed non competit sibi ad extra, quia supponitur esse contingens et libera, igitur ad intra.

Scotus ubi supra

Secunda conclusio est quod in divinis sunt tantum due productiones intrinsece distincte secundum rationes formales producendi pro cuius deductione probat iste doctor tres propositiones.

Prima est quod pluralitas principiorum activorum reducitur ad dualitatem principii productivi per modum voluntatis et per modum nature.

Secunda est quod hec duo principia debent poni in primo secundum rationes suas producendi.

Tertia est quod huiusmodi principia in primo sunt productiva ad intra.

Primam propositionem deducit sic: omnis pluralitas reducitur ad unitatem vel paucitatem tantam ad quantam reduci potest, igitur pluralitas principiorum activorum reducetur vel ad unitatem, vel ad tantam paucitatem ad quantam reduci potest. Non potest autem reduci ad aliquod unum principium aliud ab istis. Probatur, quia principia productiva que sunt natura et voluntas habent oppositos modos principiandi, quia alterum ex se naturaliter inclinatur ad agendum alterum libere in potestate sua habet producere, ita quod ad hoc non inclinatur ex se naturaliter. Si autem reducerentur ad aliquod unum principium productivum, illud haberet determinatum modum principiandi #V 70-v #V a alterius istorum principiorum puta vel naturaliter, vel libere et ita vel per modum nature, vel per modum voluntatis, igitur non possunt reduci ad aliquod principium quasi tertium ab istis, quod scilicet in producendo non habeat rationem alicuius istorum, nec unum reducitur ad alterum, quia tunc secundum totum genus suum esset imperfectum, quod falsum est, igitur principia productiva non possunt reduci ad paucitatem minorem quam ad dualitatem principii, scilicet productivi per modum nature et productivi per modum voluntatis.

Secundam propositionem probat faciliter, quia in primo est omnis ratio principii que non reducitur ad aliquod principium prius ipso, igitur in ipso sunt tantum duo principia productiva alterius rationis unicum, scilicet productivum per modum nature et unicum productivum libere.

Tertiam vero probat ex dictis, quia memoria perfecta est productiva ad intra per modum nature ex conclusione precedenti. Et similiter potest argui de voluntate respectu amoris infiniti, quia quodlibet principium productivum quod non reducitur ad aliquod principium prius natum est habere productionem sibi adequatam et productum adequatum, igitur principium productivum amoris, quod est voluntas natum, est habere productum sibi adequatum et principium productivum, quod est natura natum, est habere productum adequatum. Hec autem principia productiva sunt infinita, igitur producta eis adequata non possunt esse nisi infinita. Nihil autem est formaliter infinitum nisi Deus, igitur ista principia sunt productiva aliquorum in natura divina. Ex istis deducitur assumpta conclusio, quia, si in divinis ad intra non sunt nisi duo principia productiva alterius rationis, sequitur quod non sit nisi tantum due propositiones numero. Probo, quia utrumque principium productivum habet productionem sibi adequatam et coeternam, igitur stante illa non potest habere aliam.

Scotus ubi supra, questione 5

Tertia conclusio et principalis est quod realis trinitas personarum in divinis potest naturaliter demonstrari et hanc probat ex precedentibus sic: tantum sunt due persone producte et tantum una improducta, igitur tantum sunt tres. Consequentia est nota et antecedens quantum ad primam partem probatur ex dictis pro cuius probatione deducit iste doctor aliquas propositiones.

Prima est quod in divinis est una persona producta actu intellectus. Ratio huius est, quia intellectus, ut est perfecta memoria, id est habens obiectum intellectuale sibi presens per aliquem actum sui est productivus terminus adequati, scilicet infiniti ex prima conclusione. Nihil autem se ipsum producit, I De Trinitate, capitulo 1, igitur quod producitur actum intellectus aliquo modo distinguitur a producente, sed non distinguitur essentialiter, quia essentia divina et quecumque essentialis perfectio sibi intrinseca est indistinguibilis, igitur distinguitur personaliter productum a producente, igitur est aliqua persona producta actu intellectus.

Secunda propositio est quod etiam in divinis est una persona producta actu voluntatis et hec probatur sicut et precedens.

Tertia est quod persona producta actu intellectus et persona producta actu voluntatis sunt alia et alia. Ratio huius est, quia eadem persona non potest produci duabus productionibus sufficientibus et totalibus, sed hec productio et alia sunt due productiones distincte ex secunda conclusione, igitur hac et illa non producitur eadem persona, sed due.

Quarta propositio est quod ibi non possunt esse nisi due persone producte. Ratio, quia in divinis ad intra non possunt esse nisi due productiones, igitur non possunt esse nisi due persone producte. Antecedens patet ex secunda conclusione. Consequentia patet, quia nulla istarum productionum potest terminari nisi ad unam personam, cum persona producta sit terminus adequatus illi productioni; ergo etc. Ex istis propositionibus patet prima pars antecedentis assumpti, quia bene sequitur in divinis ad intra sunt due persone producte et non plures, igitur tantum due. Secunda pars antecedentis, videlicet quod ibi sit tantum una persona improducta, probatur ab isto doctore tripliciter. Sed quia partem illam reputo probabilem, dimitto rationes illas.

Responsio ad rationes Scoti

Sed, licet ista conclusio sit verissima et sine hesitatione cre- #V 70-v #V b -denda, non est tamen ab isto doctore demonstrata, sed rationes per quas probatur nihil infideli concludunt, immo alique propositiones sunt simpliciter dubie tam fideli quam infideli, et ideo respondeo ad eas.

Et primo ad rationes pro prima conclusione. Ad primam respondeo ad maiorem et ad minorem. Primo quidem ad maiorem, quando dicitur quod quicquid de ratione sua formali est principium producendi illud in quocumque est sine imperfectione et a se in illo est principium perfecte producendi, quero cur additur hic iste terminus a se, quia vel illud quod de ratione sua formali est principium producendi in quocumque sit sine imperfectione est principium producendi, sive sit in illo a se, sive in alio, vel non. Si sic, li ‘a se’ frustra ponitur in maiore et tamen, si non ponatur, sequitur quod quelibet persona divina sit productiva verbi, cum in qualibet sit memoria perfecta et sine imperfectione quacumque. Quo posito, non solum trinitas, sed infinitas personarum erit in divinis, quia verbi erit verbum, et sic infinitum, quod non solum est falsum, sed erroneum. Si non, contra: implicatio contradictionis est rem aliquam esse alicui sine imperfectione absque eo quod est de sua formali et intrinseca ratione, igitur implicatio contradictionis est illud quod de ratione formali sua est principium producendi esse in aliquo sine imperfectione et non esse in illo principio producendi. Antecedens patet per locum a diffinitione et consequentia est nota; igitur etc. Et confirmatur, quia, si homo esset in aliquo loco sine imperfectione, qui non esset animal rationale vel esset in illo loco sine ratione sua formali, vel esse animal rationale non est ratio sua formalis, igitur a simili si principium producendi sit in aliquo sine imperfectione in quo non sit principium producendi, vel est in illo sine sua ratione formali, vel esse principium producendi non esset de ratione sua formali. Et ex hoc patet defectus illius maioris, quia quicumque philosophus concederet maiorem illam posito isto termino a se, concederet eam ipso remoto, et tamen ipso remoto per deductionem suam concluditur infinitas personarum in divinis. Et ulterius, vel illud quod de ratione sua formali est principium producendi in nullo est principium producendi in quo non sit a se, vel in aliquo sic et in aliquo non. Si detur principiumprimum, propositio est falsa etiam secundum eum, quia memoria perfecta que de sua ratione formali est principium producendi, ut dicit in creatura, non est a se; et tamen ipsa est principium producendi etiam secundum eum. Si detur secundum, deberet assignare in quibus est principium producendi et in quibus non. Et, si dicatur quod in illo non est principium producendi in quo est acceptum per productionem adequatam tali principio, in aliis vero sic sicut ille doctor videtur imaginari. Adhuc non sufficit, quia illud presupponit quod de ratione sua formali est principium producendi esse in aliquorum quo est acceptum per productionem adequatam tali principio. Et hoc non est per se notum, nec ab isto doctore deductum, ex aliquo per se noto, igitur ratio que procedit isto presupposito non demonstrat.

Secundo respondeo ad minorem, quia posito quod esset vera, non esset naturaliter demonstrata, nec demonstrabilis, immo Aristoteles et quilibet infidelis philosophus negaret eam. Diceret enim Philosophus quod intellectus habens obiectum intelligibile sibi presens notitie genite non est productivus, ubi notitia non erit de potentia ad actum et simpliciter et universaliter perfecta, sicut est in primo. Ratio huius est, quia, secundum doctrinam ipsius, omne productum erit de potentia ad actum et habet per consequens imperfectionem annexam. Nec probatio valet, quia, si hoc contingit omni intellectui creato, hoc ideo est, quia notitia intellectus creati non repugnat exitus de potentia ad actum.

Ad secundam dico quod minor assumpta non solum non est demonstrabilis, sed falsa et nimis periculosa, quia, si illa minor cum sua probatione sit vera, sequuntur duo inconvenientia. Primum est quod Deus necessario producit non solum ad intra, sed ad extra. Secundum est quod Spiritus Sanctus caret aliqua perfectione simpliciter. Primum ostendo arguendo sicut ipse quicquid dicit perfectionem simpliciter est ponendum in Deo, sed necessario producere dicit perfectionem simpliciter, igitur Deus necessario producit, sed non ad extra, igitur ad intra. Minorem probo sicut et ipse, quia in qualibet conditione entis que non est ex ratione sua imperfecta necessitas est simpliciter perfectionis. Hec #V 71-r #V a est sua, sed deductio qua Deus producit ad extra ex ratione sua formali non includit imperfectionem, aliter nullo modo posset Deo convenire, ergo necessitas in productione Dei ad extra est simpliciter perfectionis. Deductio est clara. Secundum patet, quia constat quod Spiritus Sanctus non producit aliquid necessario, cum nihil producat ad intra, igitur, si necessario producere dicit perfectionem simpliciter Spiritus Sanctus, caret illa perfectione. Forte dicetur quod, licet Spiritus Sanctus non habeat talem productionem active, quia nihil producit necessario, habet tamen eam passive, quia producitur necessario. Sed ad veritatem ista evasio non tollit, sed auget difficultatem, quia, si productio necessaria tam activa quam passiva sit perfectio simpliciter, non solum Spiritus Sanctus, sed qualibet persona divina caret aliqua perfectione simpliciter. Consequentia patet, quia, cum productio activa et passiva in divinis differant realiter, quilibet persona divina caret aliqua productione activa vel passiva. Pater enim caret omni productione passiva, Spiritus Sanctus omni activa et Filius una activa et alia passiva. Caret enim generatione activa et spiratione passiva. Dico igitur ad rationem quod illa minor est falsa et a quolibet vero catholico neganda. Et ad probationem quando dicitur quod in qualibet conditione entis que non est ex ratione sua imperfecta necessitas est simpliciter perfectionis, nego, immo ista propositio implicat incompossibilia, quia de ratione perfectionis simpliciter est quod in unoquoque sive perfecto sive imperfecto melius sit ipsam esse quam non esse, ut patet per Anselmum Monologion, 15 capitulo. Et ista propositio implicite ponit quod necessitas non est simpliciter perfectionis nisi in conditione entis qua de ratione sua formali non est imperfecta. Et ulterius, si aliquis philosophorum concederet quod necessario producere dicit perfectionem simpliciter, ille diceret quod Deus necessario produceret ad extra, sed non ad intra et oppositum istius non probat iste doctor, immo supponit sine probatione aliqua, et per consequens ratio qua procedit isto supposito non demonstrat.

Ad tertiam rationem respondent philosophi secundum opiniones eorum qui concedunt Deum esse causam efficientem ad extra concederent conclusionem, videlicet quod productio naturalis competeret Deo. Et quando dicitur quod non ad extra, quia illa supponitur esse libera et contingens, negaretur ab eis, quia isti dicunt Deum producere necessario quicquid producit ad extra, non quidem necessitate coactionis, sed necessitate immutabilitatis; nec videtur eis quod oppositum sit demonstrabile et non solum ipsi, sed multi theologorum dicunt quod non potest evidenter probari quod productio rerum ad extra sit libera et contingens. Illi vero philosophorum qui dicunt Deum non esse causam efficientem, dicerent quod nulla productio contingit Deo nec ad extra, nec ad intra. Nec oppositum probatur eis, quia, licet probetur quod prima productio contingat primo producenti, non tamen probatur quod supponitur quod Deus sit primum producens, quod tamen negatur ab eis.

Secundo respondeo ad rationes pro secunda conclusione et, quia illa conclusio dependet ex tribus propositionibus, potest dupliciter responderi secundum duas opiniones philosophi tactas immediate, quia tenentes quod Deus non est causa efficiens aliorum a se possent concedere primam propositionem et eius deductionem, negarent tamen secundam. Nec probatio valeret aliquid eis, quia isti dicunt quod Deo repugnat omnis ratio principii, et per consequens non videtur quod in primo sit omnis ratio principii que non reducitur ad aliquod principium prius, sicut iste doctor supponit sine probatione aliqua. Negarent etiam tertiam propositionem. Nec probatio valet aliquid evidenter, quia supponit primam conclusionem esse demonstratam cuius oppositum patet ex supradictis. Tenentes vero quod Deus est causa efficiens aliorum a se negarent omnes propositiones. Et ad probationem primo dicerent quod principium productivum per modum voluntatis reducitur ad principium productivum per modum nature, sicut ad principium proprius et perfectius et hoc iste doctor potest concedere si vult consequenter loqui et ipse vult quod productio naturalis est prima productio, ut patet in tertia ratione probante primam conclusionem. Et quando dicitur quod tunc principium productivum per modum voluntatis secundum totum genus suum esset imperfectum, concederetur ab istis. Et ex hoc, ut dicunt, repugnat ipsi #V 71-r #V b Deo producere aliquid aliud a se per modum voluntatis, non autem per modum nature; nec oppositum demonstratur ab isto doctore, licet sit credendum infallibiliter. Et propter hoc patet quid dicendum ad probationem secunde propositionis secundum istos.

Ad probationem vero tertie propositionis diceretur ut supra. Ex hic patet quid dicendum ad ea que adducuntur pro tertia conclusione, quia omnes ille propositiones supponunt primas duas conclusiones esse demonstratas, quod patet esse falsum ex supradictis.

Contra quartam conclusionem, sicut dicebatur superius, est quedam opinio…

Aureolus, ubi supra

...que ponit quod potest demonstrari quod primum principium subsistit in tribus suppositis. Uno quidem reali duobus intentionalibus vel quod in omnibus tribus existentibus realibus. Et probat ille doctor duas conclusiones.

Prima est quod omne intelligens et amans se subsistit in trino supposito et communiter.

Secunda est quod Deus de necessitate subsistit in tribus suppositis realibus, quidem vel saltem uno reali et duobus intentionalibus. Pro deductione prime conclusionis premittit duas propositiones.

Prima est quod per actum intellectus res intellecta ponitur in esse conspicuo formato et apparenti. Et hanc probat a priori et posteriori. A priori sic: impossibile est quin apparitione formali aliquid appareat obiective, sicut enim albedine aliquod album est et representatione aliquid representatur et pictura aliquid pingitur sic apparitione aliquid apparet, sed sic est quod intellectus non est aliud quam apparitio quedam formalis, sicut visio est quedam apparitio in oculo existens, ita quod dum res videntur apparent, secundum quod dicit Commentator IV Metaphysica, commento 23. Sic et intellectio cum sit quedam spiritualis visio rerum erit quedam spiritualis apparitio, igitur relinquitur quod per eum res capiunt esse apparens. Non enim potest dici quod intellectio ita sit apparitio quod nihil appareat nisi ipsa alioquin intellectio appareret et non inteligeretur, nec cognosceretur ad extra per intellectum, et sic patet, ut dicit a priori, quod omnis intellectio, immo cognitio, est illud quo res apparent et ponuntur in esse apparenti.

Secundo arguit etiam a posteriori sic: constat quod intellectio est similitudo rei de qua est. Aut igitur per hanc similitudinem res capit aliquod esse, aut denominari tantum. Sed non potest dici quod denominari tantum sic quod esse intellectum non sit nisi denominatio quedam, sicut Cesar pictus denominatur a pictura. Per hanc tamen denominatio ‘est Cesar’ non est presens picture, nec apparet, ergo necesse est dicere quod per intellectionem tanquam rei simillimum res capiat quoddam esse, ita ut esse intellectum non sit denominatio sola, sed quoddam esse intentionale diminutum et apparens, iuxta illud Commentatoris IX Metaphysice, commento 7, qui ait quod “intelligibilia dicuntur esse non simpliciter, sed esse in anima et in cognitione”.

Tertio arguit a posteriori sic: constat enim quod intellectus fertur super rosam simpliciter et experitur illam sibi obici obiective. Illud itaque quod sic obiicitur aut est species informans intellectum, aut actus intellectus, aut res facta per intellectum, aut res subsistens etiam preter intellectum, aut omnes rose existentes extra. Positive tamen in esse intentionali et apparenti sit quasi una rosa totalis. Non potest dari primum, videlicet quod sit species rose existens in intellectu, cum enim illud obiiciatur intellectui et cernatur ab eo, aut ibi subsistit intellectus. Et hoc poni non potest, quia non intelligeret res extra, sed tantum species et iterum scientia esset de speciebus, nec ista propositio esset vera ‘rosa est flos’, quia species rose non est flos, aut non consistit in illa specie intuitio intellectus, sed protenditur mediante illa ad rem et tunc habetur intentum. Res enim existens in ultimato intuitu per modum apparentis est illa de qua est presens inquisitio. Nec potest etiam poni quod sit ipse actus intellectus rosa illa apparens, tum quia intellectus primo cerneret suum actum et mediante eo cerneret obiectum, et per consequens non intelligeret res dire- #V 71-v #V a -cte, tum quia rediret error Commentatoris quod sit unus intellectus in omnibus. Certum est enim quod illa rosa apparens particularis non est, nec multiplicari potest, et ita esset una in me et in te, et per consequens subiectum eius quod est intellectus possibilis esset idem in me et in te non plurificatum. Nec potest etiam poni quod sit aliqua res facta per intellectum in esse reali, tum quia intellectio est operatio imanens ex qua non sequitur aliquid aliud actu, ut patet ex IX Metaphysice, tum quia, si aspectus intellectus sistit in illa re, scientie erunt de illis rebus et non de rebus extra; nec probationes erunt vere, quia intellectus concipiendo subiectum format aliam rem et concipiendo predicatum format alteram rem, et sic una non erit alia, nec probatio erit vera. Non potest poni denique que sit aliqua res intellectionem precedens habens aliquod esse reale, tum quia destructis omnibus rosis partibularibus remaneret rosa simpliciter contra dictum Philosophi in Predicamentis qui ait quod “destructis primis impossibile est aliquid aliorum remanere”, et loquitur de secundis substantiis tum quia redirent idee platonice. Ponebat enim Plato hominem subsistentem illis qui terminat aspectum intellectus concipientis homine simpliciter, unde vocabat ista hominem per se et per se rosam quasi formas et naturas per se subsistentes et has dicebat ideas, ergo relinquitur, ut detur ultimum, videlicet quod non habeat nisi apparens et intentionale, ut sic omnes rose que in esse reali distincte sunt, ponantur in esse apparenti et intentionali rosa una totalis. Apparet igitur, ut dicit a priori et posteriori, per intellectum res cognita capit quoddam esse apparens et intentionale.

Secunda propositio est quod per amorem amans capit esse egressum ac latum extra se, ita ut vi amoris extra se exeat modo spirituali et intentionali; et ista declaratur sicut et precedens a priori et posteriori. A priori quidem, quia omni latione aliquid fertur et deportatur. Sed constat quod amor est quedam latio amantis in amatum. Dicimus enim quod amor fert formaliter cor amantis in aliud, ergo necesse est quod anima et spiritus amantis per amorem capiat esse latum, sed constat quod non fertur realiter, ergo capiat esse latum tantum intentionaliter. A posteriori autem et per experientiam idem patet, ut dicit. Experitur namque quilibet ab amore possessus quoddam pondus et inclinationem sui spiritualem ad amatum, non autem inclinationem per modum desiderii nisi ubi est amor concupiscentie, sed inclinatione per modum cuiusdam complacentie et quietis ac inherentie ad amatum, ubi est amor honeste amicitie. Ista igitur inherentia requirit ut inherens attingat illud cui inheret, videlicet amatum. Aut igitur hoc est, quia amatum attrahitur ad amantem spiritualiter, aut quia amans egreditur ad amatum spiritualiter; sed experientia docet quod amans non attrahit amatum in amore honesto et amicitie, immo talis est amor desiderii et concupiscentie, ergo relinquitur quod egrediatur amans ad amatum spiritualiter, ut inhereat illi et quiescat in illo in amore honesto. Sic igitur est ibi his amans, videlicet inesse egresso extra se et inesse a quo egreditur, et primum quidem est intentionale, secundum vero reale.

His propositionibus suppositis, deducit iste doctor primam conclusionem sic: omnis intellectus se et complacens amore in se ipso est in se et ante se et extra se, sed tale est una res ter subsistens, ergo omne se intelligens et amans in tribus suppositis idem realiter subsistit. Et hec fuit prima conclusio.

Secundam vero probat faciliter et probatio fuit tacta in primo articulo, quia concessum est ab omnibus philosophantibus quod Deus immutabiliter se intelligit et in se complacet et delectatur voluptissimam vitam habens, ut dicit Philosophus XII Metaphysice, ergo necesse est ut subsistat in se realiter et ante se, vel realiter, vel saltem intentionaliter, cum se semper intelligat et extra se realiter vel intentionaliter, cum se semper amet. Et addit, sicut etiam dicebatur in primo articulo, quod philosophi elegerunt alteram partem disiunctive, videlicet quod ante se et extra se subsistat tantum intentionaliter, et hoc #V 71-v #V b dicit de Platone beatus Augustinus et de Aristotele Commentator in locis allegatis, ibidem.

Ad rationes Aureoli

Sed ad veritatem ista sunt ficticia, quia nec est verum quod res intellecta per actum intelligendi capiat aliquod esse apparens, nec quod amans per actum amoris capiat esse egressum, nec latum extra se, nec unquam philosophi hoc senserunt.

Ad primum igitur pro prima propositione concedo quod de facto omni apparitione aliquid apparet, licet de possibili oppositum possit esse verum, quia possibile est aliquem habere visionem et non videre, intellectionem et non intelligere, prout extitit alibi declaratum. Et concedo quod intellectio est quedam apparitio, sed ex hoc non sequitur quod per intellectionem res intellecta capiat esse apparens et intentionale distinctum ab ipsa, sicut iste doctor concludit. Sed sequitur quod de facto omni intellectione aliquid apparet et hoc est verum, quia omni intellectione aliquid intelligitur, sicut omni visione aliquid videtur, nec aliud est intellectione aliquid apparere quam ipsa aliud intelligi, sicut nec est aliud visione aliquid apparere quam ipsa aliquid videri non oportet, ergo quod res intellecta ponatur in aliquo tali esse, sed quod ipsa intelligatur secundum suum esse. Et ex hoc apparet quod ista demonstratio a priori peccat in forma, quia conclusio quam infert non sequitur ex premissis.

Ad secundum dicendo quod per intellectionem res non capit aliquod tale esse, sed denominari tantum, quia dicitur intellecta intellectione que est in intelligente, sicut opus dicitur humanum ab humanitate que est in operante. Et quando dicitur quod per denominationem qua Cesar pictus denominatur a pictura non est presens picture, nec apparet verum esse, sed ex hoc non sequitur quod res intellecta non sit presens intelligenti, nec appareat, quia intellectio est formaliter aparitio, pictura autem non, et ideo non sequitur res picta non apparet pictura a qua denominatur picta, ergo res intellecta non apparet intellectione qua denominatur intellecta.

Ad tertium, licet posset multipliciter responderi, quia ratio multa implicat, dico tamen quando rosa intelligitur abstractive illud quod obiicitur intellectui est species rose informans intellectus, sicut patet per beatum Augustinum XI De Trinitate per totum, unde, capitulo 13, dicit quod “est corporis sensum aliquod corpus in loco, hoc est animi amicitie similitudo corporis in memoria et quod est aspicientis visio ad eam speciem corporis ex qua sensum formatur, hec est visio cogitantis ad imaginem corporis in memoria constitutam”. Et quando dicitur quod vel sistit ibi intellectus vel non, dico quod non sistit ibi intellectus sic quod nihil intelligatur nisi species illa secundum quod entitas quedam est in se, quia cum illa species sit representativa rose in ipsa, vere cognoscitur rosa non quidem intuitive, sed abstractive, et ideo non sequitur quod tantum intelligatur species et non res extra, nec quod scientia sit de speciebus et non de rebus, nec quod ista propositio sit falsa ‘rosa est flos’. Et quando ulterius dicitur quod, si mediante illa specie intellectus protenditur ad rem, habetur intentum, quia res illa existens in ultimato intuitu per modum apparentis est illa de qua est presens inquisitio. Dico quod, licet mediante illa specie res cognoscatur abstractive, non tamen sequitur propter hoc quod ipsa existat in aliquo esse apparenti, sicut iste doctor imaginatur, quia sufficit quod species illa sit illius rei similitudo representativa. Quo posito sufficienter poterit in ipsa cognosci abstractive circumscripto omni tali esse fictitio et apparenti. Et ad veritatem omnes iste deductiones sunt contra eum, quia, si quando intellectus intelligit rosam, illud quod sibi obiicitur obiective est rosa posita in tali esse intentionali et apparenti, vel intellectus sistit in illo esse apparenti, vel non. Si sic, sequitur per modum suum arguendi quod intellectus non intelligeret res extra, sed tantum esse apparens et intentionale in quo ponuntur per actum intelligendi. Nec scientia esset de rebus, sed de huiusmodi esse intentionali #V 72-r #V a et apparenti, quod est maius inconveniens quam si esset de speciebus illius, cum illud esse apparens secundum eum sit minoris entitatis quam sint species ille. Et ulterius illa propositio non erit vera ‘rosa est flos’, quia illud esse apparens cum sit positum in esse per actum intellectus, non est species floris. Si vero dicatur quod intellectus non sistit in aliquo esse apparenti, sed mediante ipso, noscitur rosa que est extra secundum esse reale quod habet in se, ita dicetur ei et sine comparatione rationabilius quod non sistit in specie representativa rose, sed mediante ipsa, id est ipsa vere cognoscitur rosa que est extra cum sit representativa ipsius secundum esse quod habet in se ipsa.

Ad primum vero quod adducit pro secunda propositione sua concedo quod omni latione aliquid fertur et quod amor sit quedam latio, et ideo concedo quod per amorem amans fertur in amatum, sed ex hoc non sequitur quod capiat aliquod esse latum distinctum a se et ab actu, quia amantem ferri in amatum non est nisi per amorem ei uniri vel intimari.

Ad secundam concedo quod ab amore possessus experitur quandam inclinationem sui ad amatum, sed ex hoc non sequitur quod attingat ipsum ponendo se extra se in aliquo esse intentionali et diminuto. Sufficit enim quod attingat ipsum per actum amoris nec est ibi alia attingentia.

Ex hiis patet quid dicendum ad rationes prime conclusionis sue. Patet etiam quid dicendum ad ea que adducuntur pro secunda conclusione, quia supposito quod prima non sit vera deductio, secunda est nulla, quia non procedit nisi supposita prima. Et ulterius, si prima conclusio esset vera, determinate probaretur quod Deus subsistit in tribus suppositis realibus, quod est contra eum. Deductio patet, quia quicquid potest de Deo demonstrari disiunctim, potest determinate pro parte perfectiori, sicut dicebatur deducendo conclusionem etc.

Ad illud vero quod additur de Platone et Aristotele nec est verum quod ipsi hoc senserunt, nec est verum quod beatus Augustinus et Commentator hoc dixerint, immo totum oppositum apparet ex dictis beati Augustini. Loquens enim de Porphirio in loco preallegato sic ait: “Que autem dicat esse principia tanquam platonica, novimus. Dicit enim Deum Patrem et Deum Filium, quem Grece appellat paternum intellectum vel paternam mentem; de Spiritu Sancto autem aut nihil, aut non aperte aliquid dicit; quamvis quem alium dicat horum medium, non intelligo. Et quibusdam pucispaucis interpositis subdit: “nos itaque, non dicimus duo vel tria principia, cum de Deo loquimur, sicut nec duos deos, vel tres licitum nobis est dicere”. Hec sunt verba beati Augustini et patet quod non dicit Platonem dixisse Deum subsistere ante se et extra se tantum intentio naturaliter, nec potest trahi ex istis, immo totum oppositum, quia, si Plato diceret Filium non habere esse reale, sed tantum intentionale, non diceret ipsum esse principium cuius oppositum patet ex dictis beati Augustini.

Ad rationes principales

Ad primam in auctoritate Ricardi dico quod rationes adducte ad explanationes eorum que sunt fidei non sunt demonstrative, sed persuasiones et probabilitates quedam, et sic ipsemet exponit se V De Trinitate. Dicuntur tamen necessarie non ratione evidentie, sed ratione nature que in se certissima est et necessaria.

Ad secundam rationem concedo et credo eam concludere.