Secundo quero: utrum quelibet pars imaginis create sit totalis causa effectiva sui actus.
Et videtur primo quod non, quia intellectus creatus non est nota, quia intellectus est pars imaginis create, ut patet ex questione precedenti. Antecedens probatur, quia, sicut se habet sensus ad sensibile totalis causa effectiva sui actus, igitur nec quelibet pars etc. Consequentia est nota, actum sentiendi sic se habet intellectus ad intelligibile et ad actum intelligendi, ut patet per Philosophum II et III De anima, sed sensus non est totalis causa effectiva actus sentiendi, ut patet in eodem secundo; ergo etc.
Contra: intellectus et voluntas que sunt partes imaginis create non minus causant effective actus suos quam potentie inferioris. Hoc patet, quia esse causam dicit perfectionem, et per consequens potentie perfectiori debet magis competere sed causant etc; igitur etc. Probatur minor, quia potentia generativa motiva et calefactiva sunt cause totales suorum actuum, ergo.
Respondeo. In ista questione erunt quattuor articuli, quia primo ponam aliquas distinctiones, secundo conclusiones. Tertio movebo dubia et quarto respondebo.
Quantum ad primum intelligendo questionem de intellectu et voluntate que sunt partes imaginis create, ut patet in questione precedenti, distinguo primo cum Philosopho III De anima, de intellectu possibile et agente et suppono iuxta communiorem doctrinam quod intellectus agens et possibilis realiter distinguuntur, cuius ratio ad presens potest esse, quia intellectus possibilis nullam operationem habet previam intellectioni, cum nihil sit eorum que sunt ante intelligere, ut patet III De anima, sed intellectus agens habet aliquam operationem previam intellectioni, ut patet ibidem, igitur intellectus agens non est possibilis, nec econverso.
Secundo distinguo de actu intelligendi, quia quidam est naturalis respectu cuius intellectus possibilis est in potentia naturali, quidam supernaturalis respectu cuius intellectus possibilis est in potentia obedibili. Primus cuasatur a causa naturali quecumque sit illa, secundus a supernaturali. Et similiter potest distingui de actu voluntatis. Et intelligo questionem de actu naturali intellectus et voluntatis, non de supernaturali, quia cognitio et fruitio beatifica que sunt actus supernaturales intellectus voluntatis non sunt ab eis active totaliter, nec partialiter, sed a solo Deo, sicut fuit ostensum distinctione prima. Et hec de primo.
Quantum ad secundum articulum, quia conformiter videtur mi- #V 79-r #V b -hi dicendum de intellectu et voluntate, pono quattuor conclusiones de intellectu, ex quibus inferam correlarie quattuor alias de voluntate.
Est igitur prima conclusio quod intellectus agens est aliquid anime.
Probatur primo sic: intellectus agens non est aliquid anime, igitur homo non potest naturaliter intelligere cum voluerit, cuius oppositum docet experientia et Aristoteles II De anima. Consequentia probatur, quia homo non potest naturaliter aliquid intelligere nisi previa operatione intellectus agentis, igitur, si eius operatio non est in potestate voluntatis nec intellectio, sed supposito quod non sit aliquid anime eius, operatio non est in potestate voluntatis, ut patet; ergo etc.
Preterea, omne principium naturale universaliter requisitum ad propriam operationem hominis inquantum homo est aliquid in homine. Intellectus agens est huiusmodi; ergo. Maior patet, quia stante generali influentia Dei potest huiusmodi in suam propriam operationem circumscripto omni eo quod non est ipse, nec aliquid eius. Minor probatur, quia secundum Aristotelem X Ethicorum, “intelligere est propria operatio hominis” inquantum homo, sed intellectus agens univeraliter requiritus ad intellectionem sicut eius naturale principium, ut patet III De anima; igitur etc.
Preterea, si intellectus agens non esset aliquid anime, vel non esset dare intellectum agentem, vel esset scientia Dei, ut videtur quibusdam, vel esset aliqua substantia separata a nobis quantum ad esse virtute cuius sit intellectualis operatio, vel secundum quandam unionem ipsius ad nos sicut posuit Alexander et Averrois, vel per influxum formarum intelligibilium in nos sicut posuit Avicenna.
Primum est contra Philosophum III De anima qui dividit intellectum in possibilem et agentem, ut dictum est supra. Et confirmatur primo, quia res inferioris ordinis vel nullo modo agunt in res superioris ordinis, vel, si agunt, agunt virtute alicuius superioris, sed intellectus et omne que pertinent ad ipsum sunt res superioris ordinis, cum sint spritualia et obiecta particularia sunt inferioris ordinis cum sint corporalia, igitur vel obiecta particularia nullo modo causant actum intelligendi in intellectu, vel causant virtute alicuius superioris. Si detur primum, habetur intentum, quia oportet dare aliquid superioris ordinis quod causet actum intelligendi et illud voco intellectum agentem. Si detur secundum, idem sequitur; ergo etc.
Secundo, quia omnis operatio mentalis est a principio vitali, non solum receptive, sed etiam effective totaliter vel saltem partialiter, aliter effectus esset nobilior totali causa effectiva, quod non est verum, sed intelligere est operatio talis, ergo oportet quod habeat aliquam causam vitalem, saltem partialiter, et hanc voco intellectum agentem. Secundum etiam dari non potest, quia vel scientia Dei dicitur intellectus agens, quia dat rebus naturam et virtutem movendi intellectum possibilem, vel quia dat eis aliquam aliam virtutem specialem. Primum dari non potest, quia pari ratione scientia Dei diceretur intellectus possibilis, quia dat ei naturam et virtutem intelligendi et recipiendi actum intelligendi quod est inconveniens, nec secundum, quia sic opinantes nullam talem virtutem assignant, tum quia per talem nulla res moveret intellectum ad intelligendum.
Et confirmatur, quia vel obiecta particularia habent a scientia Dei influentiam aliquam specialem, vel solum generalem. Non specialem, quia nullam talem assignant. Si solum generalem, pari ratione dicetur quod potentia Dei est calefactiva, quia dat igni potentiam calefaciendi, et sic de omni potentia activa, quod est absurdum.
Preterea, intellectus agens non est maioris ambitus quam possibilis, igitur non est scientia Dei. Antecedens est Philosophi III De anima, dicens quod “sicut intellectus agens est omnia facere, ita possibilis omnia fieri”.
Et confirmatur, quia aliter potentie active intellectus agentis non corresponderet in natura potentia passiva vel econtra, quorum quodlibet est inconveniens et contra Philosophum, ibidem. Consequentia probatur, quia scientia Dei est intellectus divinus qui in infi- #V 79-v #V a -nitum excedit intellectum possibilem in nobis; ergo etc.
Nec potest ulterius dari tertium, quia talis unio illius intellectus ad nos vel influxus ipsius in nos qualem posuerunt philosophi non consonat sane doctrine; ergo etc.
Pro ista conclusione est articulus parisiensis 28, ubi dicitur quod intellectus agens non copuletur nostro possibili et quod intellectus possibilis non uniatur nobis secundum substantiam error. Hec est etiam expressa sententia Philosophi III De anima, ubi postquam ostendit quod in omni natura in qua est dare aliquid quod est omnia fieri est dare aliquid quod est omnia facere, concludit quod necesse est in anima has esse differentias, sed certum est quod iste due differentie non essent in anima si intellectus agens non esset aliquid anime, ergo etc.
Ex ista conclusione et presertim ex deductione Aristotelis infero correlarie quod in natura rationali creata est dare voluntatem possibilem et agentem sicut et intellectum. Deductio videtur mihi satis clara, quia ratio Aristotelis non minus probat hoc de voluntate quam de intellectu. Arguo enim sicut et ipse in omni natura in qua est dare unum quod est omnia fieri est dare unum quod est omnia facere, sed in natura rationali creata est dare voluntatem possibilem que est omnia fieri, igitur in ipsa est dare voluntatem agentem que est omnia facere. Maior est Philosophi et minor est vera; igitur etc. Et confirmatur, quia quicquid dicatur ad istam rationem dicetur ad rationem Philosophi, cum minor sit ita vera de voluntate sicut de intellectu, igitur vel ratio Aristotelis non concludit, vel, si illa concludit, et ista.
Preterea, potentia equalis ambitus obiective et eiusdem immaterialitatis subiective, quarum una est perfectior altera, si minus perfecta, habet virtutem agentem sui generis et magis perfecta. Hoc patet, quia posse agere dicit perfectionem, sed intellectus et voluntas in creaturis sunt equalis ambitus obiective, ut patet per beatum Augustinum, X De Trinitate, capitulo 11, et eiusdem immaterialitatis subiective, quia sunt eiusdem subiecti primi et voluntas est perfectior intellectu, ut patet ex questione precedenti, et intellectus habet virtutem agentem sui generis ex conclusione statim deducta, igitur etc., voluntas.
Secunda conclusio principalis est quod obiectum naturaliter conceptibile non est totalis causa effectiva, nec partialis actus intelligendi.
Probatur primo sic: obiectum naturaliter sensibile non est totalis causa effectiva, nec partialis actus sentiendi, igitur obiectum naturaliter intelligibile non est totalis causa effectiva, nec partialis actus intelligendi. Consequentia est nota et antecedens est beati Augustini XII Super Genesim ad Litteram, capitulo 29, ubi sic inquit: “nec sanum putandum est facere quod corpus in spiritu tanquam corpus corpori factibili mere vite subditur. Omni enim modo prestantior est qui facit ea re de qua aliquid facit, nec ullo modo spiritu prestantius est corpus”. Et subdit immediate ad propositum: “quamvis enim prius videamus aliquod corpus quod antea non videramus atque inde incipiat imago eius esse in spiritu nostro, tamen eandem eius imaginem non corpus in spiritu, sed ipse spiritus in se ipso facit sterilitatem numerali”. Et loquitur ad litteram de imagine que est visio; ergo etc.
Et consimilem sententiam ponit in VI Musice satis circa principium, ubi sic ait: “diligenter considerandum utrum revera nihil aliud sit quod dicitur audire, nihil aliud a corpore in anima fieri, sed absurdum est fabricatori corpori subiecta est materiam quo quomodo animam subdetur. Nunquam enim est anima corpore deterior et omnis materia fabricatore deterior. Nullo ergo modo anima fabricatori corpori subiecta est materies. Esset autem, si aliquos in ea numeros corpus operatur”. Hec Augustinus. Et modicum infra prosequens materiam istam subdit: “et ut longum faciam, videtur mihi anima cum sentit in corpore, non ab illo aliquid pati, sed in eius passionibus attentius agere”. Et quibusdam interpositis concludit: “cum autem anima ab operationibus suis aliquid patitur, a se ipsa patitur non a corpore”. Et hec est ratio potissima que me movet #V 79-v #V b ad tenendum conclusionem istam propter dicta beati Augustini.
Secundo potest sic argui: illud cui accidit ad hoc quod intelligatur ab intellectu esse in actu, vel in potentia non est totalis causa effectiva nec partialis actus intelligendi, sed obiecto naturaliter conceptibili accidit etc; igitur etc. Maior patet ratione et auctoritate ratione quidem, quia quod omnipotentia non potest esse causa effectiva actus realis in actu auctoritate, quia causa in actu et effectus in actu simul sunt et non sunt, V Metaphysica, igitur illud cui accidit esse in actu non est causa effectiva actus realis in actu. Minor patet, quia non solum intelligitur ens in actu, sed ens in potentia et econtra; igitur etc.
Tertio sic: illud cui accidit esse absolutum vel respectivum et intelligatur ab intellectu non est totalis causa effectiva, nec partialis actus intelligendi obiecto naturaliter conceptibile accidit etc; igitur etc. Maior patet, quia respectus non est per se principium, nec terminus actionis, V Physicorum. Minor probatur ut prius, quia et absolutum et respectivum intelliguntur ab intellectu; ergo etc.
Quarto sic: illud cui accidit quod sit ens reale vel rationis non est totalis causa effectiva, nec partialis actus intelligendi. Hoc patet, quia causa actus realis necessario est realis, sed obiecto naturaliter conceptibili accidit quod sit reale vel rationis, quia non solum intelligitur ens reale, sed etiam rationis; ergo etc.
Ex ista conclusione infero correlarie quod obiectum voluntatis non est totalis causa effectiva, nec partialis actus volendi. Deductio est satis nota, quia obiectum voluntatis non magis causat actum volendi quam obiectum intellectus actum intelligendi et potest deduci per easdem rationes.
Illis tamen dimissis confirmo conclusionem per rationes speciales, et quia conclusio habet duas partes, primo probo primam, videlicet quod obiectum non sit totalis causa etc. Et arguo sic: omnes actus volendi et nolendi ad quos voluntas est in potentia naturali sunt in potestate voluntatis, ergo nullus talis causatur totaliter ab obiecto. Antecedens patet, quia secundum beatum Augustinum I Retractationum, capitulo 9: “nihil tam in potestate voluntatis quam ipsa voluntas”, quod necessario intelligitur de actu, non de potentia. Consequentia probatur, quia, si actus qui est in potestate voluntatis causatur totaliter ab obiecto vel actio, talis obiecti est in potestate voluntatis, vel non. Si non, igitur nec actus est in potestate voluntatis, quia in cuius potestate non est antecedens, nec consequens, quod de necessitate sequitur ad antecedens, sed, si agens agit patiens necessario patitur, igitur in cuius potestate non est actio agentis, nec passio patientis. Si sic, igitur tale obiectum non poterit agere nisi voluntas velit ipsum agere. Tunc quero vel actus ille volendi quo voluntas vult ipsum agere est effective ab obiecto, vel a voluntate, vel ab alio. Non ab obiecto, quia talis actus est prior actione obiecti et nullus effectus est prior actione per quam producitur si a voluntate, pari ratione et alius quicumque erit a voluntate, cum non minus sit quilibet aliorum in potestate voluntatis. Quo posito sequitur quod nullus sit totaliter ab obiecto, quod est intentum. Si ab alio queram sicut prius vel actio illius est in potestate voluntatis, vel non. Si non, actus non erit in potestate voluntatis, nec per consequens per ipsum erit aliquid in eius potestate. Si sic, revertetur questio et proceditur in infinitum, sed talis processus est vitandus standum. Est igitur in primo. Et confirmatur, quia accipio primum actum qui est in potestate voluntatis et vocetur a et peto pari ratione et alius quicumque, ut patet ex supradictis, et per consequens nullus erit totaliter ab obiecto, quod est propositum. #V 80-r #V a Si non, vel est ab aliquo cuius actio est in potestate voluntatis ex deductione precedenti, et per consequens primus actus qui est in potestate voluntatis non est in potestate voluntatis, quod est contradictio. Si sic, vel eius actio est in potestate voluntatis per istum actum a sic quod per eum voluntas vult illud agere, vel per alium. Non per istum, quia iste est posterior actione agentis, cum sit eius effectus. Prius autem non est in potestate posterioris si per alium, vel ille erit prior actu a, vel non. Si non, adhuc per ipsum actus illius agentis non erit in potestate voluntatis, cum ponatur posterior ipsa. Si sic, vel talis actus est in potestate voluntatis, vel non. Si non, per ipsum nihil erit in potestate voluntatis. Si sic, igitur actus a non est primus actus qui est in potestate voluntatis, cuius oppositum est assumptum. Patet igitur prima pars conclusionis.
Secundam vero, videlicet quod obiectum non sit causa partialis etc, deduco sic: aliquis actus voluntatis non causatur ab obiecto partialiter, igitur nullus. Consequentia est mihi evidens, quia non est maior necessitas quod unus actus voluntatis causetur partialiter ab obiecti quam alius. Antecedens probatur, quia actus volendi aliquam rem propter malitiam eius non causatur ab obiecto, quod est malum totaliter vel partialiter. Hoc patet, quia malum solum habet rationem privativam, cum non sit nisi privatio boni. Privatio autem nihil est, sicut expresse demonstrat Anselmus De conceptu virginis, capitulo 5 et De casu diaboli, capitulis 11 et 12 . Nihil autem non est totalis causa effectiva, nec partialis actus realis.
Tertia conclusio principalis est quod intellectus possibilis non est totalis causa effectiva, nec partialis actus intelligendi.
Ista conclusio probatur communiter primo sic: si intellectus possibilis esset totalis causa effectiva vel partialis actus intelligendi, unum et idem secundum idem et respectu eiusdem esset in actu et in potentia quod rationi repugnat; et probatur consequentia, quia, ut causaret actum, esset in actu et, ut reciperet ipsum, esset in potentia, cum agens sit tale in actu quale patiens in potentia, III Physicorum et I De generatione ; igitur etc.
Secundo sic: si intellectus possibilis esset etc. eiusdem ad se ipsum, esset relatio realis. Consequens est impossibile, igitur et antecedens. Consequentia patet, quia activi ad passivum est relatio realis, V Metaphysice . Falsitas consequentis probatur, quia realiter relativa sunt realiter opposita, sed eiusdem ad se ipsum non est realis oppositio, igitur nec realis relatio.
Sed ad istas rationes quidam doctor.
Ad primam, quod non est aliquod inconveniens quod unum et idem respectu eiusdem sit in actu virtuali et in potentia formali, quia non eodem modo est in actu et in potentia, et ideo quod idem sit virtualiter tale in actu et formaliter tale in potentia, nulla est contradictio. Poterit igitur intellectus possibilis esse in actu virtuali et in potentia formali, et per consequens se reducere ad actum formalem sine contradictione.
Ad secundum dicit quod alique relationes opposite sunt incompossibiles in eadem natura, alique in eodem supposito, alique nec in eodem supposito, nec in eadem natura, unde ex ratione relationum in communi non potest concludi repugnantia earum in eodem. Exemplum primi: causa et causatum in eadem natura et in eodem supposito repugnant, aliter idem dependeret a se ipso sine sui divisione. Exemplum secundi producens et productum non repugnant in eadem natura, ubi natura potest communicare sine sui divisione, sicut patet in natura divina. Repugnat tamen in eodem supposito. Exemplum tertii movens motum nec in eadem natura, nec in eodem supposito repugnant, quia hic non ponitur dependentia essentialis qualem ponunt relationes cause et causati, nec ponitur ibi quod idem sit antequam sit, quod videtur ponere relatio producentis et producti, sed tantum ponitur hic quod idem dependeat a se quantum ad actum accidentalem quem recipit ab eo. Incompossibilitatem igitur aliquarum relationum oportet reducere ad aliquam incompossibilitatem priorem et, ubi illa prior non invenitur, nec ista concludetur ibi, et sic est in proposito. Et declarat ulterius ista responsio quod, sicut #V 80-r #V b ille relationes producentis et producti que sunt repugnantes in eodem supposito possunt fundari in eadem natura illimitata sicut in essentia divina, ita ille relationes moventis et moti que multo minorem habent repugnantiam possunt fundari in eadem natura aliqualiter illimitata. Quicquid autem est in potentia formali ad aliquem actum et cum hoc habet actualitatem virtualiter respectu illius, sicut est cum idem movet se aliqualiter illimitatum, quia potentia non est tantum capax illius perfectionis, sed etiam causans eam, igitur ibi propter aliqualem illimitationem bene compatiuntur se iste relationes opposite.
Iste tamen solutiones non videntur mihi sufficere. Non quidem primo, quia, si idem secundum idem et respectu eiusdem potest esse in actu virtuali et in potentia formali, idem secundum idem potest agere in se ipsum et pati a se ipso, cuius oppositum Commentator reputat per se notum IX Metaphysice, commento 2, ubi sic inquit: “potentia agens est illud quod est principium transmutationis in aliud, secundum quod est aliud, non in se, cum sit manifestum quod nihil agit in se ipsum”. Potentia vero passiva est illud quod recipit transmutationem in se ex alio, secundum quod est aliud, etiam cum sit manifestum, quod nihil patiatur a se ipso. Et confirmatur, quia Aristoteles V Metaphysica diffiniens potentiam activam et passivam absolute, ut dicuntur de formali et virtuali, cum loquatur de potentia, prout sequitur naturam entis inquantum ens sub quo continetur actus formalis et virtualis et potentia similiter dicit quod potentia activa est principium transmutandi aliud secundum aliud et potentia passiva principium transmutandi ab alio secundum aliud, cum igitur nihil sit aliud a se ipso, nihil potest esse secundum idem et respectu eiusdem in actu virtuali et in potentia formali.
Preterea, si aliqua una res possit esse in actu virtuali et potentia formali respectu eiusdem, aliqua res posset agere in se ipsa formam quam non habet. Consequentia est nota et consequens est contra beatum Augustinum expresse II De libero arbitrio, capitulo 3, ubi sic inquit: “nulla res se ipsam formare potest, quia nulla res potest dare sibi quod non habet, et utique ut habeat formam, formatur aliquid. Quapropter quelibet res si quam habet formam, non eius opus est accipere quod habet. Si quam vero formam non habet, non potest a se accipere quod non habet. Nulla igitur res, ut dixi, formare se potest”. Hec Augustinus. Et ista ratio potissime movet me ad impugnandum solutionem istam et tenendum conclusionem principalem propter dicta beati Augustini, quia, si intellectus possibilis esset totalis causa effectiva vel partialis, actus intelligendi posset se ipsum formare et causare in se ipso formam quam non habet, cuius oppositum vult beatus Augustinus expresse.
Ex his patet quod secunda ratio non est soluta, quia, si movens et motum non repugnant in eadem natura, nec in eodem supposito, idem secundum rem et respectu eiudem esset in actu virtuali et potentia formali, cuius oppositum patet esse verum ex dictis. Et ulterius illa solutio destruit se ipsam, ut videtur. Dicit enim quod omnis natura in qua fundantur relationes moventis et moti est aliqualiter illimitata, sed constat quod natura intellectus possibilis non est illimitata aliquo modo, cum omnis intellectus creatus sit simpliciter finitus et nullo modo infinitus, igitur in intellectu possibili relationes huiusmodi fundari non possunt, quod est propositum; ergo etc. Et ulterius ista solutio contradicit principiis Philosophi qui VIII Physicorum et XII Metaphysice ad probandum primum motorem accipit pro principio quod “omne quod movetur ab alio movetur”. Patet igitur rationes illas non esse solutas, ut videtur. Patet etiam conclusionem esse de mente beati Augustini et Aristotelis et sui Commentatoris.
Et potest ex dictis eorum confirmari primo sic: illud quod solum est pura potentia in genere intelligibilium non est totaliter causa effectiva, nec partialis actus intelligendi. Intellectus passibilis est huiusmodi, ergo. Maior patet, quia omne agens agit secundum quod est #V 80-v #V a in actu. Illud ergo quod est pura potentia in aliquo genere per exclusionem omnis actualitatis nullam activitatem habet in illo genere. Minor est Aristotelis III De anima dicens quod intellectus possibilis non habet aliam naturam nisi quia possibilis vocatus est; ergo etc.
Secundo sic: secundum Commentatorem III De anima, commento 5, “sicut se habet materia prima ad formam vel formas sensibiles, sic intellectus possibilis ad formas intelligibiles”; sed materia prima, quia est pura potentia simpliciter in genere entium, non est totalis causa effectiva nec partialis alicuius forme sensibilis, igitur intellectus possibilis, quia est pura potentia in genere intelligibilium, non est totalis causa effectiva, nec partialis actus intelligendi.
Ex ista conclusione infero correlarie quod voluntas possibilis vel passiva non est totalis causa effectiva, nec partialis actus volendi. Deductio patet per rationes probantes conclusionem istam de intellectu que non minus concludunt de voluntate.
Quarta conclusio principalis est quod intellectus agens est totalis causa effectiva actus intelligendi et ad ponendum conclusionem istam movent me principaliter verba beati Augustini qui ex una parte dicit quod “anima est activa suarum operationum, ut patet per auctoritatem ipsius XII Super Genesim ad litteram et in VI multas allegatas in secunda conclusione. Et ex alia parte ponit quod nulla res potest producere in se ipsa formam quam non habet, ut patet per auctoritatem ipsius II De libero arbitrio allegatam in tertia. Et ex istis sequitur quod in anima preter intellectum possibilem qui recipit intellectionem sit aliqua virtus que sit activa ipsius et nulla potest assignari preter intellectum agentem, immo quecumque detur illam voco intellectum agentem. Confirmo tamen conclusionem sic: quandocumque activitas activi adequat passibilitatem passivi ad quicquid se extendit passivitas passivi se extendit active activitas activi. Patet ex terminis, sed activitas intellectus agentis adequat naturalem passibilitatem intellectus possibilis, quia, sicut intellectus possibilis est omnis fieri, ita intellectus agens est omnia facere per Philosophum III De anima et intellectus possibilis est totalis causa receptiva, et sic passiva actus intelligendi, igitur intellectus agens est totalis causa effectiva eiusdem.
Secundo sic: omnis operatio imanens est subiective sui principii activitati vel alicuius immediate fundati in eodem cum suo principio activo, aliter operatio imanens non esset perfectio agentis, quod est contra Philosophum IX Metaphysice, sed intelligere est operatio imanens, ut patet ibidem, et fundatur subiective in intellectu possibili, igitur causatur effective ab intellectu possibili vel ab aliquo immediate fundato in eodem subiecto cum ipso, sed non causatur effective ab intellectu possibili, ut patet ex tertia conclusione, igitur causatur ab aliquo immediate fundato in eodem subiective cum ipso; sed constat quod nihil aliud ab intellectu agente immediate fundatur in anima nostra cum intellectu possibili a quo possit causari actus intelligendi; ergo etc.
Tertio sic: vel intellectus agens est totalis causa effectiva actus intelligendi, vel nulla, vel partialis. Non nulla, nec partialis, ergo totalis. Non quidem nulla, aliter intellectus agens non esset omnia facere, nec intelligere esset actio imanens, ut patet ex dictis, nec partialis, quia illud quod cum eo concurreret vel esset obiectum, vel species representativa ipsius vel intellectus possibilis. Hoc patet, quia istis positis potest poni actus intelligendi nisi impedimentum occurrat, sed nullum istorum potest dari. Non quidem primum, ut patet ex secunda conclusione, nec secundum, quia, si obiectum non potest poni totalis causa effectiva, nec partialis actus intelligendi, nec species representativa ipsius, nec tertium, ut patet ex conclusione precedenti.
Ex ista conclusione infero correlarie quod voluntas agens est totalis causa effectiva omnis actus volendi et nolendi ad quos possibilis est in potentia naturali. Deductio est mihi evidens, quia non minus #V 80-v #V b voluntas agens est totalis causa effectiva actus volendi quam intellectus agens actus intelligendi. Et potest ulterius deduci per rationes probantes conclusionem istam de intellectu agente que non minus probant de voluntate.
Confirmo tamen eam unica ratione sic: vel voluntas agens est totalis causa effectiva etc, vel nulla, vel partialis. Non nulla, nec partialis, ergo totalis. Non quidem nulla quod ostendo dupliciter. Primo, quia secundum Anselmum De concordia, capitulo, “voluntas est active et facit omnes voluntarios motus”, et talis non est voluntas passiva, ut patet ex conclusione precedenti, igitur voluntas agens. Secundo, quia actus voluntatis est liber, igitur est a voluntate active totaliter vel partialiter, cum libertas non consistat in mere pati et non est a voluntate passiva sive possibili, igitur ab agente. Nec partialis, quia illud quod cum ea concurreret vel esset obiectum, vel intellectus, vel actus intelligendi, vel voluntas ipsa passiva. Hoc patet, quia istis solis positis potest poni actus voluntatis, sed nullum istorum potest cum ipsa concurrere, ergo non quidem obiectum, ut patet ex secunda conclusione, nec voluntas passiva, ut patet ex tertia, nec intellectus, hoc non est dubium, nec actus intelligendi, sicut videtur quibusdam, quia talis precise requiritur ut obiectum fiat presens voluntati; ergo etc.
Ad maiorem tamen declarationem huius conclusionis est advertendum quod per istam conclusionem non intendo negare quin Deus concurrat active ad producendum omnem actum intelligendi et volendi, sicut etiam concurrit cum omni causa secunda ad producendum omnem eius effectus, nec intendo quod intellectus agens sit effectivum quod intellectionis. Tale enim est anima vel angelus, sed intelligo quod intellectus agens sit eis ratio agendi et effectivum, quo imaginor enim quod, sicut intellectus possibilis non intelligit se est illud quo anima vel angelus intelligit, sic et intellectus agens non causat actum, sed est illud quo anima vel angelus causat ipsum, et idem intelligo de voluntate. Et hoc de secundo.
Quantum ad tertium et quartum articulum simul movenda et dissolvenda sunt dubia contra conclusiones istas. Et primo contra primam est quedam opinio cuiusdam reverendi doctoris nostri...
Bernardus Oliverii in I, distinctione 3, questione 8, articulo 1
…qui circa materiam illam ponit duas conclusiones.
Prima est quod intellectus agens non est aliquid anime et ista directe contradicit conclusioni mee.
Secunda: quod intellectus agens est ipsa scientia Dei que dicitur intellectus agens, quia dat rebus virtutem movendi intellectum possibilem et causandi in ipso actum intelligendi et hec contradicit ei indirecte.
Primam conclusionem que directe est ad propositum probat multipliciter.
Primo sic: nulla potentia existens in anima nostra est nobilior intellectu possibili nisi forte voluntas, sed intellectus agens est nobilior intellectu possibili et non est voluntas; igitur etc. Maior probatur, quia potentia intelligens formaliter est nobilior formaliter potentia non intelligente formaliter, sed intellectus possibilis est intelligens formaliter et nulla alia potentia existens in anima nostra est intelligens formaliter, igitur intellectus possibilis est nobilior omni potentia existente in anima nostra dimissa voluntate que, licet non sit formaliter intelligens, est tamen formaliter volens. Minor autem patet, quia agens est nobilius patiente, sed intellectus agens agit. Possibilis vero patitur; ergo etc.
Preterea, agens universale non minus distinguitur supposito et subiecto a passo quam agens particulare. Hoc patet in omnibus inductive. Videmus enim quod sol qui est agens universale magis distinguitur ab homine quam homo qui est agens particulare et idem apparet in similibus quibuscumque, sed intellectus agens est agens universale. Obiecta vero sunt agentia particularia, ergo magis distinguitur intellectus agens supposito et subiecto a passo #V 81-r #V a quam ipsa obiecta, sed constat quod ipsa obiecta non sunt aliquid anime, igitur multo minus intellectus agens.
Preterea, nullum accidens inherens alicui potest esse agens principale vel equinocum, licet possit esse ratio agendi, sed, si intellectus agens esset aliquid anime, esset accidens ei inherens, ergo non esset agens principale seu equivocum, et per consequens non esset agens, cum non sit agens particulare. Hoc autem est falsum. Relinquitur ergo quod non sit aliquid in anima.
Preterea, nullum agens particulare est nobilius agenti universali, sed, si intellectus agens esset aliquid anime, agentia particularia essent ipso nobiliora, cum tamen sit agens universale, igitur non est aliquid anime. Maior patet in omnibus inductive, ut dicit iste doctor. Minor autem probatur, quia, si poneretur in anima, esset accidens et multa agentia particularia sunt substantie et constat quod substantia est nobilior omni accidente; ergo etc.
Preterea, omne agens particulare recipit influentiam ab universali, sed, si talis intellectus esset in anima agentia particularia, non reciperent influentiam ab ipso, igitur non debet poni in ipsa. Maior patet de Deo et creaturis de sole et animalibus, et sic de aliis. Et minor videtur nota, quia talia obiecta non dependerent ab eo in esse, nec in conservari, cum esset quedam qualitas tantum; igitur etc. Et ex his sequitur oppositum propositionis quam intuli correlarie, quia, si in anima non sit dare intellectum agentem, multo minus est dare voluntatem agentem. Et confirmatur, quia nunquam philosophi fecerunt mentionem de voluntate agente, ut videtur rationale, si sit dare voluntatem agentem sicut et intellectum.
Istis tamen non obstantibus videtur mihi quod nulla istarum conclusionum sit vera, ut patet ex deductione conclusionis mee contra quam adducuntur. Et potest ulterius confirmari quod, si intellectus agens non esset aliquid anime, intelligere non esset actio imanens, cuius oppositum patet per Aristotelem IX Metaphysice. Consequentia declaratur, quia nulla operatio dicitur imanens cuius agens universale et particulare principale et instrumentale distinguuntur supposito et subiecto ab operatione et subiecto operationis. Hec patet, quia nulla talis operatio maneret in agente et omnis operatio imanens manet in agente per Aristotelem, ubi supra. Sed, si intellectus agens non sit aliquid anime, tam universale agens quam particulare, tam principale quam instrumentale, distinguuntur supposito et subiecto ab operatione et subiecto operationis. Hoc patet, quia tam intellectus agens qui ab ipso ponitur agens universale quam obiecta extrinseca que ab ipso ponuntur agentia particularia casu posito distinguuntur supposito et subiecto ab intellectione et subiecto intellectionis, igitur intelligere non erit actio imanens. Et confirmatur, quia illa actio est transiens cuius agens universale et particulare distinguuntur supposito et subiecto ab operatione et subiecto operationis per Philosophum ubi supra, sed sic est in proposito. Si intellectus agens sit scientia Dei et non aliquid in anima; igitur etc.
Preterea, contra conclusiones istas sunt expresse duo articuli parisienses preter articulum quem adduxi in deductione conclusionis mee. Primus est articulus 119, ubi dicitur quod substantia anime sit eterna et quod intellectus agens et possibilis sint eterni error, sed constat quod intellectus agens est eternus si sit scientia Dei; ergo etc.
Secundus est articulus 133, ubi dicitur quod intellectus agens est quedam substantia separata superior ad intellectum possibilem et quod secundum substantiam potentiam et operatione est separatus a corpore, nec est forma corporis humani error, sed constat quod hec omnia verificantur de Deo si sit scientia Dei; ergo etc. Nec motiva istius doctoris concludunt.
Ad primum, igitur, communiter negatur maior. Et ad probationem dicitur quod nobilius est esse tale virtualiter quam formaliter, quia intellectus agens virtualiter continet intellectionem quam causat, licet intellectus possibilis sit formaliter intelligens, adhuc intellectus agens erit nobilior ipso. Ista tamen so- #V 81-r #V b -lutio, licet sit communis, non videtur impedire ratione, quia iuxta regulam Anselmi Monologion, capitulo 15, “licet in perfectionibus secundum quid nobilius sit esse tale virtualiter quam formaliter, quia nobilius est posse creare lapidem quam esse formaliter lapis in perfectionibus, tamen simpliciter nobilius est esse tale formaliter quam virtualiter”. Et per hoc probat Anselmus quod “omnis perfectio simpliciter convenit Deo formaliter”; sed intelligere est perfectio simpliciter, quia in unoquoque melius est esse quam non esse, ut patet per Anselmum ibidem; ergo etc. Et ideo quicquid sit de maiori nego minorem, quia intellectus agens non videtur simpliciter nobilior intellectu passibili, licet sit nobilior ipso secundum quid. Ratio huius est, quia illa potentia est simpliciter nobilior cuius operatio perfectissima est nobilior, sed perfectissima operatio intellectus possibilis est nobilior simpliciter perfectissima operatione intellectus agentis, igitur intellectus possibilis est simpliciter nobilior intellectu agente. Probatur minor, quia perfectissima operatio intellectus possibilis est visio Dei beatifica quam non causat intellectus agens, sed Deus ipse; ergo etc. Nec probatio valet, quia non semper agens est simpliciter nobilior eo in quo agit. Videmus enim quod ignis agit in hominem, et tamen non oportet quod sit simpliciter nobilior homine. Et per istum doctorem obiectum cognitum agit in intellectum, et tamen non oportet quod quodlibet obiectum sit simpliciter nobilius intellectu, aliter albedo esset simpliciter nobilior ipso subiecto, quod est manifeste falsum, et sic de aliis multis. Sufficit enim quod agens sit nobilius passo secundum quid, scilicet inquantum agens.
Ad secundum ratio supponit quod intellectus sit agens universale respectu intellectionis et obiectum intelligibile agens particulare, quod non est verum, quia obiectum naturaliter conceptibile non est totalis causa effectiva, nec particularis actus intelligendi, ut patet ex secunda conclusione. Multi etiam concederent maiorem in actionibus transeuntibus, non autem in imanentibus cuiusmodi est intelligere.
Ad tertium concedo conclusionem, quia intellectus agens non est principale agens, sed ratio agendi principali agenti. Est enim illud quod angelus vel anima causat actum intelligendi, ut dictum est supra.
Ad quartum potest dupliciter responderi. Primo, quidem interimendo maiorem, quia sol est agens universale respectu omnium que infra spheram activorum et passivorum naturaliter producuntur et homo est agens particulare, quia sol et homo generant hominem, et tamen constat quod homo et de omne animatum est simpliciter nobilius sole. Potest tamen universale agens secundum quid nobilius quam particulare, sed isto modo non est inconveniens quod accidens sit nobilius aliquo subiecto. Secundo potest dici quod obiectum non sit agens nec universale, nec particulare nisi cum anima intelligit se, et ideo ratio nulla.
Ad quintum etiam eodem modo, quia supponitur in minori quod obiecta extrinseca sint agentia particularia, quod non est verum. Ex his patet quid dicendum ad illud quod infertur de voluntate agente. Et quando dicitur quod philosophi non fecerunt mentionem, potest dici dupliciter. Primo, quidem dici potest quod locus ab auctoritate non tenet negative, et ideo non sequitur philosophi non fecerunt mentionem de voluntate agente, igitur non est dare voluntatem agentem. Secundo potest dici quod, licet philosophi non fecerunt mentionem explicite de voluntate agente, fecerunt tamen implicite, quia, sicut declaratum est superius, ratio quam facit Aristoteles non minus probat voluntatem agentem quam intellectum.
Contra secundam conclusionem sunt duo modi dicendi famosi, quorum primus ponit quod obiectum naturaliter conceptibile est totalis causa effectiva actus intelligendi.
Secunda vero quod sit eius causa partialis, licet non totalis, verum quia quilibet eorum est directe contra conclusionem, idcirco non adduco rationes divisim. Ex fundamentis igitur Scoti cuius est secundus modus dicendi quidam doctor…
…arguit primo sic: a quocumque habet aliquid effe- #V 81-v #V a -ctive unde formaliter distinguatur, illud est eius effectivum. Sed hoc habet actus intelligendi ab obiecto; ergo. Maior patet, quia causa dans esse dat specificum esse per quod unumquodque ab alio distinguitur. Minor probatur, quia distinctio obiectorum videtur causare distinctionem actus per distincta obiecta.
Preterea, nihil est perfectius penes illius, quod non est causa sui, cum ab eodem aliquid sit et perfectum sit, sed penes perfectiora obiecta sunt actus perfectiores, quia Philosophus III Ethicorum ponit actum felicitatis esse perfectissimum, quia est de perfectissimo obiecto, igitur impossibile est quin obiectum sit causa actus.
Preterea, causa potens habere actus infinitos specie differentes est infinita nisi concurrat cum ea aliud agens, sed intellectus potest habere infinitos actus specie distinctos, ergo erit infinitus si non concurrat cum eo obiectum ad causandum. Maior patet, quia causa prehabet omnes effectus maxime quando est causa equivoca, cui non acquiritur potentia casandi eo quod causat, igitur, si prehabeat infinitos effectus, erit infinita. Minor probatur, quia circa infinitum ens potest habere intellectus suum actum, igitur nisi concurrat obiectum erit infinitus.
Preterea, ad idem arguitur communiter primo sic: illud quod est tale in actu qualis intellectus est in potentia, et per consequens reductivum ipsius de potentia ad actum, est necessario totalis causa effectiva vel partialis actus intelligendi, sed obiectum naturaliter conceptibile est tale in actu qualis intellectus est in potentia et per consequens; igitur etc. Maior patet, quia illud quod reducit aliquid de potentia ad actum videtur necessario quod agat in illud. Probatur minor, quia intellectus est in potentia ad intelligendum, aliter nunquam posset intelligere et obiectum est de se actu intelligibile; igitur etc.
Preterea, illud quod necessario exigitur ad intellectionem et non sicut passivum, nec sicut receptivum, illud requiritur sicut activum. Hoc patet, quia non apparet alia ratio ad quam requiratur, sed obiectum necessario exigitur ad intellectionem et non sicut pasivum, quia intellectus non agit in rem extra, nec sicut receptivum, quia non recipit intellectionem, ut patet; igitur etc.
Preterea, omne recipiens aliquid absolutum in se non nisi existente quodam alio se habet ad illud sicut recipiens ad agens, aliter nesciremus quod ignis agit calorem, sed intellectus possibilis non recipit intellectionem ratione rei sensibilis nisi coexistente eius similitudine per sensus administrata et causata a sensibili obiecto. Intellectus igitur possibilis se habet ad obiectum sensibile sicut recipiens ad agens. Et confirmatur ista positio auctoritate beati Augustini IX De Trinitate, capitulo ultimo, ubi sic ait: “liquide tenendum est quod omnis res quam cognoscimus aggenerat in nobis notitiam sui. Ab utroque enim paritur notiti,a videlicet a cognoscente et cognito”; ergo etc.
Ad primum istorum primo reduco rationem contra suum auctorem assumpta eadem maiore a quo habet aliquid effective unde formaliter distinguatur illud est eius effectivum. Sed hoc habet propria passio a subiecto non minus quam actus intelligendi ab obiecto cum subiectum ponatur in propria diffinitione passionis loco differentie, ut patet VII Metaphysice, ergo propria passio causatur a proprio subiecto effective, quod est contra doctorem eorum cum non distinguatur realiter ab eo, ut dicunt.
Ad formam igitur rationis nego minorem. Nec probatio valet, quia non sequitur actus distinguuntur per obiecta, igitur ab obiectis habent aliquid effective, ut formaliter distinguantur, sicut non sequitur actus distinguuntur per suas proprias rationes formales, igitur ab eis habent aliquid effective unde formaliter distinguantur, immo sic arguendo committitur fallacia consequentis, quia proceditur a pluribus causis veritatis ad unam. Concedo ergo quod actus distinguuntur per obiecta, quia circa aliud et aliud obiectum intellectus causat alium et alium actum, nec adhuc requiritur obiectum sicut #V 81-v #V b activum, sed solum sicut materia circa quam.
Ad secundum vel intelligit in maiori quod nihil est perfectius penes quod non est causa sui effectiva, vel intelligit quod nihil est perfectius penes illud quod non est causa sui in aliquo genere cause. Si secundo modo, non est ad propositum, quia ex hoc non sequeretur quod obiectum esset causa effectiva actus intelligendi. Si primo modo, propositio non est vera, quia quelibet res composita est nobilior alia per suam formam et universaliter res per suam propriam entitatem est nobilior et perfectior alia, vel imperfectior. Et tamen constat quod nulla res est causa effectiva sui ipsius, nec aliqua forma est causa effectiva eius cuius est forma, igitur ratio nulla. Et potest reduci contra eum sicut et precedens, quia penes perfectiora subiecta proprie passiones sunt perfectiores, ut patet, et tamen per eos subiectum non potest esse causa effectiva passionis.
Ad tertium primo reduco rationem contra eum et ostendo quod, si causa totalis potens habere actus infinitos specie differentes est infinita, quod etiam causa partialis potens etc. erit infinita, quod est contra eum et contra doctorem quem sequitur, quia, si causa totalis potens etc. est infinita, hoc ideo est, quia maioris perfectionis est posse habere duos effectus specie differentes quam unum tantum et posse habere tres quam posse habere duos, et sic infinitum, sed, si hoc est verum in causa totali, etiam verum erit in causa partiali, quia, licet causa partialis non sit tante perfectionis sicut causa totalis, esse tamen causam partialem est alicuius perfectionis, et ideo, si in causa totali est universaliter verum quod posse habere duos actus etc. est maioris perfectionis quam posse habere unum tantum, verum erit etiam in causa partiali conformiter loquendo.
Ad rationem igitur dico quod causa potens habere infinitos actus simul et pro simul quantum est ex se est infinita a intensive. Non tamen causa potens habere infinitos actus simul, sed non pro simul, quia, si sol efectus esset ab eterno, posset producere successive effectus infinitos, et per consequens simul contineret eos, licet non pro simul, et tamen propter hoc non esset infintus. Sic est in proposito, quia intellectus non potest habere infinitos actus simul et pro simul, ut patet, et ideo ratio nulla.
Ad primum aliorum dico quod maior non est totaliter vera, quia, licet obiectum sit aliquo modo tale in actu qualis intellectus est in potentia, non tamen sequitur propter hoc quod sit reductivum ipsius de potentia ad actum, quia poterit reduci ad aliquam virtutem activam sui generis puta per intellectum agentem, ut patet ex quarta conclusione. Ignis enim est in potentia ad conburendum. Conbustibile est in actu quantum est de se conbustibile. Non tamen reducit ignem de potentia ad actum, sed ignis per suum calorem est causa conbustionis. Et, si dicatur quod obiectum assimilat sibi intellectum, igitur reducit ipsum de potentia ad actum. Nego consequentiam, quia non assimiliat sibi intellectum effective, sed sicut materia circa quam.
Ad secundum nego maiorem. Exigitur enim obiectum solum sicut materia circa quam et non sicut passivum, nec sicut receptivum. Finis enim preexigitur necessario in omni actione naturali et non sicut activum, nec sicut passivum, nec sicut receptivum, sed sicut illud ad quod alia ordinantur. Illa igitur maior non est sufficiens.
Ad tertium etiam nego maiorem, quia finis, ut statim fuit dictum, necessario requiritur ad actionem cuiuslibet agentis naturaliter, et per consequens nihil recipitur aut causatur naturaliter in aliquo nisi existente fine et cum recipiens non se habet ad finem sicut agens, quia causa finalis non est effectiva et in proposito intellectus possibilis non recipit actum intelligendi naturaliter nisi coexistentibus intellectu agente et specie in fantasia et ipsamet fantasia, et tamen hec omnia non ponuntur causare effective actum intelligendi. Dicendum ergo quod obiectum naturaliter conceptibile non requiritur ad actum intelligendi sicut agens, sed sicut materia circa quam. Ad auctoritatem vero concedo cum beato Augustino quod a cognoscente et cognito paritur sive gignitur notitia a cognoscente quidem effective, a co- #V 82-r #V a -gnito vero sicut ab eo quod necessario requiritur ad intellectionem non sicut effectivum, sed sicut materia circa quam. Et hoc intendit beatus Augustinus, aliter contradiceret sibi ipsi, ut patet per auctoritates ipsius allegatas in deductione ipsius conclusionis. Nec est bona consequentia a cognoscente et cognito notitia gignitur, igitur ab utroque effective, quia in plus se habet gigni sicut et causari quam effective produci. Vult ergo beatus Augustinus quod quodlibet istorum est causa notitie in aliquo genere cause cognoscens quidem in genere cause efficientis. Cognitum vero in genere cause materialis non quod sit eius materia in quo vel de qua, sed precise circa quam, et sic sunt exponende omnes auctoritates qua videtur attribuere causalitatem obiecto respectu notitie.
Contra tertiam conclusionem sunt etiam duo modi dicendi quorum unus ponit quod intellectus possibilis est totalis causa effectiva actus intelligendi, aliter vero quod sit eius causa partialis, licet non totalis. Verum, quia quilibet eorum est contra conclusionem quam teneo, non curo motiva eorum disiunctim adducere. Contra ergo conclusionem arguit quidam doctor…
…ubi supra ex fundamentis Scoti cuius est secundus modus dicendi.
Primo sic: actus vitalis non debet esse totaliter a causa non vitali cum sit imperfectior eo, sed actus intellectus est actus vitalis, ergo oportet quod habeat causam vitalem, scilicet intellectum possibilem.
Preterea, omnis operatio intra manens manet in agente, ut agens est, cum sit perfectio eius, ut patet per Philosophum IX Metaphysice, sed intelligere est operatio intra manens, ut patet ibidem, ergo manet in agente ut agens est, sed manet in intellectu possibili, igitur est ab eo active,
Preterea, perfectissimo enti non est removenda totalis causalitas sue operationis, cum causalitas sit perfectio entis, sed intellectus est perfectissimum ens, ut patet X Metaphysice, III De anima et X Ethicorum, ergo habebit aliquam causalitatem respectu sue operationis.
Preterea, habitus ponitur in intellectu possibili non solum ad patiendum, quia de se summe est dispositus respectu actus, ergo ponitur in eo ad agendum. Et confirmatur ista ratio, quia conditio agentis non ponitur in passo. Hoc patet, quia perfectio agentis non est dispositio passi, sed habitus ponitur in intellectu possibili et habitus est dispositio agentis, tum quia habitus est qui habentem perficit et opus eius bonum reddit, ut dicitur II Ethicorum, tum quia habitui attribuitur prompte et declarabitur operari, ergo intellectus possibilis non erit materie passivus, et per consequens erit aliquo modo activus.
Preterea, reflexio super actum est actus operantis, sed ista reflextio convenit intellectui possibili qui est potentia reflexiva, igitur intellectus possibilis reflectendo se causat intellectionem.
Ad hoc ducuntur etiam auctoritates beati Augustini contra conclusionem precedentem allegate, quibus videtur dicere quod intellectus possibilis qui est formaliter cognoscens sit causa partialis intellectionis, quia a cognoscente et cognito notitia gignitur etc.
Ad primum istorum concedo quod actus intelligendi habet causam vitalem, sed non sequitur habet causam vitalem, igitur intellectum possibilem, quia intellectus agens qui ponitur eius causa totalis est vitalis non minus quam possibilis.
Ad secundum distinguo de agente quo et quod, sicut est aliqualiter tactum supra et concedo quod omnis operatio intra manens manet in agente quod, non autem in agente quo sive in ratione agendi, quia omne producens aliquid in se ipso dividitur in duo, quorum unum est ei ratio agendi, aliud ratio recipiendi, iuxta doctrinam Aristotelis et etiam beati Augustini, aliter eadem res formaret se ipsam, cuius oppositum intendit, ut allegatum est supra. Et sic est in proposito, quia intellectio manet in anima et est effective ab ea tanquam a principio quod et intellectus agens est ei ratio agendi, possibilis vero ratio recipiendi, et ideo deducendo quartam conclusionem dicebatur quod omnis operatio imanens est subiective sui principii activi vel alicuius immediate fundati in eo- #V 82-r #V b -dem cum suo principio activo.
Ad tertium concedo quod oportet intellectum dare qui sit causa effectiva actus intelligendi et hoc sufficit ad hoc quod intellectus sit ens perfectissimum in suo genere, sed non sequitur oportet dare intellectum qui sit causa effectiva actus intelligendi, igitur hic est intellectus possibilis, quia potest esse intellectus agens.
Ad quartum posset diversimode responderi secundum diversas opiniones doctorum, quia quidam dicunt quod habitus non facit ad substantiam actus, sed ad modus eius, quidam vero econtra. Quicquid tamen sit de hoc concedo quod habitus intelligibilis aliquo modo ponitur ad agendum et est ratio agendi non quidem intellectui possibili cum sit pura potentia in genere intelligibilium, sed angelo vel anime que mediante tali habitu per intellectum agentem tanquam per rationem agendi et principium actionis quo prompte et delectabiliter causat actum. Et ad confirmationem concedo quod conditio agentis non ponitur in passo ubi agens supposito et subiecto distinguitur a passo, quia tunc non esset perfectio agentis, sed ubi agens supposito et subiecto non distinguitur a passo conditio agentis potest poni in passo. Et sic est in proposito, quia intellectus agens et possibilis fundatur immediate in essentia angeli vel anime. Et ulterius, non est imaginandum quod habitus ponatur in intellectu possibili et quod intellectus agens per illum habitum prompte et delectabiliter exeat in actum, sed imaginandum est quod habitus ponitur in angelo vel in anima et per intellectum possibile tanquam per rationem recipientis recipit ipsum. Quo posito potest per intellectum agentem tanquam per rationem agendi et principium operandi quo prompte et delectabiliter actum causare, et sic habitus est conditio agentis, quia conditio angeli vel anime causantis.
Ad quintum concedo quod reflexio super actum est actus operantis, quia est actus angeli vel anime qui mediantibus intellectu possibili tanquam ratione recipiendi et intellectu agente tanquam ratione agendi reflecti possunt super actum, sed ad hoc non oportet quod intellectus possibilis causet actum, quia proprie loquendo non reflectit se super actum, sed est illud quo angelus vel anima reflectuntur super ipsum, non quidem tanquam per rationem agendi, sed tanquam per rationem recipiendi precise.
Ad auctoritates vero concedo quod a cognoscente, id est ab angelo vel anima, causatur effective actus intelligendi, et hoc intelligit beatus Augustinus. Intellectus tamen possibilis non est ei ratio agendi, sed intellectus agens, sicut et intellectus agens non est ei ratio recipiendi, sed intellectus possibilis.
Contra quartam conclusionem quidam doctor…
…arguit primo sic: posito totali activo et passivo debite approximatis et non impeditis potest sequi effectus si sit a causa libera et necessario sequitur si sint agentia naturalia quocumque alio circumscripto cum ab alio non dependeat talis effectus; sed intellectus possibilis est totale receptum actus intelligendi, ergo, si intellectus agens est totale activum obiecto non presente nec in se, nec in specie, posset causari actus intelligendi, cuius oppositum experimur.
Preterea, nulla causa finita continet totaliter infinitos effectus specie distinctos cum maioris perfectionis sit continere plures quam unum. Intellectus autem, si essent infinita obiecta specie distincta, omnia posset intelligere; ergo etc.
Preterea, idcirco probamus ignem esse causam caloris et aquam non videntes eius causationem quam cernimus quod approximata igni. Si non impediatur, sequitur talis effectus. Et eadem ratio est in proposito, quia obiecto presente intellectui nisi voluntas impediat causatur actus intelligendi, igitur obiectum est eius causa saltem partialis, et per consequens intellectus agens non est causa totalis.
Preterea, si obiectum ponatur tantum causa sine qua non ad cuius presentiam, potentia moveat se ipsam vel intellectus agens mo- #V 82-v #V a -veat possibilem effective, ita poterit dici quod calor est causa sine qua non ad cuius presentiam aer vel aqua virtus in aere calefacit se ipsum, quod est inconveniens.
Ad primum istorum, quia passivum reducitur ad genus cause materialis, distinguo de materia, quia quedam est materia in qua quedam de qua et quedam circa quam, et concedo quod posito totali activo et passivo, dum tamen sit materia non solum in qua, sed de qua et circa quam debite approximatis etc. potest sequi effectus. Posito tamen totali activo et passivo, quod solum est materia in qua non est tamen de qua nec circa quam, non oportet quod sequatur effectus. Exemplum primi: posito igne et ligno conbustibili debite approximatis etc., necessario sequitur conbustio, quia lignum est materia conbustibilis non solum in qua, sed de qua et circa quam. Exemplum secundi: Deus potest supplere causalitatem effectivam notitie intuitive possibilis naturaliter de albedine presente. Albedine tamen ipsa corrupta vel annihilata non potest causare notitiam intuitivam, secundum istum doctorem et doctorem quem sequitur, quia non esset notitia rei presentis et existentis, ut existens est et hoc habent concedere omnes illi qui non distinguunt inter notitiam intuitivam et intueri, sive inter visionem et videre, quia, sicut extitit declaratum super prima distinctione, impossibile est albedinem annihilatam videri, secundum istos. Posito totali activo et passivo quod solum est materia in qua circumscripta materia de qua, vel circa quam, non oportet quod sequatur effectus. Et tunc ad minorem dico quod intellectus possibilis est totale passivum vel receptivum actus intelligendi, quia est materia eius in qua, non tamen de qua, vel circa quam nisi eum intelligit se, et ideo non sequitur quod circumscripto obiecto in se et in sua specie possit causari actus intelligendi. Et potest reduci ratio contra eum accipiendo eandem maiorem et inferendo minorem, sed posito Deo supplente causalitatem effectivam albedinis si quam habet in sensu ponitur totale activum et passivum visionis possibilis haberi de albedine, igitur corrupta vel annihilata albedine potest causari visio albedinis, cuius oppositum oportet ipsum concedere et omnes illos qui non distinguunt inter visionem et videre.
Ad secundum patet quid dicendum ex solutione tertie rationis adducte contra secundam conclusionem.
Ad tertium dico quod accipit causam diminute. Non enim probamus quod ignis causat calorem tamen aqua effective et hoc precise quod approximato igne si non impediatur. Sequitur talis effectus, sed ex hoc probamus quod ad productionem caloris necessario requiritur ignis in aliquo genere cause et quod non potest reduci nisi ad genus cause efficienter convincitur quod sit causa eius effectiva. In propositio autem non est sic, quia obiectum reducitur ad genus cause materialis non quod sit materia cognitionis in qua vel de qua, sed circa quam, ut dictum est supra.
Per idem patet quid dicendum ad quartum, quia obiectum non est tantum causa sine qua non, sed vere reducitur ad aliquod genus cause materialis.
Ad rationes principales.
Ad primam nego antecedens. Et ad probationem dico quod sensibile non causate effective actum sentiendi totaliter nec partialiter, ut patet ex his que dicta sunt in secunda conclusione. Et quando dicitur quod sensus non est totalis causa ipsius, secundum Philosophum, concedo de sensu possibili sive passivo. Talis enim non est totalis causa effectiva, nec partialis actus sentiendi, sicut nec intellectus possibilis actus intelligendi, sed, sicut in anima nostra est dare intellectum agentem qui sit totalis causa effectiva actus intelligendi, sic est dare sensum agentem qui sit totalis causa effectiva actus sentiendi; et istam credo esse intentionem Philosophi, quia ratio ista in omni natura etc. Non minus probat quod sit dare sensum agentem in nobis qui scit omnia facere in genere suo #V 82-v #V b quam intellectum. Et potest deduci ratio, sicut superius fuit deducta ad probandum voluntatem agentem.
Ad secundam rationem concedo quod intellectus et voluntas causant effective actus suos eo tamen modo quo dictum est in quarta conclusione.