Nunc ergo ad propositum reverentes, circa distinctionem 38 et sequentem in quibus Magister principaliter agit de infallibilitate et immutabilitate prescientie Dei que non nisi futurorum est, secundum Magistrum et veritatem, quero istam questionem: utrum omnis propositio de futuo a Deo prescita in sua veritate sit infallibilis et necessaria.
Et videtur primo quod non, quia Deus potest facere ante Christum non fore, igitur ista propositio de futuro ante Christus erit que secundum fidei veritatem est a Deo prescita que sua veritate non est infallibilis, nec necessaria. Antecedens patet, quia ante Christus potest non esse cum sit futurum contingens et Deus potest facere non esse omne quod potest non esse. Consequentia probatur, quia sequitur ante Christus potest non esse, igitur ista propositio ‘ante Christus erit’ potest non esse vera. Et, si potest non esse vera, in sua veritate non est infallibilis, nec necessaria.
Contra: prescientia Dei non potest falli, ergo omnis propositio de futuro a Deo prescita in sua veritate est infallibilis et necessaria. Antecedens est ab omni catholico concedendum. Consequentia est nota, quia oppositum consequentis infert de plano oppositum antecedentis, ergo etc.
In ista questione primo ponam quattuor suppositiones, secundo conclusiones, tertio dubia, quarto responsiones.
Quantum ad primum articulum prima suppositio est quod necesse est quicquid Deus prescit futurum #V 152-v #V b esse sicut prescitur a Deo. Et, licet ista suppositio bene intellecta satis sit evidens, quia Dei prescientia sicut et eius scientia est omnino infallibilis, sicut patet per beatum Augustinum V De civitate Dei, capitulo 9, et sic expresse de mente Anselmi, sicut statim apparebit, declarabitur tamen infra conclusione, scilicet tertii articuli sequentis.
Secunda suppositio est quod Deus prescit aliquid esse futurum sine omni necessitate. Hanc deduco sic: aliquid est futurum sine omni necessitate, igitur Deus scit illud esse futurum sine omni necessitate. Antecedens patet, aliter omnia evenirent de necessitate, quod non consonat dictis sanctorum, nec fidei veritati et consequentia est bona, quia prescit omnia futura, ut patet per beatum Augustinum III De libero arbitrio, capitulis 45 et 60, et per Anselmum De concordia, capitulo 4.
Tertia suppositio est quod necesse est aliquid esse futurum sine omni necessitate et hoc sequitur ex precedentibus, quia necesse est quicquid Deus prescit futurum esse, sicut prescitur a Deo, ut patet ex prima suppositione, sed Deus prescit aliquid esse futurum sine omni necessitate, ut patet ex secunda, igitur necesse est aliquid esse futurum sine omni necessitate.
Quarta suppositio est quod prescientia Dei quam sequitur necessitas et contingentia rerum a qua removetur necessitas non repugnat, et hec etiam sequitur ex precedentibus, quia cum prescientia Dei quam sequitur necessitas stat quod aliquid sit futurum sine omni necessitate, ut patet ex secunda et tertia suppositionibus, sed sequitur aliquid esse futurum sine omni necessitate, igitur aliquid est futurum contingenter. Quo posito sequitur quod prescienta Dei quam sequitur necessitas stat cum contingentia rerum a qua removetur necessitas.
Has quattuor suppositiones simul ponit Anselmus De concordia, capitulo primo, ubi sic ait: si aliquid est futurum sine necessitate, hoc ipsum prescit Deus qui prescit omnia futura. Ecce secunda suppositio et subdit immediate quod autem prescit Deus necessitate futurum est sicut prescitur. Ecce prima. Et statim ex istis infert tertiam dicens: necesse est ergo aliquid esse futurum sine necessitate. Ex his deducendo quartam concludit: nequaquam ergo recte intelligenti hec repugnare videntur prescientia Dei quam sequitur necessitas et libertas arbitrii a quo removetur necessitas, quoniam et necessitate est quod Deus prescit futurum esse et Deus prescit aliquid futurum esse sine omni necessitate.
Quantum ad secundum, quia in questione ista supponitur Deus prescire futura ut de supposito pariter et quesito aliquid videatur.
Prima conclusio est quod Deus est prescius omnius futurorum et, licet ista conclusio non debeat catholicis esse dubia et aliqualiter sit nota ex suppositionibus premissis, confirmo tamen eam propter quandam opinionem minus totam iudicio meo expressa determinatione beati Augustini in V De civitate, capitulo 9, ubi pertractans istam materiam contra Ciceronem qui negabat conclusionem assumpta dicit: confiteri esse Deum et negare prescium futurorum apertissima insania est. Et ostendit beatus Augustinus quod qui negat Deum esse prescium futurorum, negat enim esse Deum, unde circa finem illius capituli concludit contra eundem dicens: aut enim Deum negat esse aut, si esse confitetur Deum, negat prescium futurorum etiam si nihil dicit aliud quam quod ille dixit insipiens in corde suo non est Deus. Qui enim non est prescius omnium futurorum non est utique Deus. Hec Augustinus. Et libro I Contra Maximinum dicit: non ne Deus prescius est omnium futurorum quis hoc negabit insanus. Ad hoc etiam auctoritas Scripture Ecclesie 23 ubi dicitur: domino enim antequam crearentur omnia sunt cognita, sicut et post factum respicit omnia, et de Ihesu scribitur Iohannes 18 quod ipse erat sciens omnia que ventura erant super eum. Sciebat enim ab initio qui essent credentes in eum et quis traditurus esset eum, ut dicitur ibidem, capitulo 5. Ex ista conclusione infero correlarie quod illa opinio non est vera, nec consona dictis sanctorum, nec Scripture Sacre que ponit quod ista propositio est falsa. #V 153-r #V a
Deus scit ante Christum venturum vel quod erit et consimiles omnes quibus significat Deum scire, vel scivisse hoc vel illud esse futurum, utputa Petrum salvandum Iudam damnandum, et sic de ceteris similibus quibuscumque. Deductio huius propositionis evidens est, quia sic propositiones iste sunt false ‘Deus est prescius omnium futurorum’, cuius oppositum tam sancti quam Scriptura testatur, ut patet.
Secunda conclusio est quod tanta necessitate futurum est futurum quod necesse est omne futurum esse futurum. Istam conclusionem deduco.
Primo sic: non minori necessitate futurum est futurum quam preteritum sit preteritum. Hoc patet, quia non est maior repugnantia hic quam ibi, cum utrobique negaretur idem de se ipso, sed tanta necessitate preteritum est preteritum quod necesse est omne preteritum esse preteritum, igitur tanta necessitate futurum est futurum quod necesse est omne futurum esse futurum. Istam rationem pro conclusiones ista expresse facit beatus Augustinus libro II Contra Faustum, responsione 10, ubi sic ait: tam non possunt futura non fieri quam non fuisse facta preterita, quoniam non est in Dei voluntate ut eo sit aliquid falsum quo verum est qua propter omnia que vere futura sunt sine dubio fient. sicut omnia que vere preterita sunt sine dubio preterierunt. Et consimilem sententiam ex toto quoad conclusionem et deductionem ponit Anselmus De concordia, capitulo 10.
Secundo sic: impossibile est aliquod futurum non esse futurum, ergo necesse est omne futurum esse futurum. Consequentia nota et antecedens patet, quia omnis propositio in qua negatur idem de se ipso est impossibilis. Istam rationem in forma pro conclusione ista facit Anselmus, libro II, capitulo preallegatis, ubi facta quadam deductione sic ait: Itaque cum dicitur futurum de futuro necesse esse est quod dicitur sicut quotiens dicitur idem de eodem, cum dicimus quod omnis homo est homo aut, si est homo, homo est, aut quia omne album est album, aut, si est album, album est necesse esse quod dicitur, quia non potest aliquid simul esse et non esse. Et statim subdit rationem in forma dicens: quippe, si non est necesse omne futurum esse futurum, quoddam futurum non est futurum, quod est impossibile. Necessitate ergo omne futurum est futurum. Hec Anselmus. Et, quia nullum futurum est futurum nisi sicut prescitur a Deo qui novit omnia futura, sequitur ex ista conclusione quod necesse est omne futurum esse futurum sicut prescitur a Deo.
Tertia conclusio est quod omnis propositio de futuro a Deo prescita hoc supposito habet necessariam et infallibilem veritatem sicut est prescita.
Probatur sic: necesse est quicquid Deus scit futurum esse sicut prescitur ab ipso, igitur omnis talis propositio habet necessariam et infallibilem veritatem modo predicto. Antecedens apparet ex prima suppositione. Et potest ulterius confirmari sic: necesse est omne futurum esse futurum sicut prescitur a Deo, sed quicquid Deus prescit eo ipso quo illud prescit, convincitur esse futurum; ergo necesse est quicquid Deus prescit esse futurum sicut prescitur ab ipso. Maior patet ex precedenti conclusione. Minor vero probatur ex quid nominis terminorum, quia non est aliud prescire nisi scire futurum, unde Anselmus De concordia, capitulo 4, sic inquit: rem futuram necesse est esse futuram. Non enim potest futurum simul non esse futurum et idem sensus est si sic dicitur: si Deus prescit aliquid non addendo futurum, quia in prescire intelligitur futurum, nam non est aliud prescire quam scire futurum. Hec Anselmus. Patet igitur antecedens quod fuit prima suppositio articuli precedentis. Consequentia est de se nota, quia non sequitur aliqua propositio de futuro a Deo prescita non habet necessariam et infallibilem veritatem sicut est prescita, igitur non est necesse quicquid Deus prescit futurum esse sicut prescitur a Deo, quod est oppositum antecedentis.
Ex ista conclusione infero correlarie quod omnis propositio de futuro a Deo revelata hoc supposito habet necessariam et infallibilem veritatem sicut est revelata et dico notanter sicut est revelata, quia #V 153-r #V b multa sunt cominatorie vel condictionaliter revelata que non fuerunt in esse posita, sicut patet de morte regis, Ezechiel et de subversione Ninive et similibus. Deductio huius propositionis est clara, quia omnis propositio de futuro a Deo revelata est a Deo prescita sicut est revelata et potest confirmari ulterius, quia, si detur oppositum, Deus posset revelare falsum, et sic mentiri quod non reputo catholice dictum dicente Apostolo Ad Hebreos 6 quod impossibile est Deum mentiri.
Ex istis patet quod iste propositiones de inesse ante Christus erit generalis resurrectio mortuorum erit et consimiles que simpliciter et absolute a Deo sunt revelate habent necessariam et infallibilem veritatem modo predicto, videlicet sicut sunt prescite et revelate ab ipso Deo.
Ultima conclusio est quod non obstante huiusmodi necessaria et infallibili veritate Deus potest facere de potenta sui absoluta oppositum presciti et revelati, utpote ante Christum non fore, cuius oppositum quidam reverendus doctor ordinis predicatorum ponit in vesperiis suis.
Istam conclusionem deduco primo sic: si Deus non potest facere ante Christum non fore, hoc ideo esset quia prescit ipsum fore et eius prescientia falli non potest. Hoc patet, quia hec est potissima, immo totalis causa quam iste doctor assignat a quam possunt assignare tenentes illam conclusionem, sed illud non obstat, quia simul stant quod Deus presciat ante Christum et possit facere ipsum non fore, quod ostendo multipliciter.
Primo, quia prescientia Dei quam sequitur necessitas et contingentia rerum a quare movetur necessitas non repugnant, ut patet ex quarta suppositione.
Secundo, quia ista simul stant Deus prescit me peccaturum et posse non peccare, igitur et ista ‘Deus prescit ante Christum fore’ et ‘ante Christus potest non fore’, igitur et ista ‘Deus prescit ante Christum fore’ et tamen potest facere ipsum non fore. Antecedens patet, quia, si detur oppositum, Deus prescit me peccaturum, igitur de necessitate peccabo, igitur non possum non peccare, et sic peccando non peccabo, quod non esset catholice dictum. Prima etiam consequentia patet ex debita similitudine et secunda videtur nota, quia bene sequitur ante Christus potest non fore, igitur Deus potest facere ipsum non fore, igitur.
Tertio, quia sequeretur quod cuiuslibet contradictionis altera pars esset simpliciter impossibilis sic quod per nullam potentiam nec finitam, nec infinitam posset poni in esse, quod nullus sane mentis assereret. Consequentia patet, quia cuiuslibet contradictionis Deus ab eterno prescivit partem illam que ponetur in esse, et per consequens alteram, si illud esset verum, per nullam potentiam posset esse.
Quarto, quia Deus ab eterno prescivit se per mortem filii sui mundum redimere et tamen potuit ipsum aliter redimere, ut patet per beatum Augustinum XIII De Trinitate, capitulo 22 dicens quod fuit alius modus nostre liberationis possibilis Deo cuius potestati cuncta subiacent. Et allegat eum Magister in principio distinctionis 20, capitulo 30.
Quinto, quia Deus ab eterno prescivit se degenere Adam assumere hominem per quam hominis vinceret inimicum et tamen potuit ipsum assumere aliunde, sicut expresse determinat beatus Augustinus XIII De Trinitate, capitulo 38 et Magister in III, distinctione 12, capitulo 2. Hec est etiam sententia Magistri, libro I, distinctione 38, capitulo ultimo ubi sic ait: solet a quibusdam sic opponi Deus prescit hunc lecturum vel aliquid huiusmodi, sed potest etiam esse quod iste non legat, igitur potest aliter esse quam Deus prescivit, ergo potest falli Dei prescientia, quod est omnino falsum. Respondet Magister et dicit: potest equidem non fieri aliquid et illud tamen prescitum est fieri. Modo ideo tamen potest falli Dei prescientia, quia, si illud non fieret non a Deo prescitum, esset fieri. Ecce quod Magister concedit quod aliquid potest non fieri quod tamen prescitum est fieri, et tamen ex hoc non sequitur, ut dicit quod Dei pre- #V 153-v #V a -scientia possit falli, quia ad hoc quod non fallatur sufficit quod ita fiat. Patet ergo ex dictis quod simul stant quod Deus prescit ante Christum fore et quod posset facere ipsum non fore, et per consequens assumpta conclusio.
Ex ista conclusione infero correlarie quod iste due propositiones non repugnant necesse est ante Christum fore sicut prescitum est a Deo ipsum fore et Deus potest facere ante Christum non fore. Deductio istius patet, quia ille propositiones non repugnant quarum quelibet est vera, sed sic est in proposito, ut patet ex dictis; ergo etc.
Quantum ad tertium et quartum articulum movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam conclusionem et propositionem deductam ex ipsa est quedam opinio, sicut tangebatur ibidem que ponit…
…Quod ista propositio ‘Deus scivit hoc’ vel illud esse futurum aut quod erit, utputa Petrum salvandum vel Iudam damnandum aut ante Christum esse futurum aut quod erit, est falsa et impropria et idem dicit de quibuscumque propositionibus exprimentibus futuritionem. Ratio fundamentalis illius opinionis, si opinio meretur dici quod non credo, est, quia illa propositio que nec est vera, nec falsa, non est scibilis aliqua scientia. Hoc patet, quia scientia non nisi verorum est, sed talis est ista ante Christus erit, et sic de similibus.
Sed ad veritatem ista positio non videtur mihi catholica nec quantum ad conclusiones, nec quantum ad motivum sive deductionem. Non quidem quantum ad conclusionem, quia non consonat dictis sanctorum nec Sacre Scripture, ut patet ex deductione conclusionis mee. Nec quantum ad motivum sive deductionem. Motivum enim ipsius est quod nulla propositio de futuro est vera vel falsa, quod non videtur catholice dictum, quia ad hoc sequitur quod nulla prophetia de futuro sit vera. Sequitur etiam de resurrectione mortuorum non sit vera, quia ista propositio ‘generalis resurrectio mortuorum erit’ est de futuro. Sequitur etiam quod fides quam habuit beata virgo de passione filii sui ante ipsius mortem non fuit vera, et sic de multi similibus quem nullus catholicus sane mentis assereret, unde Anselmus in libro II Cur Deus homo, capitulo 17, loquens de morte futura Christi dicit expresse quod vera fuit fides future mortis eius per quam et illa virgo de qua natus est et multi alii mundati sunt a peccato et assignans rationem dicit: anima, si vera non fuisset, nil prodesse potuisset. Et in capitulo sequenti dicit quod vera fuit fides vel prophetia de Christo dicens quod ex voluntate non ex necessitate moriturus erat.
Ex his patet quid dicendum ad rationem suam, quia minor non solum est falsa, sed veritati catholice contraria et potest probari oppositum minoris sumendo maiorem suam cum opposito conclusionis sic: illa propositio que non est vera non est scibilis aliqua scientia. Hec est sua, quia scientia non nisi verorum est, sed ista propositio ‘ante Christus erit’ est vere scita aliqua scientia, quia est scita a Deo qui est prescius omnium futurorum, igitur illa propositio ‘ante Christus erit’ est vera et eodem modo potest argui de qualibet alia consimili.
Contra secundam conclusionem quidam reverendus doctor qui quartus post me incepit hoc ordine procedit, quia primo solvit rationes meas. Secundo, contra conclusionem in se et eius deductionem ponit tres conclusiones, et ideo primo ostendo rationes meas non esse solutas per eum, secundo solvam rationes eius.
Quantum ad primam conclusionem meam iste doctor respondet interimendo maiorem, quia, ut dicit, non est eque repugnans futurum non esse futurum, sicut preteritum non fuisse preteritum. Et ad beatum Augustinum dicit quod illa similitudo quam bea- #V 153-v #V b -tus Augustinus intendit in verbis illis debet referri sive intelligi quod, sicut propositio vera de preterito non potest mutari de veritate in falsitatem postquam fuit vera, nec potest incipere esse falsa, ita nec propositio de futuro contingenti vera potest mutari de veritate in falsitatem ante positionem rei, nec incipere esse falsa postquam fuerit vera, sed cum hoc stat, ut dicit, quod propositio de futuro vera ab eterno potest esse falsa et illud quod significatur per eam fore potest non esse, et per consequens non est necesse esse, sed non sic de preterito secundum contrariam opinionem et quod ista sit mens beati Augustini patet, ut dicit per verba subsequentia, quia statim cum dixit tamen non possunt. Et subdit: quoniam non est in Deo voluntate ut eo sit aliquod falsum quo verum est ita quod mutetur de veritate in falsitatem sive sit de preterito, sive de futuro. Et ideo concludit: quapropter omnia que vere futura sunt sine dubio non fient. Non enim dicit quod possunt non fieri, sed quod sine dubio fieret, quia ad hoc quod non mutetur de veritate in falsitatem sufficit quod semper ita erit sicut significabatur per propositionem, et ideo hanc auctoritatem, ut dicit, alii adducunt ad oppositum sic tam non possunt futura non fieri quam non fuisse facta preterita, sed futura non fore non est simpliciter Deo impossibile, ergo nec preterita fuisse. Ista tamen responsio salva semper reverentia doctoris videtur mihi nulla, quia expositio data ad auctoritatem beati Augustini est ad placitum et expresse contra intentionem ipsius, quod ostendo multipliciter.
Primo, quia nulla propositio vera de preterito per aliquam potentiam potuit semper fuisse falsa vel non. Si sic, tunc per aliquam potentiam potest preteritum non fuisse, quod non credo illum reverendum doctorem velle concedere et, si concederet, contradiceret beatum Augustinum qui ibidem expresse demonstrat oppositum. Si non, cum propositio vera de futuro iuxta responsionem istam per aliquam potentiam posset semper fuisse falsa, sequitur quod similitudo illa quam beatus Augustinus intendit in verbis allegatis per me non debet intelligi quantum ad veritatem et falsitatem propositionis, sicut asserit iste doctor, quia propositiones de preterito et futuro non sunt similes quantum ad hoc, sed dissimiles stante supposito, quia propositio vera de futuro, ut dicit, per aliquam potentiam potest semper fuisse falsa, propositio autem de preterito minime.
Preterea, si propositio vera de futuro per aliquam potentiam semper potest fuisse falsa, sicut asserit ista solutio, sequitur quod conclusio quam beatus Augustinus deducit sit falsa et eius deductio vera et, si ita est, patet quod expositio data non est de mente, immo contra veritatem ipsius. Assumptum declaratur, quia conclusio beati Augustini est quod est impossibile simpliciter futurum non fore sicut simpliciter est impossibile preteritum non fuisse medium suum est, quoniam non est in Dei voluntate ut eo aliquid sit falsum quo verum est. Sic enim iacet textus tam non possunt futura non fieri quam non fuisse facta preterita. Ecce conclusio probanda statim subditur ratio, quoniam non est in Deo voluntate ut aliquid eo sit falsum quo verum est et patet suppositio stante quod ista sit falsa conclusio et eius probatio nulla, quia, si per aliquam potentiam propositio vera de futuro potest semper fuisse falsa, per aliquam potentiam possunt futura non fore quam non fuisse facta preterita et, si conclusio est falsa, sequitur quod eius probatio est nulla.
Ex ista deductione patet quod medium illud beati Augustini non est in Dei voluntate ut eo aliquid sit falsum quo verum est non potest exponi, sicut iste doctor exponit. Ipse enim exponit sic: non est in Deo voluntate ut eo sit aliquid falsum quo verum est ita, scilicet quod mutetur de veritate in falsitatem sive propositio sit de preterito, sive de futuro. Cum hoc tamen stat, ut dicit, quod propositio vera de futuro per aliquam potentiam potest semper fuisse, hec enim expositio non #V 154-r #V a stat cum dictis beati Augustini, quia ad ipsum sequitur quod beatus Augustinus per illud medium non probaret conclusionem suam, ut patet ex dictis, quia non sequitur secundum istum doctorem et secundum veritatem quod propositio vera de futuro potest semper fuisse falsa, igitur futura possunt non fore, quod supra contradicit conclusioni beati Augustini. Oportet ergo necessario dicere, si volumus ex illo medio inferre conclusionem beati Augustini, quod sensus illius auctoritatis non est in Dei voluntate etc quod sicut propositio vera de preterito per nullam potentiam potest esse falsa post eventum rei, sic propositio vera de futuro per nullam potentiam potest esse falsa ante positionem rei, et tunc bene sequitur conclusio beati Augustini, scilicet quod tam non possunt futura non fore quam non fuisse facta preterita et nisi sic intelligatur auctoritas illa impossibile est inferre istam conclusionem ex ea, ut dictum est supra quam tamen beatus Augustinus infert.
Preterea, iuxta finem istius solutionis dicit iste doctor quod beatus Augustinus non dicit quod futura non possunt non fieri, sed quod sine dubito fient et istud dictum inter alia fuit mihi valde mirabile, quia conclusio principalis beati Augustini est quod futurum non potest non fieri, sicut nec preteritum non fuisse. Dicit enim tam non possunt futura non fieri quam non fuisse facta preterita. Cur ergo negat Augustinus hoc dixisse cum sit textus eius expressus et conclusio eius principalis quam intendit.
Forte dicet: ego non dico simpliciter quod beatus Augustinus non dicat hoc, sed quod non dicit in fine illius auctoritatis. Sic enim iacet littera non est in Dei voluntate ut eo sit aliquid falsum quo verum est quapropter omnia que vere futura sunt sine dubio, fient sicut omnia que preterita sunt sine dubio preterierunt.
Sed ad veritatem illud nihil est propter duo.
Primo, quia istud nihil facit ad propositum an beatus Augustinus hoc dicat in fine vel in principio. Sufficit enim quod dicat et quod ista sit intentio sua sive dicat in principio, sive in fine, sive in medio.
Secundo, quia, licet in fine illius auctoritatis non dicat hoc formaliter, dicit tamen equivalenter, quia non simpliciter concludit quod omnia que futura sunt sine dubio fient, sed omnia non que futura sunt sine dubio fient sicut omnia que vere preterita sunt preterierunt sine dubio, sed omnia que preterita sunt sic sine dubio preterierunt quod per nullam potentiam possent non fuisse, igitur omnia que vere futura sunt sic sine dubio fient quod per nullam potentiam poterunt non fieri. Ex hec est expressa sententia beati Augustini, ut patet ibidem. Sic igitur apparet quod expositio illa est ad placitum data et contra intentionem Augustini, nec illud potest esse dubium videntibus textum eius, quia beatus Augustinus dicit formaliter quod non possunt futura non fieri sicut nec preterita non fuisse. Et ad expositionem istius doctoris sequitur quod futura possunt non fieri, immo hoc tam in conclusione sua quam in expositione data concedit expresse. Et ad veritatem expositio ista est mihi valde mirabilis textus dicit futura non possunt non fore, sed Glossa dicit futura possunt non fore et, si sic, liceret exponere dicta sanctorum et textum Sacre Scripture pro certo modicum posset ex dictis concludi.
Preterea, illud quod addit quod aliquando adducunt auctoritatem ad oppositum sic: tam non possunt futura non fore quam non fuisse facta preterita, sed per divinam potentiam possunt futura non fore; igitur preterita non fuisse, utique verum est per Dei gratiam, sed male deductun et contra intentionem beati Augustini. Reducunt enim ipsum pro Baracho. Accipiunt enim maiorem beati Augustini et, cum opposito conclusionis sue oppositum minoris inferunt, beatus Augustinus arguit sic: tam non possunt futura non fuisse facta preterita, sed per nullam potentiam esse possibile preterita non fuisse; igitur per nullam potentiam est possibile futura non fore. Hec est ratio beati Augustini, ut patet videntibus textum eius. #V 154-r #V b Isti vero accepta eadem maiore cum opposito conclusionis arguunt sic: tam non possunt futura non fore quam non fuisse facta preterita, sed per aliquam potentiam est possibile futurum non fore; ergo per aliquam potentiam est possibile preteritum non fuisse et, si talis modus arguendi ex dictis beati Augustini vel alterius doctoris sit bonus, notum est cuicumque. Ideo pertranseo. Et ulterius isti qui sic deducunt auctoritatem illam concedunt una mecum maiorem Augustini vel igitur iste doctor vult eam concedere nobiscum, vel non. Si non, negat beatum Augustinum simpliciter. Si sic, oportet eum concedere minorem illorum vel minorem meam. Si vult concedere minorem illorum, oportet eum concedere conclusionem, scilicet quod per aliquam potentiam potuit preteritum non fuisse quod non reputo bene dictum. Si vero vult concedere minorem manifestam que etiam est beati Augustini, oportet eum concedere mecum et cum beato Augustino quod per nullam potentiam potest futurum non fore, quod est propositum principale, ergo patet ex his omnibus rationem illam non esse solutam.
Ad secundam vero rationem que fundabatur in dictis Anselmi, iste doctor respondet dicens quod propositio illa Anselmi qua dicitur itaque cum dicitur futurum de futuro necesse est esse, quod dicitur sicut quotiens dicitur idem de eodem est falsa et impropria, et ideo non mirum si ex ipsa concluditur falsum.
Istam responsionem non oportet multum impugnare, quia ex quo de plano negat Anselmum in manifesta quam sic exquisite Anselmus tranctavit satis impugnat se ipsum et pro certo ubi iste doctor contradiceret Anselmum, sicut facit in proposito, quia dicit eum dicere falsum. Ego tamen libentius tenerem cum Anselmo quam cum eo responsionem, igitur istam tanquam contrariam dictis Anselmi et veritati non dubito, et ideo ad presens dimitto.
Quantum ad secundum, sicut superius dicebatur, contra conclusionem istam et eius deductionem et presertim contra primam doctor iste ponit tres conclusiones.
Prima est quod non est necesse omne esse futurum.
Secunda est quod non est eque necesse futurum esse futurum et preteritum esse preteritum.
Tertia quod est eque repugnans futurum non esse futurum, sicut preteritum non fuisse preteritum.
Primam istarum conclusionum probat multipliciter.
Primo sic: aliquid est libere producendum a voluntate creata libertate contradictionis, ergo non est necesse omne futurum esse futurum. Antecedens patet, quia aliter tolleretur meritum et demeritum. Consequentiam probatur, quia sequitur aliquod futurum est libere producendum a voluntate creata libertate contradictionis, ergo non est necesse illud produci, et sequitur non est necesse illud produci, igitur non est necesse illud esse producendum et sequitur non est necesse illud esse producendum, ergo non est necesse illud esse futurum, et per consequens non omne futurum necesse est esse futurum.
Preterea, secundo sic: Deus potest facere quod omnino sit futurum post diem hodiernum, ergo non est necesse omne futurum esse futurum. Antecedens patet in fide. Consequentia vero probatur multipliciter. Primo, quia, ut dicit, oppositum consequentis repugnat antecedenti, quia sequitur necesse est esse futurum esse, ergo necesse est aliquid esse producendum post diem hodiernum. Secundo, quia, si sequitur necesse est omne futurum esse futurum, ergo necesse est aliquod producendum a 10 annos posta istans a, ergo Deus non potest facere quod omnino nihil sit futurum post instans a, nec per consequens potest diem hodiernum, quod fuit oppositum antecedentis.
Preterea, ad principale tertio sic: necesse est omne futurum esse futurum, ergo omne quod aliquando fuit futurum necesse fuit esse futurum. Consequentia nota et consequens, ut dicit, est falsum, quia tunc necesse fuit Petrum negare Christum, quod non est catholice dictum.
Quarto sic: omne futurum necesse est esse futurum, ergo necesse est omne futurum fore. Consequentia nota sicut prius et consequens falsum, ut dicit, quia, si necesse est omne futurum fore, impossibile est aliquod futurum non fore, et per consequens impossibile est ante Christum non fore, #V 154-v #V a quod non est verum.
Quinto sic: vel per istam ‘necesse est omne futurum esse futurum’ intelligitur ista ‘necesse est omne futurum fore’, et hoc est falsum, quia tunc impossibile esset aliquod futurum non fore et sic ante Christum non fore esset impossibile, quod non est verum, vel per istam intelligitur quod hec sit necessaria ‘omne futurum est futurum’ et hoc non, quia Deus posset facere quod nihil esset omnino futurum. Et per consequens hec non esset necessaria ‘omne futurum est futurum’, vel per istam inteligitur quod est necesse rem que est futura fore rem que est futura, utputa ante Christum fore ante Christum, et hoc est falsum, quia implicat unam falsam, scilicet istam necesse est ante Christum fore, quia sequitur necesse est ante Christum fore ante Christum, ergo necesse est ante Christum fore.
Sexto sic: si ista esset vera, necesse est omne futurum esse futurum; sequitur quod aliqua universalis esset vera qualibet sua singulari existente falsa, sed hoc est falsum, quia quelibet universalis valet unam copulativam compositam ex omnibus suis singularibus sicut ista ‘omnis homo currit’ valet istam ‘Socrates currit’, ‘Plato currit’ et sic de similibus. Consequentia, ut dicit, est nota, quia quilibet singularis huius universalis est falsa. Nam hec est falsa ‘necesse est ante Christum fore’ et sic de aliis.
Septimo ad idem arguunt quidam alii sic: omne futurum necesse est esse futurum, ergo quod contingenter est futurum necesse est esse futurum, quod est evidenter falsum. Consequentia probatur omne futurum necesse est esse futurum, sed quod contingenter est futurum est futurum, ergo quod contingenter est futurum necesse est esse futurum.
Pro solutione istarum rationum premitto duas propositiones quas formaliter ponit Anselmus De concordia, capitulo 4.
Prima est quod non est idem rem esse futuram et rem futuram esse, sicut non est idem rem esse presentem et rem presentem esse aut rem esse preteritam et rem preteritam esse preteritam, ut determinat Anselmus ibidem.
Secunda est quod, licet res aliqua, utputa quedam actio, non necessitate futura sit, quia priusquam sit fieri potest ut non sit futura, rem tamen futuram necesse est esse futuram. Ratio Anselmi est quia futurum nequit simul esse non futurum. Hec omnia sunt formaliter verba Anselmi quibus premissis respondeo ad rationes.
Ad primam igitur concesso ante, sicut ponitur, nego consequentiam, quia simul stant quod aliqua actio sive aliquis actus sit libere probandus libertate contradictionis, quia priusquam fit potest fieri ut non sit futurus et quod necesse sit omne futurum esse futurum, ut patet ex secunda propositione statim posita que ista duo ponit expresse. Et ad probationem dico quod variat antecedens, quia primo dicebat absolute, aliquid esse libere producendum, et improbatione consequentie contradicit; sequitur aliquid futurum esse libere producendum. Et iste propositiones multum differunt, quia non est idem rem esse futuram et rem futuram esse futuram, ut patet ex prima propositione, immo in tantum differunt propositiones predicte quod, licet non sit necesse aliquem actum meritorium vel demeritorium esse futurum, necesse tamen est omnem actum meritorium vel demeritorium futurum esse futurum, ut patet per Anselmum et in hoc deficiunt rationes istius doctoris, quia doctor iste probat quod non sit necesse hanc rem vel illam, utputa ante Christum, vel actum meritorium, vel demeritorium esse futurum, quod utique verum est et credit se probare quod non est necesse rem futuram, utputa ante Christum, futurum vel actum meritorium vel demeritorium futurum esse futurum. Videat ergo rationes Anselmi predictas et videbit rationes suas non concludere.
Ad secundam ergo rationem respondeo consimiliter et concedo primum antecedens. Sed nego consequentiam et consequens et ad primam probationem etiam nego consequentiam, quia non sequitur necesse est omne futurum esse futurum, ergo necesse est aliquod sive aliquam rem esse producendam post diem hodiernam, quia, licet non sit necesse aliquam rem demonstratam esse futuram vel producendam, esse necesse tamen est rem producendam vel rem futuram esse futuram, et per consequens necesse est omne futurum esse futurum. Deficit ergo ista probatio, sicut et precedens, quia credit esse idem rem esse futuram #V 154-v #V b vel producendam et rem futuram esse futuram, cuius oppositum patet ex prima propositione Anselmi superius posita et per idem patet ad secundam probationem.
Ad tertiam vero probationem concedo primam consequentiam et consequens, videlicet quod omne quod aliquando fuit futurum necesse fuit esse futurum, quia, ut patet per Anselmum pluries allegatum, rem futuram necesse esse est futuram. Et quando dicitur quod tunc necesse fuit Petrum negare Christum, nego consequentiam, quia, licet necesse sit rem futuram esse futuram, non est tamen necesse hanc vel illam, utputa hanc actionem, vel negationem esse futurum, quia priusquam sit fieri potest ut non sit futura, ut patet ex secunda propositione superius posita.
Ad quartam consimiliter concedo primam consequentiam et consequens, videlicet quod necesse est omne futurum fore. Concedo etiam secundam consequentiam et consequens, scilicet quod impossibile est aliquid futurum non fore, quia, si futurum est, erit, sed cum ultimo infertur, ergo impossibile est ante Christum non fore. Nego consequentiam et negat eam Anselmus nisi addatur ante Christum futurum, quia, licet non sit necesse ante Christum fore, necesse est tamen ante Christum futurum fore, ut patet ex dictis, et per consequens, licet non sit impossibile ante Christum non fore, impossibile tamen est ante Christum futurum non fore. Deficit ergo ratio sicut et precedentes, quia non distinguit inter rem esse futuram et rem futuruam esse futuram cum tamen sit distinguendum, ut patet superius per Anselmum.
Ad quintam concedo quod per istam ‘necesse esse omne futurum esse futurum’ intelligo istam ‘necesse est omne futurum fore’, et per consequens concedo, sicut concessi in solutione immediate precedente, quod impossibile sit aliquod futurum non fore, sed ex hoc non sequitur quod impossibile sit ante Christum non fore nisi addatur futurum in subiecto, ut patet ibidem.
Ad sextam nego consequentiam si debite sumantur singulares sub universali, sed in hoc deficit propositio sua que non debite accipit singulares sub ista ‘universali necesse est omne futurum esse futurum’, quia singularis eius non est necesse est ante Christum esse futurum, sicut ipse imaginatur, sed ista ‘necesse est ante Christum futurum esse futurum’ vel ‘necesse est hoc’ vel illud ‘futurum esse futurum’ et tunc omne singulares sunt vere sicut singulares qui debent summi sub ista universali ‘necesse est omne album esse album’ non est ista ‘necesse est hoc lignum’ vel ‘hunc hominem esse album’ non est ista, sed ista ‘hoc lignum album esse album’ vel ‘necesse est hoc’ vel illud ‘album esse album’. Hec est expressa sententia Anselmi De concordia, capitulo 4 dicens: non est idem rem esse futuram et rem futuram esse futuram, sicut non est idem rem esse albam et rem albam esse albam. Lignum enim non est semper necessitate album, quia aliquando priusquam fieret album potuit non fieri album. Lignum enim album semper necesse est album quod aliquando priusquam fieret album potest non fieri album, id est non postquam est album et eodem modo res aliqua ut quedam actio non necessitate futura est, quia priusquam sit potest fieri ut non sit futura. Rem vero futuram necesse est esse futuram, quoniam futurum nequit simul esse futurum et non futurum”. Hec Anselmus, ubi expresse ostendit quales singulares sint sumende sub istis universalibus et quales non.
Ad septimam concedo consequentiam et consequens, videlicet quod contingenter futurum necesse est esse futurum, sicut contingenter album necesse est esse album. Sensus enim est quod album quamvis contingenter sit album, tamen ex quo est album necesse est esse album, ut patet per Anselmumstatim allegatum, sicut etiam sensus istius ‘contingenter futurum necesse est esse futurum’ est quod futurum quamvis contingenter sit futurum. Ex quo tamen est futurum necesse est esse futurum, cum hoc tamen stat quod nulla res demonstrata sit de necessitate futura, quia, sicut non est necesse lignum esse album quamvis sit necesse lignum album esse album, sic nec est necesse ante Christum esse futurum, licet sit necesse ante Christum futurum esse futurum, licet contingenter sit futurus. Nec illud consequens debet ab aliquo reputari inconveniens seu etiam falsum, quia, sicut patet etiam in tertia suppositione primi articuli, necesse est aliquid esse futurum sine omni necessitate et, #V 155-r #V a si necesse est aliquid esse futurum sine omni necessitate, necesse est aliquid esse futurum contingenter, et per consequens non est inconveniens quod contingenter futurum necesse sit esse futurum. Sic igitur patent rationes probantes primam conclusionem huius doctoris non concludere.
Secundam vero conclusionem probat tripliciter.
Primo sic: necesse est futurum esse futurum sine omni necessitate, sed non est necesse preteritum esse preteritum sine omni necessitate, igitur non est eque necesse futurum esse futurum esse futurum et preteritum esse preteritum. Maior, ut dicit, est tertia suppositio mea et minor est de se nota; igitur.
Secundo sic: si esset eque necesse futurum esse futurum et preteritum esse preteritum. Tunc sic: concedendum est creaturam posse facere actum qui erit non fore, ita concederetur creaturam posse facere actum non fuisse qui fuit consequens est falsum, quia omnes concedunt quod creatura libera potest facere quod actus qui erit nunquam foret, quia alter necessario faceret illum, quod est falsum, et tamen nullus concedit quod creatura possit facere actum qui fuit nunquam fuisse. Consequentia nota, quia quando aliqua duo sunt eque necessaria eorum opposita sunt eque possibilia vel impossibilia, ergo, si essent eque necessaria futurum esse futurum et preteritum esse preteritum, eorum opposita essent eque impossibilia cuicumque.
Tertio sic: si essent eque necessarie etc, non plus consimilaretur vel negociaremur circa futura quam circa preterita. Antecedens est falsum. Consequentia est nota, quia sunt eque necessaria, et per consequens eorum opposita eque impossibilia.
Ad primum istorum dico quod iste propositiones multum differunt necesse est aliquid esse futurum sine omni necessitate. Et necesse est futurum esse futurum sine omni necessitate, quia, sicut non est idem aliquid esse futurum et futurum esse futurum sive quod idem est rem esse futurum et rem futuram esse futuram, ut patet per Anselmum superius, sic non est idem necesse est aliquid esse futurum sine omni necessitate et necesse est futurum esse futurum sine omni necessitate. Primam istarum propositionum ego posui et ponit eam Anselmus. Secundam vero quam iste doctor dicit me possuisse non posui nec ponit eam Anselmus. Si tamen per istam quam ipse assumit necesse est futurum esse futurum sine omni necessitate intelligit istam quam ego posui necesse est aliquid futurum esse futurum sine omni necessitate, concedo maiorem et nego minorem, quia debet sumi sub ista. Minor enim sumenda sub ista maiori est quod non est necesse aliquid esse preteritum sine omni necessitate. Et hec est falsa, quia, sicut necesse est aliquid esset futurum quod tamen sine necessitate erit, ita necesse est aliquid esse preteritum quod sine necessitate fuit, et illud est evidens, quia necesse est nunc animam Christi esse preteritam et tamen sine necessitate fuit, quia antequam esset, potuit fieri ut non esset, ista non sunt verba mea, sed sunt formaliter Anselmi ubi supra dicentis. Pariter autem verum est quod fuit et est et erit aliquid non ex necessitate et quia necesse est fuisse omne quod fuit et esse quod est et futurum esse quod erit. Ecce quod simul stant quod necesse est fuisse omne quod fuit et aliquid fuit sine necessitate, sicut stant simul quod necesse est futurum esse omne quod erit et quod aliquid erit sine necessitate, unde postquam Anselmus ostendit ista: simul stare tam de presentibus quam de futuris concludit. De preterito autem similiter verum est quod res aliquando non est de necessitate preterita, quoniam antequam esset, potuit fieri ut non esset et, quia preteritum semper necesse est esse preteritum nec ad istud, sequitur quod Deus posset facere preteritum non fuisse, quia simul sunt quod Deus non possit facere preteritum non fuisse et quod aliquid sit preteritum sine omni necessitate, ut patet ex dictis.
Ad secundum dico quod nullus qui intelligit significata vocabulorum debet concedere quod creatura potest facere actum qui esset non fore. Quilibet tamen catholicus debet concedere quod creatura libere potest facere aliquem actum, utputa actum meritorium vel demeritorium, non fore non addendo futurum vel qui erit, sed, si dicatur futurum vel qui erit, propositio non esset concedenda, quia tam non possunt futura non fore quam non fuisse facta preterita, ut pa- #V 155-r #V b -tuit superius. Et quando dicitur quod 'si creatura libera non posset facere quod actus qui erit nunquam foret cum necessario faceret illum', respondet Anselmus ubi supra, dicens quod hec necessitas sequitur rei positionem, non precedit, et ibi ex intentione determinat istam materiam concedendo formaliter omnia que ego posui unde in principio istius capituli volens ostendere quod, si Deus prescit aliquid necesse est illud esse futurum, sic ait: cum dico si Deus prescit aliquid necesse est illud esse futurum, idem est ac si dicam si erit, ex necessitate erit, sed hec necessitas non cogit vel prohibet aliquid esse vel non esse. Ideo enim quia ponitur res esse dicitur ex necessitate esse aut quia positum non esse affirmatur non esse ex necessitate non quia necessitas cogat, aut prohibeat rem esse, aut non esse. Nam, cum dico, si erit, ex necessitate erit. Hec necessitas sequitur rei positionem non precedit. E statim subdit: directe responsionem rationis dicens idem erit. Si sic pronuncietur quod erit, ex necessitate erit. Non enim aliud significat hec necessitas nisi quia quod erit non poterit simul non esse. Hec Anselmus.
Ex quibus evidenter apparet quod creatura non potest facere actum qui est non fore, quia quod erit, non poterit simul non esse, et tamen necessario facit illud necessitate cogente vel prohibente aliquid esse vel non esse, quia hec necessitas sequitur rei positionem, non precedit, vel quod idem est non est nisi necessitas suppositionis tantum.
Ad teritum dico quod nullus nisi sit fatuus consiliatur an futura debeant evenire, quia, si futura sunt, erunt, sed bene consiliamur circa res ipsas, utputa circa actus nostros liberos, quis possumus facere et non facere, et tamen cum hoc stat quod necesse sit rem futuram esse futuram, licet non sit necesse hanc vel illam rem non addendo futuram esse futuram, ita quod omnes iste rationes dificiunt, quia credunt idem esse rem esse futuram et rem futuram esse futuram, quod non est verum.
Tertiam conclusionem probat iste doctor dupliciter.
Primo sic: illa non sunt eque repugnantia quorum opposita non sunt eque necessaria, ut patet ex precedenti conclusione, sed opposita predictorum sunt eque necessaria; ergo etc.
Secundo sic: futurum non esse futurum non est repugnans, ergo non est eque repugnans, sicut preteritum non fuisse preteritum. Antecedens patet ex prima conclusione et consequentia est nota, igitur etc.
Ad istas rationes patet quid dicendum, quia supponunt precedentes conclusiones esse veras, cuius oppositum patet ex dictis.
Contra tertiam conclusionem posset satis fortiter argui verum, quia quibusdam videtur repugnare quarte et econverso. Idcirco ipsa dimissa instabo contra quartam et ex solutionibus rationum que fiunt contra quartam satis apparebit quid dicendum ad ea que possunt adduci contra tertiam.
Contra quartam igitur conclusionem quidam doctor ordinis predicatorum in vesperis suis arguebat sic: omne futurum a Deo prescitum et revelatum hoc supposito habet necessariam et infallibilem veritatem, igitur per nullam potentiam est possibile ante Christum fore antecedens videbatur sibi notum. Et consequentia videtur esse conclusio mea tertia et conclusio, ut dicit, est mea, quia ante Christum fore est quoddam preteritum revelatum et prescitum a Deo. Et confirmatur, quia, si ante Christus posset non fore fidei nostre, soliditas evacuaretur et poneretur vel Deus mendax est vel in scientia, vel in voluntate variabilis in eo quod cognovit et statuit et revelavit futurum, quorum utrumque dicere impiissimum est.
Ad idem potest argui non minus efficaciter.
Secundo sic: Deus prescit ante Christum fore, igitur necesse est ante Christum fore, igitur impossibile est ipsum non fore, igitur Deus non potest facere ipsum non fore. Antecedens videbatur sibi notum ex prima conclusione. Nam et due ultime consequentie sunt evidentes. Prima, scilicet a qua dependet tota deductio, probatur sic: in omni consequentia necessaria, si antecedens est necessarium, et consequens est necessarium. Ista patet ex terminis unde, quia ista consequentia est necessaria ‘est homo, igitur est animal’, si necesse est Petrum esse hominem, necesse est ipsum esse animal, sed constat quod ista consequentia est necessaria ‘Deus prescit ante Christum fore’, igitur ante Christum erit et antecedens est necessarium, quia Dei pre- #V 155-v #V a -scientia, sicut et eius scientia, est omnino infallibilis et necessaria, igitur et consequens est omnino necessarium, et per consequens bene sequitur Deus prescit ante Christum fore, igitur necesse est ipsum fore.
Tertio sic: ista propositio ‘ante Christum erit’ est simpliciter necessarium, ergo Deus non potest facere ipsum non fore. Secunda consequentia est evidens et prima videtur clara, quia bene sequitur ante Christum fore non est simpliciter et absolute necessarium, ergo ista propositio ‘ante Christus erit’ non est simpliciter et absolute necessaria. Antecedens vero videtur sequi ex dictis meis, quia in tertia conclusione mea dixi quod omnis propositio de futuro a Deo revelata in sua veritate est infallibilis et necessaria sicut est revelata, sed ista propositio ‘ante Christus erit’ in sua veritate est simpliciter et absolute necessaria, ut ibidem concessi, igitur ista propositio ‘ante Christus erit’ in sua veritate est absolute necessaria.
Quarto sic: illud est simpliciter impossibile ad cuius positionem in esse simpliciter sequitur impossibile, sed, si Deus faceret ante Christum non fore, sequitur impossibile, ergo ante Christum non fore est simpliciter impossibile, et per consequens Deus non potest facere ipsum non fore. Maior patet, quia possibili posito in esse nullum sequitur inconveniens. Minor vero probatur, quia sequitur ante Christus non erit, igitur nunquam Deus prescivit nec revelavit ipsum fore vel prescivit, vel revelavit falsum, quorum quodlibet est impossibile, ergo etc. Multe consimiles rationes possunt adduci contra conclusionem istam, sed, quia solvuntur istis solutis, ideo pertranseo.
Ad primum istorum concedo antecendes uno addito, videlicet si dicatur quod omne futurum a Deo prescitum et revelatum hoc supposito habet necessariam et infallibilem veritatem, sicut est ab ipso prescitum et revelatum. Sic enim antecedens illud est verum et non aliter, et sic est tertia conclusio mea, sed sic concesso antecendente nego consequentiam, quia simul stant quod necesse sit ante Christum fore, sicut prescitum et revelatum est a Deo ipsum fore et quod Deus potest facere ante Christum non fore, ut dicebatur in quarta conclusione. Ratio huius est, quia Deus prescit et revelavit ante Christum libere contingenter, sed non sine omni necessitate fore et, quia quicquid Deus prescit necesse est esse futurum, sicut prescitur ab eo, ut patet ex prima suppositione primi articuli, sequitur quod necesse sit ante Christum libere et contingenter et sine omni necessitate fore, quia sic et non aliter Deus prescivit et revelavit ipsum fore, nec ista repugnant in aliquo. Nam sicut patet ex tertia suppositione articuli predicti necesse est aliquid esse futurum sine omni necessitate et, si necesse est ante Christum libere et contingenter et sine omni necessitate fore, patet quid Deus potest facere ipsum non fore, et per consequens simul stant quod necesse sit ante Christum fore, sicut prescitum et revelatum est a Deo ipsum fore et quod potest facere ipsum non fore. Et ista solutio trahitur expresse ex dictis Anselmi sicut patet ex suppositionibus meis que formaliter sunt sue, sicut in primo articulo dicebatur. Ex his patet ad confirmationem, quia non sequitur ante Christus potest non fore, igitur fidei nostre soliditas evacuatur et ponitur Deus mendax vel in scientia variabilis, immo totum oppositum, quia non est fides nostra quod ante Christus non potest non fore, sed solum quod erit nec Deus scivit, nec Deus dixit quod ante Christus non potest non fore, immo totum oppositum, quia prescivit ipsum libere contingenter et sine omni necessitate fore evacuaretur, tamen fidei soliditas si non esset necesse ipsum fore sicut Deus prescivit et revelavit cum fore, sed cum hoc stat quod potest cum facere non fore, ut patet ex dictis.
Ad secundam respondent aliqui doctores negando simpliciter primam consequentiam et ad probationem concedunt quod ista consequentia est necessaria: Deus prescivit ante Christum fore, igitur ante Christus erit. Dicunt tamen quod antecedens non est necessarium, quia Deus potest nunquam scivisse quod ab eterno scivit et ab eterno scivisse quod nunquam scivit, et per consequens potest nunquam scivisse ante Christum fore, et si potest nunquam scivisse ante Christum, non est necessarium ipsum prescire ante Christum fore. Ista responsio non est nova nec per mo- #V 155-v #V b -dernos doctores inventa, sed Hugonis De Sacramentis, libro primo, parte secunda, capitulo 18 et ipsam videtur sequi Magister in hac 38 distinctione, capitulo ultimo et 39 loquens de predestinatione et prescientia Dei et expressius distinctione 4 simul, et ponit eam Petrus de Tarentarum, libro I, distinctione 39, questione 1, et doctor noster, libro I, distinctione 39, questione 1, expresse concedit quod Deus potest nescire quod scit verum, quia quibusdam alii doctoris antiquis videtur antecedens illud simpliciter necessarium. Adhuc potest ad rationem, iuxta principia Anselmi superius posita, tripliciter responderi. Primo quidem potest dici distinguendo de necessitate, quia quedam est necessitas precedens que est causa, ut sit res, et quedam necessitas sequens quam res facit et ille due necessitates sic se habent quod, licet ubicumque sit precedens necessitas, sit subsequens, non tamen econverso. Hec omnia ponit Anselmus II Cur Deus Homo, capitulo 18, dicens: est namque necessitas precedens que causa est, ut sit res, et est necessitas sequens quam res facit. Precedens et efficiens necessitas, cum dicitur celum volvit, quia necesse est ut volvatur. Sequens vero que nihil efficit et sic est cum dico te ex necessitate loqui cum loqueris. Cum enim hoc dico, significo nihil facere posse, ut dum loqueris non loquaris, non quod aliquid cogat ad loquendum. Nam violentia naturalis condictionis cogit celum volui. Te vero nulla necessitas cogit loqui. Et subdit immediate; sed ubicumque est precedens necessitas, est subsequens. Non autem ubi sequens ibi statim et precedens. Possimus namque dicere necesse est celum volui, quia voluit, sed non simpliciter est verum idcirco te loqui, quia necesse est ut tu loquaris. Hec Anselmus.
His premissis concedo primam consequentiam et primum consequens. Si consequens illud intelligitur de necessitate subsequenter, quia bene sequitur Deus prescivit ante Christum fore, igitur necesse est ipsum fore necessitate sequente vel subsequente. Nec illud est aliud inconveniens, quia talis necessitas non repugnat contingentie, immo stat simul cum ipsa, cum non sit necessitas coactionis, ut patet ex dictis. Et ideo Anselmus ubi supra, concedit Christum hac necessitate passum aliquantulum post verba prius allegata, dicit: hac sequente et nil efficiente necessitate, quoniam vera fuit fides vel prophetia de Christo, quia ex voluntate non necessitate moriturus erat, necesse fuit, ut sic esset. Hac homo factus est. Hac homo fecit et passus est quicquid fecit et passus est. Sed, si concesso consequente illo, nego secundam consequentiam, quia non sequitur necesse est ante Christum fore necessitate subsequente, igitur impossibile est ipsum non fore, sicut non sequitur necesse fuit Christum mori necessitate predicta, ut patet per Anselmum statim allegatum, impossibile fuit ipsum non mori. Ratio huius est, quia talis necessitas non repugnat contingentie, nec cogit rem esse vel non esse, ut dictum est. Si vero consequens illud intelligatur de necessitate precedente, nego consequentiam primam et consequens, quia non sequitur Deus prescit ante Christum fore, igitur necesse est ipsum fore necessitate precedente. Et ad probationem quando dicitur in maiori quod in omni consequentia necessaria, si antecedens est necessarium, et consequens est necessarium, concedo propositionem uniformiter loquendo de necessitate, quia, si antecedens est necessarium necessitate precedente, et consequens erit necessarium necessitate precedente. Si vero antecedens sit necessarium solum necessitate subsequente, et consequens esset necessarium necessitate consimili, et tunc dico ad minorem quod illud antecedens Deus prescit ante Christum fore non est necessarium necessitate precedente que cogit rem esse vel non esse, sed solum necessitate subsequente, quia ea necessitate Deus prescit ante Christum fore qua vult ipsum fore et non vult ipsum fore necessitate precedente, sed subsequente, sicut expresse dicit Anselmus, ubi supra immediate post verba ultimo allegata ubi loquens de Christo dicens quod hac sequenti et nihil efficiente necessitate voluit que- #V 156-r #V a -cumque voluit. Non ergo sequitur ex istis quod necesse sit ante Christum fore necessitate precedente, sed solum subsequente.
Secundo, potest ad rationem illam responderi concedendo primam consequentiam uno addito, videlicet si dicatur sic: Deus prescit ante Christum fore, igitur necesse est ipsum fore sicut Deus prescit. Sic enim et non aliter tenet ista consequentia, ut notum est cuilibet, sed sic concessa prima consequentia et consequente. Nego secundam consequentiam, sicut prius et tertiam, quia simul stant quod necesse sit ante Christum fore sicut Deus prescit ipsum fore et quod Deus possit facere ipsum non fore, ut patet ex solutione prime rationis.
Tertio, potest responderi modificando antecedens, quia non debet absolute dici Deus prescit ante Christum fore, sed Deus prescit ante Christum fore sine necessitate, et sic modificato antecedente non sequitur quod necesse sit absolute ante Christum fore, sed quod necesse sit ante Christum fore sine necessitate; et sic concesso antecedente patet, quia secunda consequentia est nulla, quoniam non sequitur necesse est ante Christum fore sine necessitate, igitur impossibile est ipsum non fore, immo totum oppositum. Istam responsionem ponit Anselmus De concordia, capitulo 2, ubi postquam ostendit quod necesse est quod Deus prescit futurum esse et quod Deus prescit aliquid esse futurum sine necessitate, subdit: sed diceres mihi non removeas a me necessitatem peccandi, quoniam Deus prescit me peccaturum vel non peccaturum, et ideo necesse est me peccare vel non peccare. Si non pecco et subdens solutionem dicit. Ad quod ego non debes dicere prescit Deus me peccaturum tantum vel non peccaturum, sed prescit Deus me peccaturum sine necessitate vel non peccaturum, et ita sequitur sive peccaveris, sive non peccaveris, utrumque sine necessitate erit, quia prescit futurum me sine necessitate hoc quod erit. Hec Anselmus. Et patet quod uniformiter est dicendum de ante Christum et similibus.
Ad tertium supposito quod propositio dicatur simpliciter et absolute necessaria quando illud quod significatur per eam est simpliciter et absolute necessarium, sicut ratio illa supponit, si debet aliquid concludere, nego antecedens, quia, licet necesse sit ante Christum fore necessitate subsequente, non tamen simpliciter et absolute, ut dictum est pluries. Et ad probationem concedo quod omnis propositio de futuro a Deo revelata in sua veritate est infallibilis et necessaria, sicut est revelata vel scita eo modo quo dictum est supra, sed, quando dicitur in minori quod ista propositio ‘ante Christus erit’ est simpliciter et absolute a Deo revelata, variatur medium, quia ista propositio non dicitur simpliciter et absolute revelata eo quod significatum ipsius sit simpliciter et absolute necessarium, sed quod non est comminatorie nec conditionaliter revelata, sicut patet ex quarta conclusione mea, et sic illa ratio nulla.
Ad quartum multi moderni respondent negando minorem et ad probationem dicunt, ut superius dicebatur, quod non est impossibile Deum nunquam scivisse vel revelasse illud quod de facto scivit et revelavit. Istud tamen non videtur possibile quantum ad illud quod addunt de revelatione quicquid sit de cognitione, et per consequens oportet ad rationem aliter respondere, sed, quia materia ista tangetur infra distinctionem 42, ubi inquiretur an ista propositio ‘ante Christus erit per divinam potentiam’ potuisset ab eterno fuisse falsa, idcirco pro nunc pertranseo, quia in questione illa videbitur quid dicendum ad rationem istam.
Ad primam negando consequentiam si intelligitur in consequente quod ista propositio ‘ante Christus erit’ in sua veritate non est infallibilis et necessaria sicut est a Deo prescita, sic enim et non aliter contradicit conclusioni mee et ad probationem apparebit quid dicendum infra dicentem statim allegata et ibi videbitur an ista consequentia: ante Christus potest non esse, igitur illa propositio ‘ante Christus erit’ potest non esse vera, sit necessaria vel non.
Ad secundam concedo consequentiam et consequens. Si intelligitur, ut supra, valet quod ista propositio sit infallibilis et necessaria sicut est prescita. Hoc enim sufficit ad hoc #V 156-r #V b ut Dei prescientia sit omnino infallibilis et necessaria.