Nunc de omnipotentia Dei etc. Circa distinctionem istam 42 et duas sequentes in quibus Magister tractat de potentia et omnipotentia Dei, questo istam questionem: utrum omnis propositio de futuro contingenti determinate vera per divinam potentiam possit nunquam fuisse vera.
Et videtur primo quod sic, quia Deus omnia potest, igitur et hoc #V 157-v #V a quod queritur potest. Antecedens patet per Magistrum in principio huius distinctionis 44, ubi dicit absolute quod fatendum est Deum omnia posse. Et consequentia videtur nota, quia bene sequitur Deus non potest hoc, igitur non potest omnia.
Contra: Deus non potest facere preteritum non fuisse, igitur non potest facere propositionem de futuro contingenti determinate veram non fuisse veram. Antecedens communiter est concessum et consequentia videtur nota, quia omnis propositio de futuro contingenti que est determinate vera heri fuit vera, et per consequens eius veritas transit in preteritum.
In ista questione primo ponam unicam distinctionem, secundo conclusionem. Tertio movebo dubia. Quarto responsiones.
Quantum ad primum est advertendum quod propositionem de futuro contingenti determinate veram nunquam fuisse veram potest intelligi dupliciter, scilicet quod nunquam fuit vera post eventum rei, vel ante. In primo sensu, questio non habet dubium, quia certum est quod post eventum rei propositio de futuro nunquam est. Sed in secundo, magnam difficultatem includit et in isto intelligo questionem. Est igitur sensus questionis utrum omnis propositio de futuro contingenti determinate vera per divinam potentiam possit ante positionem rei inesse nunquam fuisse veram.
Quantum ad secundum, quia ad videndum quod queritur multum confert videre an Deus possit facere preteritum non fuisse et an revelatio per divinam potentiam possit nunquam fuisse revelatio, prout in sequentibus apparebit.
Idcirco prima conclusio est quod tanta necessitate preteritum est preteritum quod Deus non potest facere preteritum non fuisse.
Istam conclusionem deduco primo sic: implicatio contradictionis esset quod preteritum nunquam fuerit, ergo Deus non potest facere preteritum non fuisse. Consequentia est nota. Antecedens declaro. Pro cuius declaratione pono gratia exempli quod Deus, si potest, faciat quod pro aliqua mensura ut puto in instanti a quod anima Christi que fuit usque ad instans a nunquam fuerit tunc sic: vel Deus casu posito scit animam Christi fuisse usque ad a instans in quo fecit ipsam non fuisse ex supposito, vel non. Si sic, ergo hec est vera anima Christi fuit usque ad instans a aliter non sic est, vel non sic fuit sicut Deus scivit esse vel fuisse, quod non consonat catholice veritati et ex supposito Deus fecit in instanti a quod anima Christi nunquam fuit, ergo anima Christi fuit usque ad instans a et non fuit usque ad instans a, quod est aperta contradictio. Si non, quero ulterius an Deus sciat se fecisse in instanti a quod anima Christi que fuit usque ad instans a nunquam fuerit ad non. Si sic, ergo scit quod anima Christi fuit usque ad instans a, quia hec implicatur in prima et ex concesso Deus nescit quod anima Christi fuerit usque ad instans a, et sic contradictio sicut prius. Si vero dicatur quod non , quero ulterius an Deus sciat se fecisse in instanti a quod anima Christi que fuit usque ad instans nunquam fuerit, an non. Si sic, ergo scit quod anima Christi fuerit usque ad instans a, quia hec implicatur in prima, et ex concesso Deus nescit quod anima Christi fuerit ad instans a, et sic contradictio sicut prius. Si vero dicatur quod non, ergo aliquid Deus fecit quod nescit se fecisse, quia hoc fecit ex supposito et nescit se fecisse ex concesso, sed constat quod Deus omnia scit tam presentia quam futura atque preterita secundum fidem et veritatem, et per consequens quicquid fecit scit se fecisse; ergo aliquid fecit Deus quod nescit se fecisse et quicquid Deus fecit scit se fecisse, quod contradictionem implicat evidenter; igitur etc.
Circa rationem istam quidam reverendus doctor ordinis minorum qui tertius post me incipit sic procedit, quia primo probat quod ista ratio in consimili forma per omnia potest fieri contra conclusionem veram quam ipse et ego tenemus. Secundo, ostendit quod, si illa ratio demonstrat contra do- #V 157-v #V b -ctorem illum contra quem ego posui conclusionem istam, demonstrat etiam contra me et ad hominem. Tertio, respondendo ad eam declarat quod simpliciter et ad rem nil probat contra conclusionem illam veram quam ego una cum ipso teneo.
Ex hoc infert quarto quod doctor ille qui tenebat conclusionem oppositam de preterito quam tamen, ut dicit, ipse non tenet similiter potest ad rationem respondere.
Quantum ad primum istorum probat iste doctor quod per istam rationem in forma probatur quod Deus non potest facere quod anima ante Christi antequam sit futura sit, cuius oppositum verum cum ego etiam teneo. Illud sic declaratur: ponatur gratia exempli quod Deus faciat si potest in instanti a quod anima ante Christi que erat futura post instans a nunquam sit futura, tunc arguitur sic in forma: aut Deus scit animam ante Christi esse futuram, an non. Si detur primum, sequitur contradictio, quia hec est vera anima Christi est futura post instans a, aliter non sic esset sicut Deus scit fore, quod non consonat catholice veritati et exposito Deus fecit in instanti a quod anima ante Christi non erit post instans a ergo erit, quod non erit. Si vero detur secundum, scilicet quod nescit, aut ergo scit se scivisse in instanti a quod anima ante Christi que erat futura post instans a nunquam sit futura, vel non scit se hoc fecisse. Si detur primum, ergo scit quod anima ante Christi erat futura post instans a, quia hec implicatur in ista parte et ex concesso Deus nescit quod anima ante Christi erat futura post instans a, et sic habetur contradictio. Si vero dicatur quod nescit se hoc fecisse, igitur aliquid Deus fecit quod nescit se fecisse quod non est cocedendum, quia nec fidei consonat, nec veritati.
Ex isto sequitur secundum, videlicet quod, si ratio demonstrat contra alium doctorem, determinat etiam contra me, quia, ut patet, consimili forma probatur oppositum conclusionis quam ego reputo veram et ne oporteat me iterum repetere reductionem istam antequam veniat ad solutionem suam, ostendo reductionem non esse contra me, sed contra ipsum et nil concludere quod non sit verum. Cuius gratia est advertendum quod iste propositiones multum differunt Deus potest facere quod anima ante Christi nunquam sit futura et quod anima futura non sit futura, quia prima istarum est vera, secunda est simpliciter impossibilis et facta, ut expresse docet Anselmus etDe concordia, capitulo 4, ubi postquam ostendit non esse idem rem esse futuram et rem futuram esse futuram, subdit: res enim aliqua ut quod actione necessitate futura est, quia priusquam sit fieri potest et non sit futura. Rem vero futuram necesse est esse futuram et istam reverendus doctor concedit una mecum, unde respondendo ad quartam rationem magistri Iohannis Scoti per quam contra me et contra eum probat, quod non est necesse omne futurum esse futurm dicit expresse quod, licet non sit impossibile ante Christum non fore, ista tamen est vera impossibile est ante Christum futurum non fore.
His premissis venio ad rationem suam et dico quod per rationem meam nunquam probabitur quod Deus non possit facere quod anima ante Christi futura nunquam sit futura. Probatur per eam tamen quod Deus non potest facere quod anima ante Christi futura nunquam sit futura. Hec etiam est vera per eum, sed quod ita sic apparet per deductionem suam. Ipse enim arguit sic, scilicet ponatur gratia exempli quod Deus faciat simpliciter quod anima ante Christi que erat futura post instans a nunquam sit futura. Hec sunt formaliter verba sua et patet ex dictis quod hic non accipit animam ante Christi futuram post instans a et infra sic inquit: si detur secundum, scilicet quod casu illo posito Deus nesciat animam ante Christi esse futuram aut scit se scivisse in instanti a quod anima ante Christi que erat futura post instans a nunquam sit futura, vel non. Hec sunt verba sua nihil addito nihilque remoto et videtis expresse sicut prius quod in ratione ista non loquitur de anima ante Christi precise, sed de anima ante Christi futura. Conclusio igitur que sequitur ex istis premissis non est quod Deus non potest facere quod anima ante Christi futura post instans a nunquam sit futura, quia de anima sic sumpta sicut videtis loquitur in premissis et illa #V 158-r #V a conclusio non solum est falsa, sed necessaria per eum. Et ex hoc statim apparet quod reductio non est contra me, quia nil probat quod non sit verum et est contra eum, quia ipse credit conclusionem probatam per istam rationem esse falsam, et tamen illa conclusio est formaliter sua, et per consequens in dictis est aliqualis repugnantia, ut videtur.
Et confirmatur, quia, si in reductione illa loquatur de anima ante Christi absolute et non de anima ante Christi futura post instans a, ratio nihil concludit, quia, si ponatur quod Deus faciat in instanti a quod anima ante Christi nunquam sit futura, conceditur quod Deus nescit hoc supposito animam ante Christi esse futuram. Et, si queratur ulterius an sciat se fecisse in a instanti quod anima ante Christi nunquam sit futura, dicetur quod sic, sed ex hoc non sequitur quod Deus sciat animam ante Christi esse futuram, quia hoc non implicatur in propositione ista, sicut implicatur in reductione prima in qua loquitur de anima ante Christi futura post instans a.
Est tamen advertendum ad pleniorem intellectum conclusionis mee quod in proposito est magna differentia inter animam Christi et inter animam ante Christum, quia sive loquamur de anima Christi absolute, sive preterita necessario supponimus ipsam fuisse, sed, si loquamur de anima ante Christum absolute et non de anima ante Christum, futura non necessario supponimus illam fore. Hanc differentiam inter rem preteritam et futuram ponit Anselmus ubi supra, dicens quod in re preterita est quod non in re presenti vel fiat sicut quedam que presens est et potest fieri non presens et alia que non necessitate futura est potest fieri ut sit non futura. Et hoc iste doctor concedit expresse in quadam suppositione, ubi dicit quod in propositionibus que sunt simpliciter de preterito est sic veritas determinata quod respectu cuiuscumque potentie est simpliciter necessaria, quia omne quod fuit simpliciter necesse est fuisse. In propositionibus vero de futuro ut dictis est veritas determinata contingenter apud divinam notitiam cum potentia ad oppositum, quia non omne quod erit necesse est fore, immo contingenter erit et potest non fore. Et ex hoc statim apparet quod ratio non potest iam reduci sic de anima ante Christi nisi addatur futura sicut de anima Christi si non addatur preterita.
Exclusa igitur reductione sua venio ad solutionem rationis et, sicut dicebatur supra, primo solvit rationem in forma in qua ipse fecit eam. Et ex hoc infertur secundo quoddam quod doctor ille qui correlarium tenebat conclusionem oppositam de preterito. Potest similiter ad formam quam ego facio respondere.
Ad rationem igitur quam ipse format dicit quod casu isto posito, videlicet quod Deus faciat in instanti a nunquam sit futura Deus nescit animam ante christum esse futuram post instans a nec nunquam scivit nec illud est impossibile, quia possibile est, ut dicit, quod illud quod Deus scivit nunquam sciverit. Et cum arguitur ultra, quia vel Deus scivit se scivisse in instanti a quod anima ante Christum futura post instans a nunquam sit futura, vel non dicit quod scit se fecisse quod anima Christi non sit futura, sed cum additur quod erat futura. Tunc ponitur latens implicatio, quia ex una parte implicatur quod anima ante Christi nunquam erit futura ex quo Deus hoc fecit pro causis et ex alia parte implicatur quod erat futura propositum, quia dicitur quod erat futura. Si enim Deus fecit quod non sit futura, non erit futura. Deus enim non fecit eam non futuram loquendo semper in sensu compositionis et iste est primus defectus rationis, ut dicit, nec infertur sensus compositionis falsus. Dicit etiam ulterius quod ratio peccat contra illam regulam logicalem qua dicitur posito aliquo possibili in esse debet tolli omne sibi repugnans. Verbi gratia: Socrates sedens potest stare si istud possibile debeat poni in esse, ut dicendo Socrates stat oportet quod tollatur sessio.
Et similiter in proposito dicendo anima ante Christum que est futura potest non esse futura. Si ponatur in esse quod non sit futura statim #V 158-r #V b debet tolli futuri causa repugnans, et sic patet quod dicendo Deus scit se fecisse in instanti a animam ante Christum que erat futura non esse futura est implicatio manifesta in sensu compositionis et divisionis, et sic, ut dicit, non valet ratio. Deus enim quicquid fecit scit se fecisse et scit se fecisse animam ante Christum non fore et, si hoc scit et fecit, anima ante Christum non fuit nec Deus hoc scivit.
Ex ista conclusione concludit quod similiter aliud doctor posset respondere ad rationem meam de preterito, non repeto solutionem. Sed ad veritatem istam solutio, licet sit multum subtilis et pulchra, non videtur mihi satisfacere rationi sive forme de anima Christi preterita usque ad instans a sive de anima futura ante Christum post instans a, quia quamvis iste doctor dicat quod in ratione ista ex sensu divisionis vero infertur sensus compositionis, falsus et quod ratio ista peccat contra illam regulam logicalem nil tamen dicit ad formam rationis. Ego enim arguo sic per extrema contradictionis, et per consequens altera pars est concedenda et quacumque concessa sequitur contradictio et ad hoc nil dicitur.
Reduco igitur istam rationem et quero ab isto doctore concesso sicut ipse concedit quod Deus faciat in instanti a quod anima ante Christum futura post in instanti a nunquam sit futura vel quod anima ante Christum que fuit usque ad instans a nunquam fuerit preterita utrum Deus sciat se fecisse hoc, vel non. Hec enim sunt extrema contradictionis, et per consequens oportet cum si vult respondere ad rationem unum eorum concedere. Si concedit primum, sequitur contradictio non solum latens sicut ipse dicit, sed manifesta, sicut ergo iam deduxeram in ratione mea et sequitur quod illa regula logicalis sit falsa quam talem omnino reputat veram et hec duo demonstrant partem illam non esse concedendam et hoc ego volo. Si vero concedat secundum, sequitur quod aliquid fecit Deus quod nescit se fecisse, quia ex prius concesso Deus fecit quod in instanti a quod anima ante Christum nunquam sit futura sive quod anima Christi que fuerit preterita usque ad instans a nunquam fuit preterita. Ideo, si concedat quod Deus nescit se fecisse, evidenter sequitur quod aliquid fecit quod nescit se fecisse tamen in solutione ista ipse negat expresse.
Et confirmatur, quia, si Deus faceret Socrates sedentem stare quod utique potest facere in sensu divisionis, de quo doctor iste credit se inuare et nescire se hoc fecisse, evidenter sequeretur Deum aliquid fecisse quod nescit se fecisse, igitur, si faciat rem preteritam non fuisse vel non futuram non fore et nesciat se hoc fecisse, evidenter sequitur se aliquid fecisse quod nescit se fecisse sive hoc fecerit in sensu compositionis sive divisionis. Patet igitur rationem istam non esse solutam, quia quacumque parte illius contradictionis concessa implicatur contradictio non solum latens, sed manifesta. Patet ergo quod illa regula logicalis est latens implicatio non solum non inuant eum, sed sunt contra eum, quia probant primam partem contradictionis illius nullo modo posse concedi, quod ego volo.
Exclusis igitur reductione et responsione istius doctoris deduco conclusionem secundo sic: non est maior repugnantia rem non esse quando est sive per mensura in qua est quam non fuisse quando fuit, sive per mensura in qua fuit. Hoc patet, quia non magis esse et non esse quam fuisse et non fuisse repugnant, sed non potest facere rem non esse quando est sive pro mensura in qua est propter repugnantiam terminorum, aliter posset facere primum principium fore falsum, quod est evidenter falsum, ergo non potest facere rem non fuisse quando fuit, sive pro mensua in qua fuit et per consequens non potest facere preteritum non fuisse.
Tertio sic: Deus non potest facere fuisse quod nunquam fuit, igitur non potest facere nunquam fuisse quod fuit, et per consequens non potest facere preteritum non fuisse. Consequentia est nota, quia non est maior repugnantia fuisse quod nunquam fuit quam fuisse quod fuit et antecedens videtur satis clarum, aliter Deus possit facere quod ego fue- #V 158-v #V a -rim in archa Noe, et quod fuerim natus de virgine ex patre Abrahe, et quod Christus fuerit heri iterum cruxifixus et a sua matre negatus sicut a Petro, et quod ante Christus fuerit ab initio mundi, et similia que nullus sane mentis diceret.
Quarto sic: Deus potest facere preteritum non fuisse, igitur potest facere quod pater meus nunquam fuerit me remanente et quod non habuerim patrem, nec fuerim productus ab aliquo et quia Christus non fuerit natus de virgine nec passus in cruce et quod mundus nunquam fuerit vel quod non duravit nisi unum diem et similia, quod nullus sanus asseretur, ut mihi videtur.
Quinto confirmo solutionem clarissimis auctoritatibus sanctorum. Et primo, beato Augustino libro II Contra Faustum, responsione 10 dicens: quisque itaque dicit, si omnipotens est Deus, faciat ut ea que facta sunt, non fuerint, non videt hoc dicere, si omnipotens est Deus, facit ut ea vera sunt eo ipso, scilicet quo vera sint falsa. Et quibusdam paucis interpositis concludit sententi: id est quippe que dicimus aliquid fuisse, idcirco vere est, quia illud de quo dicimus, iam non est et hanc sententiam falsam ‘Deus facere non potest’, quia non est contrarius veritati. Hec Augustinus. Et potest ex illa auctoritate dupliciter ad propositum argui. Primo sic: Deus non potest facere ea que sunt vera eo ipso quo vera sint falsa sicut igitur non potest facere quod ea non fuerint postquam facta sunt. Sic igitur non potest facere quod ea que facta sunt non fuerint. Antecedens et consequentia sunt beati Augustini, ut patet. Secundo sic: sententiam quam dicimus fuisse quod fuit Deus falsam facere non potest, igitur non potest facere non fuisse quod fuit. Antecedens est beati Augustini et consequentia est nota.
Tertio, confirmo conclusionem auctoritatem Hieronimi Ad Eustochium ubi sic inquit: audacter dicam quod cum omnia possit Deus suscitare non potest virginem post ruinam et potest ex ista auctoritate argui sic: Deus non potest facere corruptam non fuisse corruptam, igitur non potest facere preteritum non fuisse. Consequentia est nota. Et antecedens beati Hieronimi, quia bene sequitur Deus non potest suscitare virginem post ruinam, igitur non potest facere corruptam non corruptam.
Tertio, auctoritate Anselmi De concordia, capitulo 3, ubi ponens differentiam inter rem presentem preteritam et futuram ait: in re preterita est quod non est in re presenti vel futura. Nunquam enim fieri potest ut res que preterita est fiat non preterita, sicut res que presens est potest fieri non presens et res que non necessitate futura est potest fieri in presens et res que non necessitate futura est potest fieri ut sit non futura, et fuit hec auctoritas allegata superius. Item Proslogion, capitulo 17, loquens ipsi Deo sic inquit: sed omnipotens quomodo es si non omnia potes aut si non potes corrumpi, nec mentiri, nec facere, verum esse falsum, ut quod factum est non sit factum. Et respondens ipsemet statim subdit: quod hoc posse non est potentia, sed impotentia, et ideo non sequitur Deus non potest ista, igitur non est omnipotens, ut declarat ibidem.
Item II Cur Deus homo, 7 capitulo, sic ait: cum Deus facit aliquid postquam factum est, iam potest non esse factum, sed semper est verum factum esse. Ex quibus patet evidenter assumpta conclusio.
Secunda conclusio principalis est quod revelatio qua Deus revelavit ante Christum fore vel aliquid huiusmodi non potest per aliquam potentiam non fuisse revelatio vel quod idem est quod tanta necessitate revelatum est revelatum quod Deus non potest nunquam revelasse quod revelavit.
Istam conclusionem deduco primo sic: tanta necessitate preteritum est preteritum quod Deus non potest facere preteritum nunquam fuisse preteritum, igitur tanta necessitate revelatum est revelatum quod Deus non potest facere revelatum nunquam fuisse revelatum. Antecedens patet ex conclusione precedente. Et consequentia est nota, quia omnis talis revelatio mensuratur tempore, et per consequens transit in preteritum quamvis significatum per ipsam interdum esset futurum. Confirmatur, qui,a si Deus revelatione vocali nunc revelaret ante Christum vel generalem resurrectionem mortuorum fore infra 10 annos vel aliquid huiusmodi hec vocalis enunciatio ante Christum vel resurrectio mortuorum esset infra 10 annos, non minus mensureretur #V 158-v #V b tempore quam si esset per me prolata vel alio quocumque et vere transivisset in preteritum quamvis significatum ipsius esset adhuc futurum, sic quod per nullam potentiam potest nunquam fuisse prolata; igitur etc.
Confirmatur iterum, quia hec vocalis enunciatio qua dixit Deus ‘hic est Filius meus dilectus’ etc. vere transiunt in preteritum, sic prolata quod per nullam potentiam potest non fuisse, ergo, si Deus nunc vocali enunciatione diceret ante Christum vel resurrectio mortuorum erit, hec vocalis enunciatio vere transiret in preteritum sic quod per nullam potentiam posset non fuise prolata. Antecedens nulli est dubium et consequentia videtur nota, quia inter istas duas vocales enunciationes quantum ad propositum spectat non est aliqua differentia nisi quia una earum est de presenti et alia de futuro, sed illud non tollit propositum, quia vocalis enunciatio de futuro non minus mensuratur tempore, nec minus per consequens transit in preteritum quam vocalis enunciatio de futuro vel presenti, aliter, si ego dicerem ante Christum erit, hec vocalis enunciatio non mensuraretur tempore, nec transiret in preteritum, cuius oppositum diceret experientia.
Confirmatur adhuc iterum, quia omnis vocalis enunciatio que pro aliquo tempore determinato fuit prolata sic quod ante illud tempus non fuit nec post vere transivit in preteritum, oppositum predicati infert oppositum subiecti, sed, si Deus vocali enunciatione heri revelasset ante Christum vel resurrectionem mortuorum fore infra 10 annos et pro aliquo determinato tempore fuisset prolata a Deo sic quod ante illud tempus non fuisset, nec post, patet de se.
Potest adhuc confirmari, quia, si ista propositio ‘ante Christum erit’ esset ab aliqua creatura scripta, Deus non posset facere quod nunquam fuisset scripta, ergo, si esset ab ipso immediate scripta, ita modicum possit facere quod nunquam fuisset revelata. Ex his que dicta sunt de revelatione vocali potest idem inferri de mentali, quia consimilis est ratio de utraque.
Ad principale arguo sic: non est maior repugnantia quod revelatio qua Deus revelavit ante Christum fore non sit revelatio pro mensura illa in qua igitur revelavit ipsum fore quam quod revelatio qua revelavit ante Christum fore non fuerit revelatio pro mensura illa in qua revelavit ipsum fore. Hoc patet, quia non magis repugnat, revelat et non revelat quam revelavit et non revelavit. Sed implicatio contradictionis est quod revelatio qua Deus revelat ante Christum fore non sit revelatio pro mensura illa in qua revelat ipsum fore, igitur implicatio contadictionis est quod relevatio qua revelavit ipsum fore non fuerit revelatio pro mensura illa in qua revelavit ipsum fore, et per consequens implicatio contradictionis est quod talis revelatio nunquam fuit revelatio.
Tertio conclusio responsalis est quod Deus non potest revelare falsum.
Probatur sic: Deus non potest nec potuit mentiri, ergo non potest nec potuit revelare falsum. Antecedens est Apostoli Ad Hebreos 6. Et consequentia est nota, quia, si Deus revelaret falsum, sciret se revelare falsum, aliter non esset Deus, sed quicumque revelat falsum sciens se revelare falsum mentitur, ergo, si Deus revelaret falsum, mentiretur, et per consequens, si non potest nec potuit mentiri, non potest nec potuit revelare falsum.
Secundo sic: necesse est Deus semper vera dicere, igitur impossibile est ipsum falsa revelare. Antecedens est Anselmi II Cur Deus Homo, capitulo 17 et consequentia est nota.
Tertio sic: si Deus posset revelare falsum de quolibet verbo Scripture non per se noto, nec ex per se notis in lumine naturali deducto, quilibet fidelis posset licite dubitare. Consequens est falsum, igitur et antecedens. Falsitas consequentis apparet per beatum Augustinum VIII De Trinitate, capitulo 5, ubi expresse vult quod in his que pertinent ad fidem catholicam non licet dicere forte, quia est adverbium dubitandi unde loquens de facie virginis gloriose et de his que pertinent ad fidem sic inquit: itaque hec salva fide, licet dicere ‘forte habebat faciem, forte non talem’, ‘forte’ autem ‘de virgine Christus natus est’. nemo salva fide christia- #V 159-r #V a -na dixerit. Et in Enchiridion, capitulo 4 determinat quod Scripture Sacre auctoritatibus in his qui sunt supra nostram notitiam sine dubitatione ulla credendum est, dicens; que autem nec corporeo sensu ex parti sumus, nec mente assentire valemus eis sine ulla dubitatione, credenda sunt testibus a quibus ea que de mea vocari iam meruit Scriptura confecta est. Et, si talibus testibus sine dubitatione ulla credendum est, evidens est quod de verbis scripture sive de his que ad fidem pertinent non licet fidelem aliquem dubitare. Et hinc est quod De fide ad Petrum per totum ait. Firmissime tene et nullatenus dubites, ex quibus evidenter apparet consequens illud esse falsum. Consequentia vero probatur, quia, si Deus potest revelare falsum, quilibet fidelis potest licite credere vel opinari Deum posse revelare falsum de quolibet verbo divinitus revelato, et per consequens de quolibet verbo Scripture non per se noto, nec ex per se notis deducto poterit licite dubitare an sit verum vel falsum.
Quarto sic: si Deus posset dicere falsum, Deus posset non esse Deus. Consequens est evidenter falsum, igitur et antecedens. Consequentia probatur per rationem quam fecit beatus Augustinus V Confessiones, capitulo 5 et Contra Epistolam Fundamenti ad probandum Manicheum non esse Spiritum Sanctum ubi finaliter arguit sic: Manicheus dixit multa falsa, igitur non est Spiritus Sanctus. Hec ratio nulla esset si posset aliquis dicere falsum et esse Spiritum Sanctum et, si nullus potest dicere falsum et esse Spritum Sanctum nullus potest dicere falsum et esse Deus, quia bene sequitur si Deus potest dicere falsum et esse Deus, Deus potest non esse Deus.
Quarta conclusio est quod non omnis propositio de futuro contingenti determinate vera per divinam potentiam potest ante advendum rei semper fuisse falsa. Istam conclusionem deduco sic:
Primo ex precedentibus: Deus non potest non revelasse que revelavit, nec potest revelasse falsum; igitur non omnis propositio de futuro contingenti determinate vera potest per divinam potentiam ante adventum rei semper fuisse falsa. Antecedens patet ex secunda et tertia conclusionibus et consequentia videtur nota, quia ista propositio ‘resurrectio mortuorum erit’ que secundum fidei veritatem fuit a Deo revelata per divinam potentiam potest ante adventum rei semper fuisse falsa, vel non. Si non, propositum, quia constat propositionem istam esse de futuro contingenti et fide tenemus ipsam determinate veram. Si sic, ponatur, iuxta modum arguendi tenentium conclusionem oppositam, quod Deus facita ipsam semper fuisse falsam, et tunc quero an revelat eam, vel non. Si non, sequitur quod Deus potest non revelasse quod revelavit, contra primam partem antecedentis. Si sic, sequitur quod predicta propositio fuit falsa quando Deus revelavit eam, quia semper fuit falsa ex supposito, et per consequens sequitur quod Deus revelavit falsum, contra secundam partem antecedentis.
Secundo conformiter arguo ad idem sic de Christo: nec potest, nec potuit dicere falsum, igitur non omnis propositio de futuro contingenti vera per divinam potentiam potest etc. Antecedens patet, quia eius oppositum est unus de articulis Parisiensis noviter condemnatus. Et potest nihilominus ratione probari sic: quia Christus non potest nec potuit dicere falsum. Istud antecedens catholicis non est dubium. Christus enim non potest nec potuit peccare, ut patet per Magistrum, libro III, distinctione 12, et omne mendacium est peccatum, ut patet per beatum Augustinum Enchiridion, capitulo 15, et per Magistrum libro III, distinctione 38, capitulo 5, cum sit Deus, sed sequitur Christus dicit falsum et scit se dicere falsum, ergo mentitur, quia mentiri est loqui contra hoc quod animo sentit quis sive illud verum sit, sive non, ut patet per Magistrum, libro III, distinctione 38, capitulo 5. Consequentia vero principalis probatur, quia constat ante passionem suam dixisse Petro: antequam gallus cantet ter me negabis. Et constat quod ista propositio pro tunc fuit de futuro contingenti et fide tenemus quod determinate vera sit vel ergo ante eventum rei per divinam potentiam potuit semper fuisse falsa, vel non. Si non, habetur propositum principale. Si sic, ponatur, iuxta modum arguendi aliorum, quod fuerit positum in esse. Quo posito quero an Christus dixerit Petro: antequam gallus cantet ter me negabis, aut non. Si non, sequitur preteritum non fuisse, quia fide tenemus Christum vocali enunciatione que transivit in preteritum hoc petro dixisse quamvis illud quod significabatur per #V 159-r #V b eam esset tunc futurum. Si sic, sequitur quod quando Christus dixit Petro: antequam gallus cantet ter me negabis, propositio illa fuit falsa, quia semper fuit falsa ex supposito, et per consequens sequitur quod Christus dixerit falsum, quod est oppositum antecedentis.
Confirmatur ista deductio quod Christus non solum simplici verbo, sed asserendo et addito iuramento dixit hec Petro, ut patet per Mattheum 26, Marcum 14, Iohannem 13: Amen. Amen. Dico tibi non cantabit gallus donec ter me neges. Posito ergo quod ista propositio fuerit falsa quando Christus eam protulit, non solum sequitur quod Christus dixerat falsum vel quod fuerit mentitus, sed quod fuerit periurus, quia qui sciens falsum iurat periurus, ut patet per beatum Augustinum De verbis Domini, sermone 17, et per Magistrum libro III, distinctione 39, capitulo 2. Sed stante supposito Christus sciens iuravit falsum, igitur. Et ex hoc posset ad oppositum argui sic: Christus non potest nec potuit falsum iurare scienter, quia qui iurat scienter falsum, periurium incurrit et peccat, ut patet per beatum Augustinum sermone dicto, igitur propositio illa qua dixit ‘amen amen etc’ non potuit ante adventum rei semper fuisse falsa. Consequentia patet, quia, si semper fuisset falsa, Christus iurasset falsum scienter, ut patet etc.
Secundo sic: fidei orthodoxe non potest subesse falsum per aliquam potentiam, ergo non omnis propositio de futuro contingenti determinate vera per divinam potentiam ante adventum rei potest semper fuisse falsa. Antecedens est ab omni catholico concedendum, quia fides christiana nequaquam fallere potest, ut patet per beatum Augustinum I Retractationum, capitulo 17. Posset autem fallere si sibi posset subesse falsum. Sed consequentia probatur, quia ista propositio generalis ‘resurrectio mortuorum erit’ est de futuro contingenti et determinate vera, cum sit articulus fidei, vel igitur potest per divinam potentiam ante adventum rei semper fuisse falsa, quod est principale propositum. Si sic, patet quod fidei catholice potest subesse falsum que fuit consequentia declaranda, quia sequitur quod articulus de resurectione mortuorum potest esse falsus, igitur fidei catholice potest subesse falsum. Ista consequentia probatur, quia non potest fidei catholice maius subesse falsum quam si articulus fidei possit esse falsum. Confirmatur, quia iste propositiones equipollent in significando fidei catholice potest subesse falsum et illud quod fide tenemus potest esse falsum. Sed bene sequitur articulus de resurrectione mortuorum semper potest fuisse falsus, igitur illud quod fide tenemus potest esse falsum, igitur bene sequitur articulus de resurrectione mortuorum potest esse falsus, igitur fidei catholice potest subesse falsum; igitur etc.
Ex ista conclusione sequitur quod non omnis propositio de futuro contingenti determinate vera potest per divinam potentiam ante adventum rei nunquam fuisse vera quod principaliter querebatur. Deductio est evidens, quia sequitur non omnis propositio de futuro contingenti determinate vera potest per divinam potentiam ante adventum rei semper fuisse falsa, igitur nec potest nunquam fuisse vera. Consequentia est nota. Antecedens patet ex conclusione statim deducta. Ista videtur esse intentio Anselmi II Cur Deus Homo, capitulo 17, que ut clarius videatur, est advertendum quod in loco illo Anselmus cum discipulo pertractat istam questionem: utrum Christus potuit non mori et discipulus, capitulo 17, probat partem negativam sic: Christus vere moriturus erat, quoniam, si vere non fuisset moriturus, non fuisset vera fides future mortis eius per quam et illa virgo de qua natus est et multi alii mundati sunt a peccato. Nam, si vera non fuisset, nil prodesse potuisset, quapropter, si potuit non mori, potest facere esse verum, quod verum erat. Hec est ratio discipuli in forma huic rationi, respondit Anselmus negando consequens. Non enim sequitur secundum eum quod Christus potuerit facere non verum esse, quod verum erat, sed, quia vera fuit fides virginis, sequitur quod necessse erat ita esse futurum, sicut ipsa credebat, unde in capitulo 18 tangens punctum solutionis sic inquit: denique virgo que fide munda facta #V 159-v #V a est ut de illa posset assumi nequaquam credidit illum moriturum nisi quia vellet quemadmodum per Prophetam qui de illo dixit: oblatus est quia ipse voluit didicerat, quapropter vera fuit fides eius. Necesse est ita futurum esse sicut credidit et, quia posset discipulus perturbari, quia non denominatur necessitas, subdit Anselmus immediate quod, si te iterum perturbat, quia dico necesse erat memento, quia, si veritas fidei virginis non fuit causa, ut ille sponte moreretur, sed quia futurum erat, vera fuit fides, quamobrem, si dicitur necesse erat ut voluntate sua moveretur sola, quia vera fides sive prophetia que de hoc processerat non est aliud quam si dicas necesse fuisse, quia ita futurum erat, huius autem necessitas non cogit rem esse, sed esse rei facit hanc necessitatem esse; est namque necessitas precedens que causa est, ut sit res, et est necessitas sequens quam res facit. Hec formaliter Anselmus.
Ex quibus evidenter apparet, secundum intentionem Anselmi, quod Christus non potuit facere ante adventum rei propositionem istam ‘Christus est moriturus’ nunquam fuisse veram, quia vera fuit fides sine prophetia que de hoc precesserat, et per consequens non potuit facere propositionem de futuro contingenti determinate veram ante adventum rei nunquam fuisse veram, quod est propositum principale. Confirmatur ista deductio, quia, si oppositum fuisset de mente Anselmi, non oportuisset tot et tanta premittere pro solutione istius rationis sicut premittit. Sufficiebat enim admittere consequens. Si Christus posset facere non esse verum quod verum erat, quia potuit facere propositionem illam ante adventum rei, nunquam fuisse veram et statim fuisset expeditus de ratione. Et, quia non sic respondet, sed concedit quod necesse erat, ita omne futurum sicut futurum virgo credidit, quia vera fuit fides ipsius. Evidenter apparet videntibus dicta sua conclusionem assumptam esse de mente Anselmi.
Quantum ad tertium et quartum articulos contra primam conclusionem quidam doctor noster arguit multipliciter.
Primo sic: omne illud ad quod esse verum non sequitur primum principium non esse verum Deus potest facere verum, sed ad Adam sive ad aliquam aliam rem preteritam non fuisse non sequitur primum principium non esse verum; ergo Adam vel aliquam rem non fuisse Deus potest facere esse verum. Maior supponitur. Minor probatur, quia non plus videtur posse probari quod sequatur contradictio ad Adam non fuisse seu ad istam Adam non fuit quam ad ante Christum non fore, seu ad istam ‘ante Christum non erit’ ad quam tamen certum est non sequi contradictionem aliquam cum ipsa sit possibilis esse vera.
Secundo sic: Deus potest eternaliter voluisse nunquam producere Adam, igitur potest eum non produxisse. Antecedens probatur, quia non minus Adam quem eternaliter voluit producere potest eternaliter non voluisse producere quam ante Christum quem eternaliter voluit producere, scilicet in fine mundi possit eternaliter non voluisse producere, sed certum est quod ipse potest eternaliter non voluisse producere ante Christum alias, vel voluisset producere et non producere sicut voluit, et sic frustra vel mutata fuisset eius voluntas, vel non posset non producere ante Christum, quorum utrumque certum est esse falsum. Consequentia prima est clara, quia sequitur Deus non voluit eternaliter aliquando producere Adam, igitur Deus non voluit Adam producere et, si non voluit, non produxit.
Tertio sic: si res preterita non possit non esse, sequi videtur quod Deus possit dicere falsum ac mentiri et fallere, quorum quodlibet repugnat doctrine sanctorum. Consequentia probatur, nam Deus potest alicui absoluta et non tantum ordinata revelatione predicere aliquid fore in atempore futuruo quo facto et in preteritum lapso. Si preteritum non potest per divinam potentiam non fuisse, semper postea erit verum et necessarium Deum sic revelasse, sed non obstante illa revelationem prius facta de aliquo futuro, quod adhuc est futurum in potestate Dei est, ut illud non eveniat, alias tum de futura morte Christi multe revelationes prius et ani- #V 159-v #V b -me Christi et Prophetis. Et per Christum Apostolis suis facte fuissent et non fuisset in libera potestate Christi instante tempore passionis vitare mortem. Contra illud Iohannem: potestatem habeo ponendi animam meam. Ponatur ergo quod tale futurum revelatum non eveniat. Sequitur quod Deus falsum dixit et mentitus illi fuit ac eum decepit. Et similiter sequitur quod, cum Deus revelabat, tunc actu mentiebatur et fallebat. Nam asserebat illi aliquid fore et tamen secundum veritatem non erat futurum, et ita non esse Deus benefaciebat que utique sufficiunt ad completam rationem mendacii.
Quarto, ad idem adducit aliquas auctoritates. Ait enim Augustinum 26 Contra Faustum tam non possunt futura non fieri quam non fuisse facta preterita et determinate loquitur quantum ad potentiam Dei, sic igitur et non plus est Deo impossibile preterita non fuisse sicut futura non fore, sed certum est quod futura non fore non est absolute Deo impossibile; igitur nec preterita non fuisse. Item Aselmus II Cur Deus homo, capitulo 17 ait: sicut tamen Deus facit aliquid postquam factum est, iam non potest non esse factum, quoniam semper est verum factum esse. Minime tamen recte dicitur impossibile Deo esse ut faciat quod preteritum est non esse preteritum. Nihil enim operatur necessitas non faciendi aut impossibilitas faciendi, sed sola Dei voluntas que veritatem semper quoniam ipse veritas est, immutabilem sicuti est, vult esse; ita, si proponit aliquid se immutabiliter futurum quamvis proponat antequam fiat, non possit non esse futurum non tamen in eo faciendi necessitas ulla est aut non faciendi impossibilitas, quoniam sola in eo operatur voluntas. Hec Anselm.
Ex quibus verbis videtur concludi ad ipsum, quia tamen dicit non recte dici impossibile Deo esse ut faciat quod preteritum est non esse preteritum, tamen quia dixit ita impossibile esse quod Deus proponit se facturum non esse facturum antequam fiat sicut de quod fecit postquam factum est non potest non esse factum, sed constat quod primum non est impossibile simpliciter et absolute secundum se, igitur nec etiam secundum.
Ad primum istorum concessa maiorem, quia, secundum sententiam doctorum, Deus potest facere quicquid non implicat contradictionem. Nec aliquid asserunt illa verba nisi quod intricant que sunt clara. Nego minorem, quia ad rem preteritam non fuisse sequitur contradictio et ad probationem dico quod satis evidenter potest probari quod ad Adam non fuisse sequitur aliqua contradictio, ut patet ex deductione conclusionis mee, licet non possit evidenter probari quod sequatur ad ante Christum non fore, nec iste doctor probat oppositum. Concedo tamen quod non plus sequitur contradictio ad Adam sive ad aliam rem preteritam non fuisse quam ad ante Christum futurum non fore, et ideo concedo quod, sicut Deus non potest facere Adam vel aliquam rem preteritam non fuisse, ita nec ante Christum non fore futurum, ut patet ex dictis etc.
Ad secundum nego antecedens et ad probationem supposito quod Deus eternaliter possit non voluisse ante Christum producere dico quod non est simile de ante Christo et de Adam iam producto, quia propter transitionem in preteritum simpliciter et absolute est necessarium Adam fuisse, et per consequens Adam non fuisse est simpliciter impossibile. Et, quia Adam non fuisse est simpliciter impossibile, ideo Deum non voluisse producere eternaliter Adam est simpliciter impossibile, et sic non est de ante Christum absolute nondum producto, quia ante Christum fore non est simpliciter et absolute necessarium secundum materie contingens.
Ad tertium nego consequentiam et ad probationem concedo totum processum usque ad illud quod dicit quod non obstante revelatione prius facta de aliquo futuro quod adhuc est futurum in potestate Dei quod illud non eveniat. Nego, quia, sicut non est in potestate Dei preteritum non fuisse, ita nec futurum non fore, sicut pluries est deductum supra beatum Augustinum et per Anselmum, unde beatus Augustinus Contra Faustum libro II, responsione 30, ostendens futura non fore non esse in potestate Dei ait: porro si audiam quod aliquid futurum esset et Deus fecit ne fieret; fidissime respondebo illud potius futurum erat quod Deus fecit #V 160-r #V a non illud quod, si futurum esset, hoc fecisset. Nam Deus quod facturus erat utique sciebat illud futurum non esse quod non fieret facturus etc; procul dubio potius verum est quod Deus scit quam quod opinatur hoc. Et concludit immediate: unde tam non possunt futura non fieri quam non fuisse facta preterita quoniam non est in Dei potestate ut eo sit aliquid falsum quo verum est. Hec Augustinus.
Ex quibus apparet evidenter quod non est in Dei potestate futurum non fore, sicut ratio presupponit. Concedo tamen quod facta revelatione de aliquo, utputa de ante Christo, vel alio quocumque non addendo futurum, vel quod erit in potestate Dei est quod illud non eveniat, sed ex hoc non sequitur quod Deus possit facere falsum aut mentiri, sicut apparebit respondendo ad ea que adducentur contra secundam conclusionem et quartam.
Ad auctoritatem beati Augustini patet ex his que dicta sunt dicens quod sic arguentes reducunt beatum Augustinum per Baraco.
Ad auctoritatem Anselmi patet ex his que pluries dicta sunt quod Anselmus intelligit idem quod beatus Augustinus, videlicet quod, sicut non potest facere preterita non fuisse, ita nec futurum non fore, quod utique verum est. Dicit tamen quod non dicitur recte impossibile Deo esse quod faciat quod preteritum est non esse preteritum, quia quod hoc non possit non est ex eius impotentia, ut declarat ibidem et multum miror quod iste doctor adducit Augustino et Anselmo pro se cum hoc sit evidens cuicumque videnti dicta eorum et in locis allegatis per eos ipsos esse conclusionis opposite.
Contra secundam conclusionem est opinio quorundam modernorum satis communis hodie. Verum, quia contra conclusionem illam simul et quartam quidam reverendus doctor qui post me quartus incepit multa pulchra et subtilia dixit que inferius contra conclusiones simul adducentur, dimitto pro nunc conclusionem secundam.
Contra tertiam est quedam opinio vel potius error, ut credo, cuiusdam doctor alterius scole qui ponit quod Deus non solum potest reveare falsum, sed etiam per se seducere, fallere et decipere, quod sic deducit. Deus potest dicere falsum atque fallere et decipere per alium, igitur et per ipsum. Consequentia videtur nota, quia quod Deus potest facere mediante causa secunda et per se ipsum. Antecedens vero probatur, quia de facto Deus frequenter legitur hoc fecisse, sicut Exodi 2 de filiis Ysraeli qui iubente Domino petiverunt ab Egyptiis vasa aurea et argentea et falsa dixerunt, id est egiptios deceperunt.
Idem patet 3 Regum ultimo, ubi legitur: dixisse dominum quis decipit regem Achab et ascendat et cadit in Tamot et Galaat egressusque est spiritus et stetit coram domino. Et ait: ego decipiam eum cui dominus in quo. Ipse ait: egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius et dixit dominus decipies et prevalebis egredere et fac ita. In quibus patet quod dominus precepit deceptionem illam et mendacium et mediante illo spiritu et prophetis hoc fecit.
Ad idem possunt multi similes passus Sacre Scripture adduci.
Confirmatur ista ratio auctoritate beati Augustini 83 Questiones, questione 53, dicens: sicut summa et proprie divina virtus est neminem decipere. Sic ultimum, scilicet vitium, est quemlibet decipere. Et inter hec dicit et finaliter ad propositum concludit quod illiqui sunt digni decipi, non per se ipsum decipi nec per angelum cui non convenit persona fallacie, sed per talem hominem qui nundum se huiusmodi cupiditatibus exuit, aut per talem angelum qui pro sue voluntatis perversitate ad vindictam peccatorum vel exercitatione purgationeque eorum qui secundum Deum renascuntur et infimis nature gradibus ordinatus est. Et postea subdit probationes antecedentis dicens: legimus enim deceptum regem vaticinio pseudo prophetarum, et ita legimus ut non sine divino iudicio factum esse inveniamus. Et infra loquens de deceptione Egyptiorum dicit: quapropter cum Egyptii digni essent et populus Israeli pro illa etate generis humani in tali adhuc gradu morum constitutus esset, ut non digne deciperet suum est ut iuberet #V 160-r #V b Deus vel potius pro illorum cupiditate permitteret ut vasa aurea et argentea quibus ad hoc terreni regni appetitiones inhiabant et peterent ab Egyptiis ut reducitur et reciperent quasi reddituri. Hec Augustinus.
Ex quibus verbis, ut dicit iste doctor, evidenter apparet Deum frequenter decepisse mediantibus illis qui deceptione sunt digni. Dicit enim de rege Achab quod non fuit sive divino iudicio deceptus et de filiis Israeli qui iubente domino Egyptios deceperunt.
Preterea, secundo contra conclusionem potest sic argui: Deus de facto revelavit falsum per prophetas suos, igitur potest per se ipsum et immediate falsum revelare. Consequentia videtur nota, quia, sicut potuit precipere prophetis quod revelarent, ita pe se ipsum potuisset revelare. Antecedens patet Ione 3. ubi legitur quod Deus precepit Ione ut predicaret in Ninive, adhuc et 40 dies Ninive subvertetur, et tamen illud fuit falsum, quia agentibus illis penitentiam misertus est super malitiam quam dixerat facere et non fecit. Idem etiam patet de Ysaia qui iubente domino dixit: Ezechie dispone domiine tue, quia morieris tu et non vives et tamen illud fuit falsum, quia non solum non fuit mortuus, sed ad fletum eius aditi sunt ei 15 anni, Ysaye, capitulo 38. Istis tamen et similibus non obstantibus adhuc videtur mihi esse dicendum et simpliciter fatendum quod Deus non potest revelare falsum nec aliquem decipere vel fallere, sicut iste doctor sibi imponit.
Ad primum istorum patet ex deductione conclusionis mee. Secundum vero patet expresse per beatum Augustinum in loco allegato per eum. Dicit enim in principio auctoritatis quam allegat quod summa et proprie divina virtus est neminem decipere. Non esset autem summa et propria divina virtus si Deus posset fallere et decipere, sicut asserit iste doctor. Et infra dicit expresse quod Deus neminem decipit per se ipsum. Ratio eius est, quia veritas et Pater veritatis. Sic enim iacent textus ipsius. Deus enim per se ipsum non decipit. Est enim Pater veritatis et veritas et Spiritus veritatis. Ex hoc statim apparet quod non solum nullum decipit per se ipsum, sed, quia nec potest decipere de possibili, quia, si non decipit quia Pater veritatis et veritas cum non possit non esse veritas, non poterit decipere per se ipsum et, si non potest decipere per se ipsum, sequitur quod nec per alium si ratio istius doctoris sit bona.
Item in fine illius auctoritatis post verba allegata per istum doctorem concludit sic beatus Augustinus: non itaque Deus deceptor est quod credere nepharium et impii summum esse quis non intelligat, quod utique non esset verum si Deus per se vel per alium posset decipere.
Ex quibus omnibus evidenter apparet quod Deus non potest aliquem fallere nec decipere, iuxta intentionem beati Augustini in loco allegato per istum doctorem. Et per beatum Augustinum non solum loquitur in libro De symbolo, sermone 1, ubi super illo verbo ‘Credo in Deum patrem omnipotentem’ sic dicens: quam multa non potest Deus et tamen omnipotens est et ideo omnipotens, quia ista non potest et ostendens que sunt illa. Subdit: nam, si mori posset, non esset omnipotens. Si mentiri, si fallere, si inique agere, non esset omnipotens et, si hec in eo essent, non fuisset dignus ut esset omnipotens. Hec Augustinus.
Ex quibus evidenter apparet ipsum non solum non fallere, sed nec posse, nec motiva eius concludunt.
Ad primum quicquid sit de consequentia nego antecedens et ad primam probationem de Egyptiis dico quod Deus per Israhelitas non dixit falsum, nec decepit Egyptios, nec ipse iussit, quia, licet Deus preceperat Israhelitas et peterent mutuo ab Egyptiis vasa aurea et argentea, non autem precepe- #V 160-v #V a -rat eis quod illa peterent mutuo et quasi reddituri, sicut iste doctor allegat. Nec illud habetur ex textu quod ergo Israhelite petierunt et acceperunt ab Egyptiis illa vasa quasi reddituri hoc Deus permisit, sed non precepit, et hoc expresse ponit beatus Augustinus in auctoritate preallegata per istum doctorem ubi exponens se et textum scripture dicit: factum est ut iuberet Deus vel potius pro ipsorum cupiditate permitteret ut vasa aurea et argentea peterent ab Egyptiis, ut reddituri et acciperent quasi reddituri. Ex quibus evidenter apparet quod simulationem Israhelitarum non precepit Deus, sed permisit, et per consequens per Israhelitas Deus non dixit falsum, nec decepit Egyptios, nec decipere iussit, et sic apapret quod auctoritates beati Augustini quas adducit non sunt pro eo, sed contra eum.
Ad secundam vero de Achab dico conformiter quod Deus non precepit deceptionem illam, nec mandavit, sed permisit, immo, si Deus precepisset mandatum illud, sequitur per modum arguendi istius doctoris quod per se et directe posset mentiri, quod nullus nisi insanus diceret. Consequentia patet per modum suum arguendi, quia sequitur quod Deus potest mentiri per alium, igitur per se ipsum. Et, si dicatur quod dixit spiritui egredere et fac ita ubi videtur deceptionem illam et mendacium precipere, dico quod verbum illud non fuit imperativum, sed solum pronunciativum, sicut et quod scribitur Iohannes 13 ubi salvator ait: Iude quod facis fac citius quod non imperative, sed solum pronunciative fuit dictum, sicut patet in Glossa. Sensus igitur verbi est egredere et fac id est egredieris et facies.
Et, si dicatur ulterius quod beatus Augustinus in auctoritate allegata dicit quod hoc non ita legimus ut non sine divino mandato factum esse inveniamus, dico quod beatus Augustinus non dixit quod non sine divino mandato diabolus hoc fecerit, sed dicit quod non sine divino iudicio, et cum hoc stat quod Deus hoc non preceperat, sed permiserit sine divine iudicio, et ex hoc apparet quod auctoritas beati Augustini non est pro eo quantum ad secundam partem, et per consequens apparet quid dicendum ad totam auctoritatem quantum ad ea que videntur facere pro eo.
Ad secundum vero quod est precise contra conclusionem nego antecedens et ad primam probationem potest responderi dupliciter: primo quidem potest dici, sicut communiter dicitur, quod illa prophetia fuit comminatoria vel condictionalis, scilicet si Ninivite non peniterent que condictio, licet non sit expressa, est tamen Deo intellecta. Unde Glossa super illo verbo adhuc 40 dies etc dicit quod non est prophetia descendens de prescientia ubi omnia sicut sunt ita permanent, sed est comminatio ad corruptionem proponens viscera ultionis, secundum presentiam peccatorum Ninivitarum et, quia Ninivite penituerunt, patet quod Deus non dixit falsum per prophetiam suam, etiam supposito quod illa prophetia non fuerit comminatoria, sed absolute pronunciata quod adhuc Deus non dixit falsum, sed verum, quia ad intellectum suum fuit completum. Deus enim per illa verba non intendebat significare materialem subversionem, sed futuram subversionem morum malorum hominum existentium in civitate illa que utique consecuta est. Istam solutionem ponit beatus Augustinus XXI De civitate Dei, capitulo 25, dicens: quis negabit quod Deus predixit Ninivitis fuisse completum nisi parum advertat quemadmodum peccatores Deus non solum iratus verum, etiam misertus evertat. Evertuntur enim peccatores duobus modis: aut sicut sodomite, ut pro peccatis suis ipsi homines puniantur, aut sicut Ninivite, ut ipsa eorum peccata penitendo destruantur. Et subdit: factum est ergo quod predixit Deus eversa est Ninive que mala erat bona edificata est que non erat. Stantibus enim domibus atque meniis eversa est civitas in perditis moribus, ut sic quamvis propheta fuerit contristatus, quia non est factum quod illi homines continuerunt illo prophetante venturum. Factum est tamen quod fuit Deo presciente predictum, #V 160-v #V b quoniam noverat que predixit quomodo in melius est explendum. Hec Augustinus.
Ad secundam probationem de Ezechia potest sicut precedente sic dupliciter responderi. Primo quidem potest dici quod illa prophetia fuit comminatoria et condictionalis, sicut Glossa superius allegata dicit Ninivitis, et hoc expresse habetur in Glossa. Secundo potest dici etiam supposito quod esset absolute pronunciata quod prophetia illa vera sit sunt ad intellectum loquentis, quia Deus per illa verba non intendebat significare quod Ezechiel illo tempore moreretur morte corporali quem timuit, sed quod moreretur peccato ut viveret Deo que mors utique consecuta est unde, sicut stantibus domibus eversa ab Ninive in perditis moribus, ut patet per beatum Augustinum allegatum. Sic possumus dicere quod stante vita corporali mortus fuit rex Ezechiel peccate, et ideo, licet non sit factum quod ipse Isaia prophetua venturum, factum est tamen quod fuerat Deo presciente predictum.
Contra secundam conclusionem et quartam reverendus doctor ille qui quartus post me incepit, sicut dicebatur superius, pulchra dixit et subtilia, quia primo premisit aliquas supponitiones, secundo ex illis deduxit oppositas conclusiones.
Quantum ad primum prima suppositio est quod quicquid senserit Philosophus de veritate propositionum de futuro, catholici tamen concedunt quod Deus determinate cognoscit veritatem alterius partis contradictionis de futuro contingenti. Ista suppositio est manifesta per Sacram Scripturam et per dicta sanctorum et per omnem opinionem doctorum et verum est, licet unus de doctoribus suis dicat contrarium.
Secunda suppositio est quod aliter sumenda veritas et determinatio in propositionibus de contingenti que sunt simpliciter de preterito, aliter in illis que simpliciter de presenti et aliter in illis que sunt simpliciter vel equivalenter de futuro. Hoc patet, quia in illis que sunt simpliciter de preterito est sic veritas determinata quod est respecta cuius potentie simpliciter necessaria, quia omne quod fuit simpliciter est necesse fuisse. In illis vero de presenti est sic veritas determinata quod est necessaria secundum quid, quia omne quod est quando est, necesse est esse. In illis vero que sunt de futuro simpliciter vel equivalenter non est veritas determinata sic quod sit necessaria smpliciter vel secundum quid, sed est veritas determinata contingenter apud divinam notitiam cum potentia ad oppositum, quia non omne quod erit necesse est fore, immo contingenter erit et potest non fore, quia esto quod Deus cognoscat vel revelet absolute aliud contingens potest tamen ipse facere quod non eveniat.
Tertia suppositio est quod propositio de futuro vera nunquam incepit esse vera, sed semper fuit vera et idem dicit de falsa, quia nunquam dicit esse falsa et generaliter nunquam aliquid futurum incepit esse futurum quinimmo vel semper fuit futurum, vel nunquam fuit futurum. Et ista est mens Philosophi in I Periarmenias si bene inspiciatur in quo bene concordat cum theologicis. Et est adhuc duplex ratio que est de mente Philosophi. Primo, quia sicut propositio que est simpliciter de preterito nunquam desinit esse vera vel falsa, ista propositio de futuro simpliciter nunquam incipit esse vera si vera sit et incipit esse falsa si falsa sit. Secunda ratio est quod non talis propositio simpliciter de futuro incipit esse vera vel falsa. Hoc non potest fieri nisi per mutationem rei significate, sed res significata per propositionem de futuro non potest mutari, quia non est; igitur etc.
Confirmatur, quia simpliciter loquendo si aliquid futurum incipit esse futurum, sequitur statim implicatio, quia antequam inciperet esse futurum erat futurum, et sic non incipit esse futurum; igitur etc. Et consimiliter dicit quod Deus non incipit cognoscere aliquod futurum nec incipit non cognoscere aliquod #V 161-r #V a futurum postquam fuit futurum.
Quarta suppositio est quod in propositionibus de futuro nunquam falsitas potest succedere veritati vel econverso ante adventum rei, quod sit verum dicere. Ista propositio de futuro fuit prius vera et modo est falsa ante rei adventum, quod tamen bene potest accidere in propositione de presenti, ut patet. Ista suppositio probatur ex precedentibus, quia ista propositio que sic est vera nunquam incipit esse vera et, si est falsa, nunquam incipit esse falsa non succesive. Primo est vera et postea falsa, quia tunc posset incipere esse vera vel falsa, cuius contrarium est probatum, ut dicit notanter ante adventum rei, quia non intendit dicere quin re significata per propositionem de futuro adveniente et postea transeunte talis propositio qui prius fuit vera postea sit falsa re preterita. Si ex tunc enuncietur ut de futuro, sicut ista ‘Stephanus salvabitur’, fuit ab eterno vera et nunquam incipit esse vera. Nunc autem cum beatus Stephanus sit salvatus, iam est falsa. Non est autem sic in illis de presenti, quia aliqua de presenti potest primo ante adventum rei esse falsa et postea adveniente re succesive esse vera, ut ista ‘ego curro me stante’ est falsa, tamen si currerem esset vera, sic ut dicit sunt intelligende iste due primitive suppositiones.
Quinta suppositio est quod omnes propositiones in materia de predestinatione sunt contingentes sive exprimantur per verba preteriti temporis ut ‘Petrus fuit predestinatus’, sive per verba presentis temporis ut ‘Deus predestinat Petrum’, sive per verba futuri temporis ut ‘Stephanus salvabitur’. Ista probatur, quia, si aliqua istarum esset necessaria, hoc esset verum de illa de preterito, scilicet Petrus fuit predestinatus, et tamen illa non est necessaria, quia potest damnari et, si poneretur in esse, nunquam fuit vera illa propositio ‘Petrus fuit predestinatus’.
Sexta suppositio est quod alique propositiones sunt de presenti secundum vocem et secundum rem et in talibus est vera illa regula que dicit quod omnis propositio vera de presenti habet aliquam de preterito necessariam. Alique autem sunt de presenti tantum secundum vocem et equivalenter sunt de futuro secundum rem, quia earum veritas realiter dependet ex veritate propositionum de futuro et in talibus non est illa vera regula sicut ista ‘Petrus est predestinatus’ est de presenti secundum vocem. Tamen est de futuro secundum rem, quia tamen valet sicut ista ‘Deus dabit Petro vitam eternam’ et idcirco sua de preterito non est necessaria, videlicet ista ‘Petrus fuit predestinatus’, immo est contingens, ut dictum est.
Septima suppositio et ultima est quod omnes propositiones in materia de predestinatione quantumcumque sint vocaliter de presenti vel de preterito sunt tamen equivalenter de futuro, quia earum veritas dependet a veritate propositionum realiter de futuro. Et ex precedenti suppositione patet quod tales vere de presenti non habent aliquam necessariam de preterito, sed solum contingentem. sicut illa de presenti est contingens. Sequitur quod nulla propositio de presenti in hac materia habeat aliquam veram necessariam de preterito et hoc quantum ad suppositiones.
Quantum ad secundum ex premissis deducit duas conclusiones oppositas conclusionibus per me positis.
Prima est quod revelatio qua Deus revelavit ante Christum fore vel aliquid huiusmodi potest nunquam fuisse revelatio eius, vel quod idem est quod non tanta necessitate revelatum est revelatum quin Deus possit ante adventum rei unquam revelasse quod de futuro revelavit.
Probat ipsam primo sic: Deus potest facere quod ante Christum non erit, de quo tamen facta est absoluta revelatio. Ponatur ergo in esse quod Deus faciat ante Christum non fore, et tunc sequitur quod iste erunt simul vere ‘Deus revelavit ante Christum fore’ et ‘ante Christum non erit’ et ista sunt impossibilia, quia sequitur statim quod Deus deciperetur vel mutaretur, vel sequetur intentum, scilicet quod hoc posito in esse. Verum est dicere quod Deus nunquam revelavit ante #V 161-r #V b Christum fore.
Secundo sic: Deus revelavit antequam rem futuram et illa res contingens est futura et potest non esse futura, igitur Deus potest eam revelasse, et per consequens potest nunquam revelasse quod revelavit. Consequentia videtur nota, quia ponatur res non esset futura manente revelatione deinde de suo esse futuro est implicatio. Antecedens vero probatur quia quamvis impossibile sit aliquod futurum non esse futurum, tamen res que est futura contingenter futura et potest non esse futura.
Tertio sic: si revelatio qua Deus revelavit etc non potest esse revelatio, sequitur quod Deus possit revelare falsum. Consequens est falsum et contra me, igitur et antecedens. Consequentia probatur, quia, si ex quo facta est revelatio non potest non esse revelatio, nec revelatum potest non esse non revelatum, Deus possit facere quod revelatum puta ante Christum non erit. Sequitur manifeste quod ista revelatio que per me manet nec potest non fuisse fuerit et est respectu falsi. Quo posito sequitur Deum revelasse falsum.
Secunda conclusio est quod propositio de futuro contingenti determinate vera potest nunquam fuisse vera. Istam conclusionem deducit sic: supponit enim quod ista est determinate vera ‘ante Christum erit’ et quod Deus potest contrarium de sua potentia absoluta et tunc arguit: ista propositio ‘ante Christum erit’ que nunc est vera potest esse falsa. Arguit ergo potest esse falsa postquam fuit vera et hoc non, sicut patet ex tertia et quarta suppositionibus quod falsitas in talibus propositionibus non potest succedere veritati, quia nec tales propositiones possunt incipere esse false ante rei eventum, aut potest esse falsa, quia semper potuit esse falsa, et per consequens nunquam fuisse vera, et sic propositum, ergo iste doctor multa dicit in conclusionibus suis et suppositionibus que non videntur simpliciter concedenda.
Nam secunda suppositio ad tertiam eius partem in qua dicit quod in propositionibus de futuro simpliciter vel equivalenter non est veritas determinata sic quod sit necessaria simpliciter vel secundum quid, sed solum est veritas determinata contingenter apud divinam notitiam, tamen ad oppositum est falsa saltem sumpta universaliter, sicut ipse intelligit eam quod sic deduco. Nam omnis propositio de futuro determinate vera potest per divinam potentiam ante eventum rei semper fuisse falsa, igitur non in omni propositione de futuro est veritas determinata solum contingenter apud divinam notitiam cum potentia ad oppositum. Antecedens patet ex quarta conclusione mea et consequentia tenet per eum, quia, si in omni tali propositione esset veritas determinata contingenter cum potentia ad oppositum, omnis talis propositio posset esse falsa, vel igitur posset esse falsa postquam fuit vera, et hoc non, ut patet ex dictis suis, vel posset esse falsa, quia semper potuit esse falsa. Quo posito evidens est consequentia mea, igitur etc.
Item istud quod assumunt ad probandum suppositionem istam esse falsam est expresse contra Anselmum De concordia, capitulo 4 pluries allegatum superius; probat suppositionem istam quod non omne quod erit necesse est fore, cuius oppositum ponit Anselmus formaliter dicens: quod erit ex necessitate erit et ostendens quod hec necessitas non cogit rem esse. Subdit immediate: non enim aliud significat hec necessitas nisi quia quod erit non poterit simul non esse et ne aliquid ex hoc credat ulterius sequi quod necesse sit ante Christum fore vel aliquid huiusmodi. Concludit Anselmus: pariter autem verum est quod fuit et est et erit aliquid non ex necessitate et quia necesse est fuisse omne quod fuit et omne quod est et futurum esse quod erit. Ex hoc statim apparet quod quamvis ista non sit necessaria ante Christum erit, ista tamen est necessaria ‘ante Chri- #V 161-v #V a -stum qui erit, erit’ et ‘ante Christum futurus, erit futurus’ et similiter ista ‘omne quod erit, erit’. Hoc enim iste doctor habet necessario concludere. Ipse enim concedit una mecum quod omne futurum necesse sit esse futurum et bene sequitur omne futurum necesse est esse futurum, igitur omne quod erit necesse est fore, quia propositiones iste equivalent in significando, ut notum est.
Item tertia suppositio, sicut verba sonant, est falsa, quia omnis propositio sive sit de preterito, sive de presenti incipit esse propositio, igitur omnis incipit esse vera si vera sit, vel falsa si falsa sit. Antecedens nulli est dubium, quia nulla fuit extra mentem divinam ab eterno. Et consequentia patet, quia nulla propositio est vera vel falsa nisi sit propositio. Potest tamen ista suppositio habere bonum intellectum, videlicet si dicatur propositio de futuro vera si semper fuisset nunquam incepisset esse vera, sed semper fuisset vera, et ad istum intellectum loquitur Anselmus Monologion, capitulo 19, ubi probat veritatem non habere principium neque finem dicens: cogitet qui ponit quando incepit aut quando non fuerit hoc verum, scilicet quod futurum erat aliquid aut quando desinent esse, aut quando non erit hoc verum, scilicet quod preteritum erit aliquid. Ad hunc intellectum loquitur, ut credo, iste doctor, licet suppositio, ut ponitur, sit falsa quantum ex vi vocis. Multa alia ponuntur in suppositionibus suis que possunt calumniari. Verum, quia ex solutione rationum suarum satis apparebit que sunt per me in rationibus suis concedenda et que non.
Ipsis dimissis venio ad rationes quibus probat conclusiones suas. Et potest ad eas dupliciter responderi.
Primo quidem secundum illos quid dicunt quod Deus potest nunquam cognovisse quod ab eterno cognovit et ab eterno cognovisse quod nunquam cognovit. Et, secundum illos qui tenent oppositum, est advertendum quod quamvis Deus non possit non revelasse que revelavit eo quod revelatio non mensuratur eternitate, sed tempore, et per consequens transit in preteritum, potest tamen illud quod revelavit ad alium intellectum revelasse quam revelaverit. Et ratio huius est, quia intentio divina non mensuratur tempore, sed eternitate, sicut et eius cognitio, et ideo, sicut potest nunquam cognovisse quod de facto cognovit, ita potest illud quod revelavit ad alium intellectum sive ad aliam intentionem revelasse quam revelavit.
Ad nullum enim istorum sequitur preteritum non fuisse, cum quodlibet eorum mensuretur eternitate in qua non est preteritum, nec futurum. His premissis respondeo ad rationes.
Ad primam igitur quam adducit pro prima conclusione sua concedo quod Deus potest facere quod ante Christum non erit et, si ponatur in esse, concedo quod iste possunt simul esse vere ‘Deus revelavit ante Christum fore’ et ‘ante Christus non erit’ ad intellectum illum quem nunc homines habent, sicut et ille sunt simul vere de facto ‘Deus revelavit per prophetam suum quod infra 40 dies Ninive subverteretur’ et non fuit subversa ad intellectum quem illi homines habuerunt, vel sicut iste ‘Deus revelavit Ezechie per prophetam Ysayam’ quod ‘delectulo super quem ascenderat non descenderet’ et ‘Ezechias delecto descendit’. Iste namque que sunt vere, ut patet ex dictis, quia ad aliud intellectum Deus ista revelavit quam Ninivite et Ezechiel intellexerunt et similiter casu isto posito essent iste simul vere ‘Deus revelavit ante Christum fore’ et ‘ante Christus non erit’, quia tunc ad alium intellectum revelasset nec unquam habuisset intellectum sive intentionem illam quam nunc homines habent, nec ex hoc sequeretur quod Deus deciperet aut mutaretur.
Ad tertiam vero nego consequentiam et ad probationem quando dicitur quod implicatio est quod ponatur res non esse futura manente revelatione
#V 161-v
#V b
Dei de suo esse futuro, dico quod non est verum si revelatio Dei de suo esse futuro sit ad alium intellectum facta et illud oportet qumlibet catholicum concedere, quia certum est quod manente revelatione Dei de futura subversione Ninive infra 40 dies eius subversio non fuit futura ad intellectum illum quem illi habuerunt; et sic suo modo diceretur in proposito supposito quod Deus illud quod revelaverit possit ad alium intellectum revelasse quem revelavit, ut nunc supponitur. Et ad tertiam nego consequentiam et ad probationem patet secundum istam viam quod illa consequentia est nulla. Revelatio qua Deus revelavit ante Christum fore non potest non fuisse revelatio et Deus potest facere quod ante Christus non erit; igitur ista revelatio que manet nunc potest non fuisse fuit et est respectu falsi, quia, si ponatur in esse quod ante Christus non erit, adhuc non sequitur quod revelatio illa fuit falsa, sed quod fuerit ad alium intellectum facta et ad illum semper fuit vera et nunquam falsa, ut patet ex dictis. Ex his patet ad rationem quid dicendum quam ipse adducit pro secunda conclusione sua. Concedo namque cum ipso quod hec est determinate vera ‘ante Christus erit’. Et quando dicitur ulterius quod Deus potest facere contrarium de potentia sua absoluta, si intelligat quod Deus potest facere contrarium, id est quod potest facere quod illa propositio non sit nec fuerit determinate vera, falsum assumitur et petit principium, quia hoc est quod debet probare. Si vero intelligat quod Deus potest facere contrarium, id est quod facere potest quod ante Christus non erit, concedo, sed ex hoc non sequitur sicut credit quod ista propositio ‘ante Christus erit’ que nunc est vera possit esse falsa, sed sequitur quod possit ad alium intellectum fuisse revelata et hoc est verum secundum istam viam, ut dictum est, sic igitur diceretur ad rationes istas si concedatur quod Deus potest facere nunquam cognovisse quod ab eterno cognovit et ab eterno cognovisse quod nunquam cognovit, sicut multi concedunt loquendo de cognitione futurorum sicut multi concedunt . Dico quod hec propositio ‘Deus scivit ante Christum fore’ et omnis consimilis est simpliciter et absolute necessaria non contingens quam viam expresse sequitur sanctus Thomas in prima parte questionis 18, articulo 13 ad secundum articulum, ubi ex intentione concedit assumptum et improbat tenentes oppositum. Oportet aliter respondere ad rationes.
Ad primam igitur secundum istam viam respondeo et concedo sicut prius quod Deus potest facere quod ante Christus non erit. Et quando ulterius dicitur ponatur ergo in esse quod Deus faciat ante Christum non fore, dico quod casus non est admittendus, quia, licet Deus possit facere ante Christum non fore ab eterno, tamen ipse qui omnia futura velut presentia intuetur previdit et ordinavit ipsum fore, et per consequens eius oppositum, videlicet ante Christum non fore, nunquam poneretur in esse, immo quicumque arguens supponens hoc in esse poni tollit Dei prescientiam, quia supponit in esse eius oppositum quod Deus ab eterno previdit esse. Et, si ex tali supposito tollitur Dei prescientia, non est mirum si ad ipsum sequantur inconvenientia. Ista solutio videtur esse de mente Boetii V De consolatione, prosa ultima, ubi arguens contra Dei prescientiam vel providentiam inquit: sed, si in mea inquit potestate est mutare propositum, evacuabo providenciam, cum illud quod illa potentia precognoscit forte mutavero. Huic rationi respondet Boetius immediate dicens: respondebo te propositum tuum quod deflectere posse, sed quoniam et id te posse et an facias quo ve auctoritas presentis providentie veritas intuetur divinam prescientiam non posse vitare, sicuti presentis oculi effugere non posse intuitum quamvis te in varias actiones libera voluntate convertes. Hec Boetius.
Ex quibus #V 162-r #V a verbis evidenter apparet quod concedenda est illa propositio ‘Deus potest facere ante Christum non fore’, sicut Boetius concedit quod possum mutare propositum, sed non est admitendum quod ponatur in esse sicut nec ipse admititi quod de facto mutetur propositum. Ratio ipsius est, quoniam et illud me posse an faciam quo ve me convertam presens providentie veritas intuetur. Si igitur Deus ab eterno scivit quod possum mutare propositum et tamen hoc scivit quod de facto non mutabo, sic est concedendum quod possum mutare propositum, quod nunquam est admittendum vel quod mutem ipsum de facto. Et similiter est dicendum de ante Christo futuro et aliis etc. Ex his patet ad omnes rationes istius doctoris, secundum istam viam et omnium aliorum conformiter arguentium. Omnes enim supponunt quod ponatur in esse oppositum eius quod Deus ab eterno previdit temporaliter esse. Patet etiam, secundum istum modum dicendi, quod hec est concedenda ‘Deus potest facere ante Christum non fore’ et universaliter omnes consimiles de possibili sunt concedende. Hec tamen non est admittenda ponatur in esse quod Deus faciat ante Christum non fore, nec alia consimilis de in esse, quia supponitur quod ponatur oppositum eius quod Deus ab eterno previdit debere poni in esse.
Sed contra solutionem istam potest instari, quia possibili posito in esse nullum sequitur impossibile, sed, si ponatur in esse quod Deus faciat ante Christum non fore, secundum istam responsionem, sequitur impossibile, quia eo ipso tollitur Dei prescientia, quod est omnino impossibile, igitur non est possibile quod Deus faciat ante Christum non fore, et per consequens Deus non potest facere ipsum non fore, cuius oppositum est concessum in principio solutionis.
Pro solutione huius rationis in qua principaliter consistit difficultas in ista materia premitto de possibili quandam distinctionem, quia quoddam est possibile cuius oppositum est necessarium necessitate subsequente, licet non sit necessarium necessitate antecedente vel quod idem est quoddam est possibile cuius oppositum est necessarium necessitate suppositionis sive contradictionis, licet non sit necessarium necessitate simpliciter et absolute dicta et quoddam est possibile cuius oppositum est necessarium aliqua predictarum necessitatum. Ista distinctio est evidens cuicumque videnti dicta beati Augustini et Boetii. Constat enim cuicumque theologo et catholico quod possibile est me cras peccare et quod possibile est cras me non peccare et omni catholico constat quod Deus ab eterno determinate novit quod istorum ponetur in esse. Ponatur ergo quod Deus sciverit ab eterno me cras non est peccaturum. Quo posito patet quod me cras peccare est tale possibile quod eius oppositum valet. Me cras non peccare est necessarium necessitate subsequente vel suppositionis, licet non sit necessarium necessitate antecedente vel simpliciter dicta, ut patuit pluries per Anselmum et Boetium ubi supra, ubi sic inquit: que enim sunt necessitates simplex una veluti quod necesse est omnes homines esse mortales. Altera contradictionis ait: si aliquem ambulare scias eum ambulare, necesse est. Et hac ultima necessitate, ut declarat ibidem, omnia que Deus prescit sunt necessaria. Ratio eorum est quod quicquid Deus prescit necesse est esse futurum necessitate predicta. Patet etiam quod me cras non peccare est tale possibile stante supposito quod eius oppositum non est necessarium aliqua predictarum necessitatum.
Ista distinctione premissa concedo quod possibili illo posito in esse cuius oppositum non est necessarium aliquo predictorum modorum, nullum sequitur impossibile. Non enim sequitur impossibile simpliciter ratione sue positionis in esse, cum eius oppositum non sit necessarium necessitate simpliciter dicta, nec sequitur impossibile ex suppositione aliqua, cum eius oppositum sit necessarium necessitate suppositionis vel subsequente, quod idem est. De possibili vero secundo modo bene
#V 162-r
#V b
sequitur impossibile non quidem ratione sue positionis in esse, cum eius oppositum non sit necessarium necessitate simpliciter dicta, sed ex suppositione, videlicet quiaquod eius oppositum est necessarium necessitate suppositionis et illud videtur satis evidens, quia posito per casum quod ego debeam cras contingenter currere, adhuc est possibile me cras non currere. Hoc patet, quia stante supposito illo non esset possibile me non currere. Sequitur quod cras non curram contingenter, sed de necessitate, cuius oppositum est suppositum et tamen, si illud possibile stante supposito poneretur in esse, sequitur impossibile, quia sequitur quod cras currere et non currere que contradictionem implicant evidenter et istud impossibile sequeretur, quia stante supposito me cras non currere est tale possibile quod eius oppositum est necessarium ex suppositione, quia per casum positum. Et similiter est in proposito, quia ante Christum non fore est tale possibile quod eius oppositum, videlicet ante Christum fore, est necessarium ex suppositione, quia prescitum a Deo, et ideo non est mirum si ad positionem talis possibilis in esse sequitur impossibile, non quidem simpliciter ratione sue positionis in esse, sed ex predicta suppositione precise.
Sed contra solutionem istam adhuc potest instari dupliciter. Primo quidem contra distinctionem datam, quia necessitate antecedente sive sit necessarium necessitate subsequente, cum necessitas opponatur contingentie et possibilitati ad utrumlibet de qua nunc loquitur.
Secundo contra solutionem in se, quia, si illud haberet rationem possibilis ad cuius positionem in esse sequitur impossibile, sicut asserit ista solutio, sequitur quod impossibile posset dici possibile, quod est absurdum. Consequentia patet, quia nihil dicitur impossibile nisi quia ad eius positionem in esse sequitur impossibile. Si igitur illud non tollit rationem possibilis quodlibet impossibile poterit dici possibile.
Ad primum istorum satis patet ex dictis quod illud potest habere rationem possibilis, cuius oppositum est necessarium solum necessitate suppositionis et quando dicitur quod necessitas opponitur contingentie dico quod necessitas illa que cogit rem esse vel non esse directe opponitur contingentie et talis est necessitas antecedens et simpliciter dicta. Necessitas vero illa que cogit rem esse vel non esse non opponitur contingentie et talis est necessitas antecendes et simpliciter dicta. Necessitas vero illa que cogit rem esse vel non esse non opponitur contingentie et talis est necessitas subsequens sive suppositionis. Talis namque necessitas non solum non cogit rem esse vel non esse, sed esse rei facit hanc necessitatem esse, ut patet per Anselmum Cur Deus, capitulo 18 et per Boetium ubi supra.
Ad secundam nego consequentiam et ad probationem quando dicitur quod nihil dicitur impossibile nisi quia ad eius posiitonem in esse sequitur etc, dico quod illud dicitur impossibile ad cuius positionem in esse simpliciter et absolute ratione sue positionis in esse omni alia conditione vel suppositione circumdata sequitur impossibile. Ratio huius est quod oppositum talis est necessarium necessitate antecedente sive simpliciter dicta et, quia non omne illud ad cuius positionem in esse sequitur impossibile, potest dici possibile. Potest etiam ad instantiam principalem brevius responderi et quasi redit in idem potest namque dici quamvis possibili posito in esse non sequatur impossibile simpliciter et absolute ratione sue positionis in esse, potest tamen sequi impossibile ratio sue suppositionis adiuncte, et sic est in proposito, ut dictum est, et sic igitur patet quid dicendum ad rationes istius doctoris secundum opinionem istam.
Ad primum concedo quod Deus omnia potest que rationem possibilis habent, et sic Magister et sancti loquuntur, sed ex hoc non sequitur quod omnis propositio de futuro contingenti determinate vera per divinam potentiam possit nunquam fuisse vera, quia illud non habet rationem possibilis, ut patet ex dictis.
Ad rationem in oppositum non oportet respondere, quia, si aliquid concludit, probat quartam conclusionem meam.