Sic diligenter inquiri oportet circa distinctionem istam 24 in qua Magister inquirit quid significetur cum dicitur tres persone, quero: utrum trinitas personarum in divinis sit verus numerus.
Et videtur primo quod non, quia verus numerus est accidens reale, cum sit species quantitatis, ut patet in Predicamentis. Sed trinitas personarum in divinis non est accidens reale, quia in Deo non est realiter accidens, cum sit omnino simplex.
Contra: quecumque vera trinitas, sicut et quicumque verus ternarius, est species numeri, et per consequens verus numerus, sed trinitas personarum in divinis est vera trinitas; ergo etc.
In ista questione primo ponam unius termini declarationem, secundo conclusiones. Tertio movebo dubia. Quarto respondebo.
Quantum ad primum: terminus declarandus est nu-[132vb]-merus, pro cuius declaratione notandum quod numerus potest accipi dupliciter, stricte scilicet et communiter. Numerus stricte acceptus est multitudo sive pluralitas quantorum seu quantitatum, et numerus sic sumptus est in determinato genere et determinata specie. Est enim species subalterna quantitatis discrete, ut patet in Predicamentis. Numerus vero communiter acceptus est multitudo sive pluralitas entium sive entitatum quecumque sit illa, et numerus sic sumptus non est in aliquo genere determinato, sed est transcendens secundum quod ens dividitur in unum et multa. Primus numerus comparatur ad secundum, sicut inferius ad superius, quia omnis numerus quantorum seu quantitatum est numerus entium seu entitatum, sed non econverso, et de utroque potest intelligi positio etc.
Quantum ad secundum.
Prima conclusio est quod numerus sumptus primo modo solum reperitur in rebus corporalibus seu materialibus.
Ista conclusio patet, quia numerus sic sumptus non reperitur nisi in rebus habentibus quantitatem, sed sola corporalia seu materialia sunt huiusmodi; ergo etc.
Secunda conclusio est quod numerus secundo modo dictus reperitur non solum in rebus materialibus seu corporalibus, sed etiam spiritualibus. Et hoc est evidens, quia ubicumque reperitur vera pluralitas rerum adinvicem distinctarum, ibi reperitur numerus secundo modo, sed talis pluralitas reperitur non solum in rebus corporalibus et materialibus, sed etiam spiritualibus, ut patet; ergo etc.
Et confirmatur, quia ubicumque est verus ternarius, verus senarius, et sic de ceteris speciebus numeri, ibi est verus numerus primo et secundo modo dictus, sed in rebus spiritualibus est verus ternarius etc., non minus quam in rebus corporalibus et materialibus. Ternarius enim angelorum vel animarum non minus est ternarius quam hominum vel caprarum, et similiter de ceteris speciebus. Numerus igitur in rebus spiritualibus est verus numerus primo vel secundo modo sumptus, sed non primo, ut patet ex conclusione precedenti, ergo secundo.
Tertia conclusio est quod trinitas personarum in divinis non est numerus primo modo. Et hoc sequitur ex prima, quia numerus sic sumptus non reperitur nisi in rebus corporalibus seu materialibus, sed persone divine non sunt huiusmodi; ergo. Confirmatur, quia omnis talis numerus est vera quantitas, igitur ubi non est quantitas, ibi non est numerus sic sumptus, sed in divinis non est quantitas, ut patet per beatum Augustinum V De Trinitate, capitulo 2; ergo etc.
Ad istum intellectum loquitur Ambrosius I De Trinitate dicens quod in Deo non est numerus nec est quantitas, et allegatur a Magistro in distinctione precedenti.
Quarta conclusio est quod trinitas personarum in divinis est vere numerus sic sumptus secundo modo. Et videtur hec satis clara secundum predicta, tum quia numerus sic sumptus non repugnat spiritualibus rebus, ut patet ex secunda conclusione, tum quia talis trinitas est vera pluralitas rerum adinvicem distinctarum.
Ad istum intellectum loquitur Damascenus libro III, capitulo 5, dicens quod tres hypostases sancte trinitatis indistanter divise sunt et numerantur. Numerus tamen divisionem vel distantiam, vel decisionem, vel alienationem, vel incisionem non operatur in eis, ut patet. Damascenus, concedit ibi numerum etc. Et hoc de secundo.
Quantum ad tertium et quartum articulos contra conclusiones istas sunt diverse opiniones doctorum, sed quia magis sunt vocales quam reales eo quod quidam volunt vocare numerum illud quod aliquando dicunt numerum et disputatio vocalis non est multum utilis ubi constat de rebus supersedeo ad presens. Alibi enim intendo videre que sit ratio formalis numeri et utrum numerus sit vera res extra animam a rebus numeratis realiter distincta. [133ra]
Ad rationes principales patet quid dicendum, quia prima probat tertiam conclusionem et secunda probat quartam conclusionem, ut patet ex dictis.