Preterea, considerari oportet circa distinctionem istam 31 in qua Magister principaliter agit de relationibus communibus sunt identitas similitudo et equalitas consuevit communiter queri: utrum iste sint relationes reales in Deo et, quia super distinctionibus 19 et 20 satis diffuse fuit ostensum quod sic dimitto materiam istam tanquam alibi pertractam, et ulterius, quia questiones quas Magister movet super distinctione 32 ex qualitate perfectionis divinarum personarum summunt originem, et satis evidenter sunt in littera determinate, pertranseo pro nunc de questionibus illis.
Sed super distinctionibus 33 et 34 in quibus Magister inquirit an essentia divina sit eadem personis divinis et proprietatibus personalibus, quero primo: utrum essentia divina sit eadem realiter proprietatibus relativis.
Et videtur primo quod non, quia omnis proprietas relativa distinguit realiter personam a persona, sed essentia divina non distinguit realiter personam a persona, igitur essentia divina non est realiter proprietas relativa. Premisse sunt vere et forma est bona, igitur conclusio est necessaria.
Contra: proprietates relative nullo modo componunt cum essentia divina, igitur non distinguitur realiter ab ipsa. Antecedens est catholicum. Consequentia videtur nota; igitur etc.
In ista questione primo ponam aliquas distinctiones, secundo conlusiones. Tertio movebo dubia. Quarto respondebo ad illa.
Quantum ad primum distinguo primo de identitate reali, quia quedam sunt idem realiter per exclusionem omnis distinctionis et non identitatis realis, quedam vero non, sed cum identitate reali stat realis distinctio eorum ad invicem. Primo modo, quelibet persona divina est eadem realiter alteri veritate, dicens Ego et Pater unum sumus. Secundo distinguo de identitate reali excludente omnem distinctionem et non identitatem realem, quia quedam sunt sic idem convertibiliter et adequate, quedam non, ut in sequentibus apparebit.
Quantum ad secundum pono quattuor conclusiones.
Prima conclusio est quod divina essentia est eadem realiter cuilibet proprietati relative per exclusionem omnis distinctionis et dualitatis realis.
Probatur primo sic: aut essentia divina et proprietas relativa sunt due res, quarum una realiter distinguitur ab alia, aut non. Si non, igitur essentia divina est eadem realiter proprietati relative et econtra per exclusionem etc. Si sic, vel aliqua una res in divinis qua sit realiter utraque istarum rerum, vel non. Si sic, pari ratione potest dici quod essentia divina sit una res que realiter sit plures proprietates relative, quia non est maior repugnantia hic quam ibi, quod patet multipliciter.
Primo, quia est maior repugnantia quod aliqua una res sit realiter plures res relative quam quod sit realiter plures res, quarum aliqua est absoluta et alique relative.
Secundo, quia non est maior repugnantia quod aliqua una res realiter sit tres res quam quod realiter sit quattuor res, sed, si aliqua una res sit in divinis que realiter sit essentia et realiter sit proprietas, erunt realiter quattuor res supposito quod essentia non sit realiter proprietas et quia erit essentia et tres proprietates, quarum una #V 147-r #V a distinguitur realiter ab alia.
Tertio, quia omnis ratio que potest adduci ad probandum quod essentia divina non sit realiter proprietas adducere ad probandum quod illa una res que ex supposito conceditur in divinis non sit realiter essentia, nec proprietas. Si dicatur quod non est aliqua una res in divinis que sit realiter essentia et proprietas, tunc quero aut proprietas relativa est Deus, aut non. Si non, igitur est creatura, quia omnis substantia que Deus non est, creatura est, et que creatura non est, Deus est, ut patet per beatum Augustinum I De Trinitate, capitulo 6, immo per hoc probat Augustinus Filium in divinis esse Deum. Et confirmatur, quia vel proprietate relativa est utendum, vel fruendum. Si fruendum, igitur est Deus, quia solo Deo est fruendum. Si utendum, igitur est creatura, quia sola creatura est utendum, ut patet per beatum Augustinum I De doctrina christiana et per Magistrum in littera, distinctione 1. Igitur omne quod est, est Deus vel creatura, et per consequens si proprietas relativa non est Deus, igitur est creatura, quod est omnino impossibile, quia persona divina esset constituta ex duabus rebus distinctis, quarum una esset Deus et altera creatura, quod est erroneum. Si dicatur quod proprietas relativa est Deus, cum essentia divina que non est realiter proprietas relativa ex supposito, nec aliqua res que sit realiter proprietas relativa sit vere Deus, igitur sunt plures dii, quod est hereticum. Ista consequentia patet, quia sequitur Socrates est homo et Plato est homo et Socrates non est realiter Plato, nec aliqua una res que sit realiter Plato, igitur Socrates et Plato sunt plures homines. Et confirmatur, quia, si essentia divina est Deus et quelibet proprietas relativa est Deus vel essentia divina et tres proprietates relative sunt unus Deus, vel plures dii. Hoc patet, quia unum et multa dividunt omne ens non potest dici stante supposito quod sint unus Deus, quia vel iste terminus unus Deus in illa propositione stat pro persona, vel pro essentia, vel pro aliqua relatione, vel pro aliqua re que sit realiter ista. Non pro persona, quia essentia divina, paternitas, filiatio, spiratio passiva non sunt una persona. Nec pro essentia, quia ex supposito non sunt una essentia, immo natura istarum proprietatum realiter est essentia. Nec pro relatione, quia hec omnia non sunt aliqua una relatio nec pro aliqua re que sit realiter hec omnia, quia non est aliqua talis, ut patet ex dictis, ergo essentia divina stante supposito et tres proprietates relative non sunt unus Deus, et per consequens sunt plures dii. Sed forte dicetur quod simili modo potest probari quod Pater et Filius sunt plures dii, quia, si sequitur essentia et proprietas sunt due res distincte realiter et quelibet earum est Deus, igitur sunt plures dii, ita sequitur Pater et Filius sunt due res distincte realiter et quelibet eorum sunt Deus, igitur sunt plures dii. Sed ista instantia est parvi momenti, quia, licet Pater et Filius sint due res distincte realiter, deitas tamen est una res omnino simplex et indistincta que realiter est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et ideo non sunt plures dii, sed unus Deus. Sed, si Pater et Filius essent due res distincte realiter et non esset aliqua una res simplex et indistincta que realiter esset utrumque, sicut dicitur in proposito, necessario sequeretur quod Pater et Filius essent duo dii. Si quilibet eorum est Deus, quia tunc Pater et Filius in divinis essent sicut duo homines vel duo angeli et tantum distinguerentur inter se, preterea instantia non est ad propositum.
Secundo ad principale adduco rationem quam facit beatus Augustinus contra Porrectaneum et est quasi confirmatio precedentis rationis aut proprietates relative sunt creatrix essentia aut creature. Si primum, igitur non distinguuntur realiter ab ea. Si creature, igitur persona divina est constituta ex aliquo creato, quod est omnino impossibile. Nec valet evacuatio dicens quod proprietates relative non sunt creatrix essentia nec creature, sed proprietates creatricis essentie sive creatoris, quia divisio per generale concilium fuit reputata sufficiens contra Porrectaneum, ergo debet ab omni catholico reputari sufficiens in proposito, quia uniformiter accipitur hic et ibi.
Tertio sic: persona divina est ita simplex sicut essentia, ergo essentia et proprietas non distinguuntur realiter in ipsa. Antecedens est catholicum. Consequentia probatur, quia, secundum beatum Augustinum De civitate Dei, capitulo 11, simplex est #V 147-r #V b quod est quicquid habet, igitur quod non est quicquid habet non est simplex, sed supposito quod essentia proprietas realiter distinguantur in persona divina non est quicquid habet, quia non potest dici quod persona divina sit essentia ex quo includit in creatrice proprietatem que non est essentia, nec potest dici quod sit proprietas, quia in creatrice includit essentiam que non est proprietas.
Istam rationem quidam doctor noster deducit sic et bene omne constitutum, quod non recipit realiter cuiuslibet per se constitutivi predicationem est compositum realiter, sed persona divina non recipit etc. supposito quod proprietas et essentia realiter distinguantur in ipsa; igitur persona divina erit composita realiter stante supposito, quod est contra omnem philosophiam et theologiam. Maior probatur, quia, secundum beatum Augustinum, simplex est quod est quicquid habet. Ideo, si constitutum non est quodlibet constitutorum realiter, non est simplex realiter, et per consequens est compositum realiter. Minor autem est clara, quia, si essentia et proprietas que sunt principia constitutiva persone divine distinguuntur realiter inter se, neutrum predicabitur realiter de ipsa; ergo etc.
Ex ista conclusione que non deberet theologis esse dubia infero duas propositiones correlarias.
Prima est quod essentia divina est eadem realiter persone divine per exclusionem etc. Deductio patet, quia essentia divina non minus est eadem persone divine quam proprietati relative, nec ista propositio potest catholicis esse dubia. Est enim determinata per Ecclesiam, sicut patet extra De summa trinitatis et fide catholica, capitulo Damnamus, ubi Ecclesia confitetur quod Pater et Filius, Spiritus Sanctus sunt una summa res que est deitas vel essentia. Et potest nihilominus confirmari.
Primo sic: si essentia divina distingueretur realiter a tribus personis divins, sequitur quod in divinis essent quattuor supposita. Consequens non consonat catholice veritati, igitur nec antecedens. Consequentia probatur, quia, si essentia divina est res distincta a tribus personis divinis, habet substantiam distinctam realiter ab eis, et per consequens est suppositum distinctum ab eis, cum omne per se subsistens in natura intellectuali sit verum suppositum.
Secundo sic: si essentia divina non esset eadem essentialiter et realiter persone divine, Pater et Filius et Spiritus Sanctus non essent realiter unus Deus, quod est expresse contra Athanasium in Symbolo. Consequentia probatur, ut supra, quia in ista propositione iste terminus ‘unus Deus’ non stat pro persona, quia non sunt aliqua una persona, nec pro relatione propter eandem causam, nec pro essentia ex supposito, quia tres persone divine non sunt realiter una essentia si nulla earum est realiter divina essentia.
Tertio sic: quecumque distinguuntur realiter ponunt in numerum realiter, sed essentia non ponit in numerum realiter cum tribus personis; ergo. Maior patet, quia distinctio realis sine possibilitate reali non est possibilis. Minor patet per determinationem Ecclesie extra De summa trinitatis et fide catholica, capitulo Damnamus, ubi contra abbatem Ioachim damnatur quaternitas rerum in divinis.
Secunda propositio est quod proprietas relativa est eadem realiter persone divine per exclusionem omnis distinctionis et dualitatis realis sic intelligendo quod proprietas relativa Patris, utputa paternitas, est eadem realiter Patri per exclusionem etc. Et sic de ceteris. Hoc patet, quia proprietas non minus est eadem persone divine quam essentia, sed essentia est sic eadem ex propositione statim deducta, ergo et proprietas.
Secunda conclusio principalis est quod essentia divina non est eadem realiter alicui proprietati relative convertibiliter et adequate. Hanc probo primo sic: impossibile est duas res distinctas realiter in una eadem re convertibiliter et adequate esse idem realiter sine distinctione aliqua in ipsa et distingui realiter sine identitate aliqua in eadem patet ex terminis, quia ad eius oppositam sequitur duplex contradictio manifeste, sed Pater et Filius sunt due res distincte realiter et sunt idem realiter in essentia sine distinctione aliqua in ipsa et distinguuntur realiter in proprietate relativa sine identitate aliqua in eadem; ergo impossibile est essentiam divinam et proprietatem relativam esse unam et eandem rem convertibiliter et adequate.
Secundo sic: quod est idem realiter paternitati convertibiliter et adequate est tantum paternitas realiter, essentia divina non est tantum realiter paternitas; igitur. Maior patet, quia quod est #V 147-v #V a precise paternitas est tantum paternitas, sed quod est idem realiter paternitati convertibiliter et adequate est precise paternitas realiter. Idem esse idem adequate et esse idem precise equivalent in significando, ergo quod est idem realiter paternitati convertibiliter et adequate est tantum paternitas realiter. Minor autem est nota, quia quod est realiter aliqua res que non est realiter paternitas non est tantum paternitas realiter, sed essentia divina est realiter filiatio que non est paternitas; ergo etc.
Tertio sic: illud quod est idem realiter utrique istorum et tanta identitate uni sicut alteri non est idem realiter alicui eorum convertibiliter et adequate. Hoc patet, quia tunc unum oppositorum realiter esset alterum, sed essentia divina est eadem realiter utrique oppositorum, scilicet paternitati et filiationi et tanta identitate; ergo etc.
Quarto sic: illa non sunt idem realiter convertibiliter et adequate quorum nullum communicatur realiter sine altero. Hoc patet, quia oppositum predicati infert oppositum subiecti, sed constat quod essentia divina communicatur realiter filio sine paternitate; ergo etc.
Iste tres ultime rationes fuerunt adducte superius distinctione 13, questione 1, articulo 2, conclusione 3 ad probandum quod generatio activa et spiratio activa in Patre non sunt idem realiter convertibiliter et adequate. Concludunt enim in materia ista, sicut in illa, et econtra.
Ex ista conclusione sequitur quod essentia divina non est eadem realiter alicui persone divine convertibiliter et adequate. Deductio est evidens. Et potest nihilominus propositio confirmari.
Primo sic: illa que sunt idem realier convertibiliter et adequate multiplicato uno eorum realiter multiplicatur realiter et alterum vel, si unum non multiplicatur realiter, nec reliquum. Hoc patet, quia, si detur oppositum, que ponuntur idem esse realiter convertibiliter et adequate non erunt convertibilia realiter nec adequate, igitur, si essentia et persona in divinis sunt idem realiter convertibiliter et adequate, sicut non est realiter nisi una essentia non esset realiter nisi una persona, quod est error Sabelii vel sicut sunt tres persone erunt realiter tres essentie, quod est error Arrii.
Secundo sic: si essentia divina esset eadem realiter etc, sequeretur quod propositio affirmativa et negativa eiusdem subiecti et predicati cum omnibus conditionibus necessario requisitis ad contradictionem non erunt contradictorie. Consequens implicat contradictionem, igitur et antecedens. Consequentia probatur, quia, si beatus in patria videt quod essentia divina est realiter tres persone et quod Pater non est realiter tres persone, tunc quero an essentia et Pater sint una res convertibiliter et adequate, aut non. Si non, habetur propositum principale; sic igitur iste due propositiones ‘essentia divina est realiter tres persone’, ‘Pater in divinis non est realiter tres persone’ sunt eiusdem subiecti penitus quantum ad rem significatam. Sunt etiam eiusdem predicati et constat quod salvantur omnes conditiones que necessario requiruntur ad contradictionem et tamen non sunt contradictorie, quia ambe sunt simul vere, quia lex contradictionis talis est quod, si una est vera, necesse est alteram esse falsam.
Tertia conclusio principalis est quod ad hoc quod essentia divina non sit eadem realiter alicui proprietati relative convertibiliter et adequate non oportet ponere aliquam distinctionem vel non identitatem priorem inter essentiam et proprietatem. Hanc probo sic: ad hoc quod essentia divina non sit eadem realiter proprietati relative convertibiliter et adequate non oportet ponere distinctionem vel non identitatem priorem realem inter essentiam et proprietatem, igitur nec aliquam aliam, et sic nullam. Consequentia est evidens, quia, si inadequatio requirit necessario distinctionem vel non identitatem priore, sequitur quod inadequatio proprietatis et essentie non requirit distinctionem vel non identitatem impossibilem, sed realis inadequatio proprietatis et essentie sunt necessaria, iuxta principia fidei, ut patet ex conclusione precedenti et distinctio vel non identitas realis eorum est impossibilis, ut patet ex prima conclusione.
Et confirmatur, quia vel propter inadequationem ipsorum huiusmodi oportet necessario ponere distinctionem, vel non identitatem realem inter essentiam et proprietatem, vel sufficit aliqua distinctio, vel non identitas minor. Hec patet, quia constat quod non requiritur aliqua ma- #V 147-v #V b -ior. Primum dari non potest, quia distinctio realis est impossibilis inter ista. Nec secundum, quia distinctio vel non identitas minor distinctione, vel non identitate reali nihil facit ad adequationem vel ad indequationem realem, sicut distinctio formalis vel non identitas minor distinctione, vel non identitate formali nil facit ad adequationem formalem.
Secundo ad principale sic: ad hoc quod essentia divina non sit idem realiter alicui paternitati convertibiliter et adequate sufficit quod sit idem realiter alicui quod non est realiter paternitas, igitur ad hoc non oportet ponere aliquam distinctionem vel non identitatem inter essentiam et paternitatem. Antecedens patet, quia quod est idem realiter alicui quod non est realiter paternitas non est convertibiliter paternitas. Consequentia vero probatur, quia esse idem realiter alicui non est distingui ab alio, igitur esse idem realiter alicui quod non est realiter paternitas non est distingui a paternitate. Et confirmatur, quia ad hoc quod essentia divina sit realiter tres proprietates relative non oportet ponere aliquam distinctionem vel non identitatem inter essentiam et proprietatem, immo est implicatio, ut videtur, sed ad hoc quod non sit eadem realiter alicui proprietati relative convertibiliter sufficit quod sit realiter tres proprietates relative, ut notum est cuilibet, ergo ad hoc quod non sit eadem realiter alicui proprietati relative convertibiliter et adequate non oportet ponere distinctionem.
Tertio ad principale sic: negatio modi identitatis non arguit distinctionem aliquam vel non identitatem necessario. Patet de se secundum non esse idem convertibiliter non est negatio modi identitatis, quia non est nisi negatio convertibilitatis qui est quidam modus identitatis, igitur non est idem convertibiliter non arguit distinctionem aliquam vel non identitatem necessario.
Ex ista conclusione sequitur quod ad hoc quod essentia divina non sit eadem realiter alicui persone divine convertibiliter et adequate non oportet ponere aliquam distinctionem vel identitatem inter divinam essentiam et personam. Deductio est evidens.
Quarta conclusio est quod de his que sunt una res per exclusionem omnis distinctionis et dualitatis realis sine contradictione verificantur predicata contradictoria realiter in divinis.
Probatur primo sic: ubi tres realitates distincte realiter sunt una res et una realitas realiter per exclusionem omnis distinctionis et dualitatis realis, ibi de his que sunt una res per exclusionem etc sine contradictione verificantur realiter predicata contradictoria. Patet ex terminis, sed in divinis tres realitates distincte realiter sunt una res realiter per exclusionem ut dictum est supra; igitur etc.
Secundo sic: non est implicatio contradictionis predicata contradictoria realiter verificari de his que sunt una res convertibiliter et adequate, sed aliqua sunt una res in divinis per exclusionem omnis distinctionis et dualitatis realis que tamen non sunt una res convertibiliter et adequate, ut patet ex dictis.
Tertio sic: de essentia et persona verificantur predicata contradictoria realiter in divinis, quia essentia non generat realiter et persona generat realiter, et tamen essentia et persona sunt una res per exclusionem, ut patet ex prima conclusione; ergo etc.
Quantum ad tertium et quartum articulos contra conclusiones movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam. Et propositiones que sequuntur ex ipsa est quedam opinio quam dicitur sequi quidam modernus doctor qui ponit duas propositiones.
Prima est quod essentia divina differt realiter a proprietate relativa.
Secunda est quod persona divina differt realiter ab essentia et a proprietate relativa.
Prima propositio que directe opponitur conclusioni mee probatur ab isto doctore primo sic: illa quorum quodlibet est vera res et unum invenitur sine alio realiter non sunt simpliciter eadem res, sed plures, sed essentia divina et paternitas #V 148-r #V a sunt huiusmodi, quia quelibet est res vera et una invenitur sive alia, quia essentia divina est in Filio in quo tamen non est paternitas alioquin Filius esset Pater; igitur essentia et paternitas non sunt simpliciter eadem res, sed plures.
Secundo, per syllogismum expositionum sic: hec essentia divina est realiter hec paternitas et nullo modo differens ab ea realiter. Hec essentia divina est realiter filiatio hec et nullo modo differens ab ea realiter, igitur hec filiatio est realiter hec paternitas et nullo modo differens ab ea realiter. Conclusio est falsa, igitur aliqua premissarum et qua ratione una eadem ratione altera, igitur paternitas et filiatio non sunt idem realiter cum essentia.
Preterea, ad idem potest argui non minus efficaciter. Primo sic: Pater et Filius distinguuntur realiter, ergo aliqua realitate aut realitate essentie, aut quadam alia. Si quadam alia et non nisi realitate proprietatis, sequitur quod realitas proprietatis sit alia a realitate essentie, et per consequens proprietas realiter distinguitur ab essentia. Si realitate essentie, sequitur quod Pater et Filius distinguitur essentialiter, quod est erroneum.
Preterea, de quibuscumque verificantur predicata contradictoria realiter, si quelibet est res, sunt distincte res, sed de essentia et proprietate verificantur predicata contradictoria realiter, quia essentia est communicabilis realiter et proprietas non est communicabilis realiter, et constat quod tam de essentia quam proprietate verificantur predicata contradictoria realiter, quia essentia est communicabilis realiter et proprietas non. Et constat quod tam essentia quam proprietas est una res, igitur essentia et proprietas sunt distincte res.
Preterea, et est quasi confirmatio precedentis rationis, nulla proprietas relativa est realiter communicabilis tribus, essentia divina est realiter communicabilis; igitur essentia divina non est realiter proprietas relativa premisse sunt vere et forma est bona; ergo.
Preterea, nulla proprietas relativa est realiter ad se essentia divina est realiter ad se, igitur essentia divina non est realiter proprietas relativa. Multe consimiles rationes possunt adduci que solvuntur istis solutis, ideo pertranseo.
Secunda propositio que directe opponitur propositionibus correlariis probatur ab eodem doctore faciliter sic: illud quod est constitutum ex pluribus differentibus differt realiter a quolibet illorum, saltem rationem alterius, sed persona divina est constituta ex essentia et proprietate relativa, quorum unum differt realiter ab altero, ut patet ex prima propositione; igitur persona divina differt realiter ab essentia ab proprietate relativa.
Et potest ulterius confirmari ista propositio primo sic: omnis Pater genuit, essentia divina non genuit; igitur essentia divina non est Pater, tunc universaliter essentia divina non est Pater, igitur essentia divina non est realiter Pater, et per consequens distinguitur realiter a Patre. Hoc idem potest probari de Filio sic: omnis Filius est genitus, essentia divina non est genita; igitur essentia divina non est Filius, et per consequens realiter distinguitur a Filio. Et similiter potest argui de Spiritu Sancto.
Istis tamen et similibus sophismatibus non obstantibus mihi videtur quod quilibet vere catholicus habet tenere conclusionem illam et conclusiones quas inferebam nec motiva alterius opinionis. Si opinio meretur dici, quod non credo, concludunt.
Ad primum igitur concedo quod illa quorum quodlibet est vera res et unum invenitur realiter sine alio non sunt simpliciter, id est omnibus modis eadem res, quia non sunt eadem res convertibiliter et adequate. Ex hoc tamen non sequitur quod sint plures res, ut patet ex supradictis et sic est in proposito, quia, licet essentia et paternitas sint una res, essentia tamen non est paternitas convertibiliter et adequate, ut patet ex secunda conclusione.
Sed contra solutionem istam arguit iste doctor, quia que non sunt omnibus modis idem realiter, differunt realiter aliquo modo, igitur, si paternitas et essentia non sunt omnibus modis idem realiter, ut asserit ista solutio, sequitur quod differant aliquo modo realiter, quod est propositum. Ista tamen instantia nihil concludit, quia maior quam assumit est falsa, negatio namque modi identitatis non arguit distinctionem aliquam vel non identitatem, sicut dicebatur in tertia conclusione unde, sicut non sequitur non est album in #V 148-r #V b summo, igitur est aliquo modo nigrum, ita non sequitur non est idem in summo sive in omnibus modis, quod idem est, igitur aliquo modo est non idem vel distinctum.
Ad secundum principale fuit responsum supra distinctione 5, questione 1, articulo 4, ubi fuit ostensum quod omnis syllogismus expositorius applicatus ad hos terminos in divinis peccat in forma, eo quod syllogismus expositorius solum tenet gratia forme in terminis convertibilibus vel equivalentibus, ut fuit ostensum ibidem.
Ad tertium concedo quod Pater et Filius distinguuntur aliqua realitate, sed quando dicitur aut realitate essentie, aut quadam alia, dico quod Patrem et Filium distingui realitate essentie potest intelligi dupliciter: vel realitate que est essentia convertibiliter et adequate, vel realitate que est essentia. Non tamen convertibiliter et adequate. In primo sensu Pater et Filius non distinguuntur realitate essentie, quia tunc distinguerentur essentialiter, quod est hereticum. In secundo tamen sensu, Pater et Filius distinguuntur realitate essentie, quia distinguuntur realitate proprietatis que realiter est essentia, licet non convertibiliter et adequate, sed ex hoc non sequitur quod distinguantur essentialiter.
Ad quartum patet ex quarta conclusione quod maior est falsa, quia de his que sunt una res possunt verificari predicata contradictoria realiter in divinis, dum tamen non sint idem realiter convertibiliter et adequate, ut patet ibidem.
Ad quintum quando dicitur quod nulla proprietas relativa est realiter communicabilis tribus etc, dico quod ista propositio potest intelligi dupliciter. Uno modo, sic: nulla proprietas relativa etc, id est nulla res que convertibiliter et adequate est proprietas relativa etc, est realiter etc. Et sub isto sensu maior est vera et etiam conclusio que sequitur gratia forme, quia non sequitur absolute quod essentia divina non sit realiter proprietas relativa, sicut infertur, sed quod essentia divina non est realiter proprietates relativa convertibiliter et adequate. Et hoc est verum. Alio modo, sic: nulla proprietas etc, id est nulla res que est proprietas relativa, est realiter communicabilis tribus sive sit proprietas relativa convertibiliter et adequate, sive non. Et sub isto sensu maior est falsa, et per consequens conclusio nulla. Et primo hoc patet quid dicendum ad ultimum conformiter distinguendo maiorem.
Ad primum vero pro secunda propositione patet quod minor est falsa sub qua fundatur.
Ad secundum patet ex responsione quinte rationis statim solute et ex his qua dicta sunt supra distinctione 5, questione 1, articulo 4 quod ista propositio ‘omnis Pater genuit’ potest intelligi dupliciter. Uno modo, sic: omnis Pater genuit, id est omne quod est tantum Pater, seu quod est convertibiliter et adequate Pater genuit. Et sub isto sensu maior est vera et etiam conclusio, quia debet inferri quod essentia divina non est tantum Pater sive quod non est convertibiliter et adequate Pater, quod utique est verum. Alio modo, sic: omnis Pater genuit, id est omne quod est Pater genuit sive sit tantum Pater, sive non. Et sub isto sensu maior est falsa, ut dictum est supra distinctione et questione predictis. Et per hoc patet quid dicendum ad tertium, quia ista propositio ‘omnis Filius est genitus’ potest intelligi dupliciter, sicut ista ‘omnis Pater genuit’.
Contra secundam conclusionem quidam doctor arguit multipliciter.
Primo sic: nulla res excedit se ipsam aut est inconvertibilis sibi sive inadequata. Hec patet, quia tunc expressa contradictio implicatur, ut patet quod est excedens et excessum convertibilis et non convertibilis adequata et non adequata, cum omnis res adequetur sibi et convertatur secum, sed paternitas et essentia sunt eadem res simplicissima, ergo impossibile est quod res essentie excedat re paternitatis vel inadequatur sibi aut non convertatur cum ea.
Preterea, nulla res est maior se, da oppositum quod sit maior. Iam non est eadem, sed res inadequata excedens et non convertibilis maior est re excessa, ergo impossibile est quod res excedens inconvertibilis et inadequata sit eadem res simplex cum eo cui inadequatur et cum quo non convertatur.
Preterea, omnis res eadem alicui inconvertibiliter et inadequata sic includit illam rem #V 148-v #V a quod aliquid plus includit, sed quod includit aliquam rem et aliquid plus et non est idem secundum rem illi. Totum enim non est idem parti, ergo impossibile est quod aliqua res simplex sit secundum rem idem alicui, et tamen non adequatur secundum rem, sed excedat.
Preterea, maior est convertibilitas inter eandem entitatem quam inter equalia quantitative, sed impossibile est quod due linee sint equales quantitative quin convertibiliter sint equales sic quod una aliam non excedat, ergo multo minus est impossibile quod aliqua sint eadem entitative simpliciter, sicut sunt essentia et proprietas quin ad invicem convertantur, sic quod unum aliud non excedat.
Preterea, relativa equiparantie mutua convertuntur, sicut simile et amatus et talia, sed identitas est relatio equiparantie. Dicitur enim idem esse eidem idem et econverso, ergo, si aliquid est alicui idem secundum rem, erit convertibiliter idem, sic quod res unius cum re alterius convertetur.
Preterea, maiorem distinctionem requirit inequalitas quam equalitas, sed equalitas realem distinctionem requirit inter equalia. Nil enim sibi est simile aut equale, secundum Hilarium libro III De Trinitate, ergo multo fortius nulla res simplex esset sibi ipsi inequalis, et per consequens nec convertibilis aut inadequata, sed essentia et proprietas sunt una res simplex, ut dictum est supra.
Preterea, relatio realis requirit realem distinctionem inter extrema, sed inadequatio vel convertibilitas seu excedentia sunt relationes reales ubi aliqua dicuntur realiter inadequari aut realiter non converti, ergo impossibile est quod inadequatio realis accidat inter illa que sunt vera res simplex, sicut sunt essentia divina et proprietas.
Preterea, impossibile est contradictoria verificari de eadem re simplici. Loquendo tamen de contradictore que attenditur penes reale predicatum, sed, si essentia et paternitas sunt una simplex res, verum est de ea dicere quod fundat excedentiam et verum est dicere quod fundat oppositum excedentie, quod est excedendi, ergo de ea re simplici. Verum est dicere quod excedit et non excedit, exceditur et non exceditur. Si essentia sit eadem paternitati incovertibiliter et inadequate, nihil ergo est hoc dictum.
Preterea, illud nullatenus est ponendum quod infringit omnem formam syllogisticam et omnem modum demonstrativum et omnem viam ad sciendum. Reddit enim secundum hoc sententia academica dicens quod non contingit aliquid scire, sed posito quod aliquid sit idem alicui simpliciter et tamen inadequate et inconvertibiliter tollitur omnis forma syllogistica. Dicit enim quod quantumcumque maior et minor extremitas sint eedem in medio, tamen non erunt eedem inter se, quia medium est cum utroque inconvertibile et excedens. Sic in omni demonstratione assignari poterit fallacia consequentis, ergo illud dictum nullatenus est ponendum.
Preterea, illud non est ponendum in Deo quod nec Deus, nec natura aliqua patitur. Est enim pessimus modus errandi inter illor tres quos Augustinus ponit I De Trinitate, capitulo 1 Deo, videlicet attribuere quod nulla natura patitur sicut quod ipsum idem se ipsum gignat, ut sit, sed indubitanter eque absonum est quod idem se ipsum excedat, ut inconvertibile sibi sit; igitur etc, idem quod prius.
Ad primum istorum dico quod illa propositio nulla res excedit se ipsam non est inconvertibilis sibi sive inadequata potest intelligi dupliciter. Uno modo, sic: nulla res excedit etc, id est nulla res excedit omne illud quod est ipsa, aut est inconvertibilis seu inadequata, eo quod est ipsa. Et sub isto sensu illa maior est vera, quia tunc sequeretur contradictio manifesta, sed non est ad propositum, ut patet, quia paternitas non est omne illud quod esse essentia. Alio modo, sic: nulla res excedit etc, id est nulla res excedit aliquid quod est ipsa, aut est inconvertibilis seu inadequata alicui quod est ipsa. Et tunc in isto sensu propositio esset ad propositum, sed iudicio meo tunc non solum est falsa, sed erronea, quia, iuxta principia fidei, essentia divina est inconvertibilis et inadequata persone Patris, cum non sit tantum Pater. Et tamen Pater est essentia et econtra. Nec tunc sequitur aliqua contradictio, quia non sequitur ad hoc quod eadem res sit convertibilis et non sit convertibilis etc, sed sequitur quod aliqua res est #V 148-v #V b inconvertibilis vel inadequata vel quod idem est, est idem inconvertibiliter tantum et inadequate alicui quod est ipsa, quia non tantum est illa. Et quando dicitur quod omnis res adequatur sibi, si intelligat quod omnis res adequatur cuilibet quod est ipsa, sicut oportet eum intelligere, si vult aliquid concludere, patet quod propositio non est vera, immo hoc est de quo agitur et tamen assumitur sine probatione, et per consequens petitio ad principium.
Ad secundum potest responderi realiter. Primo quidem potest dici sicut et ad precedens quod, licet nulla res sit maior omni eo quod est ipsa aliqua, tamen res potest esse maior accepta maioritate in bono sensu aliquo quod est ipsa.
Secundo potest dici distinguendo de inconvertibilitate. Dupliciter enim potest intelligi quod aliqua res sit realiter inconvertibilis et inadequata alicui rei. Uno modo, per inclusionem alicuius realitatis, sic quod in realitate excedente et inconvertibili sit assignare aliquam realitatem secundum quam excedens adequat excessam et realitatem secundum quam excedit ipsam, et sic linea trium pedum est inadequata linee duorum pedum, quia in linea trium possunt assignari duo pedes secundum quos per mensurationem potest adequari linee duorum pedum. Et potest ulterius assignari unus pes secundum quem sit excessus et isto modo essentia divina non est inconvertibilis nec inadequata proprietati relative, quia in realitate essentie non potest assignari realitas secundum quam adequatur et identificetur proprietati relative et realitas secundum quam non identificatur sibi cum secundum suam totam realitatem identificetur eidem. Alio modo, per negationem exclusionis alicuius realitatis sic intelligendo quod excessus excludit aliquam realitatem quam non excludit excedens, et sic animal excludit hominem ut inadequetur sibi. Animal enim non convertitur cum homine, quia non omne animal est homo. Et constat quod iste excessus non est per inclusionem alicuius realitatis, quia animal nihil includit essentialiter et intrinsece quod non includatur in homine, immo sic homo excedit animal, quia sic in homine includitur rationale quod animal non includit, sed per negationem exclusionis alicuius realitatis in sensu dato, videlicet quod homo excludit aliquid quod animal non excludit. Homo enim ex sua ratione formali excludit irrationale. Animal autem non, cum verificetur de animali irrationali, sicut et de rationali. Et isto modo essentia divina est inconvertibilis et inadequata cuilibet persone divine et cuilibet proprietati relative, quia quelibet earum excludit aliquid quod non excludit essentia, quia, licet Pater non sit Filius, nec econverso, essentia tamen est Filius et econtra. Et, licet paternitas non sit filiatio, nec econverso, essentia tamen est filiatio et econtra.
His premissis quicquid sit de maiori dico ad minorem, quia, licet res excedens et inadequata, primo modo sit aliquo modo maior excessa, res tamen inadequata. Secundo modo non oportet quod sit maior et, quia sic est in proposito, ut patet ex dictis, ideo nihil concludit etc.
Ad tertium ex solutione statim data patet quod maior est falsa.
Ad quartum dico quod non est simile de inconvertibilitate entitativa et quantitativa, quia in quantitate semper excessus sumitur per inclusionem alicuius realitatis. In entitate vero potest sumi excessus per negationem exclusionis eo modo quo dictum est supra, et ideo non oportet quod quecumque sunt eadem entitative sint convertibiliter eadem sicut quecumque sunt eadem vel equalia quantitative sunt convertibiliter equalia.
Ad quintum quando dicitur quod relativa equiperantie mutuo convertuntur, dico quod equivocatur de convertibilitate, quia in ista propositione accipitur convertibilitas pro mutua identitate ex parte uniuscuiusque extremi, et ista conceditur in proposito, quia, sicut hec est vera ‘essentia est eadem paternitati’, ita hec est vera ‘paternitas est eadem essentie’. Negatur tamen convertibilitas identitatis que est esse tantum vel precise hoc, quia, licet essentia sit paternitas, tamen non est tantum vel precise paternitas.
Ad sextum quicquid sit de maiori dico ad minorem, quia, licet #V 149-r #V a equalitas opposita inequalitati sumpta secundum primum modum excessus per exclusionem, scilicet alicuius realitatis, requirat distinctionem realem inter equalia, equalitas tamen opposita inequalitati sumpte secundum secundum modum excessus per negationem, scilicet exclusionis etc, non requirit talem distinctionem, quia inter diffinitionem et diffinitum est equalitas sic sumpta, quia quicquid excluditur a diffinitione, excluditur etiam a diffinito et econtra, et tamen diffinitio et diffinitum non sunt extrema realiter distincta et, quia conformiter videtur esse dicendum de equalitate, dico quod, licet inequalitas primo modo sumpta requirat talem distinctionem inter inequalia, inequalitas tamen sumpta secundo modo qualis est in proposito minime.
Ad septimum dico quod inconvertibilitas sumpta secundo modo non est relatio realis, sicut nec convertibilitas sibi opposita, cum talis convertibilitas non sit nisi identitas adequata eiusdem ad se ipsam.
Ad octavum videtur quod maior non solum est falsa, sed catholice veritati contraria, quia de essentia et persona que sunt una res simplicissima verificantur predicata contradictoria, etiam loquendo de contradictione que attenditur penes predicatum reale quare hec est vera realiter ‘Pater generat’ et tamen hec est heretica ‘essentia generat’. Et ulterius cum dicitur in minori quod, si essentia eadem est proprietati inconvertibiliter et inadequate, eadem res fundat excedentiam et oppositum excedentie, dico quod, sicut ad verificandum istas propositiones ‘Pater generat’ et ‘essentia non generat’ sufficit quod essentia non sit tantum Pater, ita et ad verificandum istas propositiones essentia est eadem essentie convertibiliter et adequate essentia non est eadem paternitati convertibiliter et adequate. Sufficit quod essentia non sit tantum paternitas sive quod sit paternitas et aliquod quod non est paternitas quod idem est, nec aliud requiritur ad verificandum huiusmodi predicata.
Ad nonum nego maiorem, quia ex hoc quod aliquid est idem alicui inconvertibiliter et inadequate non tollitur forma syllogistica nec redit sententia dicentium quod nihil contingit scire. Constat enim quod animal est idem homini inconvertibiliter et inadequate. Tamen tenet ille syllogismus gratia forme: omne animal est substantia, omnis homo est animal; ergo omnis homo est substantia. Et quando dicitur quod hoc supposito dicetur quod quandocumque maior et minor extremitas sint eedem in medio tali non erunt eadem inter se, quia medium est cum utroque inconvertibile et excedens, dico quod illud est verum quando syllogismus peccat informaliter et non aliter et hoc est quod, licet homo et asinus sint idem in animali, non tamen inter se, quia syllogismus peccat in forma eo quod arguitur in secunda figura ex puris affirmativis. Hinc etiam est quod, licet Pater et Filius in divinis sint idem essentie, non tamen inter se, et sic de similibus. Ex hoc tamen non sequitur quod tollatur formaliter syllogistice, immo dicere oppositum est formam syllogisticam totaliter annihilare.
Ad ultimum concesso toto primo processu dico quod, licet sit absonum quod aliqua res sit inconvertibilis et inadequata omni eo quod est ipsa, sicut dicebatur in solutione prime rationis, tamen non est absonum, immo catholice veritati consonum quod aliqua res sit inconvertibilis et inadequata alicui quod est ipsa, et ideo nunquam debet absolute concedi quod aliqua res est inconvertibilis sibi ipsi, quia sensus esset inconvertibilis cum eo quod est ipsa, sed quod aliqua res est inconvertibilis alicui, quod est ipsa, et hoc reputo sit in divinis necessarium, quia eius oppositum non reputo catholice dictum aliter.
Contra tertiam conclusionem est quedam opinio que ponit quod necesse est ponere aliquam non identitatem priore inter essentiam et relationem, unde veniat ista adequatio plusquam inter essentiam et se ipsam.
Pro ista opinione quidam doctor arguit sic: quod essentia eadem sit adequate et non sit eadem adequate relationi hoc non est nisi propter aliquam unitatem priorem quam essentia habet ad se ipsam quam non habet ad unitatem priorem quam habet ad relationem, igitur inter ipsa est aliqua non identitas prior natura non identitate adequationis. Consequentia est nota. Antecedens ve- #V 149-r #V b -ro probatur multipliciter.
Primo sic: ubicumque inter aliqua deficit equalitas, deficit aliqua unitas requisita super quam debeat fundari in illa equalitas. Hoc patet, quia ubicumque est unitas debite requisita ad equalitatem, illaibi est equalitas, sed ubicumque est aliqua inequalitas, ibi est aliqua equalitas, quia inequalis est remotio equalitatis, igitur ubicumque est inequalitas aliqua, ibi est aliqua equalitas, quia inequalitas est remotio equalitatis. Ideo, ubicumque est aliqua inequalitas, deficit aliqua unitas prior que videtur fundare equalitatem, sed adequatio est quidam modus inequalitatis; igitur, si inter essentiam et relationem est aliquis modus adequationis, hoc non est propter aliud nisi quia deficit aliquis modus unitatis prior qui deberet fundare adequationem.
Preterea, si in causis precisis affirmatio est causa affirmationis et negatio est causa negationis, I Posteriorum, sed causa precisiva quare aliqua sunt equalia, quia habent eandem quantitatem sive mobilis sive virtutis, quia equalia sunt quorum quantitas est una, V Metaphysice, ita quod equalitas presupponit unitatem quantitatis priorem ipsa equalitate, ergo negatio illius unitatis prioris est causa precisiva inequalitatis que est negatio equalitatis, ergo, si inter essentiam et relationem est aliqua inequalitas convertibiliter, illa venit ex aliqua, non unitate priori que est inter ipsam.
Confirmatur, quia, sicut equalia sunt quorum quantitas est una, ita inequalia sunt quorum quantitas non est una, igitur, sicut unitatem equalitatis relativam precedit unitas quantitatis absoluta que est causa eius, ita non unitatem inequalitatis relativam precedit non unitas quantitatis absoluta que est causa eius.
Ad primam primo reduco rationem contra eum, quia, si rationes aliqui concludunt, probant quod necesse est ponere aliquam non identitatem realem inter essentiam et relationem que sit causa istius inadequationis, quod tamen est falsum et contra eum, quia, licet concedat non identitatem formalem inter ista, negat tamen realem. Assumptum patet, quia quod essentia sit eadem realiter sibi adequate et non sit eadem formaliterrealiter relationi adequate, hoc non est nisi propter aliquam unitatem realem priorem quam est entia habet ad se ipsam et non ad relationem, si probationes sue concludunt. Et hoc patet evidenter de prima, quia, iuxta principia sua, ubicumque inter aliqua deficit aliqua unitas realis requisita super quam debet fundari illa equalitas, quia equalitas realis, secundum eum, finitur super unitate reali, sed inter essentiam et relationem deficit aliqua equalitas realis, cum essentia non sit eadem realiter relationi adequate; igitur inter essentiam et relationem deficit aliqua unitas realis, si ratio sua concludit. Idem etiam patet de secunda, quia causa precisa equalitatis realis, iuxta doctrinam suam, est unitas quantitatis realis, igitur causa precisa inequalitatis realis erit non unitas realis per rationem suam, et per consequens inter essentiam et relationem est non unitas realis, quod tamen negat.
Ad rationem ergo principalem potest faciliter responderi. Supponit enim illa ratio quod inadequatio necessario presupponit non unitatem priorem, et sic distinctionem vel non identitatem. Hoc autem est falsum, quia ad hoc quod essentia non sit eadem realiter paternitati convertibiliter et adequate sufficit quod sit idem realiter alicui quod non est realiter paternitas. Ad hoc autem non requiritur non unitas inter essentiam et paternitatem, sicut nec non identitas. Sufficit enim carentia modi unitatis, sicut et carentia modi non identitatis, Nec probationes aliquid concludunt propter multa.
Primo, quia presupponunt quod fundamentum omnis equalitatis sit aliqua una quantitas communis extremis equalibus, cuius oppositum fuit ostensum supra distinctionibus 19 et 20.
Secundo, quia precise procedunt de inequalitate quantitativa que sit per exclusionem alicuius realitatis et non de inequalitate entitativa que solum sit per non exclusionem etc, sicut dictum est supra, et per consequens in proposito de quo loquimur nihil concludunt.
Tertio, quia non distinguunt inter negationem #V 149-v #V a modi unitatis et non unitatem et ex hoc statim potest responderi ad formam rationum.
Ad primam igitur distinguo quod maior, sicut assumitur, non est vera, quia ubicumque inter aliqua deficit equalitas, non oportet quod deficiat simpliciter aliqua unitas. Sufficit enim quod deficiat aliquis modus unitatis, sicut et aliquis modus identitatis, et sic in proposito.
Per idem patet ad secundam, quia causa precisa equalitatis de qua loquimur est unitas non qualitercumque acceptatis, sed in determinato gradu, et per consequens causa precisa inequalitatis de qua est sermo non erit non unitas, sed negatio modi unitatis. Et ex hoc patet ad confirmationem.
Contra quartam conclusionem posset argui. Verum, quia ad obiectiones que possent fieri contra eum satis bene patet si considerentur ea que dicta sunt supra, pertranseo.
Ad primam patet ex his que dicta sunt in corpore quis quod ista propositio ‘omnis proprietas relativa distinguit personam realiter a persona’ est distinguenda sicut ista ‘omnis Pater generat’ et consimiles, quia, si intelligatur sic ‘omnis proprietas etc’, id est omne quod est proprietas convertibiliter et adequate distinguit etc, vera est propositio et conclusio que sequitur gratia forme, quia non sequitur nisi quod essentia non est realiter proprietas convertibiliter et adequate. Et hoc est verum. Si vero intelligatur sic omnis proprietas, id est omne quod est proprietas absoluta sive sit convertibiliter, sive non, falsa est propositio, et per consequens ratio nihil valet.
Secundam rationem concedo et credo eam concludere.