Liber I, distinctiones 28, 29, 30, questio 2

Preterea, considerare oportet. Circa distinctionem istam 28 et duas sequentes in quibus Magister multa dicit de relationibus et in generali et in speciali de relationibus Dei ad creaturam, ut perfectius hec materia pertractetur, quero duas questiones.

Prima est: utrum omnis relatio realis in creaturis sit res distincta a rebus absolutis.

Et videtur primo quod non, quia omnis res addita alteri facit compositionem cum ipsa. Hoc patet, quia compositio non est aliud quam unius rei cum alia positio, sed relatio realis in creaturis non componit cum rebus absolutis, quia album simile non est compositius quam album solum; ergo relatio realis in creaturis non est res addita rebus absolutis, nec per consequens realiter distincta ab ipsis.

Contra: que primo dividunt ens, magis distinguitur quam que secundo dividunt ipsum. Hoc patet, quia in paucioribus conveniunt, sed absolutum et relativum primo dividunt ens, substantia vero quantitas et qualitas etc., secundo. Ens enim primo dividitur in absolutum et respectivum et absolutum subidividitur in substantiam et quantitatem et qualitatem, ergo, si sit realis, esset res distincta a rebus absolutis.

In ista questione primo ponam aliquorum terminorum declarationes, secundo conclusiones. Tertio movebo dubia. Quarto respondebo.

Primus articulus

Quantum ad primum primo declarabitur quid nomine relationis secundo quid nomine rei importetur in proposito. De primo relatio, secundum Aristotelem V Metaphysice, capitulo de ad aliquid, distinguitur in relationem realem et rationis. Realis est illa que manet in re circumscripto opere intellectus. Relatio vero rationis est illa que solum habet esse per actum intellectus comparantis hoc ad illud.

De secundo iste terminus res potest accipi multipliciter. Primo, comunissime, prout dividitur contra nil, et sic non est aliquid sub ente, sed convertitur cum ente et isto modo omne ens tam reale quam rationis et universaliter quicquid aliquo modo dicitur ens. Potest dici res, sicut loquitur beatus Augustinus I De doctrina christiana dicens quod nulla res est omnino nil. Et Avicenna I Metaphysice sue, capitulo 5 dicens ens et res imprimuntur in anima prima apprehensione que non acquiritur ex aliis notioribus.

Secundo, communiter, prout distinguitur contra ens rationis et isto modo non convertitur cum ente simpliciter, sed cum ente reali precise et hinc est quod Philosophus et Commentator V et VI Metaphysice dividunt ens in reale et rationis, et tamen ens reale communiter a doctoribus dicitur res.

Tertio modo, stricte, prout distinguitur contra signum et isto modo non convertitur cum #V 136-r #V a ente reali, quia multa signa sunt vere realia, et sic Magister accipit rem in prima distinctione huius libri quod omnis doctrina est de rebus vel signis et in proposito specialiter res accipitur isto modo, prout scilicet distinguitur contra voces conceptus que sunt signa subordinata rei, secundum Philosophum I Periarmenias.

Quarto, strictius, prout distinguitur contra ens intentionis sive intentionale et isto modo lumen in aere et species in medio secundum quod communiter dicunt aliqui doctores nostri antiqui non habent aliquod esse reale, nec per consequens sunt vere res sic accipiendo rem.

Quinto, strictissime, prout distinguitur contra modum et circumstantiam rei, sicut Boetius loquitur in Predicamentis dicens quod tria predicamenta absoluta dicunt rem. Cetera vero non rem, sed circumstantiam rei demonstrant. In proposito autem non accipio rem primo modo, nec quarto modo, nec quinto modo. Non primo modo, quia nulli est dubium quin relatio sit res isto modo, nec quarto, nec quinto, quia querere an relatio sit res illis modis magis est questio vocalis quam realis rem, ergo in proposito accipio. Secundo et tertio modis, prout distinguitur a signis puta a vocibus vel conceptibus et entibus rationis, et ex his patet intellectus questionis.

Secundus articulus

Quantum ad secundum articulum, quia questio supponit relationem realem in creaturis esse rem modis predictis, quia, si non esset, res frustra quereretur an esset distincta res. Idcirco, ut de supposito pariter et quesito aliquid videatur, pono quattuor conclusiones.

〈Conclusio prima〉

Prima est quod aliqua relatio in creaturis quantum ad illud quod dicit formaliter et in recto sit vera res, prout res distinguitur a signis puta a vocibus vel conceptibus et entibus rationis, pro cuius deductione pono aliquas propositiones.

Prima est quod omnis relatio in creaturis sumpta formaliter est aliquid et ens. Hoc patet primo, quia nulla relatio sumpta formaliter est purum nihil, igitur omnis relatio sic est aliquid et ens. Secundo, quia omnis habitudo unius ad aliud est aliquid et ens. Et confirmatur, quia aliter periret predicamentum relationis.

Secunda est quod non omnis relatio in creaturis quantum ad illud quod dicit formaliter et in recto est ens rationis.

Probatur primo sic: nullum ens rationis potest esse sine omni ente rationis. Hoc patet, quia non potest esse sine ipso, aliqua relatio in creaturis potest esse sine omni ente rationis; igitur aliqua relatio in creaturis non est ens rationis. Minor assumpta patet multipliciter. Primo, quia positis extremis unitatis naturaliter ponitur unio, sed extrema puta materia et forma lapidis possunt esse unica sine omni ente rationis; igitur unio, et sic relatio potest poni in esse sine omni ente rationis. Et confirmatur, quia vel unio nature humane ad verbum potest esse sine omni ente rationis, vel non. Si non, cum nil sit unitum alteri sine unione ipsius ad illud, sequitur quod natura humana non sit unita verbo non ente rationis existente, quod est erroneum. Si sic, cum unio sit formaliter relatio aliqua relatio esset sine omni ente rationis, et sic propositum. Secundo, quia positis Patre ac Filio naturaliter ponitur relatio, scilicet paternitas et filiatio, sed constat quod Pater et Filius possunt esse sine omni ente rationis; igitur etc. Tertio, quia positis celo et terra ponitur sursum et deorsum superius et inferius, ergo positis celo et terra ponitur aliqua relatio, quia sursum et deorsum superius et inferius sunt relationes. Nullum autem est dubium quin celum et terra possit esse sine omni ente rationis; igitur idem quid prius.

Istas duas ultimas rationes ponit Avicenna III sue Metaphsyice, capitulo de relatione, ubi sic arguit: pro ista conclusione nos scimus quod hec res inesse est Pater illius et ille in esse est Filius eius sive intelligatur, sive non et scimus etiam quod ipsum celum est super terram et terra est inferior eo sive apprehendatur, sive non et sub immediate relatio non est nisi secundum hoc et quod assignavimus de istis. Et hoc est in rebus quamvis non apprehendantur. Hec ille.

Secundo sic: nulla proprietas cuius esse est in solo ente reali extra animam est ens rationis. Patet de se aliqua relatio in creaturis est huiusmodi; igitur. Minorem ponit Avicenna ubi supra, ubi dicit expresse quod Pater habet relationem, scilicet paternitatem, que est proprietas cuius esse est in solo Patre, licet non si ipsius nisi in respectu alte- #V 136-r #V b -rius, quod est in alio. Constat autem quod Pater est vera res extra animam, ergo etc. Et confirmatur, quia nulla proprietas entis realis est ens rationis, sed aliqua relatio in creaturis est huiusmodi, quia paternitas est proprietas Patris, ut patet per Avicennam et equalitas est proprietas quantitatis et similitudo qualitatis, secundum Philosophum in Predicamentis; ergo etc.

Tertio sic: nullum ens rationis realiter accipit enti reali, aliqua relatio in creaturis realiter accidit enti reali; ergo aliqua relatio in creaturis non est ens rationis. Maior est nota. Minor est beati Augustini V De Trinitate, capitulo finali dicens Dei substantia ita dicitur relative ad creaturam quod quamvis temporaliter incipiat dici. Non tamen ipsi substantie Dei aliquid accidere intelligitur, sed illi creature ad quam dicitur. Tunc quero qualiter beatus Augustinus accipit hic accidere vel realiter, vel secundum rationem. Si realiter, intentum habetur. Si secundum rationem, non magis accideret aliquid creature quam Deo, quia, secundum rationem, Deus refertur ad creaturam, ut communiter conceditur. Item ponatur quod Deus reservet celum in esse non existente creatura rationali, certum est quod adhuc creatura dicitur relative ad Deum, vel igitur tunc aliquid accidit celo, vel non. Si non, falsum dicit Augustinus. Si sic, igitur relatio realiter accidit creature, et sic intentum.

Quarto sic: nullum ens rationis cum sit in genere entis diminuti est de per se consideratione habitus metaphysicus, sed aliqua relatio creata est de per se consideratione; igitur minor est evidens. Maiorem ponit Commentator expresse VI Metaphysice, commento ultimo circa finem, ubi sic inquit: dimittamus igitur perscrutari de ente, quod est per accidens, et de ente quod est veridicans, scilicet quod est in anima. Ens enim quod est per accidens non habet causam terminatam et quod est veridicans non habet causam nisi animam, et ideo utrumque numeratur in genere entis diminuti, et ideo perscrutandum est de ente perfecto, quod est extra animam. Hec Commentator.

Et confirmatur, quia nullum ens rationis est de per se consideratione artificis realis, sed multe relationes in creaturis sunt huiusmodi; igitur idem quod prius. Maior supponitur. Minor probatur, quia scientie mathematice sunt scientie reales, et tamen constat quod earum consideratio maxime versatur circa relationes ut arismetrica circa propositiones et habitudines numerorum musica sonorum, geometria figurarum astronomia distantiarum celestium, ergo et istam rationem pro conclusione ista ponit Simplicius Super Predicamenta et hec est sententia Philosophi et Commentatoris VI et VII Metaphysice, quia in VI dividit ens extra animam contra ens secundum animam et in VII ens extra dividit in 10 predicamenta, unde Commentator in 6 commento, ultimo sic inquit: ens autem quod est in re et quod differt ab ente secundum animam quod est in cognitione est illud quod significat aut quid, aut quale significat, aut quantum, aut aliquid continuum cum aliquo; et hec sunt cetera predicamenta similiter in 5 ens per se dividunt in 10 predicamenta et preter hoc ens dicunt esse ens et verum quod est ens secundum animam. Hec est etiam expressa sententia Avicenne III sue Metaphysice, capitulo de relatione, dicens quod aut diligenter considerandum est de hoc, scilicet ut cognoscamus si relatio in se habet esse in singularibus, vel est aliquid quod non formatur nisi in intellectu et erit tunc sicut multe dispositiones que communicant res que non habent esse nisi postquam habetur in intellectum. Cum enim intelliguntur advenit eis in intellectu aliquid quod non erat eis extra, fiunt enim universale et fiunt genus et differentia et fiunt predicatum et subiectum et alia huiusmodi.

Et sub isto titulo pertractans questionem determinat quod aliqua relatio habet esse vere et realiter in singularibus unde, postquam narravit opiniones dicentium quod certitudo relationum non est nisi in anima et opinionem dicentium quod relatio est quedam que est in sigularibus, sic inquit: illud autem per quod solvuntur iste due vie hoc est, scilicet ut redeamus ad differendum aliquid absolute. Dico igitur quod ad aliud est cuius quiditas dicitur respectu alterius et quicquid fuerit insignatum hoc modo, ut secundum quiditatem suam non dicatur nisi respectu alterius. Illud est ad aliquid, in insignata autem multa sunt huiusmodi quare insignatum est ad aliquid. Hec Avicenna.

Et solvit ibi rationes tenentium quod relatio non sit nisi in anima.

Tertia propositio est quod non omnis relatio in creaturis quantum ad illud quod dicit formaliter, vel #V 136-v #V a in recto est vox vel conceptus. Ista propositio potest probari sicut et precedens.

Primo, quia nulla vox vel conceptus potest esse sine omni voce vel conceptu, aliqua relatio in creaturis potest esse; igitur etc.

Secundo, quia nulla proprietas entis realis extra animam est vox vel conceptus. Hoc patet, quia nulla res esse potest naturaliter sine sua proprietate, sed omnis res extra animam que non est vox vel conceptus potest esse sine voce vel conceptu.

Tertio, quia nulla vox vel conceptus realiter accidit corpori inanimato, aliqua relatio accidit; ergo etc. Quarto, quia noster habitus metaphysicus non est per se de vocibus vel conceptibus, sed de rebus signatis per voces vel conceptus, ergo nulla vox vel conceptus, ut signa quedam sunt, est de per se consideratione nostri habitus metaphysicus, licet utatur ipsis tanquam signis subordinatis rei. Hoc est expressa sententia Simplicii in Predicamentis, capitulo de relatione, ubi movet questionem hanc sub hac forma: utrum ypostasis sit habitudo solo vel nomen prolatum, et tenet quod vere sit ypostasis et non nomen solum et solvit rationes tenetium oppositum; ergo etc.

His premissis patet conclusio principalis sic: omnis relatio in creaturis sumpta formaliter est aliquid et ens et non omnis relatio est vox vel conceptus, nec ens rationis, igitur aliqua est vera res, prout res distinguitur a vocibus conceptibus et entibus rationis. Consequentia est bona. Et antecedens quantum ad omnes partes patet ex propositionibus datis; igitur etc.

Et confirmatur, quia quicquid necessario preexigitur ad omnem actionem naturalis agentis ratione sui formalis est vera res, prout res distinguitur etc, aliqua relatio in creaturis est huiusmodi; ergo. Maior patet, quia nec vox, nec conceptus, nec aliquid ens rationis necessario preexigitur ad omnem actionem naturalis agentis aliter ignis, approximatur stuppe non posset ipsam comburere non existente voce vel conceptu vel aliquo ente rationis, quod nullus sane mentis diceret. Minorem ponit expresse Simplicius Super Predicamenta, capitulo de actione, dicente: nec virtus, nec operatio, nec facto, nec motus utique faciunt aliquid in alterum, nec patiuntur ab altero si non precesserit ipsius ad aliquid aliqualiter se habentis habitudo coaptans per convenientiam faciens patienti, ut hoc quidem possit pati, illud autem facere. Hec Simplicius.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est quod omnis relatio in creaturis est res distincta a suo fundamento absoluto et ne equivocetur de fundamento absoluto ad istum sensum quod paternitas sua Socrates pater dicitur relative ad Platonem eius Filium est res distincta a Socrate et similitudo qua hec albedo est similis illi est res distincta ab hac albedine et equalitas qua hec quantitas est essentialis illi est res distincta ab hac quantitate, et sic de similibus. Conclusionem ergo sic intellectam probo.

Primo sic: omnis relatio realis in creaturis est aliqua res et nulla est eadem realiter in suo fundamento, ergo omnis relatio est distincta ab eo. Consequentia est bona, quia ista propositio ‘realis relatio in creaturis non est res distincta a suo fundamento’ non potest verificari nisi vel quia relatio non est aliqua res, vel quia est eadem res. Antecedens quantum ad primam partem patet ex conclusione precedente. Quantum ad secundam probo primo sic: quia aliqua naturalis relatio in creaturis non est realiter eadem suo fundamento, igitur nulla consequentia est nota, quia non est maior ratio de una quam de alia nisi quis velit loqui ad placitum. Antecedens vero probo tripliciter. Primo, demonstrato Socrate patre sic: hec paternitas demonstrata paternitate Socratis non potest actualiter esse hoc patre actualiter non existente, hic Socrates non potest actualiter esse paternitate non existente, igitur hic Socrates non est hec paternitas. Maior patet, quia ad eius oppositum sequitur primum principium esse falsum. Minor probatur, quia mortuo Platone unico filio eius paternitas Socratis actualiter non existit et tamen hic Socrates potest actualiter esse. Eodem modo potest argui de similitudine et equalitate de compositione et distinctione etc, quorum fundamenta possunt esse sine terminis.

Scotus in II, distinctione 1, questione 5, articulo 1

Istam rationem quidam deducunt sub aliis verbis et bene sic: illud non est idem esse realiter a sine quo a potest esse realiter sine contradictione, sed multa fundamenta possunt esse sine relationibus realiter sine contradictione, ergo. Maior patet ut prius et etiam minor, quia, si hoc album sit et nullum aliud album sit, hoc album est sine similitudine, et sic de similibus. Hec est via Philosophi et non alia #V 136-v #V b ad probandum materiam distingui realiter a forma, quia, si materia potest esse realiter sine forma absque contradictione, ut patet I Physicorum, hec est etiam via Commentatoris, ibidem, commento ultimo, ad probandum quod potentia materie non est essentia materie, quia corrumpitur et essentia manet. Item hec est via Philosophi ad probandum quod locus est aliud a locato, ut patet IV Physicorum. Hec est insuper via beati Augustini VI De Trinitate, capitulo 4, ad probandum quod virtutes anime non sunt idem realiter anime, ubi sic loquitur humano quippe animo non hoc est esse quod est Socratem esse aut prudentem, aut iustum, aut temparatum. Potest enim esse animus et nullum istarum virtutum habere; ergo etc.

Et confirmatur, quia, si ista via non esset sufficiens, periret omnis via ad probandum distinctionem vel non identitatem realem iter quecumque, quia pari ratione dicam quod homo et asinus sunt una res non obstante quod homo posset esse asino non existente realiter vel econtra, et sic de ceteris quibuscumque, nec valet evasio quorundam.

Ockham in I, distinctione 30, questione 1, articulo 2

Dicunt enim ad istam rationem quod maiorem est vera, quia, si a est et b non est, sequitur quod non sunt idem realiter. Et ad minorem quando dicitur quod multe sunt relationes absque quibus possunt esse fundamenta, dicunt quod proprie et de virtute sermonis loquendo illud est verum, quia relationes non sunt nisi intentiones anime vel conceptus et ille certe non sunt idem realiter cum rebus extra, et ita non concluditur quod sint extra realiter distincte. Hec autem evasio, ut patet ex forma rationis, nunc facte est nulla, quia prima pars antecedentis rationis principalis est quod omnis relatio in creaturis est aliqua res extra. Quo posito iuxta solutionem istam ratio concludit necessario.

Preterea, si relatio non est res, sed intentio tantum vel conceptus in anima in vanum, queritur utrum sit res distincta a rebus absolutis, quia de eo quod non est res frustra queritur an sit distincta res.

Communis responsio Anglicorum

Et ideo dicunt aliqui quod corrupto filio adhuc paternitas est, sed non est paternitas et corrupta omni linea equali bipedali. Hec est vera ‘equalitas est’, licet non sit equalitas, et sic de similibus. Et hoc sufficit, ut dicunt ad hoc, quod relatio non sit res distincta a suo fundamento. Sed ad veritatem hec evacuatio minus valet quam prima, quia, si valeret, pari ratione poterit sustineri quod homo non est res distincta ab asino, quia, si dicatur homo potest esse asino non existente, dicitur quod asinus est, licet non sit asinus et simpliciter dicetur de materia et forma de loco et locato de anima et iustitia, et sic de quibuscumque que omnia sunt absurda.

Preterea, isti concedunt quod corrupto filio paternitas est. Tunc quero vel paternitas que conceditur esse est paternitas, vel non est paternitas. Si detur primum, ergo non solum paternitas est, sed etiam est paternitas, quia paternitas que ponitur esse est paternitas. Si detur secundum, ergo propositio in qua idem probatur predicatur de se ipso non est vera et tamen nulla verior illa in qua idem predicatur de se ipso, secundum Philosophum.

Preterea, sequitur paternitas est, ergo aliqua paternitas est, sed sequitur aliqua paternitas est, ergo aliquid ens est, quia sequitur non est paternitas, igitur nullum ens est paternitas, sicut sequitur paternitas non est; ergo paternitas non est aliquod ens.

Preterea, corrupto filio filiatio non est, ergo corrupto pater paternitas non est. Antecedens patet. Consequentia probatur, quia quecumque posita se ponunt et perempta se perimut, si unum eorum non est, nec alterum. Patet, quia oppositum predicati infert oppositum subiecti. Paternitas et filiatio et quecumque relationes coopposite sunt huiusmodi per Philosophum in Predicamentis, igitur filiatio non est, paternitas non est, vel, si paternitas est, filiatio est; ergo etc.

Preterea, sequitur corrupto filio paternitas est, ergo corrupto filio realis habitudo patris ad filium est, ergo corrupto filio filius estm quod est aperta contradictio. Prima consequentia patet, quia paternitas nihil aliud est quam realis habitudo patris ad filium. Secunda consequentia probatur, quia bene sequitur filius non est, ergo realis habitudo patris ad filium non est, et per consequens oppositum consequentia infert oppositum antecedentis.

Preterea, paternitas que conceditur esse corrupto filio vel est actualiter relatio, vel non. Si sic, ergo actualiter est ad aliud, quia esse relationis est ad aliud esse, et per consequens esse relationis actualis est ad aliud actualiter, sicut esse relationis potentialis est esse ad aliud potentialiter et, cum non sit nisi ad filium, sequitur quod corrupto filio filius sit actualiter, quod rationi repugnat. Si non, ergo corrupto filio relatio que pater puta Socrates referebatur ad #V 137-r #V a ipsum non est actualiter. Hec patet, quia sola paternitate referebatur ad filium que, licet sit, non est actualiter relatio ex concesso.

Quo posito habetur intentum, quia fundamentum relationis puta Socrates est actualiter et relatio non est actualiter, igitur fundamentum illius relationis non est relatio, quod est propositum. Manet igitur illa ratio exclusis evasionibus.

Secundo, illud idem antecedens probo determinata aliqua albedine equali alteri gradualiter sic: hec similitudo demonstrata similitudine albedinis predicte non potest realiter intendi, hac similitudine realiter non intensa tenet virtute primi principii, hec albedo potest realiter intendi, hac similitudine realiter non intensa; igitur hec albedo non est realiter hec similitudo. Probatur minor, quia ad intensionem albedinis non solum non intenditur, immo remittitur similitudo, quia ante intensionem erant similes in summo, cum quelibet albedo ponatur equalis alteri gradualiter et post intensionem esset minor similitudo. Et confirmatur, quia implicatio contradictionis est quod una eadem res sit aucta et non aucta, remissa et non remissa pro eadem mensura, sed pro eadem mensura albedo potest esse aucta similitudine non aucta, sed remissa et similitudo potest esse remissa albedine non remissa, sed aucta vel econtra, ut patet ex dictis; ergo etc.

Tertio sic: omnis relatio realis in creaturis est accidens et aliqua immediate fundatur in substantia, ergo aliqua relatio non est idem realiter suo fundamento. Consequentia nota, quia nullum accidens est idem realiter cum substantia. Antecedens quantum ad primam partem est beati Augustini V De Trinitate, capitulo 4, ubi dicit quod in creaturis quicquid non dicitur secundum substantiam restat ut dicatur secundum accidens. Relatio autem non dicitur secundum substantiam, ut deducit ibidem. Et Commentator III Celo et mundi dicit quod relatio est accidens etiam separabile a re, et Avicenna III Metaphysice sue, capitulo 10, dicit expresse quod omnis relatio est accidens, ubi sic inquit: si quis autem posuerit relationem, esse profecto erit accidens et hoc non est dubium, quia est res que non intelligitur per se, sed intelligitur alicuius ad aliquid. Et subdit immediate: non est enim relatio que non sit accidens. Hec ille.

Quantum ad secundum vero probatur primo sic: diversitas sive distinctio ex natura rei in creaturis est relatio realis pertinens ad primum modum relativorum, ut patet V Metaphysice, capitulo de ad aliquid, sed diversitas et distinctio ex natura rei non solum reperitur in creaturis inter accidentia, sed inter substantias formaliter sumptas, ergo saltem illa relatio immediate fundatur in substantia.

Secundo sic: non minus equalitas et inequalitas in quantitate perfectionis est formaliter respectus sive relatio quam equalitas et inequalitas in quantitate molis, cum non minus presupponat extrema que sunt equalia et inequalia, sed equalitas et inequalitas in quantitate molis sunt relationes reales in creaturis, ut patet per Philosophum ubi supra, igitur et equalitas et inequalitas in quantitate perfectionis reperitur in creaturis non solum inter accidentia, sed inter substantias formaliter sumptas, igitur idem quod prius.

Tertio sic: omnis similitudo est formaliter respectus sive relatio, et per consequens omnis similitudo realis est formaliter relatio realis, sed aliqua similitudo realis fundatur in substantia immediate, igitur. Probatur minor, quia similitudo qua Socrates assimilatur Platoni in humanitate in substantia fundatur immediate. Sed, si dicatur ad istam rationem quod convenientia inter Socratem et Platonem in humanitate non est similitudo, sed identitas et talis identitas non est realis, sed rationis tantum, cum unitas specifica non sit realis, ut pro nunc suppono, similitudo autem inter ipsos est vere realis non minus quam similitudo inter duo alba, quecumque identitas autem rationis non includit similitudinem realem, igitur identitas que est inter Socratem et Platonem in humanitate non excludit eorum similitudinem. Et confirmatur, quia identitas specifica rationis que est inter duas albedines non excludit realem similitudinem earum, igitur nec identitas specifica rationis inter Socratem et Platonem excludit realem eorum similitudinem cum non minus assimilentur in humanitate quam quecumque duo alba in albedine.

Quarto et ultimo sic: omnis substantia creata se ipsa circumscripto omni accidente absolute dependet a Deo, igitur se ipsa fundat immediate relationem dependentie ad ipsum. Antecedens patet et consequentia, igitur hec est sententia Avicenne libro et capitulo quibus supra dicente expresse quod aliqua relatio accidit qualitati et aliqua quantitati et aliqua substantie, et per consequens aliqua immediate fundatur in substantia. Et sic patet illud antecedens, et #V 137-r #V b per consequens prima ratio principalis.

Secundo, pro conclusione principali arguo sic: relatio creature ad Deum est res distincta a suo fundamento, igitur et omnis relatio realis in creaturis. Consequentia tenet per locum in minori, quia de relatione creature ad Deum minus videtur quam de alia quecumque. Antecedens probatur, quia illud quod realiter accidit alicui realiter distinguitur ab illo, sed relatio creature ad Deum realiter accidit suo fundamento; igitur maior est evidens et minorem ponit beatus Augustinus V De Trinitate circa finem distinctionis quod divina substantia ita dicitur relative ad creaturam quod quamvis temporaliter incipiat dici. Non tamen ipsi substantie aliquid accidere intelligitur, sed illi creature ad quam dicitur et fuit hec auctoritas superius allegata in prima conclusione. Et confirmatur, quia nulla res limitata ad certum genus et ad certam speciem illius generis potest esse realiter aliquid alterius generis; oppositum predicati infert oppositum subiecti, sed relatio dependentie creature ad Deum est res limitata ad certum genus puta ad genus relationis et ad certam speciem illius, quia omnis res creata est realiter determinati generis et determinate speciei, igitur relatio dependentie etc non potest esse realiter suum fundamentum cum illud sit alterius generis.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio est quod omnis relatio realis in creaturis est res distincta a fundamento simul et termino et accepto fundamento, sicut in precedenti accipiebatur conclusione.

Deduco conclusionem primo sic: hec approximatio ignis ad stuppam non potest esse hac approximatione non existente. Hic ignis et hec stuppa possunt esse si separentur hac approximatione non existente, igitur hic ignis. Et hec stuppa realiter distincta non sunt hec approximatio. Similiter potest argui de compositione et unione et similibus. Et confirmatur, quia nihil est idem realiter corpori et anime Christi sine quo corpus et anima Christi possunt esse realiter absque contradictione, sed sine unione corporis ad animam Christi possunt esse realiter et fuerunt de facto tempore mortis Christi absque contradictione, igitur unio non est realiter. Ista duo.

Preterea, vel anima Christi fuit in triduo unita ipsi corpori, vel non. Si sic, igitur Christus in illo triduo non fuit vere mortuus, nec anima Christi descendit ad inferos et multa alia heretica que sequuntur. Si non, igitur unio corporis et anime Christi in illo triduo non fuit et tamen corpus et anima Christi fuerunt, igitur unio illa non est corpus et anima.

Preterea, separata anima Christi a corpore vel aliqua res desinit esse que ipsis unitis habuit vere esse, vel nulla. Si nulla, igitur quicquid realiter habuit esse ipsis unitis vere et realiter habuerit esse ipsis separatis, sed constat quod ipsis unitis fuit ipsorum unio vere et realiter; igitur et ipsis separatis, quod est evidenter falsum. Si aliqua et non nisi unio, ut patet, igitur unio corporis et anime Christi vere et realiter desinit esse manentibus corpore et anima Christi, igitur realiter non est substantia.

Preterea, quicquid est realiter corpus et anima Christi et nihil aliud manet manentibus corpore et anima Christi; oppositum predicati virtute primi principii infert oppositum subiecti, sed unio corporis et anime Christi non manet realiter istis manentibus realiter, sicut fuit de facto tempore mortis Christi.

Secundo ad principale sic: omnis relatio est habitudo fundamenti ad terminum, sicut Philosophus et Commentator, Simplicius et Avicenna et universaliter omnes qui de relationibus tractaverunt describunt relationem, sed constat quod fundamentum et terminus non sunt habitudo fundamenti ad terminum, igitur relatio non est fundamentum simul et terminus.

Tertio sic: nulla proprietas realis cuius esse est in solo Patre est Pater simul et Filius. Paternitas est quedam proprietas realis cuius esse est in solo patre, ergo. Maior patet, quia Pater et Filius non sunt proprietas cuius esse etc. Minor est Avicenne III Metaphysice sue, capitulo de relatione et eius auctoritas adducta in prima conclusione.

Et confirmatur, quia, si paternitas est realiter Pater et Filius, pari ratione filiatio est realiter Filius et Pater, igitur filiatio est realiter paternitas, quod est impossibile, quia unum oppositorum realiter non est aliud et ulterius, cum non minus debeat concedi quod paternitas et filiatio in divinis sint Pater et Filius quam in creaturis nisi quis velit loqui ad placitum, sequitur quod paternitas in divinis est filiatio, quod non consonat dictis sanctorum nec catholice veritati.

Preterea, unum #V 137-v #V a quodque relativorum habet in se relationem respectu alterius que non est relatio illa quam habet in se aliud respectu eius, igitur relatio non est realiter utrumque relativum. Antecedens est Avicenne, sed consequentia patet ut supra, quia pari ratione qua paternitas est realiter Pater et Filius et filiatio, et per consequens filiatio est paternitas et econtra, quod est oppositum antecedentis.

Quarto ad principale sic: hec approximatio ignis ad stuppam non potest realiter augmentari hac approximatione realiter non augmentata. Hec ignis et hec stuppa possunt realiter augmentari. Hac approximatione non augmentata realiter, et econverso hec approximatio potest realiter augmentari hoc igne et stuppa non augmentatis, immo realiter diminutis, ut patet.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio est quod omnis relatio realis in creatura est res distincta a rebus absolutis. Ista conclusio sequitur ex precedentibus, quia eius opposita non potest verificari nisi vel quia relatio realis in creaturis non est aliqua res, sed vox tantum, vel conceptus, vel entitas rationis, vel quia, si sit res, non est res distincta, sed eadem suo fundamento, vel quia realiter est fundamentum et terminus, quorum quodlibet est impossibile, ut patet ex conclusionibus precedentibus.

Potest tamen confirmari una ratione generali sic: quecumque differunt predicamentaliter, differunt realiter, omnis relatio realis in creaturis et omnis res absoluta differunt predicamentaliter; ergo. Minor patet. Maior probatur, quia quecumque differunt numero, differunt realiter, sed quecumque differunt predicamentaliter differunt numerol; ergo supponitur maior. Minor probatur, quia, secundum Philosophum V Metaphysice, capitulo de uno, quecumque differunt genere, differunt specie et quecumque differunt specie, differunt numero et per oppositum quecumque sunt idem numero, sunt idem specie et quecumque sunt idem specie, sunt idem genere, sed constat quod quecumque differunt predicamentaliter, differunt genere generalissimo.

Et hoc de secundo.

Tertius et quartus articulus

Quantum ad tertium et quartum articulos simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam quidam doctor...

Aureolus in I, distinctione 30, questione 1, articulo 2

…ponit quattuor propositiones.

Prima est quod relationes que dicuntur modo numeri vel unius non sunt in re extra sine opere intellectus. Ista propositio probatur primo de relationibus que dicuntur modo unius cuiusmodi sunt identitates equalitas et similitudo, sic illud non est res in natura, quo posito inevitabilis est rerum infinitas, licet enim in entibus rationis non sit inconveniens procedere in infinitum, secundum Avicennam V Metaphysice. Actualis tamen rerum infinitas impossibilis est, sed posito quod identitas sit quedam res in natura quasi habitudo existens inter ea que sunt eadem, nec necessario sequitur rerum infinitas in entibus. Inevitabile enim est quin ponantur infinite identitates in actu, nam identitates ille, cum sint eiusdem speciei, habent duas alias et, si prime fuerint res et iste cum eque sint entitates due eedem in specie, sicut duo homines, similiter autem et ille due habebunt alias duas, et sic erunt infinite identitates in actu.

Ad idem adducitur quedam alia ratio de similitudine et equalitate que fuit adducta distinctione 19, questione 1. Secundo probatur assumpta propositio de relationibus que dicuntur modo numeri cuiusmodi sunt duplum et subduplum et similiter multiplex et submultiplex totum et pars. Et primo de duplo quidem et dimidio triplo et subtriplo, et sic de aliis. Si enim tales relationes ponerentur, sequeretur quod essent actu infinite relationes data namque linea ipsa est dupla ad suum dimidium et tripla ad tertiam sui partem, et sic in infinitum cum linea possit dividi in infinitum procedendo secundum numeros, et ita erunt actu infinite relationes in linea, videlicet dupleitas, tripleitas, et sic in infinitum. Hoc autem est impossibile. Secundo hoc idem patet de toto et de parte. Si enim relatio partis sit in re et relatio totius data una magnitudine aut medietas est illa pars que dicitur relative ad totum et tertia pars, quarta, quinta, et sic in infinitum, unde necesse est vel quod quelibet pars referatur ad totum et econverso aut aliquam, aut nullam. Non potest dari quod nulla, quia tunc tolleretur relatio partis et totius quam tamen omnes concedunt. Nec potest dici determinate quod magis una quam alia. Relinquitur ergo quod quelibet fundet relationem partis #V 137-v #V b ad totum. Hoc autem non potest in re alioquin erunt infinite relationes in actu, ergo necesse est quod sit in intellectu considerante successive.

Secunda propositio est quod paternitas et filiatio et universaliter respectus de secundo modo qui fundatur super producere et produci non possunt esse res extra animam existentes. Ista propositio probatur.

Primo sic: illud non potest esse res in natura, quod non habet aliquod productivum, nec mediate nec immediate, alioquin sequeretur quod produceretur aliquid de non esse ad esse per se ipsum, quod est contra beatum Augustinum I De Trinitate, capitulo 1 et Commentatorem XI Metaphysice, commento 28. Sed, si in producente oriretur aliqua res qua relatio diceretur, necessario talis res de novo poneretur in producente absque hoc quod aliquid de novo illam rem produceret. Aut enim rem illam ipsemet producens causaret in se, aut hoc faceret ipsum productum, aut actio a producente profluens in productum, aut aliud extrinsecum ab utroque, ut Deus vel celum. Sed non potest dici primum, scilicet quod producens puta ignis producat in se relationem vel Pater paternitatem, tum quia relatio esset per se terminus productionis, tum quia acquireretur immediate in patre non acquisito aliquo absoluto, tamen quia omne producens ageret in se et multa alia impossibilia que sequuntur. Nec potest dici secundum, quia tunc enim Filius imprimeret in Patre paternitatem et ignis generatus relationem in generante, quod est absurdum. Nec potest tertium dari, quoniam actio est solum in passo et iterum non attingit active aliquid quod sit in Patre, ergo relinquitur quod solus intellectus faciat habitudinem in producente ad productum, et per consequens non sit res aliqua in natura, cum non inveniatur sicut principium productivum a quo suam realitatem accipiat nisi forte in tantum fuerit aliquis absurdus quod dicat Deum et celum solicitari ad imprimendum continue tales realitates quotiens naturalia agentia agunt ad invicem et patiuntur.

Preterea, nulla res dependet a nulla re, nec fundatur super eam, sed relationes secundi modi fundantur super egisse, quod transit in preteritum, quoniam paternitas manet generatione transeunte. Non ergo potest dici quod inter Platontem et Socratem sit aliqua realitas in re que dicitur paternitas. Et confirmatur, quia relationes producentis et producti sunt idem quod producere et produci nisi quod tunc concipiuntur per modum habitus et quietis quidquid modus competit producere et produci in se, immo magis oppositum, scilicet concipi per modum fieri et positionis terminative, quare patet quod non induunt modum relationum nisi ex solo opere intellectus.

Tertia propositio est quod relatio scientie ad scibile et sensus ad sensibile et sic de omnibus que referuntur, ut mensuratum ad mensuram, non sunt in rebus. Ista propositio probatur sic: impossibile est aliquam rem dependere a non re alioquin dependet aliqua res a nullo, quod idem est, quia non dependeret ab alio, et ita idem esset dependens et independens. Sed manifestum est quod relatio scientie ad scibile, vel actus intellectus ad intelligibile, aut visionis ad visibile, et sic de aliis mensurata dependet a non remensurabili, quia scibile non oportet quod sit in actu scientia manente, nec intelligibile dum intelligitur, nec sensibile dum sentitur, immo scientia potest manere re destructa et penitus annihilata et actus intellectus transit super res nullo modo existentes. Similiter etiam visio saltem per divinam potentiam potest manere annihilato visibili, ergo impossibile est quod huiusmodi relationes sint aliquid in re.

Quarta propositio est quod relationi repugnat in communi ex sua ratione quod sit res in natura existens. Ista propositio probatur multipliciter.

Primo, quia illud non est res quod acquiritur in subiecto nullo agente ipsum attingente, sed manifestum est quod albo existente in oriente, si fiat aliud album in occidente, similitudo intelligitur in esse albo que prefuit in oriente absque hoc quod aliud agens ipsum attingat preterquam intellectus qui ipsum comparat ad album aliud quod de novo producitur in occidente. Non enim dealbans in occidente actionem suam pretendit usque in oriens, ut sibi similitudinem imprimat, nec celum aut aliquid aliud potest imprimere eam nisi solus intellectus, ergo po- #V 138-r #V a -ni non potest quod aliqua talis res fuerit acquisita, et per consequens relationi ex sui natura repugnat habere existentiam in natura.

Preterea, omnis realitas coniungens aliqua duo impeditur per distantiam illorum. Hoc patet, quia actio et passio requirunt approximationem et habent ex distantia impediri, sed relatio est habitudo connectens extrema, secundum quod Simplicius dicit ypostasim relationis in diversis existere cum sit ad alterum habitudo. Constat autem quod hec connexio per nullam distantiam impeditur unde, quantumcumque duo alba sint distantia vel propinque, nulla variatio sit in similitudine, nec esset vigorosior aut debilior, sicut contingit in actione et passione, ergo impossibile est quod relatio sit res aliqua in natura que connectat extrema.

Preterea, ad idem. Illud quod non esset si anima non esset, non est res habens existentiam in natura, sed relatio est huiusmodi. Unde VI Metaphysice dicitur quod ens quoddam est quod cum alio copulatur et cogitatio dividit illud, et exponit Commentator, commento 8 quod intendit Predicamenta que esse inter habent comparationem. Extimatur enim quod illa non essent si anima non esset, igitur relatio non habet existentiam in natura.

Dimitto alias rationes quas ad idem adducit, quia solvuntur istis solutis.

Ad rationes Aureoli

Ad omnes istas rationes posset simul dici quod non probant relationem quantum ad illud quod dicit formaliter et in recto non esse rem existentem in natura, sed, si aliquid probant ipsam non esse distinctam a suo fundamento et ideo in omnibus fit processus a pluribus causis veritatis ad unam, et per consequens comittitur fallacia consequentis. Verum, quia relatio in creaturis non solum est res, sed res distincta a rebus absolutis, ut patet ex dictis.

Idcirco respondeo aliter ad rationes, et primo ad rationes prime propositionis, quarum prima non est in aliquo contra me, quia identitas relativa in creaturis non est relatio realis, sed rationis tantum, sicut dixi distinctione 19, questione 2. Ideo concedo quod talis non est in re absque consideratione sive apprehensione ipsius anime, sed hoc non sequitur quod nulla alia sic sit in re. Si quis tamen vellet tenere quod identitas relativa unius rei ad aliam rem in creaturis sit relatio realis, posset respondere ad rationem.

Primo quidem per interemptionem maioris simpliciter sumpte, sicut assumitur, quia posito quod qualibet pars continui sit vera res actualiter distincta a qualibet alia parte inevitabilis est rerum infinitas nisi quis ponat continuum componi ex divisibilibus et indivisibilia per se resolvi, quod ipse negat. Et tamen constat quod quelibet pars continui est vera res et, ut multis videtur, et bene actualiter distincta a qualibet alia parte, licet non actu divisa dicetur ergo quod quamvis non sit processus in infinitum in rebus absolutis non facientibus per se unum, nec in facientibus per se unum essentialiter, potest tamen esse in facientibus per se unum quantitative, sicut dictum est de partibus continui, et potest esse in entibus relativis et presertim, si ponatur talis processus in absolutis, ut dicetur infra, potest etiam dici secundo et melius quantum pertinet ad propositum per interemptionem minoris. Et ad probationem dico quod, si a et b sunt eadem duabus identitatibus relativis realiter distinctis ab ipsis, non oportet quod ille identitates sint eedem aliis duabus identitatibus superadditis, sed se ipsis. Responsio huius est, quia quecumque sine eadem relative necessario sunt eadem duabus identitatibus relativis et, quia a et b non sunt essentialiter relationes, nec per consequens identitates relative si ponantur esse eedem relative necessario, sunt duabus identitatibus relativis realiter distinctis ab ipsis, sed iste identitates, cum sint essentialiter relationes et identitates relative, erunt eedem se ipsis et non identitatibus sine relationibus superadditis sicut, si homo esset quantus vel candidus, necessario indiget quantitate vel candore superaddito, quia ipse non est essentialiter quantitas nec candor, et tamen non oportet quod quantitas sit quanta vel extensa quanti- #V 138-r #V b -tate superaddita, sicut patet de quantitate in sacramento altaris, quia ipsamet est essentialiter quantitas. Nec oportet quod candor sit candidus candore superaddito, quia ipsemet est essentialiter candor, unde posset ratio reduci contra eum, quia pari ratione probatur quod candor vel quantitas non sint res in natura existentes. Deductio est evidens. Hec est solutio Avicenne III Metaphysice sue, capitulo 4, de magnis, ubi istam rationem de processu in infinitum adducit contra se et dicit quod non sequitur talis processus, quia relatio per se est relata non per aliam relationem et exemplificat ibidem dicens quod quiditas paternitatis inquantum est paternitas est relata per se, non per aliam relationem ligantem.

Sed contra solutionem istam iste doctor arguit multipliciter.

Primo sic: ille identitates non sunt eedem que non habent idem fundamentum nec eundem terminum, sed prime identitates habent Socratem et Platonem pro termino et fundamento. Secundarie vero non sunt habitudines inter Socratem et Platonem, immo inter identitatem Socratis ad Platonem et Platonis ad Socratem unde manifestum est quod sunt intervalla inter illa extrema et habent aliud fundamentum et terminum diversum, ergo non potest poni quod eadem sit habitudo qua Socrates et Plato sunt idem cum illa qua due identitates dicuntur eedem.

Preterea, identitas Socratis et Platonis est specifica similiter et identitas identitatum est specifica, sed non est eadem species Socratis et Platonis cum specie in qua sunt unum due identitates, alioquin species humana eadem essent cum specie existente in genere relationis, ergo non est eadem identitas Socratis et Platonis cum identitate duarum identitatum.

Preterea, non magis distat quantitas vel qualitas a substantia quam distet relatio, sed intantum differunt ista tria quod unitas in substantia quantitate qualitate non sunt eedem habitudines; ergo nec unitas in substantia erit idem cum unitate duarum relationum, et per consequens identitas identitatum non erit idem cum identitate substantiarum.

Preterea, idem non fundat se, sed identitas identitatum fundatur in ipsis identitatibus, ergo non erit eadem ipsis identitatibus.

Preterea, si due identitates essent se ipsis eedem, sequeretur quod identitas Socratis ad Platonem esset identitas sui ipsius ad aliam, sed hoc est impossibile. Hec enim identitas non est ad aliam identitatem. Identitas immo opponitur oppositione relativa, nam identitates iste sunt relationes co-opposite, ergo dici non potest quod due identitates referantur se ipsis quin saltem intellectus fundet alias habitudines super eas.

Preterea, quiditativa ratio et entitas formalis Platonis consistit in comparatione, secundum Commentatorem X Metaphysice, sed alio actu comparat intellectus Socratis ad Platonem dicendo quod sunt idem et duas identitates dicendo quod sunt eedem. Actus enim secundus reflexus est super obiecta actus primi. Nullus autem dicit quod actus reflexus et directus sunt idem quare nec comparatio quam facit actus rectus inter duos homines erunt eadem cum comparatione quam facit actus reflexus inter duas identitates, igitur impossibile est quod identitates identitatum sint eedem cum identitatibus duorum hominum quin saltem sint alie habitudines et comparationes secundum intentum, et tunc habetur propositum, scilicet quod alique sunt vere et realiter eadem in specie, et tamen identitate formata per intellectum.

Sed, qui vellet tenere illam viam, posset respondere ad istas rationes.

Ad primam potest dici dupliciter.

Primo, per interemptionem minoris sicut assumitur, quia identitates relative quibus Socrates et Plato sunt idem et identitates istarum identitatum non habent aliud et aliud fundamentum quicquid sit de termino, quia identitas quibus Socrates et Plato sunt idem relative fundantur in Socrate et Platone et similiter identitas istarum identitatum, quia sunt iste quibus Socrates et #V 138-v #V a Plato sunt idem, et non alie.

Ex his patet quod probatio istius minoris procedit ex falsa imaginatione. Imaginatur enim iste doctor quod identitas identitatum non fundantur in Socrate et Platone, sed in ipsis identitatibus Socratis et Platonis, quod non est verum, quia nihil fundetur in se ipso proprie loquendo, unde, si ista imaginatio esset bona, pari ratione probaretur quod candor quo candor dicitur candidus sit alius a candore quo homo vel lapis est candidus, quia candor in quo homo est candidus fundatur in homine et candor quo candor est candidus fundatur in candore.

Sed forte iste doctor aliter accipit fundamentum et vocat fundamentum relationis omne illud quod relatione refertur sicut terminus relationis dicitur omne illud quod ad aliquid refertur. Et isto modo non est dubium quod iste identitates non habent idem fundamentum, nec terminum. Idcirco potest ad rationem dici secundo per interemptionem maioris sumpte simpliciter, sicut assumitur. Potest enim ista maior tripliciter intelligi. Primo quidem, de identitatibus quibus aliqua referuntur accidentaliter, sicut Socrates et Plato referuntur duabus identitatibus, quarum nulla est de essentia eorum. Secundo, de identitatibus quibus aliqua referuntur essentialiter, sicut identitates relative Socratis et Platonis ponuntur referri se ipsis essentialiter. Tertio, de identitatibus absolute et universaliter sumptis, ut dicuntur de utrisque, de primis duabus identitatibus propositio est vera, quia ille identitates quibus aliqua referuntur accidentaliter non sunt eedem, quia nec habent eundem terminum, nec idem fundamentum, et ideo identitates quibus referuntur Socrates et Plato et identitates quibus referuntur Petrus et Paulus non sunt eedem. Et similiter ille identitates quibus alique referuntur essentialiter non sunt eedem, quia non habent, etc. Et ideo identitates quibus referuntur identitates Socratis et Platonis non sunt eedem cum identitatibus quibus referuntur identitates Petri et Pauli, sed de identitatibus tertio modo sumptis propositio est falsa, quia non est aliquod inconveniens quod due relationes puta due identitates referantur se ipsis essentialiter et ipsis quedam alia duo referantur accidentaliter, sicut nullum est inconveniens quod candor se ipso sit candidus essentialiter et ipso aliquid aliud sit candidus accidentaliter. Ratio huius est, quia quod eedem relationes habeant uniformiter alium et alium terminum fundamentum puta essentialiter vel accidentaliter est inconveniens, sed quod habeant alium et alium terminum et fundamentum difformiter puta unum terminum et unum fundamentum essentialiter et alium terminum et aliud fundamentum accidentaliter nullum est inconveniens, et sic est in proposito.

Ad secundam distinguo de identitate, quia quedam est essentialis sive fundamentalis et absoluta, quedam formalis relativa. Si ratio pretendat de prima, concedo ipsam deductionem, sed non est ad propositum. Si vero procedat de secunda, non est verum quod identitas Socratis et Platonis sit eis specifica, licet ad hoc quod Socrates et Plato fundent identitatem relativam necessario requiratur identitas specifica, id est unitas specifica essentialis et absoluta; ipsorum ratio est clara, quia iste identitates relative ponuntur accidentia superaddita Socrati et Platoni. Constat autem in nullo accidente superaddito Socrati et Platoni sunt eiusdem speciei. Decipitur ergo iste doctor per equivocationem.

Ad tertiam dico quod accipit non causam pro causa, quia minor vel maior distantia sive distinctio eorum que referuntur non est precise causa quare habitudines ipse quibus referuntur sunt diverse, sed cum hoc requiritur uniformitas in modo referendi sic intelligendo quod, si minus et magis distincta referantur ac- #V 138-v #V b -cidentaliter et relationes quibus referuntur minus distincta, non sunt eedem, nec relationes quibus referuntur magis distincta erunt eedem essentialiter et relationes quibus referuntur magis distincta erunt diverse, sed distinctio eorum que referuntur cum diformitate modi referendi stat cum identitate relationis, sicut distinctio eorum que dicuntur candida cum diversitate modi stat cum identitate candoris, et ideo non est mirum si eadem relatione referuntur substantia et relatio, quia substantia refertur accidentaliter relatio aut essentialiter quod dici non potest de substantia quantitate et qualitate.

Ad quartum patet quod identitas identitatum non fundatur in ipsis identitatibus eo modo quo ipse accipit fundari, quia non referuntur identitatibus distinctis, sed se ipsis.

Ad quintam, si per esse identitatem sui ipsius ad aliam intelligunt esse identitatem que se ipsa et non aliquo sibi addito est ad aliam, concedo consequens, sed hoc non est possibile, nec probatio valet, quia sic esse identitatem sui ipsius ad aliam non est esse idem illi identitati, sicut imaginatur illa probatio, sed est in se ipso opponi alteri identitati relative. Si vero pro esse identitatem sui ipsius ad aliam, intelligit esse identitatem aliam. Consequentia est falsa et tamen assumitur sine probatione.

Ad sextam concessa maiori minor non est ad propositum, quia utrum iste identitates distinguuntur ratione vel non, sive per actum intellectus, sive non, vel ad actum, dum tamen non sunt eedem identitatibus superadditis, nunquam sequitur rerum infinitas etiam in ratione assumuntur aliqua dubia, quia multis videtur quod actus rectus et reflexus non distinguantur, licet ipse dicat quod nullus hoc senserit et in fine rationis dicit quod aliqua sunt vere et realiter idem in specie et tamen identitate formata per intellectum, quod est omnino impossibile, immo implicat contradictionem nisi quis velit abuti vocabulis. Sic possent dicere ad ista qui velint tenere quod identitas relativa unius rei ad aliam in creaturis sit relatio realis, licet ego non teneam.

Ad secundum principale dico quod in relationibus nunquam proceditur in infinitum nisi procedatur in absolutis, sed, si sit talis processus in absolutis, non est inconveniens ipsum esse in relationibus, immo oppositum dicere est loqui ad placitum et sine ratione.

His premissis vel iste doctor intelligit quod in linea que dissimilis est in infinitum procedendo secundum numerum sint infinite partes actu distincte, vel non. Si sic, ergo ponit processum in infinitum in absolutis, quia omnes partes linee sunt absolute et, si ita sit, concedo processum in infinitum in relationibus que fundantur in ipsis. Si non, apparet quod non sequitur, quia in linea essent in actu infinite relationes, quia ibi non sunt relationes in actu nisi secundum numerum partium que ibi ponuntur in actu. Ratio huius est, quia relatio in actu requirit terminum et fundamentum in actu etiam per eum et vere mirandum est de quibusdam qui concedunt in quolibet minimo continuo esse partes infinitas actu distinctas et reputant omnino impossibile quod in eo sint infinite relationes. Videtur ergo quod processus in infinitum sit possibilis ubi placet eis et ubi displicet sit impossibilis.

Ad tertium de toto et parte dicendum eodem modo.

Ad rationes secunde propositionis.

Ad primam concedo maiorem. Si non habet aliquod productum, nec mediate, nec immediate, nec per se, nec per accidens, sed sub isto sensu nego minorem, quia oppositum ponit Anselmus expresse Monologion, capitulo 3, ubi vult quod relationes quibus duo homines referuntur effective sint per substantiam. Oppositum etiam ponit Simplicius Super Predicamenta, capitulo de relatione, qui ponit #V 139-r #V a relationes corrumpi et generari per accidens ad generationem et corruptionem alicuius absoluti et istemet doctor in probatione quarte propositionis adducit Simplicium hoc dicentem, unde valde mirabile videtur quod sic adheserit huic propositioni, nec probatio aliquid valet. Nam quando querit an ipsemet producens causaret illam rem in semetipso vel ipsum productum etc, dico quod producens nec rationes probantes oppositum aliquid concludunt. Non quidem prima, quia posito quod producens puta Pater producat in se paternitatem. Non sequitur quod relatio sit per se terminus productionis, sed per accidens, quia productio Patris per se terminatur ad Filium et ex consequenti producitur paternitas in patre. Nec secunda, quia, licet sit impossibile quod relatio acquiratur non acquisito aliquo absoluto in fundamento vel termino illius relationis, non tamen est impossibile, immo necessarium quod relatio acquiratur immediate in aliquo nullo absoluto acquisito, et ideo non est inconveniens quod paternitas acquiratur in Patre nullo absoluto acquisito in illo, quia sufficit quod acquiratur aliquod absolutum in filio. Nec tertia, quia, licet sit inconveniens quod omne producens per se agat in se ipso, non est tamen inconveniens quod ex consequenti et per accidens omne tale agat in se, et sic in proposito, quia illa relatio, ut dictum est, non est per se, sed per accidens terminus actionis. Dico ergo quod Pater causat per accidens paternitatem in se et accidentaliter per accidens filiationem in Filio et hec est sententia Simplicii, ubi supra.

Ad secundam nego minorem. Nec probatio valet, quia fundamentum paternitatis non est egisse quod transit in preteritum, sed homo vel equus qui est vere pater qui generat vel genuit in preterito. Et hoc patet cum dicit distinctione 31, questione 1, articulo 3, propositione 1 in prima ratione quod non est concedendum quod proprietates sint in essentia divina tanquam in primo subiecto vel fundamento alioquin denominaret eam, igitur paternitas secundum eum denominat fundamentum in quo est. Quis autem diceret quod paternitas denominat genuisse, quia, licet homo vel equus sit Pater genuisse, tamen nunquam fuit, nec est Pater.

Ad confirmationem falsum est quod assumitur, scilicet quod relationes producentis et producti sint idem quod producere ex productis. Et, si esset verum, esset totaliter ad oppositum, quia constat quod producere et produci sunt vere et realiter extra animam, aliter nec Pater realiter produceret Filium, nec Filius esset realiter a Patre productus, quod nullus sane mentis diceret.

Ad rationem tertie propositionis nego minorem et ad probationem dico quod ad hoc quod relatio scientie ad scibile sit, necesse est ipsum scibile esse vel in se, vel in suo representativo et quando dicitur quod scientia potest manere re destructa et penitus annihilata, dico quod scientia non potest manere sic quod actu referatur ad rem illa re penitus annihilata in se et in suo representativo, licet sit possibile per divinam potentiam quod absolutum scientie maneat re sic annihilata sine respectu attingentie ad ipsum, et idem dico de relatione actus intellectus ad intelligibile et visionis ad visibile, et ideo concedo sicut alias concessi quod per divinam potentiam poterit quis habere actum intellectus formaliter in intellectu et non intelligere, quia, si Deus annihilaret obiectum in se et suo representativo conservando actum in intellectu alicuius, talis habet actum, sed non intelligit, quia actus ille non fundabit respectum attingentie ad obiectum, et idem dico de visione et similibus.

Ad rationes quarte propositionis ad primam dico quod, licet nulla res possit per se acquiri in subiecto nullo agente, potest tamen aliqua res acquiri per #V 139-r #V b accidens in subiecto. Nullo agente per se ipsum attingente per se, et sic est in proposito, quia dealbans in occidente, licet non attingat per se album quod est in oriente, attingit tamen ipsum per accidens, immo accidentaliter per accidens sicut similitudo in eo producta accipitur per accidens producitur, ut patet ex dictis, vel potest dici quod in productione cuiuscumque absoluti producuntur in ipso omnes forme, tam absolute quam respective ad quas est in potentia naturali sub esse potentiali, quia dans naturam dat omnia que sequuntur naturam et omnes tales forme consequuntur naturam rei sub esse possibili vel potentiali, licet non sub esse actuali. In eductione tamen istarum formarum de potentia ad actum est differentia, quia forme absolute quarum esse est ad se non educuntur de potentia ad actum nisi per actionem agentis et transmutantis naturam vel substantiam de cuius potentia educuntur. Forme vero relative, quarum esse est ad aliud, possunt deduci de potentia ad actum per actionem agentis et transmutantis aliquid aliud, etiam si non attingat vel transmutet matertiam vel subiectum de cuius potentia educuntur. Cuius ratio potest esse duplex. Prima, quia secundum modum et naturam formarum est modus eductionis earum de potentia ad actum et, quia forme absolute sunt aliquid in se et ad se, eductio earum de potentia in actum est ad se et in se, et ideo non possunt educi nisi per actionem agentis attingentis. Forme autem relative non sunt aliquid in se et ad se, sed ad aliud, et ideo eductio earum de potentia in actu est eductio ad aliud vel eductio alterius, et per consequens possunt educi per actionem agentis attingentis aliquid aliud. Hoc est sententia Simplicii Super Predicamenta dicentis quod multi errant circa generationem et corruptionem relationis, quia non generatur nec corrumpitur nisi in comparatione ad aliud. Secunda ratio est hec quod ad hoc quod relatio existens in aliquo sub esse possibili sit in illo sub esse actuali non realiter aliud nisi terminus in actu, et ideo ad hoc quod educatur de potentia in actu sufficit actio attingentis terminum et ponentis ipsum in actu.

His premissis patet quod aliqua res potest acquiri in subiecto subesse actuali nullo agente ipsum attingente et aliqua non, et per consequens patet quid dicendum ad rationem. Patet etiam quod in illo albo existente in oriente nulla nova res producitur ad productionem albi producti in occidente que non esset in ipso sub esse potentiali albi, sed illamet que erat in ipso subesse potentiali propter positionem termini est subesse actuali et per hoc vitantur multe difficultates de productione relationis.

Ad secundam maior est vera de realitate coniungente aliqua duo existentia per inexistentiam in utroque, non autem de realitate coniungente que tantum est unius inexistentis, alterius autem terminative, sicut est in propositum. Relatio enim non est res vera que sit in ambobus relativis, sicut expresse determinat Avicenna III sue Metaphysice, capitulo de relatione, ubi ex intentione movet istam questionem an relatio una numero et subiecto sit inter duo habens duos respectus et determinat eam distinctionem. Dico ergo quod unumquodque relativorum in se habet intentionem respectu alterius que non est intentio illa quam habet in se aliud respectu illius declarat de paternitate dicentis quod paternitas non est in Filio, sed in solo Patre, et idem iudicium est de aliis; ergo etc.

Ad tertiam nego minorem et ad probationem dico quod Commentator in eodem commento est ad oppositum. Nec dicit Commentator quod Aristoteles extimatur. Sed extimantur, scilicet illi de quibus dicitur in 12, quod quidam putaverunt relationem esse de secundis intellectis, et quod Commentator dicat oppositum patet per ver- #V 139-v #V a -ba precedentia et sequentia per verba quidem precedentia immediate, ubi sic inquit: ens autem quod est in re et quod differet ab ente in anima est illud quod significat aut quid, aut quale, aut quantum, aut aliud continuum cum alio et hec sunt cetera predicamenta, igitur secundum eum omnia predicamenta, et sic relationes sunt aliquid in re extra, sed non in intentione seu anima.

Idem etiam patet per verba immediate sequentia. Subdit enim statim quod dicendum est ens per accidens et in anima et perscrutandum est de ente perfecto, quod est extra animam. Constat autem quod perscrutatur ibi de relatione, igitur per eum est ens extra animam, etc.

Contra secundam conclusionem sunt multi doctores et isti sunt inter se diversi, quia quidam dicunt quod, licet aliqua relatio sit res distincta a suo fundamento, non tamen omnes, quia relatio dependens creature ad Deum, ut dicunt est eadem realiter creature.

Scotus in II, distinctione 1, questione 5, articulo 2

Quidam alii dicunt quod universaliter omnis relatio realis in creaturis est eadem realiter suo fundamento.

Primo, arguuntur sic: illud quod dicitur proprie inesse alicui sine quo illud non potest esse sine contradictione est idem realiter illi relatio creature puta lapidis ad Deum proprie inest lapidi et sine ea non potest esse lapis sine contradictione, igitur illa relatio est idem realiter lapidi. Maior patet, quia, sicut contradictio dicta de aliquibus est via concludendi distinctionem, ita etiam impossibilitas recipiendi predicationem contrariorum pertinentium adesse est via concludendi per identitatem inesse et hoc ubi est dependentia essentialis que requirit distinctionem manifestam. Et confirmatur, quia impossibilitas quod a sit sine b aut est propter identitatem b ad a aut propter prioritatem aut simultatem in natura, igitur, si b non sit prius naturaliter quam a nec necessario simul natura et esse non potest a absque b, sequitur quod a sit idem b. Si autem sit aliud et posterius eo, non est verisimile quod naturaliter non possit esse sine contradictione sine eo. Ideo hoc quod inest alicui proprie sicut relatio inest fundamento, hoc est ita inest quod, si esset aut posterius esset natura tale, nec prius est natura, nec simul est natura cum eo cui inest, ideo, si necessario requiritur adesse eius quod illud aliter non potest esse sine illo realiter. Necessario est idem sibi realiter et sic est in proposito, ergo. Patet maior. Minor est manifesta, quia sicut in eo possibile est lapidem esse sine Deo, ita impossibile est lapidem esse sine dependentia eius ad Deum. Nam, si possit esse sine dependentia, ita posset esse sine termino huius independentie. Non enim est incompossibilitas essendi absque termino nisi propter ipsam dependentiam.

Preterea, quod uniformiter dicitur de omni alio a termino nulli dicto ad terminum accidit, sed talis relatio communis omni creature uniformiter dicitur de omni alio a Deo ad ipsum Deum, ergo nulli accidit, et ita est idem fundamento. Maior probatur, quia, si alicui accidit, pari ratione et alteri, utputa si relatio effectus ad causam accideret lapidi, et per consequens esset res alia a lapide, pari ratione ipsa haberet relationem effectus ad Deum, et tunc accideret sibi alia relatio effectus et sic in infinitum.

Rationes aliorum

Preterea, quidam alii arguunt sic: essentialior et maior est dependentia posteriorum a priori quam prioris a posteriori. Sed quodcumque accidens realiter distinctum a subiecto dependet ab ipso, ergo essentialius et magis dependet ab ipso quam econverso subiectum dependeat ab accidente. Sed non obstante ista maiori dependentia Deus potest absolvere accidens quodcumque distinctum realiter a subiecto ab ipso subiecto, ergo #V 139-v #V b multo magis econverso, potest absolvere subiectum a quocumque accidente realiter ab ipso distincto. Sed, si huiusmodi relatio dependentie creature ad Deum distingueretur realiter a creatura, esset eius accidens.

Preterea, si huiusmodi relatio dependentie est res distincta a suo fundamento, quero a quo causatur effective an causatur effective a fundamento, an non. Si sic, cum omnem actionem cause secunde Deus posset suspendere. Sequitur quod possit esse fundamentum sine huiusmodi dependentia, quod est falsum. Si non, sed a Deo, idem sequitur quod Deus causando effectum aliquem priorem non necessitatur ad causandum aliquem posteriorem distinctum realiter a priori, et ita poterit causare fundamentum non causando eius dependentiam si sit res distincta a fundamento. Hoc etiam est impossibile, ergo.

Preterea, illud quod eadem productione accipit esse per se cum alio non distinguitur realiter ab eo, sed relatio dependentie creature ad Deum eadem productione accipit esse per se cum creatura. Maior patet, quia que realiter distinguuntur diversis productionibus producuntur, aliter eadem productio terminaretur ad duas res distinctas realiter, quod est impossibile. Minor probatur, quia, si alia productione producitur dependentia et alia fundamentum, ergo sunt ibi due creationes, quod non est verum, quia tunc prima posset absolvi a secunda, et per consequens fundamentum posset poni inesse sine respectu dependentie, quod est impossibile.

Preterea, illud quod dependet ab aliquo se ipso circumscripto omni eo, quod non est ipsum non dependet ab ipso per aliud a se ipso distinctum. Creatura dependet realiter a Deo se ipsa circumscripto omni eo, quod non est ipsa. Maior patet. Minor probatur.

Primo, quia posita aliqua creatura circumscripto omni eo, quod non est ipsa vel illa dependet realiter a Deo, vel non. Secundum dari non potest cum sit effectus eius. Relinquitur ergo primum, et sic intentum.

Secundo, quia quod non dependet nisi per aliud non dependet simpliciter, sed secundum quid. Creatura autem quecumque dependet a Deo simpliciter; ergo etc.

Tertio, quia illud quod dependet ab aliquo se ipso, magis dependet quam illud quod dependet quodammodo. Hoc patet, quia quod dependet se ipso, dependet primo, quod autautem dependet quodammodo, non dependet primo. Quod autem est primo tale magis, est tale quam illud quod non est primo tale, igitur, si creatura puta lapis non dependet a Deo se ipso, sed dependentia que sit res distincta ab eo, sequitur quod dependentia lapidis que se ipsa dependet a Deo magis dependet quam lapis. Hoc autem non est verum, quia illud quod non dependet ab alio non tantum causaliter propter aliud, non magis dependet quam illud, sed respectus dependentie dependet causaliter propter fundamentum. Nam quia fundamentum dependet antecedenter, ideo respectus dependentie dependet consequenter.

Pro secundo modo dicendi sunt multe rationes. Adducam tamen eas contra quartam conclusionem et ideo pertranseo ad presens.

Responsio ad rationes Scoti. Franciscus de Marchia in II, questione 8, articulo 2

Ad rationes prime opiniones.

Ad primam dicunt aliqui et satis rationabiliter quod Deum facere aliquam creaturam sine dependentia ad ipsum potest intelligi dupliciter: vel quia facit sine dependentia positiva, vel sine dependentia negativa. Vocant dependentiam positivam illum respectum realem positivum quo mediante omne aliud a Deo dependet actualiter ab eo. Dependentiam autem negativam vocant quando aliqua res non potest esse sine alia circumscripto etiam quocumque tali respectu ad ipsam.

His premissis dicunt quod non est impossibile Deum absolvere fundamentum huius dependentie realis positive ab ipsa dependentia positiva. Nunquam tamen potest absolvere ipsum a dependentia negativa, quia non potest facere quin semper huiusmodi fundamentum puta creatura requirat necessario terminum ad sui existentiam, videlicet ipsum Deum. #V 140-r #V a Et ad probationem quando dicitur quod fundamentum non requirit terminum nisi propter respectum eius ad ipsum Deum, dicunt quod falsum est, immo prius ordine nature recipit sive exigit terminum quam habeat respectum ad ipsum. Ideo enim fundamentum habet respectum et connexionem ad terminum, quia preexigit ipsum et non econverso, quia habet respectum, ideo requirit terminum, prout isti imaginantur. Sed, licet ista solutio sit satis rationabilis, potest tamen aliter dici.

Primo quidem quod in maiori implicatur contradictio, quia quod proprie inest alicui, non est idem illi. Nihil enim est realiter in se ipso proprie loquendo, igitur implicatio contradictionis est quod aliqud proprie insit alicui et tamen sit illi idem realiter, prout assumitur in maiori.

Secundo, posito quod ly ‘inesse’ posset trahi ad bonum intellectum, adhuc maior non est simpliciter vera, quia rectitudo et curvitas insunt linee et non potest esse linea sine rectitudine vel curvitate sine contradictione, et tamen rectitudo et curvitas non sunt idem realiter linee etiam per rationes eorum. Idem patet de pari et impari respectu numeri, et sic de similibus. Neque valet si dicatur quod, licet linea non possit esse sine rectitudine et curvitate coniunctim, potest tamen esse sine rectitudine vel curvitate disiunctim, quia potest esse sine quolibet eorum per se sumpto et hoc sufficit. Hec evacuatio nulla est, quia vel Deus potest facere rem sine omni eo quod proprie inest sibi et realiter distinguitur ab ea, vel non. Si sic, igitur poterit facere lineam que non sit recta nec curva et numerum qui non sit par vel impar, quod est impossibile propter implicationem contradictionis. Si non, maior non est universaliter vera, et per consequens per eam non probatur quod Deus possit facere creaturam sine respectu dependentie ad ipsum, quod est propositum.

Preterea, probatio sua prima probat quod linea possit esse sine rectitudine et curvitate coniunctim, sicut divisim vel disiuncti, quia vel impossibilitas quod linea sit sine rectitudine et curvitate est propter identitatem ipsorum, vel alicuius eorum ad lineam aut propter prioritatem, aut propter simultatem eorum in natura. Non propter simultatem, nec prioritatem, ut patet, igitur per identitatem per probationem suam. Nec valet ulterius si dicatur quod rectitudo et curvitas sunt idem realiter linee, quia rationes illius doctoris per quas probat quod omnis relatio cuius fundamentum potest esse sine termino est res distincta a suo fundamento sunt ad oppositum.

Primo, illa que dicit quod illud non est idem realiter a sine quo a potest esse realiter absque contradictione. Constat autem quod linea potest esse realiter sine curvitate, igitur non est realiter curvitas et similiter de rectitudine.

Secundo, illa que dicit quod nullum fundamentum continet perfectam identitatem oppositam formaliter. Deductio est evidens, ergo. Maior non est universaliter vera, etiam ex dictis eorum. Distinguo igitur de contradictione, quia quedam est formalis, quedam per illationem et concedo quod illud sine quo res non potest esse sine contradictione formali sive tale insit, sive non, quia illud non facit ad propositum est idem realiter illi. Illud autem sine quo res non potest esse sine contradictione per illationem non oportet quod sit idem realiter illi, aliter Deus esset idem realiter creature, et sic est in proposito, quia ad istam ‘creatura est’ sequitur iste ‘respectus dependentie creature ad Deum est’, sicut et ista ‘Deus est’. Et ad istam ‘respectus dependentie creature ad Deum non est’, sequitur ista ‘creatura non est’. Ratio huius est, quia talis respectus cum sit realis necessario ponitur positis extremis non minori necessitate quam rectitudo vel curvitas posita linea, et ideo sequitur respectus dependentie creature ad Deum non est, ergo Deus vel creatura non est, et quocumque dato semper sequitur creaturam non esse, quia sequitur Deus non est, igitur creatura non est. Potest etiam dici quod in il- #V 140-r #V b -la maiori proceditur a pluribus causis veritatis ad unam, quia quod creatura non possit esse sine tali respectu sine contradictione potest provenire vel quia respectus est idem realiter creature, vel quia creatura non potest sine termino dicti respectus sine contradictione unde, sicut linea pedalis potest esse sine respectu equalitatis, quia potest esse sine termino equalitatis per eum, ita non possit esse sine tali respectu si non posset esse sine termino, et tamen ex hoc non sequitur quod equalitas esset idem realiter linee. Sic est in proposito, nec probationes illius maioris concludunt.

Non quidem prima, quia maior est falsa, quia contradictio dicta de quibuscumque sive unum possit inesse alteri, sive non, est via probandi distinctionem inter illa, quia ita bene sequitur Deus est et creatura non est, igitur non sunt idem, sicut sequitur substantia est et quantitas non est, vel fundamentum est et relatio non est, ergo non est idem et tamen impossibilitas recipiendi predicationem contradictoriorum pertinentium adesse non est in quibuscumque via concludendi identitatem inesse, quia non sequitur creatura non potest esse sine Deo sine contradictione, igitur Deus est idem realiter creature, igitur non est verum quod sicut contradictio dicta de aliquibus est via etc, sicut asserit illa maior.

Nec valet si dicatur quod illa maior non tenet ubi est dependentia essentialis que requirit distinctionem manifestam, quia ex quo non est universaliter vera, pari ratione dicatur ei quod non tenet de respectu dependentie, quia pari ratione dicetur quod dependens non potest esse sine termino dependentie, licet non sit idem realiter ei. Et, si dicatur quod non est verum de dependentia, sic de termino dependentie petitur principium, quia hoc est quod queritur et assumitur sine probatione.

Secunda propositio etiam est nulla, quia maior est insufficiens, quia impossibilitas quod linea sit sine rectitudine et curvitate non est propter identitatem istorum vel alicuius eorum ad lineam, ut patet ex dictis, nec propter prioritatem, nec propter similitatem in natura, ergo. Maior est insufficiens etiam in proposito quod creatura non possit esse sine respectu dependentie ad Deum non est causa identitas, nec prioritas, nec simultas in natura, sed causa est, quia creatura non potest esse sine termino talis dependentie, ut patet ex dictis.

Ad secundam rationem principalem qui vellet cavillare negaret maiorem, quia, si omni dicto ad terminum accidit, adhuc uniformiter dicitur de omni alio termino nulli dicto ad terminum accidat, igitur non oportet quod illud quod uniformiter dicitur de omni alio a termino nulli dicto ad terminum accidat. Nec valet si dicatur quod in proposito non possit acidere omni dicto ad terminum propter duo. Primo, quia multi negarent assumptum. Dicerent enim quod respectus dependentie non habet relationem ad Deum, quia relationis non est relatio, sed solum est illud quo per se terminus productionis divine refertur ad ipsum. Secundo, quia maior vel est universalis, vel particularis tantum. Si particularis, nihil concludit, quia ratio peccat in forma. Si universalis, debet tenere in omni materia quod non est verum, ut patet ex instantia data. Quicquid tamen sit de maiore, nego minorem, quia, licet talis relatio dicatur de omni alio a Deo, non tamen uniformiter, quia aliter dicitur de relatione dependentie que se ipsa dependet, cum sit essentialiter dependentia et aliter de fundamento dependentie, quia non dependet forma se ipso, cum non sit essentialiter dependentia, igitur ratio nulla.

Ad tertiam potest multipliciter dici. Primo, per interemptionem minoris in qua dicitur quod Deus potest absolvere accidens quodcumque distinctum realiter a subiecto ab ipso subiecto, quia relatio saltem aliqua per eos realiter distincta suo fundamento, et tamen implicatio contradictionis est relationem esse et fundamentum relationis non esse, quia relatio, secundum Simplicium et Avicennam, non est nisi habitudo fundamenti ad terminum, ergo, si relatio est habitudo fundamenti ad terminum et, si fundamentum non est habitudo fundamenti ad terminum, non est, et sic contradictio.

Secundo potest dici quod assumitur non causa pro causa, quia magis vel minus dependere ab huiusmodi dependentia vel econtra. Non est causa impossibilitatis contradicte, sed sic dependere a Deo quod impossibile sit creaturam esse sine eo quod sine dependentia nequit intelligi. Posset etiam dici quod Deus potest facere fundamentum dependentie sine dependentia positiva, sed non sine #V 140-v #V a dependentia negativa si quis voluerit tenere illam viam.

Ad quartam concedo quod talis respectus causatur a Deo non quidem per se, sed per accidens, quia per se terminus creationis est ipsa creatura, ad cuius positionem ponitur necessario talis respectus. Et quando dicitur quod Deuss causando effectum priorem etc, dico quod Deus causando effectum priorem non necessitatur ad causandum effectum posteriorem qui est per se terminus productionis, et ideo prius absolutum potest causari sine posteriori absoluto, sed causando effectum priorem necessitatur non quidem simpliciter cum sit agens liberum, sed ex suppositione ad causandum effectum qui est per accidens terminus productionis, quia talis effectus necessario sequitur ad positionem effectus per se producti, sic est in proposito. Posset etiam concedere qui vellet tenere illam viam de dependentia positiva et negativa quod Deus potest causare fundamentum dependentie sine dependentia, et tunc creatura non dependet a Deo positive, sed tantum negative, ut dictum est.

Ad quintam concedo quod illud quod eadem productione accipit esse per se cum alio non distinguitur realiter ab illo. Hec est enim via per quam Aristoteles IV Metaphysice probat quod ens et unum sunt idem et eadem natura, quia scilicet eadem generatione generantur et eadem per se corruptione corrumpuntur. Sed dico quod relatio dependentie, licet producatur eadem productione cum suo fundamento, non tamen per se, sed per accidens, quia relatio non est per se principium, nec terminus actionis, secundum Philosophum V Physicorum.

Ad sextam dico quod aliquid dependere ab alio se ipso circumscripto etc. potest intelligi dupliciter, scilicet fundamentaliter et formaliter. Et concedo quod fundamentum dependentie puta lapis dependet fundamentaliter a Deo se ipso circumscripto omni eo quod non est ipsum, quia ad huiusmodi dependentiam nihil aliud requiritur per modum fundamenti, non tamen dependet se ipso formaliter a Deo, quia ad talem dependentiam requiritur per modum fundamenti respectus dependentie qui non est lapis. Dependentia vero per oppositum dependet a Deo formaliter se ipsa, quia nulla alia dependentia realiter a se distincta. Proprie tamen loquendo non dependet fundamentaliter ab eo, ut patet.

His premissis concedo quod illud quod dependet ab aliquo se ipso etc fundamentum non dependet fundamentaliter per aliquid a se distinctum. Potest tamen dependere formaliter per aliquid a se distinctum et similiter quod dependet ab aliquo se ipso formaliter non dependet formaliter per aliquid formaliter a se distinctum. Et tunc ad minorem dico quod creatura puta lapis vel homo dependet a Deo se ipsa fundamentaliter, non autem formaliter. Et ad probationem minoris.

Ad primam potest dici dupliciter. Primo, quod casus non est possibilis, quia lapis non potest dependentie poni circumscripta que tamen non est lapis, ut patet ex dictis. Secundo, admittatur casus ab aliquo diceretur quod talis creatura dependet a Deo fundamentaliter, non tamen formaliter. Et, si quis concederet, quia respectus dependentie potest poni inesse circumscripta omni re creata distincta, habet dicere quod talis respectus dependet formaliter se ipso, sed non fundamentaliter.

Ad secundam dico quod illud quod non dependet fundamentaliter nisi per aliud non dependet simpliciter, sed illud quod non dependet formaliter nisi per aliud, dum tamen se ipso dependeat fundamentaliter vere et realiter dependet simpliciter ab illo a quo dependet etc. Sic est in proposito.

Ad tertiam dico quod illud quod dependet ab alio se ipso formaliter non magis dependet quam illud quod dependet ab alio formaliter. Dum tamen dependeat fundamentaliter se ipso, et sic est in proposito, ut patet. Et ideo ratio nulla.

Roddendon in I, distinctione 2, questione 1, articulo 2

Contra tertiam conclusionem est quedam opinio que po- #V 140-v #V b -nit quod relatio non est aliquid, sed aliqua, quia non est fundamentum precise nec terminus precise, sed fundamentum et terminus. Distinguunt tamen de relatione, quia uno modo potest accipi pro conceptu mentis; sic est equalitas. Alio modo, pro rebus; sic non est nisi illa duo que relata dicuntur et exemplificant de similitudine. Similitudo enim, ut dicunt, non est nisi illa duo que dicuntur similia unde hoc nomen ‘similitudo’ et universaliter hoc nomen ‘relatio’ secundum eos est nomen collectivum, sicut hoc nomen ‘populus’.

Ista positio non habet rationes speciales, quia ponentes eam solum probant quod relatio non sit res distincta a rebus absolutis, sed non probant, licet ponant quod sumpta pro rebus sit fundamentum et terminus et, quia rationes probantes relationem non esse rem distinctam a rebus absolutis adducentur contra quartam conclusionem, pertranseo.

Ockham in I, distinctione 3, questione 1, articulo 1

Contra quartam conclusionem est communis opinio multorum hominum pro qua quidam arguunt primo sic: omnis res realiter distincta ab alia re potest intelligi alia non intellecta et maxime si neutra illarum sit pars alterius. Sed impossibile est illam rem que est relatio intelligi sine omni alia re, igitur. Maior videtur manifesta, quia non plus dependet intellectio unius rei totaliter desperate ab alia re distincta quam intellectio effectus ab intellectione cause sue essentialis, sed non est inconveniens, nec includit contradictionem illud quod est effectus intelligi sine sua causa intellecta, igitur eodem modo si similitudo vel alia talis relatio sit alia res ab absolutis et a relatione correspondente non repugnat sic intelligi non intellecto absoluto et nulla intellecta alia relatione. Minor probatur, quia, si aliquis intelligat similitudinem Socratie et Socrates sine similitudine correspondente, poterit scire Socratem esse simile et tamen dubitare an sit alicui alteri similis. Et eodem modo poterit aliquis scire aliquem esse patrem et tamen nescire utrum habeat filium, immo imaginetur an habere possit filium.

Preterea, omni modo relativorum in predicamento relativo aliqua extrema possunt summe distare, ergo aliqua res fieri in uno extremo nulla re positiva facta in alia, ergo, si relatio sit alia res, potest uni extremo advenire aliqua relatio nulla facta in extremo alio.

Confirmatur, quia omnis causa agit in determinata distantia. Fiant ergo talia duo extrema extra illam determinatam distantiam. Hoc posito poterit aliquod agens creatum, secundum convenientem distantiam, approximari uni extremo, ergo poterit habere effectum suum in illo extremo nil causando in alio unde sint duo corpora unum album, aliud nigrum, tantum distantia per potentiam divinam quod quodcumque agens creatum est presens uni insufficienter approximatum ad causandum quemcumque effectum suum relativum sive absolutum in aliquo alio extremo. Hoc facto poterit per divinam potentiam aliquod agens respectu albedinis determinate approximari corpori nigro nihil causando in alio corpore albo respectu cuius improportionabiliter distat, et tunc erunt duo corpora alba, et per consequens similiter et tamen nihil reale causatur de novo in alio, igitur similitudo illa non est alba res et eodem modo arguitur de quibuscumque aliis relativis.

Preterea, Deus potest facere omne absolutum sine omni posteriori, ergo eadem ratione poterit Deus facere duo absoluta alba sine omni posteriori, igitur sine omni tali relatione et tamen ista erunt similia, ergo similitudo non est alia res.

Preterea, qua ratione una relatio esset alia res ab absolutis et alia, et per consequens qua ratione similitudo et equalitas paternitas filiatio essent res alie eadem ratione diversitas distinctio etc essent alie res, sed talia non sunt alie res; igitur. Probatur minor, quia, si distinctio #V 141-r #V a vel diversitas sit alia res ab absolutis, igitur illa diversitas distinguitur ab absolutis, et per consequens realiter referatur ad illam rem absolutam, ergo alia ratione, et per consequens illa relatio est realiter diversa a prima, igitur per aliam est diversa et de ista arguitur sicut de prima et erit processus in infinitum sic quod in qualibet re erunt distincte realiter infinite, quod est absurdum.

Preterea, arguitur in speciali contra diversos modos relativorum et primo contra primum et probatur quod duplum dimidium simile et equale et idem que pertinent ad primum modum non sune alie res. Sic illa que proprie insunt aliquibus sine quibus illa non possunt esse sine contradictione sunt eadem realiter cum illis, sed similitudines ille proprie insunt illis albis et ille equalitates illis equalibus et iste identitates illis eisdem et illa dupleitas et illa dimidietas isti duplo et isti dimidio et impossibile est sine contradictione ista alba esse sine similibus et ista equalia sine istis equalibus, et sic de aliis, igitur iste relationes sunt eedem realiter cum istis absolutis.

Preterea, accipio dupleitatem alicuius dimidii et quero si sit vera res distincta aut divisibilis, aut indivisibilis. Non potest dici quod indivisibilis, quia nullum accidens indivisibile potest esse primo in aliquo subiecto divisibili, tum quia, si sit indivisibile, oportet quod sit totum in toto et totum in qualibet parte eius, sicut est de anima intellectiva, igitur simpliciter dupleitas indivisibilis est tota in toto dimidio et in qualibet parte dimidii, tamen in quocumque est subiective aliqua forma ipsum potest denominari ab ea, sicut in quocumque est albedo primo. Ipsum vere potest dici album, igitur, si ista dupleitas sit in qualibet parte, quelibet pars vere esset dupla respectu eiusdem, et per consequens aliqua pars esset minor aliquo et dupla eiusdem. Si autem ista dupleitas est accidens divisibile aut est divisibile in partes eiusdem rationis, aut in partes alterius rationis. Si in partes eiusdem rationis eodem modo erit pars dupla sicut totum est duplum, quod est manifeste fasum. Si vero sit divisibile in partes alterius rationis.

Contra: quandocumque partes alterius rationis faciunt per se unum se habent sicut materia et forma et nunquam distincta loco et subiecto, et ideo in qualibet parte dupli essent omnes iste partes, et per consequens omnes iste partes facerent dupleitatem, et ita adhuc quelibet pars esset dupla et eodem modo potest argui de equalitate et multis aliis talibus.

Preterea, contra modum secundum sic: si causalitas vel productio qua dicitur aliquis pater filii sit alia res aut est prior natura ipso effectu producto, aut simul natura, aut posterior natura. Non prior natura, quia relatio essentialiter dependet tam a fundamento quam a termino, et per consequens neutro est prior natura, sed effectus productus est terminus illius respectus si sit res distincta, ergo non est prior natura termino. Item correlationes secundum illos qui ponunt relationes esse res distinctas sunt simul natura, ergo respectus cause et respectus effectus correspondentes sunt simul natura, sed constat quod respectus effectus non est prior natura ipso effectu, igitur nec respectus cause est prior natura eadem et eodem modo patet quod non est simul natura cum illo effectu, nec potest poni quod sit posterior natura, quia tunc prior natura esset effectus in rerum naturam quam produceretur et cum nil producatur de novo postquam est, sequitur quod nunquam effectus producetur de novo a quacumque causa creata, quod est absurdum.

Preterea, si ita esset, sequeretur illud absurdum quod quodlibet agens creatum quandocumque aliquid causaret quod ipsum necessario mutaretur et moveretur ad ali- #V 141-r #V b -am unam rem positivam, et ita quandocumque sol calefaceret ista inferiora, oporteret quod reciperet de novo tot res novas quot res calefacit.

Ex hoc arguitur ultra, quia quando sol calefacit hoc lignum, sol recipit unam novam rem in se ipso et in isto ligno sunt partes infinite, igitur infinite tales res recipientur in sole quo nil est absurdius.

Preterea, contra tertium sic probatur quod in scientia non sit res alia talis respectu scilibis, quia secundum istos qui ponunt relationes esse tales res, si sit relatio realis, oportet quod extrema sint in actu, sed manente illa qualitate in anima sive obiectum sit, sinesive non, esset essentialiter scientia. Confirmatur, quia maxime videretur talis res ponenda in notitia intuitiva alicuius rei cuius existentiam requirit, sed ibi non est talis res alia, quia per potentiam divinam destructa re et conservata notitia intuitiva vere dicitur intellectus vel potentia cognoscere rem intuitive sicut prius, igitur nullum talem rem oportet ibi ponere.

Preterea, probatur quod ista conclusio sit de mente Philosophi et Commentatoris. Primo sic: non magis exprimit Philosophus intentionem suam quod unum relativum significet talem rem quam aliud, sed ipse ponit multa nomina relativa que non significant tales res distinctas; ergo. Probatur minor, quia V Metaphysice ponit quod duplum et dimidium etc sunt ad aliquid penes primum modum, sed ista non significant relationes et tales res alias secundum eum. Minor probatur esse de intentione Philosophi, quia, secundum intentionem eius, numerus qui est duplus non est talis res per se una, igitr nec dupleitas. Assumptum probatur, quia, secundum intentionem Philosophi, omnis res per se distincta totaliter ab omni alia re vel est simplex, vel est composita et, si sit composita, vel ex partibus eiusdem rationis, vel alterius, quorum nullum de numero potest dici.

Secundo sic: secundum Principia Philosophi, nunquam predicatum accidentale significans veras res distinctas realiter a suis subiectis vere predicatur de subiecto illo accidente non existente, sicut nunquam aliquid dicitur album si nulla albedo sit, sed ad aliquid vere predicatur de aliquo quod deberet esse subiectum etiam si nulla talis res sit in eo, quia, secundum Philosophum V Metaphysice, ita dicitur calefactum ad calefactibile sicut calefaciens ad illud quod calefacit, sed per hoc precise quod aliquid potest calefacere non habet aliquam talem rem in se.

Tertio sic: secundum Philosophum V Physicorum, ad relationem non est motus, sed, si relatio esset alia res, posset vere esse motus ad relationem.

Quarto sic: Philsophus V Physicorum habet pro inconvenienti quod omne movens moveatur et loquitur de motu secundum quod est communis ad motum proprie dictum et ad simplicem mutationem, sed, si essent tales res distincte, sequeretur quod omne movens moveretur, quia vere reciperet in se aliquam unam rem quam prius non habebat. Ex his igitur concluditur quod intentio Philosophi fuit quod omnis res per se una sive simplex sive composita sit vere absoluta, igitur.

Responsio ad Ockham

Ad istam per ordinem primo reduco rationem contra eum. Secundo, ostendam eam in multis deficere. Tertio, respondebo ad ipsam.

Et quantum ad primum reduco rationem contra eum dupliciter. Primo, quia ipse ponit quod unio sit relatio sive res et quod sit alia res a rebus unitis, ergo per formam rationis sue. Sequitur quod aliquis possit scire unionem et illud quod unitur sine eo cui unitur, sic poterit scire materiam vel naturam humanam esse unitam et tamen dubitare an sit alicui alteri unita si forma sua sit bona.

Secundo, quia iste tenet propter dicta sanctorum quod paternitas vere et realiter est in Deo et quod paternitas non est formaliter divina essentia. Ratio eius est, quia essentia est Filius et pa- #V 141-v #V a -ternitas non est Filius, sic similiter essentia et Filius distinguitur formaliter, quia essentia est Pater et Filius non est Pater. Distinguitur enim formaliter: secundum istum, non est aliud nisi quod unum istorum est aliqua res absoluta vel respectiva et alterum non est illa res sicut essentia est Filius et Pater non est Filius. Tunc sic: omnis res distincta realiter ab alia re potest intelligi alia non intellecta et maxime si neutra illarum sit pars alterius, sed Pater in divinis est res distincta realiter a Filio et paternitas que vere est et realiter in Deo est distincta a filiatione et Filio, ut patet per eum. Et constat quod unum illorum non est pars alterius, igitur poterit aliquis intelligere Patrem in divinis et eius paternitatem non intellecto Filio nec eius filiatione, et per consequens, iuxta deductionem suam, poterit aliquis scire in divinis esse Patrem et tamen nescire an habeat Filium, immo ignorare ab habeat vel possit habere Filium, cuius oppositum oportet eum concedere, quia, si hoc est inconveniens in creaturis, ut dicit, multo fortius in divinis. Secundo, ostendam rationem in multis deficere.

Primo, quia minor contradicit maiori, quia, si illa res que est relativo non potest intelligi sine omni alia re, sicut asseritur in minori, aliqua res non potest intelligi sine omni alia re, quod contradicit maiori sue.

Secundo, quia, si premisse sue sint vere, sequitur quod relatio non sit aliqua res absoluta, quod intendimus. Deductio patet sic arguendo: omnis res absoluta potest intelligi sine omni alia re. Hec patet si maior sua sit vera, sed illa res que est relatio non potest intelligi sine omni alia re, ut dicitur in minori; igitur relatio non est aliqua res absoluta.

Tertio, quia non sequitur ex premissis quod relatio non sit res distincta a rebus absolutis, sicut intendit, sed quod illa res que est relatio non sit realiter distincta ab omni alia re, quod est aperta contradictio et hec contradictio provenit, quia minor contradicit maiori.

Quarto, quia iuxta probationem minoris sue non sequitur quod relatio non sit res distincta a rebus absolutis, sed quod relatio non sit res distincta a relatione correspondente, utputa paternitas a filiatione, et sic de aliis, quod est evidenter falsum. Deductio patet, quia in minori non probatur quod relatio non potest intelligi sine rebus absolutis, sed quod non possit intelligi sine relatione correspondente.

Quinto, quia probat quod relatio realis non sit eadem realiter suo fundamento quod intendimus. Consequentia patet, quia, si paternitas Socratis sit eadem realiter Socrates et filiatio Platonis cum Socrate sit res realiter distincta a Platone, poterit intelligi paternitas Socratis et Socrates sine filiatione Platonis et Platone. Si maior sua sit vera, quod est impossibile secundum eum, quia tunc aliquis posset scire Socratem esse patrem et tamen nescire an habeat filium, immo poterit ignorare an possit habere filium, quod est inconveniens ad quod deducit. Sed forte dicetur quod ipse intendit probare quod relatio sit eadem realiter suo fundamento, sed quod non sit distincta res, quia non est res, sed vox tantum vel conceptus.

Hec autem evasio, si daretur, esset nulla. Primo, quia, si relatio non sit res frustra, queritur an sit distincta res.

Secundo, quia oppositum istius patet ex prima conclusione.

Tertio, quia ipse concedit in minori relationem esse rem. Dicit enim quod impossibile est illam rem que est relatio intelligi etc. Hec autem propositio esset nulla nisi relatio sit aliqua res, igitur.

Quarto, quia, si relatio non sit nisi vox tantum vel conceptus, adhuc minus valet ratio, quia certum est quod vox vel conceptus possunt intelligi sine omni alia re et presertim, si maior sua sit vera, et per consequens possibile est illam rem que est relatio intelligi sine omni alia re, quod contradicit minori sue. Dico ergo ad rationem quod duplex est intellectio confusa, scilicet et distincta et quicquid sit de confusa, maior non est vera de intellectione distincta si- #V 141-v #V b -cut patet etiam per eum de unione et rebus unitis et de paternitate et filiatione in divinis. Patet etiam per Philosophum et Commentatorem VII Metaphysice, ubi dicit quod accidentia propria, que a Commentatore vocantur accidentia copulata, non possunt intelligi sine subiectis. Impossibile est enim quod distincte intelligatur symitas sine naso et tamen, secundum Philosophum et Commentatorem, est res distincta ab eo, quia accidens eius et presertim maior nullam habet veritatem nec apparentiam in respectivis, quia, secundum Philosophum in Predicamenta, si quis distincte cognoscit unum relativum, cognoscit et reliquum, quia necesse est in utroque rationibus utriusque uti, et tamen constat correlativa realiter esse distincta. Nec probatio valet, quia magis dependet intellectio unius correlativi vel unius relationis ab intellectione alterius relationis quam intellectio eius quod est effectus ab intellectione cause, cuius ratio est, quia esse relationis et relativi est esse ad aliud, et ideo non potest intelligi sine alio. Esse autem eius quod est effectus puta esse lapidis non est esse ad aliud, sed ad se, licet esse effectus sub ratione effectus sit ad aliud, et sic non potest intelligi sine causa, quia implicatio contradictionis est quod intelligatur effectus sub ratione effectus et quod non intelligatur habere causam, licet non semper intelligatur que sit eius causa.

Ad secundum et eius confirmationem patet quid dicendum ex dictis, quia in extremo summe distantie nulla res noviter causatur que non fuit ante in ipso aliquo modo, sed per solam positionem alicuius extremi relatio que est in ipso erat sub esse potentiali sit in actu, ut patet ex solutione ad rationem primam quarte propositionis contra primam conclusionem. Potest etiam dici quod ista distantia vel non distantia nihil facit ad productionem effectus producti accipitur per accidens, quia non requiritur maior virtus ad producendum talem effectum in aliquo distanti per duas pedes quam in distanti per unum tantum, et per consequens potest produci in quocumque quantumcumque distante, ut dictum est in distinctione 19, questione 1.

Ad tertium patet quid dicendum ex his que dicta sunt ad ea que adducebantur contra secundam conclusionem. Dicerent enim aliqui quod de potentia Dei absoluta possunt esse duo alba sine similitudine formali, non tamen fundamentali et talia non essent formaliter similia, sed tantum fundamentaliter.

Secundo potest dici quod omne prius absolutum potest esse sine omni posteriori propter implicationem contradictorii, quia nulla creatura potest esse sine dependentia sui ad Deum. Ratio huius est, quia, licet dependentia sit simpliciter posterior creatura dependente, est tamen prior ipsa secundum quid, videlicet quantum ad esse dependens, sicut subiectum albedinis est posterius albedine quantum ad esse album, licet sit simpliciter prius ipsa et, quia implicatio contradictionis est creaturam esse et tamen non dependere a Deo et implicatio contradictionis est creaturam esse et dependentiam non esse unde, si esset implicatio contradictionis hominem esse et ipsum non esse album, implicatio contradictionis esset hominem esse sine albedine.

Potest etiam dici tertio quod non est bona consequentia. Deus potest facere omne absolutum sine omni posteriori, igitur duo alba absoluta sine omni posteriori. Potest enim Deus facere unitatem sine dualitate et est tantum implicatio contradictionis facere duas unitates sine dualitate, et ideo non sequitur quod, si Deus potest facere quodlibet album sine similitudine et omnisomni respectu posteriori, quod etiam possit facere duo alba sine similitudine omni tali respectu.

Preterea, ratio est contra eum, quia pari ratione qua Deus potest facere duo alba sine similitudine, si similitudo sit res alia, poterit facere duo extrema unita sine unione, ex quo unio ponitur res distincta per eum, quod tamen est falsum et contra eum.

Contra istam solutionem instatur dupliciter. Primo, quia, si similitudo sit alia res, tunc similitudo et simile se habebunt sicut albedo et album, ergo sicut impossibile est aliquid esse album sine albedine que sit res alia. #V 142-r #V a

Secundo, quia tunc poneretur frustra similitudo que esset alia res si sine tali re possent esse similia, sicut frustra poneretur albedo alia res a subiecto, si subiectum posset esse album sine tali albedine. Si quis vellet tenere illam viam, posset dicere ad primum quod similitudo et simile formaliter se habent sicut albedo et album, non autem similitudo et simile fundatur, et ideo conceditur quod, sicut impossibile est aliquid esse album sine albedine que sit alia res, ita impossibile est aliquid esse simile formaliter sine albedine que sit alia res.

Ad tertium dicendum quod, si sine similitudine possunt esse aliqua formaliter simili a frustra, poneretur similitudo distincta, sed hoc est impossibile. Item ratio potest reduci contra eum, quia secundum eum sine caritate potest esse aliquis Deo gratus, et tamen caritas non ponitur frustra.

Ad quartum ratio est contra eum, quia ipse ponit quod unio est alia res ab absolutis, igitur, si maior sua sit vera, omnis relatio est alia res a rebus absolutis.

Ad rationem autem patet quid dicendum ex dictis, quia relatio non refertur alia relatione, sed se ipsa, ut deductum fuit per Avicennam.

Contra solutionem istam instatur, quia ubicumque sunt distincti termini aliquarum relationum, ubiibi sunt distincte relationes. Sed ad istam instantiam responsum est supra. Est enim ratio Aureoli contra solutionem ad primam rationem prime propositionis sue contra primam conclusionem.

Ad quintum patet ex dictis que dicta sunt ad primam rationem contra secundam conclusionem quod minor non est universaliter vera, quia, licet sine quibus aliqua non possunt esse sine contradictione per illationem, et sic est in proposito unde, si ratio esset bona, esset contra eum, quia unio proprie inest extremis unitis et extrema possunt esse unita sine unione sine contradictione, et tamen per eum unio non est idem realiter rebus unitis. Advertendum tamen quod istam rationem adducit doctor iste contra Scotum. Et arguit sic ut sibi videtur ex datis ab eo consimiliter ei. Scotus enim arguit sic: illud quod dicitur proprie inesse alicui sine quo illud non potest esse sine contradictione est idem realiter illi et iste dicit quod eadem ratione illa que proprie insunt aliquibus etc. Sed ad veritatem posito quod propositio Scoti esset vera, que tamen non est, ut dictum est supra.

Preterea, propositio istius esset falsa, quia posito quod quodlibet extremum relationis possit esse sine omni relatione absque omni contradictione, non tamen sequitur quod ambo extrema possint esse absque contradictione sine relatione, igitur non est similis modus arguendi, quia non sequitur quelibet unitas potest esse sine dualitate, ergo due unitates possunt esse sine dualitate.

Preterea, licet rationem fundet in dictis Scoti, dicit tamen ex se quod impossibile est ista alba esse sine contradictione sine istis similitudinibus et ista equalia sine istis equalibus, et ex dictis sequitur contra eum quod relatio non est vox tantum vel conceptus, quia sequitur impossibile est ista alba esse sine istis similitudinibus, et tamen possibile est ista alba esse sine omni voce vel conceptu, et ideo iste similitudines non sunt voces tantum vel conceptus.

Ad sextum patet quid dicendum ex his que dicta sunt distinctione 19, questione 1, in solutione quarte rationis contra primam conclusionem. Concedo quod dupleitas sit forma divisibilis in partes alterius rationis, id est in partes quarum nulla est eiusdem rationis cum tota forma, sicut est forma circuli. Et ad probationem nego maiorem, quia partes circuli faciunt aliquod per se unum et non sunt eiusdem rationis cum toto circulo, et tamen non se habent ut materia et forma, immo distinguuntur loco et subiecto.

Ad septimam, primo reduco rationem, quia, si unio est res distincta a rebus unitis vel est prior natura ipsis extremis, aut simul natura, aut posterior. Non prior, nec simul per rationes ipsius. Si posterior, igitur prius natura essent extrema unita quam esset unio et, cum nihil uniatur alteri de nono postquam est unitum illi, sequitur quod nunquam aliquid unitur noviter alteri. Si deductio sua valet, quod est absurdum, dico er- #V 142-r #V b -go ad rationem quasi respectus quo Pater in creaturis refertur et ad Filium vel econtra et universaliter respectus quo effectus refertur ad suam causam est naturaliter posterior effectu. Et quando dicitur quod tunc prius naturaliter esset effectus in rerum natura quam produceretur, nego, quia secus est loqui de respectu et secus de productione qua producitur fundamentum talis respectus, quia nec iste respectus est illa productio, nec est econtra, igitur in ratione variatur medium.

Ad octavum non sequitur quod omne creatum quandocumque aliquid causaret etc, quia, si Pater habens unum Filium generet alium, non acquiritur nova paternitas, quia paternitate prima refertur ad ipsum, et sic de similibus. Concedo tamen quod, si Pater generet primo Filium, mutatur, quia paternitas est in ipso actualiter que prius non erat, et sic de similibus. Ex hoc tamen non sequitur quod acquirat aliquam novam rem que prius non esset in ipso aliquo modo, sed quod relatio que in ipso erat sub esse potentiali sit nunc in actu propter actualem positionem termini, ut patet.

Et ad illud quod additur de sole dico quod in sole sunt tot respectus quot sunt partes actu distincte in continuo. Et ideo, si tales sunt infinite, nullum est inconveniens quod respectus sunt infiniti. Posset etiam dici quod, sicut lignum est una res, ita in sole est tantum una relatio.

Ad nonum patet quid dicendum ex solutione ad rationem pro tertia propositione Aureoli contra primam conclusionem, quia hec ratio in nullo differt ab alia.

Ad rationes vero quibus probatur quod illa conclusio sit de mente Philosophi et Commentatoris. Respondeo ad primam et dico quod realis relatio dupli ad dimidium et dimidii ad duplum si sit res distincte a rebus absolutis, secundum Philosophum. Et quando dicitur quod numerus qui est duplus non est talis res per una, igitur nec dupleitas, dico quod, si numerus sit aliqua res extra animam, sicut multis videtur, dupleitas qua numerus duplus refertur ad dimidium esset vera res realiter distincta ab omni alia re absoluta. Si vero numerus non sit aliqua res extra animam, sicut isti videtur, tunc ratio non est ad propositum, quia tunc dupleitas quo numerus dicitur duplus non erit relatio realis et, si talis dupleitas non sit relatio realis, bene conceditur quod non sit res distincta ab absolutis, quia, si non est res, non est distincta res. Utrum autem numerus sit vera res extra animam vel non, videbitur alias.

Ad secundam nego minorem et ad probationem dico quod, si calefactivum vel potens calefacere refertur actualiter ad calefactibile, recte est ipsum habere actualiter relationem que sit res distincta. Si vero solum refertur aptitudinaliter, non oportet ipsum habere relationem actualiter, sed solum aptitudinaliter.

Ad tertiam patet ex dictis quod ad relationem non est motus per se, sed per accidens, nec hoc unquam negavit Aristoteles, et ulterius supposito quod relatio sit aliqua res si non sit res distincta a rebus absolutis. Ratio est ad oppositum, quia constat quod ad albedinem est motus, igitur ad similitudinem si similitudo, si ipsamet albedo.

Ad quartam patet quid dicendum ex solutione octave rationis.

Ad rationes principales

Ad primam nego minorem, quia omnis relatio realis in creaturis componit cum suo fundamento, ut apparebit in sequentibus questionibus, et ex hoc statim apparet quod album simile est compositius quam album solum.

Aliam rationem concedo et, si bene deducatur, credo eam concludere.