Preterea considerandum etc. Circa distinctionem istam 25 et duas sequentes in quibus Magister tractat de significato huius termini persona et de proprietatibus personarum, quero: utrum persone divine distinguantur personaliter proprietatibus absolutis vel relativis.
Et videtur primo quod proprietatibus, quia persone perfectissime proprietatibus perfectissimis distinguuntur, sed persone divine sunt perfectissime et sole proprietates absolute sunt huiusmodi; etc.
Contra: eedem persone divine multiplicantur et distinguuntur personaliter, sed proprietatibus relativis non absolutis multiplicantur dicente Boetio I De Trinitate quod substantia in divinis continet unitatem, relatio vero multiplicat trinitatem.
In ista questione erunt quattuor articuli. Primo ad intellectum tituli ponam unicam distinctionem, secundo quadruplicem conclusionem. Tertio movebo dubia. Quarto respondebo.
Quantum ad primum est advertendum quod personas divinas distingui proprietatibus absolutis vel relativis potest intelligi dupliciter. Uno modo, quod distinguantur per tales proprietates primo tanquam per ea que sunt principia formalia distinctionis earum. Alio modo, quod distinguantur per eas quasi ex consequenti, id est tanquam per eam. Ex quibus potest cognosci et inferri mutua ipsarum distinctio quamvis non sint principia formalia talis distinctionis et, licet in utroque sensu possit intelligi questio, intelligo tamen eam ad presens in primo, quia isto sensu credo personas divinas proprietatibus suis distingui, prout in sequentibus apparebit. Et hoc de primo.
Quantum ad secundum sit hec prima conclusio quod persone divine non distinguuntur se totis istam conclusionem; quidam doctor deducit sic:
Scotus I, distinctione 26, questione 1, articulo 1
Que se totis distinguuntur sunt primo diversa, quia que non sunt primo diversa, sunt aliquid idem. Entia non distinguuntur eo quo sunt idem, sed aliquo sui quo non sunt idem, sed persone divine non sunt primo diverse cum sint eiusdem essentie; ergo.
Contra Scotum
Sed, licet conclusionem istam credam esse veram, rationem tantum istam non reputo concludere, quia vel intelligit in maiori quod illa que se totis distinguitur realiter sunt primo diversa, vel intelligit in illa qui se totis distinguitur non solum realiter, sed etiam conceptibiliter. Si alique sint talia: si primo modo, propositio non est vera, quia Petrus et Iohannes realiter distinguuntur se totis, quia in nullo reali sunt idem, tamen non sunt primo diversa. Item duo angeli vel due anime se totis realiter distinguuntur et presertim, si sint essentie omnino simplices, sicut multis doctoribus videtur, et tamen non sunt primo diversa. Si secundo modo, non est ad propositum, quia nullus ponit quod persone divine se totis distinguantur conceptibiliter.
Ideo dimissa hac ratione probo aliter conclusionem. Primo sic: quod se toto distinguitur ab aliquo quodlibet sui distinguitur ab illo, oppositum predicati infert oppositum subiecti, sed nulla persona divina quolibet sui distinguitur ab alia, quia non deitate distinguitur ab alia; ergo etc.
Secundo sic: et est quasi confirmatio precedentis rationis. Pater aliquo sui est Pater et aliquo sui non est Pater, igitur aliquo sui distinguitur a Filio et aliquo sui non distinguitur a filio, et per consequens se toto non distinguitur ab eo. Consequentia patet, quia Pater solo eo quo est Pater distinguitur a Filio in divinis. Antecedens probatur, quia Pater vel quolibet sui est Pater vel nullo sui est Pater vel ali-[133rb]-quo sui est Pater et aliquo sui non est Pater. Primum dari non potest, quia sequitur Pater quolibet sui est Pater, igitur deitate est Pater et sequitur Pater distincte est Pater, igitur eo est Deus quo est Pater cum distincte sit Deus, quod est contra beatum Augustinum VII De Trinitate, capitulo 7. Secundum etiam dari non potest, quia, si Pater nullo sui est Pater, pari ratione nullo sui est Deus, quod est contra beatum Augustinum ibidem, ubi expresse vult quod Pater eo Deus quo bonus et sapiens, quod non esset bene dictum, si nullo sui esset Deus. Relinquitur ergo tertium et sic propositum.
Gregorius Ariminensis
Forte dicetur ad istas rationes iuxta principalis quorundam modernorum.
Ad primam quidem quod maior est vera si ly ‘sui’ teneatur transitive, sed sub isto sensu minor est falsa, licet sit vera si ly ‘sui’ teneatur intransitive. Et conformiter diceretur ad secundam quod maior non est vera si ly ‘sui’ teneatur transitive.
Contra
Sed ad veritatem hec evasio est nulla, quia per eam non solvitur aliqua rationum. Non quidem prima, quia maior est vera non solum si ly ‘sui’ teneatur transitive, sed etiam si teneatur intransitive, quia, si homo esset anima et corpus et distingueretur ab aliquo per animam et non per corpus, non distingueretur ab illo se toto, quia non distingueretur ab illo per corpus, quo tamen casu posito non esset aliquid hominis secundum transitivam constructionem, sed secundum intransitivam tantum, et sic est in proposito, ut patet, quia, licet deitas et proprietas personalis non sint idem persone divine secundum transitivam constructionem sed secundum intransitivam, quia quelibet persona divina propter sui simplicitatem est deitas et est personalis proprietas, nulla tamen distinguitur ab alia per suam deitatem et quelibet distinguitur ab alia per suam personalem proprietatem, et per consequens nulla se tota distinguitur ab alia.
Et potest ex dictis argui sic: quelibet persona divina aliquo quod est ipsa distinguitur ab alia et aliquo quod est ipsa non distinguitur ab alia, ergo nulla se tota distinguitur ab alia. Antecedens patet ex dictis. Consequentia vero est nota, quia quod se toto distinguitur ab aliquo quolibet sui distinguitur ab illo sive ly ‘sui’ terminatur transitive sive intransitive, ut dictum est supra, nec aliud intelligunt doctores dicentes quod persone divine non distinguuntur se totis nisi quod nulla distinguitur ab alia omni eo quod est ipsa. Et, si aliqui volunt istis vocabulis aliter uti, eorum disputatio non est realis, sed tantum vocalis, et sic est inutilis, et ex hoc patet quod secunda ratio est soluta.
Exclusis igitur istis solutionibus arguo ad principale tertio sic: quando aliqua dua sic se habent quod aliquid omnino idem et indistinctum est in utroque et tamen aliquid est in uno quod non est in alio, non distinguuntur se totis; persone divine sunt huiusmodi. Maior patet, quia quando aliqua se totis distinguuntur mihi est in uno quo non distinguatur ab alio, sicut vel est in creatura quo non distinguatur a Deo, nec econverso et minorem evidens, quia in personis divinis est essentia divina omnino eadem et indistincta et in qualibet persona divina est quedam proprietas que non est in aliqua, quia in Patre est paternitas que non est in Filio, nec in Spiritu Sancto et in Spiritu Sancto spiratio passiva que non est in Patre, nec in Filio. Nec valet si dicatur quod minor non est vera si esse insumatur transitive, quia maior est vera sive esse insumatur transitive, sive intransitive, ut patet ex dictis, cum minor sit omnino vera si esse insumatur intransitive, adhuc sequitur conclusio de necessitate.
Ex ista conclusione sequitur quod persone divine non distinguuntur se ipsis primo, quia que non distinguuntur se totis, non distinguuntur se ipsis. Et confirmatur, quia quamvis quelibet persona divina personali proprietate distinguatur ab alia, nulla tamen distinguitur ab alia deitate, ergo nulla distinguitur ab alia se ipsa primo.
Sed forte dicetur ad istam rationem quod aliquid distinguitur ab alio potest intelligi dupliciter. Uno modo, se ipso primo, id est quolibet sui. Alio, se ipso primo, id est nullo alio seu quod non est ipsum, et tunc isto modo quelibet persona di-[133va]-vina distinguitur ab alia. Se ipsa primo exponetur per istas quelibet persona divina distinguitur ab alia et per nihil quod non est ipsa distinguitur ab alia. Et hoc est verum. Nec autem evasio est nulla, quia quod se ipso primo distinguitur ab aliquo non solum aliquo quod est ipsum, sed omni eo quod est ipsum distinguitur ab illo et quia nulla persona divina omni eo quod est ipsa distinguitur ab alia nulla distinguitur ab alia se ipsa primo.
Ex hoc apparet quod ista propositio ‘quelibet persona divina distinguitur ab alia se ipsa’ primo proprie et absolute loquendo non debet exponi per istas ‘quelibet persona distinguitur ab alia’ et ‘per nihil quod non est ipsa distinguitur ab alia’, sed per istas ‘quelibet persona divina distinguitur’ et ‘omni eo quod est ipsa distinguitur ab alia’.
Ex hoc etiam apparet quod exponentes propositionem istam primo modo quantum ad rem concordant cum communi doctrina, sed propter improprium modum loquendi discordant ab ipsa quantum ad vocem.
Secunda conclusio est quod persone divine non distinguuntur modis seu proprietatibus absolutis, prout quibusdam doctoribus fuit visum. Probatur primo sic: si persone divine distinguerentur modis seu proprietatibus absolutis, aliqua perfectio simpliciter esset in una que non esset in alia. Illud consequens est impossibile, quia tunc quelibet persona divina careret aliqua perfectione simpliciter, quod non esst catholice dictum, igitur et antecedens. Consequentia probatur, quia omne absolutum in divinis est perfectio simpliciter quam in unoquoque melius est esse quam non esse, ut patet per Anselmum, capitulo 15 Monologion.
Michael de Massa, distinctione 26, questione 1, articulo 1
Sed ad istam rationem quidam doctor noster respondet dupliciter. Primo, negando consequentiam, quia posito quod tales modi dicant perfectionem simpliciter, immo etiam posito quod dicant formaliter perfectionem infinitam, adhuc non sequeretur, ut dicit, quod alicui persone divine decerit aliqua perfectio, quia illa eadem perfectio contineretur virtualiter in sola ratione divine essentie.
Secundo, respondet distinguendo de perfectione, quia dupliciter potest intelligi quod modus absolutus dicat perfectionem. Uno modo, intrinsece ut distinctus formaliter vel quomodocumque aliter ab eo cuius est modus et iste intellectus, ut dicit falsus est. Alio modo, denominative et extrinsece, ut sit sensus modus absolutus dicit perfectionem, id est modus habendi perfectionem quamvis in se non dicat aliam perfectionem ab omni perfectione que habetur. Et iste intellectus est verus, sed non valet consequentia, quia non sequitur quod aliqua perfectio sit in una persona que non sit in alia, sed solum sequitur quod aliquis modus habendi eandem perfectionem est in una persona que non est in alia, et hoc est verum, ut dicit.
Contra Michaelem
Nulla tamen illarum solutionum sufficit, ut mihi videtur. Non quidem prima, quia in his que dicunt perfectionem simpliciter melius est ipsum in unoquoque esse formaliter quam non esse, ut patet per Anselmum ubi supra, licet in his que dicunt perfectionem secundum quid sit verum, ut patet ibidem. Et confirmatur, quia, si illa solutio esset bona, pari ratione posset dici quod, si Filius non esset formaliter sapiens vel si in ipso non esset formaliter sapientia, adhuc sibi non deesset aliqua perfectio, quia illa contineretur virtualiter in divina essentia, quod non credo aliquem velle concedere.
Secunda solutio etiam non sufficit, quia in unoquoque melius est esse non esse non solum denominative et extrinsece, sed formaliter et intrinsece est perfectio simpliciter, sed esse absolutum in divinis est huiusmodi. Probatur minor, quia, sicut patet per Anselmum libro II et capitulo predictis, quicquid est preter relativa aut tale est, ut ipsum omnino melius sit non ipsum, aut tale quod in aliquo non ipsum melius sit quam ipsum. Sed constat quod omne absolutum in divinis est aliquid preter relativa et nullum est tale quod in aliquo non ipsum melius sit quam ipsum, ut patet ibidem per Anselmum qui dicit expresse quod nefas est putare quod substantia supreme nature sit aliquid quo melius sit aliqui modo non ipsum, igitur omne absolutum in divinis est tale quod ipsum omnino melius est quam non ipsum.
Exclusis igitur istis solutionibus [133vb] probo conclusionem secundo sic: illud quo persona divina, utpote persona Patris, personaliter distinguitur ab aliis non est communicabile tribus personis, sed omne absolutum in divinis est communicabile tribus personis; igitur maior est evidens et minorem ponit AugustinusV De Trinitate, capitulo 12, dicens quod quicquid ad se dicitur de singulis personis simul dicitur et capitulo 9 dicit quod autem proprie singula in eadem trinitate dicuntur nullo modo ad se ipsa, sed etiam adinvicem vel ad creaturam, et ideo relative non substantialiter ea dici manifestum est.
Tertio sic: persone divine sunt supposita relativa non absoluta, igitur non distinguuntur modis seu proprietatibus absolutis. Consequentia patet, quia formale distinctivum suppositi relativi non est absolutum, sicut nec formale distinctivum suppositi absoluti est relativum. Et antecendens videtur clarum, quia ubicumque persone divine nominantur in Scriptura, nominantur nominibus relativis, sicut patet Mattheo ultimo, ubi salvator ait: euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Et hoc idem patet ubicumque in Scriptura divine persone nominantur. Et confirmatur, quia Ecclesia determinat tres personas esse tres res relativas, ut patet extra De summa trinitatis etc.
Tertia conclusio quod in divinis personis vere et realiter sunt alique proprietates relative et ne fiat vis in verbis. Est advertendum quod in conclusione ista non accipio esse intransitive, sed intransitive, ut sit sensus quod, sicut in Patre vere et realiter est deitas accipiendo esse intransitive, sic etiam in ipso vere et realiter est paternitas et in Filio filiatio et in Spiritu Sancto passiva spiratio. Conclusione igitur sic intellecta ostendo primo expressa determinatione Magistri in hac 26 distinctione, capitulo 2, ubi ex dictis beati Augustini concludens trium personarum esse tres proprietates relativas, quarum una realiter non est alia. Sic inquit: has proprietates designant nomina personarum, scilicet Pater, Filius et Spiritus Sanctus que relativa sunt et ad se invicem distinguuntur, quia notant relationes que non sunt Deo accidentales, sed in ipsis personis ab eterno immutabiliter sunt, ut non tantummodo appellationes sint relative, sed etiam ipse relationes sive notiones in rebus ipsis, scilicet in personis sint. Hec Magister formaliter.
Secundo, hoc idem ostendo ratione sic: illud quo persone divine multiplicantur vere et realiter est in ipsis accipiendo ‘esse’ in sensu dato, videlicet intransitive, sed proprietatibus relativis persone divine multiplicantur, dicente Boetio I De Trinitate, circa finem quod substantia in divinis continet unitatem solam relatio multiplicat trinitatem.
Tertio, patet hoc idem per illud verbum prefationis in personis proprietas et essentia unitas, quod non esset verum si proprietas non esset vera et realis entitas, quia quicquid est in divinis personis est verum ens reale cum omne tale sit eternum et incommutabile.
Ultima conclusio est quod persone divine solis proprietatibus relativis distinguuntur personaliter.
Ista conclusio sequitur ex dictis, quia constat personas divinas distingui personaliter, ut patet ex prima conclusione, quia non distinguuntur se totis, seu se ipsis primo, nec modis, nec proprietatibus absolutis, ut patet ex secunda, ergo solis relativis proprietatibus distinguuntur que vere et realiter sunt in ipsis, ut patet ex tertia. Et istam conclusionem, ut mihi videtur, quilibet verus catholicus debet tenere propter dicta sanctorum que in dicta mea sunt multum expressa, unde beatus Augustinus V De Trinitate, capitulo 27, dicens quod quecumque non communiter de qualibet persona dicuntur, sed de aliqua vel duobus tantum non substantialiter, sed relative dicuntur, sed constat proprietates quibus persone divine personaliter distinguuntur non dici communiter de qualibet persona divina, sed de aliqua vel duabus tantum, igitur constat tales proprietates non substantialiter, sed relative dici.
Item De fide ad Petrum, capitulo 2, dicit expresse quod quia aliud est genuisse quam natum esse aliudque est procedere quam genuisse vel natum esse. Manifestum est, quia alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus.
Item Anselmus De processione Spiritus Sancti, capitulo 3, loquens de nativitate Filii et processione Spiritus Sancti, sic inquit: [134ra] hec itaque sola causa pluralitatis est in Deo, ut Pater, Filius et Spiritus Sanctus dici non possint de se invicem, sed alii sint ab invicem que predictis duobus modis nascendo, scilicet et procedendo, est Deus de Deo, quod totum potest dici relatio, nam quoniam Filius existit nascendo de Deo et Spiritu Sancto procedendo ipsa necessitate diversitatis et processionis referuntur adinvicem, ut diversi, id est distincti et alii sint ab invicem. Hec Anselmus II, capitulo sequenti. Ex his que dixerat concludendo sic ait: sequitur enim quod unitates Dei proprietatem que nullas habet partes ut quicquid de uno Deo qui totus est quicquid est dicitur, ut de toto Deo Patre dicatur, et de Filio et Spiritu Sancto, quia unusquisque totus et perfectus et solus est Deus. Supradicta vero relationis opinio que ex hoc nascitur, quia supradictis duobus modis Deus est de Deo prohibet Patrem et Filium et Spiritum Sanctum de se invicem dici et proprie singulorum aliis attribui. Et subdit sic: ergo huius unitatis et huius relationis consequente se contemparant, ut nec pluralitas que sequitur relationem transeat ad ea in quibus predicte simplicitatis sonat unitas, nec unitas cohibeat pluralitatem ubi eadem relatio significatur quatenus, nec unitas amittat suum aliquando consequens ubi non obviat aliqua relationis oppositio, nec relatio perdat quod suum est nisi ubi obsistit unitas inseparabilis. Hec Anselmus.
Ex isto dicto trahitur illa auctoritas vulgata, videlicet quod omnia sunt unum in divinis, ubi non obviat relationis oppositio, ex quibus omnibus evidenter apparet propositum.
Item Damascenus libro I, capitulo 8, dicit expresse quod omnia sunt unum in divinis preter generationem et in generatione et processionem. In his enim solis proprietatibus differunt ab invicem sancte tres ipostases. Et libro III, capitulo 5, dicit differentiam personarum in solis tribus proprietatibus paternali, filiali, processionali recognoscimus. Idem etiam vult Magister in littera, distinctione 26 et 27. Et hoc de secundo.
Tertius et quartus articulus
Quantum ad tertium et quartum articulos simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam est quedam opinio antiqua quam nunc quidam moderni sequuntur que ponit personas divinas distingui se totis sive se ipsis primo.
Opinio prepositivi Gregorii et Hugonis
Pro qua communiter arguitur.
Primo sic: simpliciter simplex a quocumque distinguitur se toto dicitur, sed quelibet persona divina est simpliciter simplex; ergo etc.
Et confirmatur, quia persona divina est eque simplex sicut essentia, sed essentia propter sui simplicitatem se tota distinguitur a quocumque; ergo et persona. Istam rationem quidam moderni deducunt sic: persone divine sunt summe et omnino simplices ita quod nec essentia est simplicior personis, nec aliqua proprietas est cogibilis in persona esse simplicior quam ipsa persona, et per consequens nulla aliquo modo inter se distincta includit ipsa persona, igitur quelibet persona a quocumque distinguitur se ipsa et non aliquo sui distinguitur primo.
Preterea, et est quasi confirmatio precedentis rationis, Pater aliquo sui primo distingueretur a Filio et aliquo sui non distingueretur ab ipso persona Patris esset aliquo modo composita, quod est erroneum. Probatur consequentia, quia ubi est aliud et aliud, ibi est aliquo modo compositio.
Ista conclusio confirmatur aliquibus auctoritatibus I Hieronimi in expositione fidei catholice ubi loquens de Patre, Filio et Spiritu Sancto dicens: ista substantia unum sunt, sed personis ac nominibus distinguuntur.
Item beatus Augustinus in sermone De fide et symbolo qui incipit “credimus in unum verum Deum”, sic inquit: credimus hanc trinitatem personis distinctam substantia unitatem; ex que primo sic arguit: trinitas non est nisi tres persone et trinitas est distincta personis, igitur persone sunt distincte personis, et sic se ipsis primo sive se totis.
Responsio ad propositivum
Ad primam nego maiorem. Si sumatur universaliter, quia, licet simpliciter simplex non includens aliquid commune sibi et aliis et ali-[134rb]-quid proprium sibi se toto distinguitur a quocumque distinguitur, tamen simpliciter simplex includens aliquid commune sibi et aliis per identitatem et aliquid proprium sibi non potest a quocumque distingui se toto. Sic est in proposito, quia quamvis omnis persona divina sit simpliciter simplex, quelibet tamen includit essentiam que communis est omnibus per identitatem et aliquid proprium sibi, quia Pater includit paternitatem que est sibi propria et Filius filiationem et Spiritus Sanctus passivam spirationem, et ideo non possunt distingui se totis non obstante earum simplicitate.
Et ad confirmationem concedo quod persona divina est eque simplex sicut essentia, sed cum hoc stat quod quelibet persona includat aliquid commune sibi et aliis per identitatem et aliquid proprium sibi quod de essentia verificari non potest, quia nihil est commune per identitatem essentie divine et alicui quod non sit essentia divina sicut aliquid est commune per identitatem Patri et Filio qui non est Pater. Et hec est ratio quare essentia divina se tota distinguitur a quocumque distinguitur, persona autem non. Ex hoc statim apparet quod minor illius rationis non est vera sicut assumitur, quia, licet essentia divina se tota sive se ipsa primo distinguatur a quocumque, hoc tamen non est propter sui simplicitatem, sed quia nihil est commune per identitatem sibi et alicui quod non sit ipsa quod de personis verificari non potest, ut patet ex dictis.
Ad deductionem vero aliorum dicunt multi quod quamvis nec essentia, nec proprietas sit simplicior ipsis personis, cum hoc tamen stat quod persona includat aliqua inter se distincta formaliter et hoc sufficit, sed, quia talem distinctionem non reputo bene possibilem, concedo quod persona divina non includit aliquo modo ex parte rei inter se distincta, cum hoc tamen stat quod quelibet persona divina includat essentiam que communis est omnibus per identitatem et aliquid proprium per quod distinguitur ab aliis, nec est bona consequentia persona divina includat essentiam que communis est omnibus tribus et aliquid proprium; igitur essentia et proprietas illa sunt aliquo modo distincta, ut declarabitur distinctione 33.
Et per hoc apparet quid dicendum ad ultimum, quia non sequitur Pater aliquo sui distinguitur a Filio et aliquo sui non, igitur persona Patris est aliquo modo composita. Et quando dicitur quod ubi est aliquid et aliquid, ibi est compositio, patet quid dicendum, quia ex hoc non sequitur quod in Patre sit aliquid et aliquid, id est aliqua distinctio ex natura rei, sed sequitur quod in ipso sit aliquid commune sibi et aliis et aliquid proprium sibi, et ex hoc non concluditur aliqua distinctio multo minus composito.
Ad auctoritates vero dico quod non est intentio Hieronimi, nec Augustini quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus distinguantur personis, id est se totis. Oppositum patet per beatum Augustinum, superius allegatum. Sed intentio eorum est quod distinguuntur personis, id est personaliter. Et hoc est verum, sed tunc nihil concluditur, quia non sequitur Pater et Filius et Spiritus Sanctus distinguuntur personaliter, igitur se ipsis primo seu se totis sicut infertur.
Opinio Linconiensis in tractatu De personis divinis et imagine creata
Contra secundam conclusionem sunt due opiniones, quarum prima ponit personas divinas distingui primo per proprietates absolutas tanquam per eam que sunt rationes sui principia distinctionis earum, per relationes vero ex consequenti et secundario velut per ea ex quibus potest cognosci vel inferri mutua eorum distinctio. Secunda vero ponit personas divinas. Primo distingui per tres modos reales absolutos qui sunt esse naturaliter esse intellectualiter et esse amabiliter. Per primum enim, ut asserit hec opinio, persona Patris constituitur in esse personali et ab aliis primo distinguitur, per secundum vero persona Filii et per tertium persona Spiritus Sancti et isti tres modi secundum istam [134va] opinionem sunt immediatum fundamentum divinarum relationum. Et differt hec opinio a precedenti, quia secundum precedentem proprietates absolute quibus persone divine distinguuntur sunt proprietates perfectissime. Sed secundum istam opinionem modi predicti non dicunt aliquam perfectionem, sed sunt modi habendi perfectionem. Quicquid enim perfectionis est in Deo secundum istum modum dicendi continetur in quolibet trium modorum, quia quicquid naturaliter totum illud intelligit et amat Deus, et ideo omnis perfectio que habetur a Patre naturaliter, habetur a Filio intellectualiter et a Spiritu Sancto amabiliter. Pro prima istarum opinionum arguo primo sic: perfectissimorum suppositorum et dignissimorum sunt principia distinctiva dignissima, sed supposita divina sunt perfectissima et dignissima et proprietas absoluta perfectior et dignior relativa; igitur etc.
Preterea, supposita substantialia proprietatibus substantialibus constituuntur et distinguuntur primo, sed supposita divina sunt substantialia; igitur proprietatibus substantialibus et sic absolutis constituuntur et distinguuntur primo.
Preterea, et est quasi confirmatio precedentis rationis nullum suppositum est substantiale nisi eius formale principium constitutum, et per consequens distinctum pertineat ad genus substantie. Nullum enim suppositum ponitur in aliquo genere, cuius non est eius formale constitutum, sed supposita divina sunt substantialia; igitur etc.
Preterea, suppositum perfectissimum debet suppositari, et per consequens ab aliis primo distingui per principium sui generis. Hoc patet, quia imperfectionis est suppositari per principia alterius generis, sicut patet de accidentibus que suppositantur per substantiam et naturam humanam que suppositatur a verbo. Supposita divina sunt perfectissima, igitur suppositantur, et per consequens ab invicem primo distinguitur per principia sui generis, scilicet per principia substantialia et sic absoluta cum sint supposita substantialia etc.
Opinio Iacobi de Viterbio Quodlibet III, questione 7, articulo 4
Pro secunda opinione arguitur primo sic: commune est omnibus oppositis secundum quod opposita sunt in eodem secundum idem quod esse non possunt, sed in divina essentia sunt relationes opposite secundum rectam doctrinam fidei; igitur hoc non erit secundum idem, sed secundum aliud; sed non est dicendum quod secundum aliam rem vel secundum aliam partem cum divina essentia sit simplex et impartibilis. Oportet ergo dicere quod secundum alium et alium modum essendi, quod est propositum.
Secundo sic: omnis distinctio relative oppositionis preexigit aliquam distinctionem in fundamento. Hoc patet, quia omnis relatio est habitudo et habitudo semper est distinctorum sic quod distinctio preintelligitur habitudini, sed essentia divina est fundamentum oppositarum relationum; igitur in ipsa est aliqua distinctio preter illam que est oppositionis relative que se habet ut immediatum fundamentum oppositarum relationum. Sed non est dicendum quod talis distincto sit rerum. Oportet ergo dicere quod sit modorum essendi et hec diversitas modorum sufficit ad oppositionem relativam ut sit eius fundamentum sive subiectum immediatum, ut isti dicunt.
Tertio sic: ubicumque sunt relationes reales opposite, oportet esse distinctionem aliquam in fundamento earum. Hoc patet, quia relativa que dicuntur secundum rationem vere sunt opposita relative, sed quia non est realis distinctio in fundamentis earum. non dicuntur reales ita et econtra. Si alique relationes dicuntur reales vere, oportet esse aliquam realem distinctionem in fundamento ipsarum sive diversarum rerum sive diversorum modorum essendi realium, sed in divinis sunt relationes reales opposite; igitur oportet aliquam distinctionem realem esse in fundamento earum et non diversarum rerum, igitur diversorum modorum realium.
Quarto sic: ubi est origo, ibi est principium et terminus originis, sed relatio secundum se non esset principium nec termius; ergo essentia ipsa erit principium et terminus originis in divinis. Hoc autem non potest esse nisi in essentia sit aliqua diversi-[134vb]-ficatio alioquin si essentia diversificata esset principium et terminus cum essentia sit in qualibet persona in qualibet haberet rationem principii et termini, quod non est dicendum, ergo in essentia est aliqua distinctio modorum secundum quam dicitur principium et terminus, et sic idem quod prius.
Sed ad veritatem nulla istarum opinionum videtur mihi tenenda, quia nulla earum est conformis dictis sanctorum, ut patet ex deductione conclusionis mee, et ad eas sequitur necessario quod aliqua perfectio sit in una persona que non est in alia, ut patet ibidem, nec valet illud quod addit secunda opinio, videlicet quod modi reales in quibus persone divine distinguuntur non dicunt aliquam perfectionem, quia, si illi tres modi reales sunt tres entitates reales, ut asserit illa opinio, impossibile est quod non dicant aliquam perfectionem, immo necessario quilibet eorum esset perfectio simpliciter quam in uno melius est esse quam non esse, ut fuit probatum per Anselmum in deducendo conclusionem.
Responsio ad rationes Linconiensis
Nec motiva ipsorum convincunt.
Ad primum igitur pro prima opinione dico quod supposita personarum trinitate et eorum perfectionem quam catholici confitentur, maior est falsa et a quolibet catholico, ut credo neganda. Ratio huius est, quia persone divine sunt supposita perfectissima et, si distinguerentur proprietatibus perfectissimis, aliqua perfectio esset in una que non esset in alia, et sic nulla earum esset perfectissima, quod non est catholice dictum. Et ne videar fingere negando propositionem istam. Est advertendum quod persone divine sunt perfectissime, quia quelibet earum est Deus, et per consequens non convenit eis quod sint supposita divina perfectissima per ea quibus distinguitur, sed per deitatem in qua sunt idem. Dico ergo quod supposita perfectissima, quorum quodlibet est perfectissimum per illud in quo convenit cum alio, non oportet quod distinguantur per principia perfectissima, et sic est in proposito, ut patet ex dictis. Concedo tamen quod, si esset aliqua supposita perfectissima, quorum nullum esset perfectissimum per illud in quo convenit cum alio, talia oporteret distingui per principia perfectissima, sed hoc non est ad propositum.
Ad secundum accipiendo proprietates substantiales proprietatibus absolutis, sicut accipiuntur in ratione, dico quod supposita substantialia, si sint supposita absoluta, constituuntur et distinguuntur primo per proprietates substantiales, sed, si sint supposita relativa, non absoluta, propositio non est vera, immo eius opposita est necessaria, quia supposita relativa proprietatibus relativis non absolutis constituuntur et distinguuntur primo, et sic in proposito, ut patet, et per consequens ratio magis est ad oppositum quam propositum.
Ad tertium dico quod suppositum potest esse substantiale etiam ratione eius per quod distinguitur ab alio. Et concedo quod in illum suppositum potest esse substantiale ratione eius per quod distinguitur ab alia nisi eius formale constitutivum et distinctivum pertineat ad genus substantie. Aliquid tamen potest esse substantiale ratione eius in quo convenit cum alio, etiam et si eius principium disitnctivum non pertineat ad genus substantie, et sic est in proposito, quia supposita divina per suam propriam naturam et essentiam in qua sunt idem sunt substantialia.
Ad ultimum concedo maiorem in isto sensu, videlicet quod suppositum perfectissimum, si sit suppositum absolutum, debet suppositari, et per consequens ab alio primo distingui per principium sui generis, id est per principium absolutum si vero sit relativum per principium relativum. Sed sic concessa maiore patet quod ratio concludit oppositum eius ad quod adducitur si vero intelligatur quod suppositum perfectissimum debet suppositari et ab aliis primo distingui per principium sui generis, id est per principium perfectissimum. Patet ex solutione prime rationis quod propositio non est vera, nec probatio valet, quia non est imperfectionis suppositari per principium alterius generis in sensu dato si illud principium non dicit imperfectionem aliquam, nec facit compositionem cum natura suppositi sicut est in proposito, quia relationes divine non dicunt aliquam imperfectionem, nec faciunt compositionem cum essentia cum non distinguantur realiter ab ipsa, nec exempla que adducuntur sunt ad propositum in aliquo, ut patet cuicumque theologo. [135ra]
Responsio ad rationes Iacobi
Ad primum vero pro secunda opinione si in maiori esse in accipitur transitive concedo eam, sed tunc minor est falsa, quia isto modo in essentia divina non sunt alique relationes, cum omnis relatio divina sit idem realiter cum essentia. Si vero esse in accipitur intransitive, nego maiorem, quia nulla res infinita qualis est essentia divina potest esse tres res relative sive tres relationes non obstante earum oppositione circumscripto quocumque alio trinario rerum vel modorum, et per consequens in ipsa possunt esse relationes opposite accipiendo esse intransitive.
Ad secundam dico sicut ad precedentem quod maior est vera si esse in fundamento accipitur proprie et secundum intransitivam locutionem, sed sub isto sensu minor est falsa, ut patet ex dictis. Si vero esse in fundamento accipitur large et secundum intransitivam locutionem in quo sensu doctores concedunt divinam essentiam esse fundamentum oppositarum relationum, nego maiorem et ad probationem dico quod, licet habitudo semper sit distinctorum, tamen non oportet quod distinctio semper preintelligatur habitudini sic quod necessario extrema illius habitudinis distinguantur aliqua distinctione priori, quia, si relatio sive habitudo est constitutiva suppositi, sicut est in proposito, propositio non habet veritatem.
Ad tertium patet quid dicendum ex dictis istis.
Ad quartum vero concesso quod essentia in bono sensu sit principium et terminus originis in divinis dico quod ex hoc non sequitur quod in ipsa sit aliqua diversificatio sive distinctio, quia ista verificari possunt sine omni distinctione absolutorum que sit in ipsa. Et quando dicitur quod tunc essentia in qualibet persona habet rationem principii et termini responderi potest dupliciter. Primo quidem potest dici quod propositio illa potest dupliciter intelligi. Uno modo, sic: essentia divina in qualibet persona habet rationem principii et termini, id est quelibet persona in qua est essentia principiat et principiatur vel producit et producitur; et in isto sensu propositio est falsa, nec sequitur ex concessis. Alio modo, sic: essentia divina in qualibet persona habet rationes principii et termini, id est in qualibet persona est essentia que quidem est principium et terminus originis; et in isto sensu potest concedi propositio, sed ex hoc non sequitur quod quelibet persona principiet et principietur, sicut nec sequitur in qualibet persona est essentia que est potentia generandi, ergo quelibet persona generat. Secundo, potest absolute negari illud consequens, quia, licet esse divina sit principium et terminus originis circumscripta omni tali distinctione, tamen non oportet quod habeat rationem principii nisi in persona producente, nec rationem termini nisi in persona producta, nec ad hoc requiritur aliqua distinctio absolutorum in ipsa.
Ockham in I, distinctione 26, questione 1, articulo 4
Contra tertiam conclusionem quidam dicunt quod posset esse quedam opinio que poneret quod nihil est penitus imaginabile in Deo nisi penitus absoluta, et per consequens quod non essent ibi alique relationes et, ut dicunt, propter hoc non negaretur Patrem generare Filium et Patrem et Filium spirare Spiritum Sanctum, sed poneret quod, sicut posita hac albedine et illa omni alia imaginabili circumscripta, iste due albedines sunt similes et non per aliquam relationem, et ita poneret hec opinio quod eo ipso quod in divinis sunt tres persone absoluta, una istarum personarum esset ab alia et una esset a duabus et una esset Pater, una Filius, una Spiritus Sanctus sine omni re alia imaginabili, sed, quia fingens opinionem istam, licet det simplicibus materiam errandi, sicut et in aliis, dicit tamen se opinionem non tenere asserens propter dicta sanctorum quod paternitas vere et realiter est in Deo timore forte potius quam celo veritatis motus, ideo tanquam suspectam dictis sanctorum etiam per opinantes contraria dimitto eam.
Linconiensis et Iacobus de Viterbio
Contra quartam conclusionem sunt opiniones quedam doctorum et potest ex fundamentis eorum contra conclu-[135rb]-sionem argui.
Primo sic: omni relationi est aliquid previum quod refertur illa relatione. Hoc patet, quia prius informatur aliquid relatio quam sit relativum quasi compositum quod dicatur referri primo illud primo informatum relatione potest dici referri, quia omne informatum aliqua forma potest dici tale. Et confirmatur, quia, si homo non esset primo animatus nisi informatus sit corpus anima, ita ut videtur est in proposito, quia nil erit relatum primo quod constituatur formaliter in esse primo relatione nisi aliquid sit relatum denominative per denominationem a relatione.
Confirmatur iterum, quia, sicut albedo se habet ad dare esse album, ita relatio ad dare relatum, sed omni albedini aliquid previum quod dealbatur per ipsam; igitur relationi erit aliquid previum quod refertur per ipsam, sed non essentia divina. Essentia enim divina non refertur realiter, quia non distinguitur realiter, ergo suppositum. Tunc sic: suppositum distinctum est aliquid previum relationi quod refertur per ipsam, ergo non constituitur primo in esse suppositi per relationem, et per consequens non distinguitur ab aliis sola relatione.
Preterea, omne originans est prius origine et originato, igitur persona Patris est prior origine et originato, sed origo in divinis est ipsamet relatio, igitur in divinis persona Patris est prior relatione, igitur non constituitur primo per relationem, et per consequens distinguitur ab aliis sola relatione. Et confimatur, quia quandocumque aliquid antecedit aliquem terminum et antecedit illud quod est simul cum illo termino, sed generare qui est actus prime persone antecedit filiationem que ex ipso innascitur, ergo antecedit paternitatem que est simul natura et naturali intelligentia cum filiatione. Et per consequens paternitas non constituit, nec distinguit primo suppositum generans, sed presupponit ipsum distinctum esse.
Preterea, paternitati non repugnat primo ex ratione sua communicari, igitur paternitas non est constitutiva suppositi in esse personali sub ratione incommunicabili, nec per consequens primo distinctiva ipsius. Consequentia patet, quia quicquid constituit aliquid in aliquo esse prime et in unitate correspondente tali esse se toto repugnat distinctioni opposite illi unitati exemplum si rationale primo constituat hominem in entitate et unitate specifica se toto primo repugnat distinctioni specifice, igitur, si paternitas primo constituit suppositum in esse personali sub ratione incommunicabili, oportet quod paternitati primo ex ratione sua repugnet communicari. Antecedens vero probatur, quia omnia relativa equaliter se habent ad incommunicabilitatem, sed spirationi active non repugnat primo communicari, nec spirationi passive, et per consequens nec paternitati. Et confirmatur, quia, si ponerentur quecumque positiones possibiles vel impossibiles stante intellectu rationali, ad hoc non repugnaret sibi dividi in plures naturas specificas puta si poneretur quod rationale esset differentia coloris et quod ille color posset creare substantias de nihilo et quecumque talia. Posita autem hac positione impossibili quod prior esset productio voluntatis quam intellectus salvata tamen ratione generationis et spirationis, spiratio activa esset in uno supposito et generatio activa esset tunc in duobus, quia tunc Spiritus Sanctus in illo instanti in quo spiraretur communicaretur vis generativa, ergo nunc generationi active non repugnat primo ex natura nec ex sua ratione communicari.
Preterea, ad principale sic: ab ultimis distinctivis et constitutivis aliquorum non posset abstrahi aliquod commune dictum in quid de eis. Hoc patet, quia, si est aliquod commune eis illo communi ,non distinguuntur primo, sed aliquo contrahente distinguuntur, et ita non sunt primo, sed aliquo contrahente distinguuntur, et ita non sunt prima distinctiva negativa. Si ergo sunt primo distinctiva, nihil est eis commune dictum in quid de eis, sed constat quod a paternitate et filiatione abstrahitur hoc quod est relatio que videtur commune eis et univoce. Potest enim intellectus esse certus de relatione et dubius de hac relatione et ita, igitur ista a quibus abstrahuntur non sunt primo distincta. [135va]
Thomas de Argentina distinctione 26, questione 1, articulo 1
Ad primum istorum quidam doctor noster respondet dicens quod maior est falsa, non solum in divinis, sed etiam in creaturis, quia illud quod refertur est ipsum relativum. Sicut enim albedo non presupponit ante se album, quia albedo constituit ipsum in esse albo, sic relatio non presupponit ante relativum, sed constituit in esse relativo.
Contra Thomam
Ista tamen responsio non sufficit, quia, licet relativum constitutum ex relatione et subiecto relationis referatur per se et primo, subiectum tamen sive fundamentum relationis dicitur referri per accidens et quasi denominative, ut patet V Metaphysice, capitulo de ad aliquid, ubi Philosophus distinguit modos relativorum dicens alia vero secundum accidens ut homo ad aliquid, quia ei accidit duplum esse. Ex hoc statim apparet nisi plus dicatur quod omni relationi est aliquid previum, scilicet subiectum et fundamentum quod refertur illa relatione. Hac igitur responsione dimissa dico quod non est universaliter verum quod omni relationi est aliquod previum quod nominative referatur illa relatione, quia, licet hoc sit verum quando in relativo quod primo refertur preter relationem est aliquid distinctum realiter a termino relationis et ab ipsa relatione, quod vere et proprie informatur tali relatione sicut in creaturis, tamen non est verum quando in tali relativo preter relationem non est aliquid distinctum realiter a termino relationis nec ab ipsa relatione que vere et proprie informatur tali relatione, quia tunc non est aliquod previum relationi, quod possit denominative referri, et sic est in proposito, quia in personis divinis preter relationem non est nisi essentia que secundum veritatem fidei catholice non distinguitur realiter a termino relationis, nec ab ipsa relatione, nec proprie informatur relatione, sed est ipsa. Et patet per hoc quid dicendum ad primas duas probationes illius propositionis, quia in persona divina non est aliquid quod proprie loquendo informetur relatione.
Ad secundam vero probationem loquendo conformiter dico quod est simile quod adducitur pro simili, quia album universaliter includit aliquid realiter distinctum ab albedine quod vere et proprie informatur ipsa. Relativum vero non semper includit aliquid realiter distinctum a relatione quod vere et proprie loquendo informetur ipsa, ut declaratum est supra.
Ad secundum principale dico quod loquendo proprie de prioritate maior est falsa, quia in divinis vere et realiter est originans et originatum et origo, et tamen in divinis non est realiter prius et posterius, quia ibi non est realiter aliqua prioritas proprie dicta, ut fuit declaratum distinctione 9.
Per idem patet quid dicendum ad confirmationem, quia in divinis generare non antecedit realiter filiationem, nec econverso.
Ockham in I, distinctione 26, questione 1, articulo 2
Ad tertium dicunt aliqui quod paternitas divina est de se incommunicabilis et singularis et non tantum est hoc verum de paternitate, ut dicunt, sed etiam quelibet quiditas qui est a parte rei est de se incommunicabilis et singularis nisi forte essentia divina vocetur quiditas, quia illa quamvis sit de se singularis, non tamen est incommunicabilis.
Contra Ockham
Ista tamen responsio est omnino impossibilis quantum ad illud quod dicit quod quelibet quiditas que est ex parte rei est incommunicabilis de se etc. Constat enim quod spiratio activa est vera entitas et vera quiditas a parte rei non minus quam paternitas que tamen etiam per eum vere et realiter est in Deo, et tamen spiratio activa non est incommunicabilis sicut nec essentia, licet non communicetur Spiritum Sanctum sicut essentia. Respondeo igitur ad rationem et concedo una cum ipso, sicut communiter conceditur a doctoribus, quod paternitas divina est de se incommunicabilis sive quod paternitati divine ex ratione sua repugnat communicari, quod idem est. Et ad probationem oppositas respondeo.
Ad primam nego maiorem qua dicitur quod omnia opposita relativa equaliter se habent ad incommunicabilitatem. Ratio huius est, quia, si aliqua rela-[135vb]-tio est eadem realiter duabus relationibus oppositis constituentibus distincta supposita et eius co-opposita non relatio, illa que non est eadem relationibus oppositis poterit esse de se incommunicabilis alia non existente incommnicabili, et sic est in proposito, quia spiratio activa est eadem realiter paternitati et filiationi. Spiratio vero passiva minime. Ad secundum dico quod illud suppositum est impossibile et, quia impossibile est illud ad cuius positionem in esse, sequitur aliud impossibile non est mirum si ex isto posito sequatur paternitatem divinam esse communicabilem, cum hoc tamen stat quod de se sit incommunicabilis. Talis enim impossibile posset poni quod ad ipsum sequeretur rationale posse dividi in plures naturas specificas quamvis se toto primo repugnet distinctioni specifice.
Ad ultimum dico quod ab ultimis distinctivis et constitutivis aliquorum potest abstrahi per intellectum aliquod commune dictum de illis in quid, nec propter hoc sequitur quod illa non sint primo distinctiva, quia illud abstractum ab eis non est aliquid reale, nec est per consequens in aliquo istorum realiter.
Ad primam patet ex solutione prime rationis contra secundam conclusionem. Secundam rationem credo concludere secundum Boetium.