Liber I, Distinctio 21, Quaestio 1

Hic oritur questio trahens originem ex dictis. Circa distinctionem istam 21 in qua Magister arguit de exclusivis, quero conformiter cum ipso: utrum ista propositio sit concedenda ‘solus Pater est Deus’.

Rationes principales

Et videtur primo quod sic. Hec est concedenda ‘solus Deus est Pater’, igitur et hec solus ‘Pater est Deus’. Antecedens est notum. Consequentia patet per conversionem, quia ista propositio ‘solus Deus est Pater’ debet converti in istam ‘solus Pater est Deus’.

Contra hoc est vera ‘Filius est Deus’, ergo hec est falsa ‘solus Pater est Deus’. Antecedens patet et consequentia videtur nota, quia sequitur ‘solus Pater est Deus’, igitur nullus alius a Patre est Deus. Hoc patet, quia proceditur [129va] ab exclusiva ad suam exponentem et sequitur nullus alius a Patre est Deus, igitur Filius non est Deus, quod est oppositum antecedentis.

Divisio quaestionis

In ista questione primo ponam unicam distinctionem, secundo quattuor conclusiones. Tertio movebo dubia. Ultimo respondebo.

Articulus primus

Quantum ad primum advertendum est quod ista propositio ‘solus Pater est Deus’ est distinguenda eo quod ly ‘solus’ potest teneri exclusive et precisive. Si teneatur exclusive, sensus propositionis est quod Pater est vere Deus et quod nullus alius a Patre est vere Deus, sicut sensus huius ‘solus Socrates currit’, si ly ‘solus’ teneatur exclusive, quod Socrates currit et nil aliud a Socrate currit. Ratio huius est, quia per tales propositiones universaliter denotat quod predicatum vere competit subiecto et quod vere negatur ab omni eo a quo vere negatur subiectum, et hoc ostenditur per duas exponentes per unam affirmativam in qua predicatum attribuitur subiecto et per unam negativam in qua predicatum removetur ab illo a quo removetur subiectum. Si vero teneatur precisive, sensus propositionis est quod Pater per se et precise sumptus est vere Deus, sicut sensus huius ‘solus Socrates currit’ est, si ly ‘solus’ teneatur precise, quod Socrates per se et precise sumptus nullo alio sibi addito currit sive alius ab eo currit, sive non. Ratio huius est, quia per tales propositiones non denotatur nisi quod predicatum vere competit subiecto per se et precise sumptus nullo alio sibi addito et isto modo conceditur quod solus Pater est tantus quantus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus et econverso. Et hoc de primo.

Articulus secundus

Quantum ad secundum pono quattuor conclusiones: duas preambulas necessarias ad propositum et duas de principali quesito.

〈Conclusio prima〉

Prima conclusio est quod unum relativum non est de principali conceptu sive quiditativo intellectu alterius.

Probatur primo sic: quod non est de ratione formali et intrinseca alicuius, non est de principali conceptu sive quiditativo intellectu illius. Hoc patet, quia tantum illa que sunt de ratione formali et intrinseca alicuius rei sunt de principali conceptu sive quiditativo intellectu ipsius, sed unum relativum non est de ratione formali et intrinseca alterius cum distinguatur realiter ab ipso; ergo etc.

Confirmatur, quia quod distinguitur essentialiter ab aliquo non est de ratione formali et intrinseca illius, sed unum relativum saltem in creaturis est ab altero essentialiter distinctum secundum omnes.

Confirmatur iterum, quia unum oppositorum non est de ratione formali et intrinseca alterius, sed duo relativa vere sunt opposita.

Secundo ad principale sic, et est ratio doctoris nostri sic: quandocumque aliqua sic se habent quod ita unum est de principali conceptu sive quiditativo intellectu alterius, si unum additur alteri, sit nugatio, sicut patet dicendo homo animal vel homo substantia, sed nulla est nugatio cum dicitur Pater Filii, ergo Filius non est de principali conceptu seu intellectu quiditativo intellectu Patris et similiter potest argui de ceteris relativis.

Tertio sic: si unum relativum esset de principali conceptu alterius, sequeretur quod duorum relativorum, puta Patris et Filii, essent conceptus synonymi. Consequens est falsum secundum omnes, igitur et antecedens. Consequentia probatur, quia conceptus qui sunt de eiusdem obiectis primo sunt conceptus synonymi; si unum relativorum esset de principali conceptu alterius, tunc conceptus utriusque essent de eisdem obiectis. Primo, quia conceptus unius esset primo de utroque et conceptus alterius esset primo de utroque, igitur, si relativum esset de principali conceptu, alterius conceptus relativorum essent conceptus synonymi.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est quod dictio exclusiva addita uni relativorum excludit alterum. Hanc probo primo sic: dictione exclusiva addita alicui subiecto excluditur omne illud quod non est de principali conceptu sive quiditativo intellectu [129vb] illius subiecti. Hec patet, quia de nullo tali vere dicitur illud subiectum, sed unum relativum non est de principali conceptu seu quiditativo intellectu alterius, ut patet ex conclusione precedenti; igitur etc.

Confirmatur, quia dictio exclusiva addita alicui subiecto excludit omne illud a quo subiectum illud vere negatur, ut patet ex articulo precedenti, sed unum relativum vere negatur ab alio, quia hec est vera ‘Pater non est Filius’, et econverso.

Secundo sic: solus idem quod non cum alio, ut patet I Elenchorum, igitur, si solus Pater est vel solus Pater generat, Filius non est vel Filius non generat. Patet consequentia, quia Filius est alius a Patre tam in creaturis quam in divinis. Hec est determinatio Philosophi I Physicorum ubi sic arguit: tantum principium est, ergo principium non est. Hec autem consequentia esset nulla si dictio exclusiva addita uni relativorum non excluderet alterum. Et confirmatur, quia, si detur oppositum, sequitur quod ista propositio esset concedenda ‘tantum creator est’ vel ‘tantum creatura est’, quod tamen est falsum. Consequentia patet, quia omne quod est, est creator vel creatura, igitur, si non excluditur creatura cum dicitur ‘tantum creator est’, nec creatura cum dicitur ‘tantum creatura est’, quelibet istarum propositionum est vera, et per consequens concedenda, quia simul stant quod tantum creator sit quod et tantum creatura sit ex quo non excluditur, nec econverso.

Ex ista conclusione sequitur quod omnes propositiones exclusive que sunt de predicatis que non possunt inesse uni correlativo sine altero sunt false et simpliciter impossibiles, sed ille que sunt de predicatis que possunt inesse uni correlativo sine altero possunt vere esse unde, licet ista sit vera ‘Pater solus generat’, quia illud predicatum generat potest inesse Patri sine Filio. Ista tamen est impossibilis et falsa ‘solus Pater est’, quia sequitur ‘solus Pater est’, igitur Pater est et sequitur Pater est, ergo Filius est et sequitur Filius est, ergo non solus Pater est, et per consequens sequitur solus Pater non est, ergo solus Pater non est, quod est impossibile et implicativum contradictionis.

Ex hoc statim apparet quod iste propositiones ‘tantum principium est’, vel ‘tantum principiatum est’, vel ista ‘tantum creator est’, vel ‘tantum creatura est’ et similes in quibus predicatum non potest inesse uni correlativo sine altero sunt omnino impossibiles et false simpliciter.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio est quod ista propositio ‘solus Pater est’ non est concedenda proprie loquendo si ly ‘solus’ teneatur pure exclusive. Hanc probo primo sic: sequitur solus Pater est Deus, igitur Filius non est Deus. Consequens est falsum, igitur et antecedens. Consequentia patet, quia dicto exclusiva addita uni correlativorum excludit alterum, ut patet ex conclusione precedenti. Secundo sic: sensus istius propositionis ‘solus Pater est Deus’ est, si ly ‘solus’ teneatur exclusive, quod Pater est Deus et quod nullus alius Pater est Deus, ut patet ex articulo precedenti. Sed constat quod, licet ista sit vera ‘Pater est Deus’, ista tamen est falsa ‘nullus alius a Patre est Deus’, quia Filius et Spiritus Sanctus sunt vere Deus.

Confirmatur, quia, si altera exponentum propositionis exclusive est falsa, tota propositio erit falsa. Verbi gratia: ‘solus Socrates currit’ exponitur per istas exponentes Socrates currit et nihil aliud a Socrate currit quacumque istarum existente falsa. Propositio est falsa, sed altera exponentium istius ‘solus Pater est Deus’ est falsa, quia, licet affirmativa sit vera, negativa tamen est falsa.

Tertio sic: propositio exclusiva de subiecto finito equipollet universali negative de infinito. Verbi gratia: ‘solus Socrates curret’ equipollet huic ‘nihil non Socrates curret’, ergo ista ‘solus Pater est Deus’ equipollet huic ‘nullus non Pater est Deus’, sed hec est falsa ‘nullus non Pater est Deus, cum Filius sit Deus’, ergo etc.

Ad istum intellectum loquitur in ista materia distinctionis, capitulo 2, ubi querit istam questionem et respondet dicens ad quod dicimus quod Pater, Filius et Spiritus Sanctus dicitur et est unus Deus trinitas proprie dicitur solus Deus esse sicut solus sapiens, solus potens. Et subdit statim quod videtur debere dici a nobis nostris verbis utentibus nisi ubi sermo auctoritatis occurrit ‘solus Pater est Deus’ et ita [130ra] de Filio et de Spiritu Sancto dicimus. Hec Magister.

Ad istum intellectum loquitur etiam beatus Augustinus IX De Trinitate, capitulo penultimo, dicens quoniam ostendimus quomodo posset dici solus Pater, quia non nisi ipse ibi Pater. Consideranda est illa sententia qua dicitur verum Deum solum non esse solum Patrem, sed Patrem, Filium et Spiritum Sanctum. Si quis non interroget Pater solus utrum sit Deus quomodo respondebitur non esse nisi forte, ita dicamus esse quidem Patrem Deum, sed non eum solum esse solum, Deum autem solum Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum. Hec Augustinus. Ubi evidenter apparet, sicut dicit Magister in littera, quod Pater non debet dici solus Deus si ly ‘solus’ teneatur exclusive, sicut beatus Augustinus et Magister loquuntur.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio est quod, licet ista propositio ‘solus Pater est Deus’ non sit concedenda si ly ‘solus’ teneatur exclusive, verumtamen est concedenda si ly ‘solus’ teneatur precise.

Probatur primo sic: Pater per se et precise sumptus nullo alio sibi addito est vere Deus, igitur hec est vera ‘solus Pater est Deus’ si ly ‘solus’ teneatur precise et antecedens notum est. Consequentia patet, quia hic est sensus illius propositionis si ly ‘solus’ teneatur precise, ut patet ex articulo precedenti, igitur etc. Et hoc de secundo articulo.

Articulus tertius et quartus

Quantum ad tertium et quartum articulos contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam est quedam opinio que ponit quod unum relativum est de quiditativo intellectu alterius sive quod unum includit aliud in primo intellecto suo, quod idem est. Potest probari primo sic: illud sine quo res non potest intelligi et diffiniri est de primo et quiditativo intellectu ipsius, sed unum relativum non potest intelligi et diffiniri sine altero, ut patet per Philosophum in Predicamentis.

Preterea, illud de cuius ratione primaria est esse ad aliud in primo intellectu suo includit aliud, sed de ratione primaria relativi est esse ad aliud, quia relativa sunt quorum esse est ad aliud se habere, secundum Philosophum ubi supra, ergo relativum in primo intellectu suo includit aliud. Illud autem est alterum correlativum.

Confirmatur, quia vel primarius conceptus relativi est esse ad se, vel esse ad aliud non potest dici quod sit esse ad se, quia tunc primarius conceptus relativi esset absolutus, quod non est verum. Relinquitur ergo quod sit esse ad aliud, sed esse ad aliud includit aliud, igitur primarius conceptus relativi includit aliud, istud autem non est nisi alterum correlativum; ergo etc.

Preterea, conceptus primarius rei potest absolvi per intellectum a conceptu alterius secundario, sed conceptus unius relativi non potest absolvi per intellectum a conceptu alterius, quia qui diffinite novit unum, diffinite novit reliquum, igitur unum non est de conceptu alterius, igitur est de conceptu primari.

Confirmatur, quia per divinam potentiam conceptus primarius rei potest absolvi a conceptu secundario, sed per divinam potentiam conceptus unius relativi non potest absolvi a conceptu alterius, quia Deus non potest facere quod cognito uno relativorum non cognoscatur reliquum.

Preterea, unum relativum magis est de intellectu alterius quam rationale de intellectu hominis unum includit reliquum in primo intellectu suo. Consequentia nota, quia constat quod rationale est de intellectu primo hominis. Antecedens probatur, quia homo potest concipi aliquo conceptu sine rationali, quia saltem, ut est animal, potest intelligi sine ipso, unum autem relativum nullo conceptu potest concipi sine altero; ergo etc.

Responsio ad rationes opinionum

Ad primam nego maiorem, quia materia non potest concipi sine forma, ut patet VII Metaphysice et etiam per Commentatorem ibi de commento 35, ubi expresse dicit quod materia non cognoscitur per se, sed per formam. Et, si non potest intelligi sine forma nec diffiniri, et tamen forma non est de primo et quiditativo intellectu materie, cum sint due res absolute essentialiter et quiditative distincte, iterum, relatio non potest intelligi nec diffiniri sine fundamento, sicut nec sine termino, cum non sit nisi habitudo termini ad fundamentum et tamen nullus ponit quod fundamentum sit de primo [130rb] et quiditativo intellectu ipsius, quare etc.

Ad secundam etiam nego maiorem, quia illud de cuius ratione primaria est esse ad aliud tanquam ad terminum extrinsecum, id est tanquam ad terminum essentialiter vel saltem realiter distinctum in primo intellectu suo, non includit aliud. Ratio huius est, quia quod distinguitur essentialiter vel realiter ab aliquo non est de primo et quiditativo intellectu illius, et sic est in proposito, quia de ratione primaria unius relativi non est esse ad aliud nisi tamquam ad terminum extrinsecum, id est essentialiter distinctum in sicut creaturis vel realiter sicut in divinis, et per hoc patet quid dicendum ad confirmationem, quia concedo quod primarius conceptus relativi non est ad se, sed ad aliud modo iam dicto, quia non est ad aliud tanquam ad aliquid intrinsecum, sed extrinsecum terminans tendentiam et lationem ipsius et cuius conceptus sic est ad aliquid in primo intellectu suo non includit illud, ut patet ex dictis supra.

Ad tertium ne laboremus in equivoco distinguo de conceptu primario et secundario, cuius gratia est advertendum quod conceptus accipit aliquotiens pro actu intelligendi sive concipiendi aliquotiens pro re concepta et vocatur a doctore conceptus obiectivus. Conceptus ergo primarius et secundarius possint distinguere actus intellectus, et sic non est verum quod relativum habeat conceptum primarium et secundarium, quia eodem simplici actu intellectus quo intelligit unum correlativorum intelligit reliquum, cum sit simul naturali intelligentia, secundum Philosophum vel possunt distinguere conceptum obiectivum, id est rem conceptam et secundum hoc relativum habet duos conceptus: unum quidem primarium in recto, alterum quidem secundarium et in obliquo, quia, licet eodem actu intellctus quo intelligitur unum relativum intelligatur reliquum, unum tamen eorum intelligitur sive concipitur principaliter et in recto, et sic primario alterum indirecte et in obliquo, et sic secundario. Verbi gratia: cum concipio Patrem Pater concipitur principaliter et in recto, et per consequens est primarium obiectum talis conceptus. Filius vero concipitur indirecte et in obliquo, quia solum per modum extremi terminantis tendentiam et lationem ipsius, et per consequens erit obiectum secundarium.

His premissis dico ad formam rationis quod conceptus primarius rei potest absolvi per intellectum a secundario accipiendo conceptum primarium et secundarium pro actu intelligendi. Sed propositio non est universaliter vera accipiendo intellectum primarium et secundarium obiective, sicut est in proposito. Et per hoc patet quid dicendum ad confirmationem.

Ad ultimum nego antecedens, quia rationale est differentia constitutiva homini, et per consequens de intrinseca ratione ipsius et unum relativum non est intrinsecum alteri. Et ad probationem dico quod homo, ut homo est, non potest concipi aliquo conceptu sine rationali. Homo tamen, ut animal potest, concipi sine ipso, sed talis conceptus proprie loquendo non est hominis, sed animalis et isto modo relativum potest etiam concipi sine altero, quia potest concipi ut est ens, altero non concepto.

Opinio aliorum

Contra secundam conclusionem est etiam quedam opinio que ponit quod dictio exclusiva addita uni correlativorum non excludit reliquum, quod probatur primo, quia per dictionem exclusivam non excluditur illud quod est de intellectu termini cui additur. Non enim sequitur solus homo est, ergo animal non est, quia animal est de intellectu hominis, sed unum relativum est de intellectu alterius.

Preterea, dictio exclusiva non videtur excludere nisi ea que possunt mutuo separari, sed unum relativum non potest ab alio separari, nec in essendo nec intelligendo; igitur etc.

Et confirmatur, quia sequitur solus Pater est, ergo Pater est et sequitur Pater est, ergo Filius est, et per consequens dicendo Pater est non ex-[130va]-cluditur Filius.

Preterea, maior est connexio unius relativi ad alterum quam totius ad suam partem integralem. Hec patet, quia relativa posita se ponunt et perempta se perimunt, et tamen posita parte integrali non necessario ponitur suum totum, sed dictione exclusiva addita toti non excluditur pars, quia non sequitur sola domus est, ergo paries non est, aut sola domus est alba, ergo paries non est alba, immo totum oppositum; igitur etc.

Responsio ad rationes contra secundam opinionem

Ad primum patet quod minor est falsa, etc.

Ad secundam nego maiorem, quia dictio exclusiva addita alicui subiecto excluditur omne illud a quo subiectum illud vere negatur sive talia possunt se mutuo separari, sive non, ut patet ex articulo precedenti. Et ad confirmationem patet ex eodem articulo quod non probat quod dictio exclusiva addita uni correlativorum non excludit alterum, sed quia omnes propositiones exclusive que sunt de predicatis que non possunt inesse uni correlativorum sive altero sunt simpliciter impossibiles et implicative contradictionis, quod utique verum est.

Ad ultimum potest responderi dupliciter. Primo quidem potest negari maior, quia pars integralis realiter est aliquid totius, et per consequens aliquo modo sibi intrinseca. Unum autem relativum non est realiter aliquid alterius, nec intrinsecum alteri, igitur etc. Secundo potest dici quod de virtute sermonis dictione exclusiva addita toti excluditur pars, unde non stant simul ‘sola domus est’ et ‘paries est’, vel ‘sola domus est alba’ et ‘paries est alba’, quia ista non est vera ‘paries est domus’. Et dictione exclusiva addita subiecto excluditur omne illud a quo subiectum illud vere negatur, ut dictum est pluries. Ex communi tamen usu loquendi admittuntur tales propositiones propter breviorem modum loquendi.

Opinio quorundam

Contra tertiam conclusionem sunt due opiniones quarum prima ponit absolute quod illa propositio ‘solus Pater est Deus’, si ly ‘solus’ teneatur exclusive, de virtute sermonis et natura dictionis exclusive est vera et simpliciter concedenda. Ratio fundamentalis huius opinionis est, quia dictio exclusiva addita uni relativorum non excludit alterum, sed persone divine sunt correlative, igitur dictio exclusiva addita uni persone non excludit alteram, et per consequens hec est vera ex natura dictionis exclusive ‘solus Pater est Deus’, quia cum hoc stat quod Filius et Spiritus Sanctus sint Deus.

Aureolus in I, distinctione 21, questione 1, articulo 3

Alia vero ponit cum precedente quod ista propositio ‘solus Pater est Deus’ est vera et concedenda, quia dictio exclusiva addita uni persone in ordine ad predicatum essentiale alteram non excludit, sed hoc non provenit ex natura dictionis exclusive in generali, nec ex natura relativorum, sicut precedens opinio ponebat, quoniam dictio exclusiva addita uni potest excludere reliquum, sed hoc provenit ex dictione divinarum personarum que omnino sunt unum in ordine ad predicatum essentiale unde, si conditio divinarum personarum, ut isti dicunt, loyco non esset, eque daretur regula ab eodem quod dictio exclusiva addita uni persone aliam non excluderet in ordine ad predicatum essentiale in quo simpliciter sunt unum, sicut datur ab eo relativa de toto integrali et partibus vel de superiori et inferiori. Ratio fundamentalis est, quia manente eadem ratione debet idem manere. Nunc autem quod dictio exclusiva addita inferiori superius non excludit respectu predicatorum in quibus sunt idem superius et inferius. Excludit autem respectu eorum in quo non sunt idem verbi gratia dicendo tantum Socrates erit non excluditur homo, quia incurrere non distinguitur homo et Socrates et tamen, si non esset aliud individuum hominis nisi Socrates dicendo tantum Socrates est individuum, hominis excluderetur animal et corpus animatum que non sunt individua hominis, quod utique sic contingat. Hoc pervenit, ut isti dicunt, ex eo quod superius [130vb] et inferius sunt unum respectu unius predicati et non sunt unum respectu alterius et simile, ut dicunt, reperitur in toto integrali et eius partibus. Nam dicendo solus paries est albus non excluditur lapis. Dicendo vero quod solus paries componitur ex lapidibus et cemento excluderetur lapis. Totum enim integrale et partes sunt unum in esse album et non sunt unum in esse compositum, ergo pari ratione persone divine cum sint unum in ordine ad predicata essentialia, non unum in ordine ad notiobilia non videntur se mutuo excludere ab illa quamvis in ordine ad ista.

Ista positio confirmatur auctoritate beati Augustini Contra Maximinum libro III, capitulo 13 dicens quod, si de solo Patre diceretur quod esset sapiens et Deus, non tamen excluderetur Filius et Spiritus Sanctus, quia hii tres unum sunt et quia inseparabiles sunt.

Ad rationes opinionum

Istis opinionibus non obstantibus adhuc videtur esse dicendum, ut prius, propter rationes et auctoritates superius adductas, nec motiva harum opinionum concludunt. Non quidem prime, quia non est verum quod dictio exclusiva addita uni correlativorum non excludat alterum, ut dictum est supra, nec secunde. Accipit enim non causam pro causa, quia quod dictio exclusiva addita alicui subiecto excludat alterum vel non excludat. Non provenit ex hoc quod illa subiecta sunt unum respectu unius predicati et non sunt unum respectu alterius, sed ex hoc quod subiectum illud cui additur dictio exclusiva vere negatur vel non negatur ab altero, ut patet ex dictis.

Ad auctoritatem vero beati Augustini patet per auctoritates ipsius superius allegatas quod non est intentio sua quod ista propositio ‘solus Pater est Deus’ proprie et de virtute sermonis sit concedenda si ly ‘solus’ teneatur exclusive et idem etiam patet III Contra Maximinum, ubi nunc allegatur, quia ante verba per istum doctorem allegata in capitulo immediate precedenti loquens de adventu domini nostri Ihesu Christi ostendet utique Deus qui non solus est Pater, quia secundum veritatem non secundum vestrum errorem loquitur illis hereticis. Trinitas unus est Deus et solus potens rex regum dominus dominantium. Ecce quod expresse dicit beatus Augustinus quod non solus Pater est Deus, sed tota trinitas, et per consequens non est intentio sua quod ista propositio sit sic concedenda sicut isti doctores imaginari videntur. Sed intentio ipsius est quod quando tales auctoritates inveniuntur in Scriptura, quia in pluribus locis occurrunt, ut patet per Magistrum in littera non sunt sic intelligende quod, si dictio exclusiva additur uni persone, Scriptura intendat ceteras excludere, quia tunc auctoritates ille essent false, quia divine persone unum sunt et inseparabiles et hoc intendit probare Contra Maximinum qui dicit Patrem esse sapientiorem Filio, quia Apostolus dicit soli sapienti Deo dicens, etiam quod, si diceret Scriptura soli sapienti Patri, adhuc intendit excludere Filium sicut non intendit excludere Patrem quando de Filio dicit in Apocalypsis quod habet nomen scriptum, quod nemo scit nisi ipse. Et, si dicitur cur Scriptura utitur talibus propositionibus, dico quod utitur eis propter breviorem modum loquendi super ponens in talibus debere intelligi de omnibus personis quod dicitur tantum de una propter unitatem et inseparabilitatem earum, utitur etiam eis aliquotiens, prout ly ‘solus’ tenetur precisive, et sic sunt simpliciter concedende.

Contra quartam conclusionem posset argui. Verum, quia satis est nota transeo.

Ad argumenta principalia

Ad primam dico quod non sequitur solus Deus est Pater, ergo solus Pater est Deus. Et ad probationem dico quod hec propositio ‘solus Deus est Pater’ non debet converti in exclusivam, sed in universalem affirmativam de terminis transpositis. Non ergo debet converti in istam ‘solus Pater est Deus’, sed in istam ‘omnis Pater vel omnis per-[131ra]-sona Patris est Deus’, et hec est vera.

Secundam rationem concedo, quia sufficienter probat quod hec propositio non est concedenda ‘solus Pater est Deus’ si ly ‘solus’ teneatur exclusive, etc.