Liber I, Distinctio 22 et 23, Quaestio 1

Post predicta etc differendum nobis etc. Circa distinctionem istam 22 et sequentem in quibus Magister agit de divinis nominibus quero: utrum nomina dicta de Deo dicuntur de ipso formaliter.

Rationes principales

Et videtur primo quod non, quia Deus non potest aliquo nomine proprie nominari, ergo nullum nomen dicitur de ipso formaliter. Consequentia nota. Antecedens est beati Augustini De verbis Domini, sermone 34, dicens quicquid potest fari non est ineffabile. Ineffabilis autem est Deus, ex quibus evidenter sequitur quod Deus non potest fari et, si non potest fari, non potest aliquo nomine proprio nominari.

Contra Deus est formaliter iustus sapiens et bonus, et sic de singulis que dicunt perfectionem simpliciter, ergo saltem ista nomina dicuntur de Deo formaliter.

Divisio quaestionis

In ista questione primo ponam aliquas distinctiones, secundo conclusiones. Tertio dubia. Quarto respondebo.

Primus articulus

Quantum ad primum distinguo primo de nominibus que de Deo dicuntur privative sive negative, sicut infinitus, immortalis, invisibilis, et huiusmodi. Quedam vero dicuntur de Deo positive sive affirmative, sicut ens, vivens, omnipotens etc.

Secundo, distinguo de nominibus que dicuntur de Deo positive seu affirmative, quia quedam dicuntur tantum figuraliter et metaphorice sicut agnus, leo etc. Vero quedam dicuntur de ipso proprie et non ut cognoscens diligens et similia metaphorice.

Tertio, distinguo de nominibus que dicuntur de Deo proprie, quia quedam dicuntur de Deo ex tempore et tantum in ordine ad creaturam, sicut creator et conservator, dominus etc., de quibus tractat beatus Augustinus V De Trinitate, capitulo ultimo. Quedam vero dicuntur de eo simpliciter et sine habitudine ad aliquam creaturam, sicut sapiens, iustus, generans.

Quarto, distinguo de nominibus que de Deo dicuntur simpliciter et sine habitudine ad creaturam, quia quedam de singulis dicuntur personis vel saltem de duabus, non tamen de omnibus, et huiusmodi nomina relative dicuntur adinvicem, sicut Pater Filius spirare et spirari sive spiratio activa et passiva, quod idem est. Quedam vero de singulis sigillatim dicuntur de personis et de omnibus communiter, non tamen pluraliter, sed singulariter sicut Deus bonus, magnus et huiusmodi. Quedam autem vel saltem aliquid de singulis personis sigillatim et de omnibus communiter, non tamen singulariter, sed pluraliter, sicut persona. Dicimus enim quod Pater est persona, Filius est persona, Spiritus Sanctus est persona, et tamen non dicimus quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt una persona, sed tres persone. Quedam vero de nulla persona dicitur sigillatim, sed de omnibus similiter, sicut trinitas et istud nomen non dicitur secundum substantiam, sed quasi collectivum pluralitatem designat personarum, ut patet per Magistrum in littera.

His premissis patent septem differentie nominum quibus uti possumus loquendo de Deo et de omnibus potest intelligi questio.

Articulus secundus

Quantum ad secundum articulum.

〈Conclusio prima〉

Prima conclusio est quod aliqua nomina dicta de Deo privative dicuntur de ipso formaliter, aliqua vero non. Pro cuius declaratione premitto duas distinctiones de nominibus privativis, cum quibusdam propositionibus.

Prima distinctio est de nominibus privativis absolute, quia quedam sunt privativa absoluta secundum rem et secundum vocem, sicut tenebra in aere et cecitas in visu et universaliter omnia quibus significantur subiectum privari aliqua perfectione sibi debita. Quedam vero sunt privativa secundum vocem, non autem secundum rem, sicut invisibilitas in sono insensibilitas in angelo et huiusmodi quibus non subiectum privari aliqua perfectione debita sibi et tamen quantum ad [131rb] modum significandi sunt privationes vel significant ad modum privationum.

Secunda distinctio est de nominibus privativis secundum vocem et non secundum rem, quia talia sunt adhuc in duplici differentia. Quedam enim sunt privativa secundum vocem et non positiva secundum rem et talia sunt nomina quibus significatur quid res sit, et tamen habent modum significandi privativum et quod aliqua sint huiusmodi apparebit inferius. Quedam enim sunt privativa secundum vocem et pure negativa secundum rem et talia sunt omnia nomina privativa secundum vocem quibus non significatur quid res sit secundum tantum quid non sit, sicut invisibilitas in sono, insensibilitas in angelo etc. Et hec de primo.

De secundo premitto aliquas propositiones. Prima est quod nullum privativum secundum vocem et secundum rem potest vere dici de Deo. Et hec est evidens, quia impossibile est Deum privari vel carere aliquo sibi debito.

Secunda est quod aliqua nomina dicta de Deo sunt privativa secundum vocem et tamen positiva secundum rem. Probatur sic: infinitas et immensitas vere dicuntur de Deo et sunt nomina privativa secundum vocem et positiva secundum rem. Consequentia est nota et antecedens quantum ad duas primas partes quantum ad tertiam probatur sic: infinitas est de per se et primo intellectu quiditativo deitatis, ergo non est ratio privativa, nec negativa, sed positiva secundum rem. Antecedens fuit declaratum in Prologo, questione 5, articulo 2, conclusione 3. Et consequentia videtur nota, quia nulla ratio privativa vel negativa secundum rem potest esse de per se et primo intellectu quiditativa rationis positive qualis est ratio deitatis; ergo etc.

Secundo sic: infinitas in Deo dicit perfectionem simpliciter, ergo non est ratio privativa nec negativa, sed positiva secundum rem. Antecedens communiter est concessum. Et consequentia patet, quia nulla ratio privativa nec negativa secundum rem dicit perfectionem simpliciter, cum omnis perfectio simpliciter sit aliquid in re etiam circumscripto opere intellectus et nulla ratio privativa seu negativa secundum rem sit sic aliquid in re.

Tertio sic: substantia divina est ratio positiva non privativa, nec negativa secundum rem; infinitas divina est substantia divina, ergo infinitas divina est ratio positiva, non privativa. Maior est nota et minorem ponit Ricardus II De Trinitate, capitulo 2, dicens: pro certo habemus quod substantia divina non sit aliud quam immensitas sua. Immensitas autem divina non est aliud quam infinitas sua, nec econverso; igitur etc.

Ultimo sic: infinitas et immensitas dicta de Deo significant quid Deus sit et non solum quid non sit, igitur non sunt nomina pure negativa, sed positiva secundum rem. Consequentia est nota et antecedens videtur clarum, quia, cum dicitur quod Deus est infinitas, non solum significat quod Deus non est finitus, quia tunc infinitas ita verificaretur de chimera sicut de Deo, quia hec est simpliciter vera. Chimera non est finita, quia non est, sed significat quod Deus est quo maius nec esse, nec cogitari potest vel quod omnem perfectionem et omnem gradum perfectionis in se ipso comprehendit, iuxta sententiam Damasceni libro I, capitulo 11, dicens quod totum in se ipso comprehendit, velut quodam Pelagus, substantie infinite.

Tertia propositio est quod aliqua nomina dicta de Deo sunt privativa secundum vocem et pure negativa secundum rem. Probatur sic: aliqua nomina privativa secundum vocem distinguuntur de Deo quibus non significantur quid Deus sit, sed solum quid non sit, igitur aliqua nomina privativa secundum vocem dicuntur de Deo que non sunt positiva, sed pure negativa secundum rem. Consequentia est nota et antecedens videtur clarum, quia incorporitas, intensibilitas, invisibilitas et huiusmodi que vere de Deo dicuntur sunt nomina privativa secundum vocem et constat quod per ipsa non significantur quid Deus sit, sed solum quid non sit, ergo aliqua nomina privativa secundum vocem dicuntur de Deo quibus non significatur quid Deus sit, quia, cum dicitur quod Deus est incorporeus, non significatur nisi quod Deus non est corpus. Et quando dicitur quod est insensibilis non significatur nisi quod non potest sentire, nec sentiri sensui corporeo. Et quando dicitur quod est invisibilis non significatur nisi quod non potest videri oculo corporali.

Quarta propositio est quod nomina dicta de Deo privative secundum vocem et positive secundum rem, sicut infinitas, immensitas et huiusmodi vere dicuntur [131va] de ipso formaliter. Probatur sic: infinitas et immensitas sunt de ratione formali et intrinseca deitatis, igitur formaliter distinguuntur de Deo. Consequentia est nota, quia bene sequitur animal est de ratione formali hominis, igitur formaliter dicitur de homine, et sic de ceteris quibuscumque et antecedens etiam patet, quia infinitas. Et per consequens immensitas sunt de per se et primo intellectu quiditativo deitatis, ut dictum est.

Ultima propositio est quod nomina dicta de Deo privative secundum vocem et pure negative secundum rem non dicuntur de ipso formaliter, et hoc est evidens, quia illa nomina quibus non significatur quid Deus sit, sed solum quid non sit, non distinguuntur de ipso formaliter.

His premissis patet conclusio principalis neque quod aliqua nomina dicta de Deo privative dicantur de Deo formaliter. Aliqua vero non, quia illa que dicuntur de Deo privative secundum vocem et positive secundum rem distinguuntur de ipso formaliter. Illa vero que dicuntur de Deo privative secundum vocem et pure negative secundum rem dicuntur de ipso formaliter.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est quod nomina positiva dicta de Deo tantum figuraliter et metaphorice non dicuntur de ipso formaliter, et hoc est evidens. Certum est enim quod Deus non est formaliter petra, nec leo, nec agnus, et sic de aliis que dicuntur de ipso per similitudinem non per proprietatem, propter quod beatus Augustinus in quadam homilia dicit quod magis ipsa sunt vera ex quibus dicuntur iste similitudines, non proprietates.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio est quod nomina positiva dicta de Deo ex tempore et tantum inordine ad creaturas non dicuntur de ipso formaliter, et hoc est evidens, quia quid convenit Deo formaliter, convenit sibi circumscripto omni eo, quod non est Deus, sed quod convenit sibi circumscripto omni eo quod non est Deus.

〈Conclusio quarta〉

Quarta est quod nomina positiva dicta de Deo simpliciter et sine habitudine ad creaturas quecumque sint. Vere dicuntur de ipso formaliter.

Probatur primo de omnibus in generali sic: quod proprie competit Deo circumscripto omni eo quod non est Deus convenit formaliter ei, sed omnia nomina predicta proprie dicuntur de ipso Deo. Patet de se ex articulo precedenti et circumscripto omni eo quod non est Deus, cum dicantur de eo simpliciter et sine habitudine ad creaturam.

Secundo, probo conclusionem in speciali de nominibus importantibus perfectionem simpliciter sic quod convenit Deo per propriam rationem formalem convenit ei formaliter, sed esse bonum, esse sapientem, esse intelligentem, et sic de singulis que dicunt perfectionem simpliciter conveniunt Deo per suam propriam rationem formalem; ergo maior est evidens. Et minor videtur clara, quia Deus est, ergo maius cogitari non potest, ut patet per Anselmum Proslogion II et III, Deus per suam propriam rationem formalem est bonus sapiens et intelligens et huiusmodi. Ista consequentia patet, quia sequitur Deus non est sapiens, ergo non est illud quo maius cogitari non potest, et similiter potest argui de bonitate et huiusmodi que sunt perfectiones simpliciter. Et hoc de secundo.

Articulus tertius et quartus

Quantum ad tertium et quartum articulos simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam est quedam opinio que ponit universaliter quod nullum nomen de Deo dictum privative convenit sibi formaliter extra intellectum, sed solum per considerationem intellectus, nec infinitas, nec immensitas, nec aliud quodcumque sit illud et pro ista opinione quidam doctor arguit primo sic:

Franciscus de Marchia in I, distinctione 22, questione 1, articulo 2

Omne quod convenit alicui formaliter aut convenit sibi formaliter per informationem, aut per identitatem, sed nulla privatio vel negatio convenit Deo formaliter per informationem, quia actus simplex et purus [131vb] non potest esse subiectum alicuius per informationem, secundum Boetium I De Trinitate, capitulo 2, nec convenit sibi per identitatem, quia nec negativum, nec privativum potest coincidere per identitatem cum positivo, quia tunc positivum esset realiter positivum et privativum, ergo nulla privatio vel negatio convenit Deo formaliter extra intellectum.

Preterea, nullum finitum convenit Deo formaliter extra intellectum, quia tunc in Deo esset formaliter extra intellectum, quia tunc in Deo formalitas esset extra intellectum, sed immutabilitas infinitas huiusmodi privationes sunt formaliter finite intensive. Probatur: tanta est privatio in ordine privationis quantus est habitus in ordine positionis et non maior, quia, si maior, in aliquo esset privatio et nullus esset privatio, sed mutabilitas finitas et huiusmodi qui sunt habitus oppositi istis privationibus sunt formaliter finite intensive, quia quicquid est formaliter in creatura est simpliciter; ergo ista non sunt formaliter extra in Deo.

Preterea, nihil quod est in determinato genere accidentis est formaliter in Deo extra intellectum, quia Deus non est subiectum alicuius accidentis positivi nec negativi secundum rem, sed mutabilitas est in genere accidentis determinato, quia privatio et habitus ad idem genus reducuntur; ergo ista non sunt in Deo extra.

Preterea, habitus et privatio habent consimilem modum essendi in subiecto, sed mutabilitas est in subiecto suo per informationem, ergo immutabilitas in quocumque ponatur formaliter esset in eo per informationem. In Deo autem nihil est per informationem, igitur ista non sunt in Deo formaliter, sed tantum per considerationem intellectus qui non inveniens in Deo affirmationes oppositas concipit circa ipsum negativas earum.

Responsio ad rationes Francisci

Ad primam dico quod infinitas, immensitas et huiusmodi que dicuntur de Deo privative secundum vocem et positive secundum rem conveniunt Deo per identitatem non minus quam illa que dicuntur de ipso positive sive affirmative.

Ad probationem dico quod privativum sive negativum secundum rem non potest coincidere per identitatem positivo. Privativum tamen vel negativum secundum vocem et positivum secundum rem bene potest coincidere per identitatem cum positivo. Sic est hic.

Ad secundam nego minorem, quia implicatio contradictionis est quod infinitas intensive que vere dicitur de Deo sit formaliter finita intensive. Et ad probationem patet quid dicendum, quia talis finitas non est privatio, sed vera entitas positiva secundum rem et per idem patet ad tertium et ad quartum quid dicendum.

Contra secundam et tertiam conclusionem posset argui, sed, quia non sunt dubie, nec opinabiles, pertranseo.

Franciscus de Marchia, libro II, distinctione quibus supra questionem 2, articulo 3 et 4

Sed contra quartam est opinio cuiusdam doctoris qui ponit quod nomina positiva dicta de Deo perfectionaliter sicut ens sapiens, vivens, etc que dicunt perfectionem simpliciter non dicuntur de ipso formaliter, sed eminenter, et ut clarius videatur quod dicitur. Primo doctor iste ponit quandam distinctionem. Secundo deducit conclusionem.

Quantum ad primum dicit quod aliquid esse in alio potest intelligi tripliciter. Nam aliquid est in alio causaliter, sicut calor in sole, unde sol dicitur calidus, non quod calor sit in ipso formaliter, sed solum virtualiter.

Secundo, aliquid est in aliquo formaliter sicut calor est in igne formaliter.

Tertio, aliquid est in alio perfectionaliter et quodammodo eminenter, sicut vegetativum in sensitivo et sensitivum in intellectivo, ut patet II De anima. Vegetativum tamen non est in sensitivo [132ra] formaliter, quia sunt gradus specie distincti, nec virtualiter, quia sensitivum potest per se causare vegetativum specie distinctum, sed continet ipsum aliquo modo perfectionaliter et eminenter secundum modum essendi altiorem et superiorem, quia inquantum sensitivum habet gradum vite altiorem et superiorem continet perfectionaliter et quidam modo eminenter perfectiones simpliciter, sic sapientia bonitas et huiusmodi non sunt in Deo formaliter extra intellectum, nec sunt in ipso tantum causaliter sive virtualiter, sed sunt perfectionaliter sive eminenter modo altiori et superiori, quod multipliciter deducitur.

Primo sic: nulla ratio simpliciter contrahibilis et determinabilis est formaliter in eo in quo nihil est contrahibile, nec determinabile. Patet de se, quia, si aliqua earum esset in eo, esset ipsa contrahibilis, et per consequens aliquod esset contrahibile in eo in quo nihil est contrahibile, sed quelibet transcendentis ratio sive entitas sive sapientia bonitas, et sic de aliis est de se contrahibilis et determinabilis dupliciter per inferiores rationes transcedens. In Deo autem extra intellectum nihil est formaliter contrahibile, nec determinabile, quia tunc extra intellectum esset ex actuali potentiali, cum omne contrahibile sit potentiale respectu contrahentis, ergo nulla perfectio transcendens est formaliter in Deo extra intellectum. Maior istius rationis patet ex dictis, sed minor probatur quantum ad utramque partem et primo quantum ad primam partem sic: illud quod non est de se hoc et singulare est contrahibile et determinabile per illud quod se ipso est hoc, sed nulla perfectio transcendens est se ipsa. Hoc patet, quia illi quod est se ipso hoc repugnat contradictorie predicari de pluribus, ergo nulla se ipsa est hoc, ergo quelibet est contrahibilis et determinabilis per rationem inferiorem.

Secundo probatur alia pars sic: illud quod cum alio reddit conceptum particulario rem quam sine illo est contrahibile, determinabile, sed qualibet perfectio per ipsum transcendens accepta simul cum aliis perfectionibus transcendentibus reddit conceptum particulariorem et magis determinatum quam ens et vivens tantum, ergo qualibet earum est contrahibilis per aliam.

Secundo ad principale sic: quando aliqua se ipsis totaliter distinguuntur et in nullo formaliter conveniunt, nulla ratio abstracta formaliter ab uno convenit alteri formaliter. Patet, quia omnis ratio formaliter abstracta ab aliquo et communis formaliter alteri est communis formaliter ei a quo formaliter abstrahitur et rei cui attribuitur, sed Deus et creatura ex parte rei se totis distinguuntur et in nullo formaliter conveniunt, quia, si in aliquo tertio convenirent ex parte rei formaliter, tunc illud tertium esset contrahibile per utrumque, et ita Deus esset compositus ex potentiali et actuali, ergo nulla perfectio abstracta formaliter a creatura convenit formaliter Deo, sed omnis perfectio formaliter abstracta transcendens quam habet intellectus viatoris de communi lege est abstracta formaliter a creatura, ergo nulla earum convenit formaliter Deo extra intellectum. Probatur minor, quia queritur unde intellectus habet perfectiones transcendens aut accipit eas immediate a Deo, aut fabricat eas a se, aut abstrahit ab aliquo creato. Primum dari non potest, quia Deus non movet per se et immediate intellectum viatoris, igitur non accipit eas immediate a Deo. Nec potest dari secundum, quia, si intellectus fabricaret eas a se ipso, non essent perfectiones simpliciter, cum nullum fabricatum per intellectum sit perfectio simpliciter. Relinquitur ergo tertio, scilicet quod sit abstracta a creatura, et per consequens convenit cum Deo formaliter.

Tertio sic: si volitio non est formaliter in Deo, igitur nec bonitas, nec sapientia, nec aliqua perfectio simpliciter quecumque sit illa. Consequentia nota, quia non est maior ratio de una quam de alia. Antecedens probatur sic: illud quod per unam rationem continet unitive perfectionem duorum oppositorum non est formaliter magis unum illorum quam alterum, sed Deus per unicam rationem continet perfectionem volitionis et nolitionis, quia eodem actu formaliter est vo-[132rb]-lens et nolens. Volens bonum et nolens malum, igitur non est magis formaliter volens bonum quam sit formaliter nolens malum, sed nolitio non est formaliter in Deo, quia tunc in eo possent formaliter esse actus contrarii, cum velle et nolle sint contraria, ergo in ipso non est formaliter volitio.

Confirmatur, quia, sicut velle bonum est perfectionis, ita nolla malum et iniustum est perfectionis in creatura rationali, sed nolle non est formaliter in Deo quamvis sit perfectionis, ergo nec velle est in ipso formaliter quamvis sit perfectionis.

Confirmatur iterum, quia nullus actus habens contrarium positive est formaliter in Deo, sed actus volendi in communi habet formaliter actum contrarium nolendi, ergo actus nolendi non est formaliter in Deo.

Contra Franciscum

Sed ad veritatem ista positio non videtur mihi rationalis nec bene tuta, quia quod non est tale formaliter, sed solum eminenter simpliciter et absolute, non dicitur tale. Hoc patet etiam per exempla istius doctoris. Anima enim intellectiva non est anima sensitiva, nec vegetativa formaliter, nec virtualiter, ut dicit, sed solum eminenter, et ideo simpliciter et absolute loquendo. Anima intellectiva non est anima sensitiva nec vegetativa, immo specifice, et sic realiter distinguitur ab ipsis, etiam per eum. Iterum secundum eum ibidem; sol quando est aura serena et clara dicitur candidus et albus, non quidem formaliter nec virtualiter, sed solum eminenter. Sed constat quod simpliciter et absolute loquendo sol non est candidus nec albus, igitur quod non est tale formaliter, sed solum eminenter simpliciter et absolute non dicitur tale etiam per eum, sed Deus non est ens, nec vivens, nec bonus, nec sapiens formaliter, sed solum eminenter secundum istam positionem, igitur Deus absolute loquendo non est ens, nec bonus etc, quod non videtur rationabiliter dictum; ergo etc.

Confirmatur, quia quod non est in aliquo formaliter, sed solum eminenter simpliciter et absolute non est in illo. Hoc patet etiam per eum. Anima enim sensitiva non est intellectiva simpliciter et absolute, nec candor in sole, et sic de ceteris, sed secundum istam positionem entitas bonitas sapientia etc non sunt in Deo formaliter, sed solum eminenter, ergo talis non sunt in Deo absolute loquendo, et per consequens absolute et simpliciter loquendo Deus non est bonus, nec sapiens etc. Et ne fiat cavillatio verbalis in conclusione huius rationis accipio esse in non quidem per informationem, sed per identitatem, sicut etiam iste doctor concedit aliquid esse in Deo. Confirmatur iterum, quia quod in unoquoque melius est esse quam non esse non solum eminenter, sed etiam formaliter est in Deo accipiendo esse in, sicut statim dicebatur. Hoc patet, quia quod non est in Deo formaliter, sed solum eminenter, simpliciter et absolute non est in eo, ut patet ex dictis. Sed quod in unoquoquam melius est esse quam non esse simpliciter et absolute est in Deo, igitur quod in unoquoque melius est esse quam non esse non solum eminenter, sed formaliter est in Deo, sed constat quod in unoquoque melius est esse sapientem intelligentem etc., que dicunt perfectionem simpliciter quam non esse, igitur hec omnia formaliter sunt in Deo, non solum eminenter. Istam rationem pro conclusione ista expresse facit Anselmus Monologion 15, ut patet videntibus ipsum etc.

Responsio ad rationes Francisci

Ad primum ergo istorum quando dicitur in minori quod quodlibet transcendens sive entitas, sive sapientia, et sic de aliis est de se contrahibilis et determinabilis etc. Dico quod ratio peccat per fallaciam equivocationis, quia per huiusmodi rationes transcendentes iste doctor intelligit entita-[132va]-tem et sapientiam et bonitatem in communi que de entitate sapientia et bonitate creata et increata vere predicantur vel intelligit bonitatem sapientiam et entitatem increatam que est Deus. Si detur primum, concedo maiorem minorem et conclusionem, ut patet, quia nulla talis ratio transcendens convenit Deo formaliter extra intellectum, quia talia communia non sunt aliqua res, prout res distinguitur contra voces et conceptus et entia rationis et quod non est aliqua res non convenit Deo formaliter extra intellectum. Si detur secundum, minor est falsa, quia nulla perfectio que est Deus est contrahibilis vel determinabilis per aliam. Entitas enim vel bonitas increata non est contrahibilis, sed se ipsa est hec et singularis cum non sit nisi ipsamet essentia divina.

Ad secundum: si ratio esset bona, sequeretur quod homo formaliter non esset animal, quod est evidenter falsum. Deductio est mihi clara, quia homo et asinus se ipsis formaliter distinguuntur sic quod in nullo formaliter conveniunt ex parte rei, quia nulla entitas de mundo est realis nisi sit entitas singularis, ut suppono pro nunc, igitur, si per hoc quod ratio bonitatis abstrahitur a creatura, Deus qui in nullo convenit cum creatura ex parte rei non esset formaliter bonus. Pari ratione, quia ratio animalitatis que abstrahitur ab asino homo qui in nullo convenit cum asino ex parte rei non esset formaliter animal.

Ad formam igitur rationis dico quod non probat nisi quod ratio abstracta per intellectum a creatura non convenit Deo formaliter extra intellectum. Et hoc est verum, quia talis ratio communis et abstracta non habet esse reale, sed rationis tantum. Ex hoc tamen non sequitur quod bonitas et sapientia increata non conveniant Deo formaliter, quia bonitas et sapientia increata non abstrahuntur a creatura, sicut iste doctor videtur imaginari.

Ad tertium nego antecedens et ad probationem concedo totam primam deductionem, scilicet quando dicitur quod nolitio non esset formaliter in Deo. Nego, quia nolle malum est actus positivus sicut velle bonum, et ideo sicut Deus est formaliter volens bonum, sic etiam est formaliter nolens malum. Et quando dicitur quod tunc in ipso essent formaliter actus contrarii, nego, quia velle bonum et nolle malum non sunt actus contrarii, quia non sunt respectu eiusdem. Et hoc est evidens, quia anima Christi est formaliter volens bonum et formaliter nolens malum. Et tamen ex hoc non sequitur quod in ipsa sint formaliter actus contrarii et non nisi, quia tales actus non sunt contrarii proprie loquendo, et per hoc patet quid dicendum ad confirmationem.

Ad argumentia principalia

Ad primam dico quod Deus potest a nobis aliquo nomine proprio nominari, licet imperfecte. Et ad probationem beati Augustini concedo quod ineffabilis est Deus, quia non potest a nobis perfecte nominari, sicut loquitur ipse. Sed ex hoc non sequitur quod non possit aliquo nomine simpliciter proprio imperfecte nominari.

Secundam rationem concedo etc.