“Hic oritur questio satis necessaria”, etc.
Circa distinctionem quartam in qua Magister arguit de eterna generatione Filii a Patre inquirens utrum concedendum sit quod Deus genuit Deum etc., quero istam questionem: utrum potentia generandi in Deo sit vera potentia productiva.
Et videtur primo quod non, quia potentia productiva non recipit intra se actum, sed actus egreditur ab ea, sed generare non egreditur a Patre, immo est Pater et in Patre, ergo potentia quam habet Pater ad generare non est potentia productiva, sed magis identitativa, quia nihil est aliud Patrem posse generare quam Patrem posse esse ipsummet generare, quod non pertinet ad potentiam productivam.
Contra illud quo producens producit est sibi potentia productiva sicut illud quo agens agit est sibi potentia activa, sed potentia generandi in Patre est illud quo Pater producit Filium; ergo etc.
Respondeo. In ista questione erunt quattuor articuli, quia primo ponam aliquas distinctiones, secundo conclusiones. Tertio movebo dubia et quarto respondebo.
Quantum ad primum articulum distinguo primo de potentia, quia quedam dicitur potentia logica, quedam vero realis et metaphysica. Potentia primo modo dicta dicit me dum compositionis facte ab intellectu et precise nominat non repugnantiam terminorum. Talis est potentia qua homo potest esse animal et qua triangulus potest habere tres angulos et universaliter talis est potentia qua dicitur possibile omne illud cuius termini non repugnant. De tali dicit Aristoteles V Metaphysice, capitulo de potentia, quod “illud est possibile cuius contrarium non est de necessitate verum”. Potentia vero dicta secundo modo, si sit potentia productiva, de qua nunc queritur, est principium formale quo producens producit, sicut potentia activa est principium formale quo agens agit et potentia intellectiva principium formale quo intellectus intelligit sive tale principium sit res distincta a producente, sive non.
Secundo distinguo conformiter de potentia generandi, quia potest accipi uno modo pro potentia logica et sic in divinis hec est possibilis Pater generat, quia isti termini non repugnant. Hec autem est impossibilis Filius vel Spiritus Sanctus generat, quia isti termini repugnant, sicut hec est possibilis potentia sic sumpta homo est animal. Hec autem impossibilis lapis est animal. Et isto modo non oportet quod potentia generandi sit aliquod principium quo aliquis sit potens generare. Sufficit enim sola non repugnantia terminorum. Alio modo potest accipi potentia agendi pro potentia reali et metaphysica, et sic potentia generandi in divinis et in creaturis est principium formale quo generans gignit genitum sive tale principium sit res distincta a generante, sive non. His premissis patet intellectus questionis. Queritur enim utrum potentia generandi in Deo sit precise potentia logica qua Pater potest esse ipsum generare, sicut homo potest esse animal, prout videtur quibusdam an sit vera potentia realis et metaphysica, et per consequens vera potentia productiva, prout videtur aliis. Et hec de primo.
Quantum ad secundum articulum pono quattuor conclusiones.
Prima est quod in divinis est vera potentia generandi. Hanc probo primo sic: ubi- #V 83-r #V a -cumque est vere generans et vere genitum et vera generatio, ibi est vera potentia generandi. Hoc patet, quia ubicumque est vere generans etc, ibi est aliquod principium quo generans gignit genitum, sed illud vocamus potentiam generandi; ergo etc. Et confirmatur, quia, si negetur illa propositio, perit omnis via probandi potentiam generandi esse in aliquo, sed constat quod in divinis est generans vere et vere genitus et vera generatio; ergo etc.
Ista ratio confirmatur auctoritate Augustini De spiritu et anima ultra medium, ubi dicit quod “sicut qui vult habet voluntatem, ita potestatem qui potest”, sed implicatio contradictionis est aliquem velle et non habere voluntatem, igitur implicatio est aliquem posse et non habere potestatem; ergo etc. Quicumque generat fine in divinis sive in creaturis habet potestatem, sive potentiam generandi.
Secundo sic: Filius in divinis est vere genitus, vel igitur ab eo qui habet potentiam generandi ipsum vel ab eo qui non habet potentiam generandi ipsum. Secundum dari non potest, quia, sicut implicatio contradictionis est quod aliquid creetur ab illo qui non habet potentiam creandi ipsum, sic implicatio est quod aliquid generetur ab illo qui non habet potentiam generandi ipsum. Relinquitur ergo primum, et sic intentum.
Tertio sic: sicut se habet agens ad potentiam activam, sic generans ad potentiam generandi, sed implicatio contradictionis est quod aliquid sit vere et realiter agens et non habeat potentiam activam, igitur implicatio contradictionis est quod aliquid sit vere et realiter generans et non habeat potentiam generativam. Et confirmatur, quia nunquam aliquis catholicus negavit quin in Patre sit aliquid principium quo generandi Filium et illud doctores vocant potentiam generandi, ergo hec est sententia expressa Magistri, distinctione 7 per totum; igitur etc.
Secunda conclusio est quod potentia generandi in divinis est vera potentia productiva et hec est ad questionem responsiva. Probatur autem primo sic: ubicumque generans est vere producens et genitum vere productum et generatio vera productio, illa potentia generandi est vera potentia productiva. Patet ex terminis, sed in divinis Pater generans est vere producens et Filius genitus est vere productus et generatio vera productio, iuxta doctrinam beati Augustini V De Trinitate, per totum, et catholicam veritatem; ergo etc. Et confirmatur, quia potentia creandi est vera productiva, quia Deus creans est vere producens et creatura vere producta et creatio vera productio, igitur a simili potentia generandi erit vera potentia productiva, quia Pater generans est vere producens etc.
Secundo sic: omnis potentia que est ad aliquid producendum est vera potentia productiva, sed potentia generandi in divinis est ad aliquid producendum; ergo. Maior patet, quia omnis potentia que est ad aliquid generandum est generativa et omnis potentia que est ad aliquid producendum est productiva. Minor autem est nota, quia potentia generativa Patris est ad producendum Filium, sicut potentia spirativa Patris et Filii est ad producendum Spiritum Sanctum; ergo etc.
Et confirmatur sic, quia, sicut se habet potentia activa ad agendum, sic potentia productiva ad producendum, sed omnis potentia que est ad aliquid agendum est potentia activa, igitur omnis potentia que est ad aliquid producendum erit potentia productiva.
Tertio sic: potentia productiva Filii in divinis dicit perfectionem simpliciter, ergo convenit Deo formaliter. Consequentia est Anselmi Monologion 15 capitulo, ubi ex intentione probat quod omnis perfectio simpliciter convenit Deo formaliter. Antecedens conceditur etiam ab adversariis, quia potentia productiva creature dicit perfectionem simpliciter, igitur multo magis, ut dicunt, potentia productiva Dei et creatoris. Et confirmatur, quia quandocumque actus et potentia sic se habent quod potentia dicit perfectionem #V 83-r #V b simpliciter, actus autem non. Non minus, immo magis enti perfectissimo simpliciter competit potentia quam actus. Patet ex terminis, sed potentia productiva Filii et Spiritus Sancti dicit perfectionem simpliciter. Productiones autem non etiam per adversarios, igitur non minus, immo magis enti perfectissimo simpliciter cuiusmodi est Deus convenit potentia productiva Filii et Spiritus Sancti quam ipsa productio.
Nec valet evasio dicentium quod potentia productiva Filii vel Spiritus Sancti, si esset possibilis, diceret perfectionem simpliciter. Non est autem possibilis, sed impossibilis, quia sequitur aliqua perfectio simpliciter est impossibilis Deo, igitur Deus non est simpliciter perfectus per inclusionem omnis perfectionis, quod est hereticum. Et ulterius sequitur igitur Deus non est Deus, quod est contradictio. Et confirmatur, quia, si velle vel intelligere est Deo impossibile, Deus non esset simpliciter perfectus, quia hec dicunt perfectionem simpliciter, igitur a simili, si potentia productiva Filii vel Spiritus Sancti dicit perfectionem simpliciter et est in Deo impossibilis, Deus non erit simpliciter et universaliter perfectus, igitur evasio data non est catholica.
Quarto ad principale sic: potentia generandi in divinis non est precise potentia logica que solum est necessitas vel non repugnantia terminorum qualis est potentia qua homo vel leo potest esse animal, igitur est vera potentia productiva. Consequentia patet ex fundamentis oppositum opinantium qui ideo dicunt potentiam generandi non esse potentiam productivam, quia solum est potentia logica. Antecedens probatur, quia potentia logica est precise potentia ad esse, non ad agere vel operari, sicut patet de potentia qua homo potest esse animal, et sic de aliis; sed potentia generandi in patre non est precise potentia ad esse, ita quod non ad agere vel producere, aliter Pater in divinis non magis produceret Filium quam econverso, quod est erroneum; ergo etc. Et confirmatur, quia Magister infra distinctionem 7, concedit quod eadem est potentia qua Pater potest generare et qua Filius potest generari et quod potentia generandi sit in Filio. Hec autem essent falsa si potentia generandi esset precise potentia logica qua Pater potest esse Pater, sicut homo potest esse animal, quia constat quod in Filio non est aliqua potentia qua possit esse Pater, igitur talis est vera potentia productiva.
Preterea, beatus Augustinus libro III Contra Maximinum, 7 capitulo, arguit sic: “aut Deus Pater potuit gignere Filium sibi equalem et noluit, et sic invidus, aut voluit et non potuit, et sic impotens et infirmus”. Hec autem illatio est nulla si negatio generative potentie non esset negatio alicuius potentie, sed sequitur etiam per tenentes conclusionem oppositam negatio generative potentie est negatio alicuius potentie, igitur potentia generandi non solum est potentia logica, sed vera potentia productiva; igitur etc.
Item beatus Augustinus contra eundem hereticum ibidem arguit sic: “si Pater non potest generare Filium sibi equalem ubi est omnipotentia Dei Patris”. Hec autem illatio est nulla, sicut et precedens si potentia generandi non pertineret ad omnipotentiam, sed bene sequitur potentia generandi pertinet ad omnipotentiam, igitur non solum est potentia logica, sed vera potentia productiva; ergo etc.
Ad istas tamen auctoritates quidam doctor…
Aureolus, questione 1 supra articulo 3
…multipliciter respondet dicens quod non intendit beatus Augustinus quod potentia generandi pertineat ad omnipotentiam Patris cum quicquid pertinet ad omnipotentiam sit perfectio simpliciter, et per consequens commune Patri et Filio. Arguit ergo ibi, ut dicit, contra hominem, quia contra hereticum Maximinum qui putabat quod potuisse gignere creatorem celi et terre esset magna potentia. Ex quo inferebat quod Pater esset potentior Filio. Et ex eodem #V 83-v #V a medio, ut dicit iste doctor, arguit Augustinus contra eum, quod immo Filius sit omnipotens, alioquin Pater non erit omnipotens nisi potuerit. Si voluerit omnipotentem Filium generare, non igitur fallit mens Augustini quod potentia generandi sit aliqua productiva potentia, alioquin in eisdem verbis contradiceret sibi; quod patet ex duobus, ut dicit iste doctor. Primo, quia dicit Patrem non esse omnipotentem nisi omnipotentem Filium genuisset. Non, quia non potuit per hoc excludens ab omnipotentia potentiam generandi. Secundo, quia ait Filium non genuisse. Non, quia non potuit hoc est non ratione impotentie alicuius. Sed ad veritatem expositio istius contradicit dictis beati Augustini et dictis propriis.
Primum patet, quia beatus Augustinus vult quod potentia generandi non solum sit in Patre, sed etiam in Filio. Arguebat enim hereticum contra eum sic: si Pater posset generare cum Filius non possit generare, Pater erit potentior Filio. Ad quod respondet beatus Augustinus, ubi supra, capitulo 13, dicens quod “Filius non genuit non quia non potuit, sed quia non oportuit”, quod exponens Magister distinctione 7, capitulo 5, dicit quod “non quia non potuit est dictum quod non ex impotentia fuit, quia potentia generandi est in Filio”, ut declarat Magister ibidem, capitulo sequenti. Vult ergo beatus Augustinus quod Filius non esset omnipotens si potentia generandi non esset in eo, et per consequens potentia generandi, secundum beatum Augustinum et Magistrum, pertinet ad omnipotentiam.
Preterea, qui dicit Patrem non esse omnipotentem nisi possit omnipotentem Filium generare non excludit ex omnipotentia potentiam generandi. Oppositum predicati infert oppositum subiecti, sed beatus Augustinus dicit hoc expresse, ut patet per auctoritatem superius allegatam, ergo secundum eum patet, quia iste doctor in eadem questione dicit quod potentia productiva Dei et creatoris dicit perfectione simpliciter. Nunc vero dicit oppositum. Probat enim quod talis potentia non pertinet ad omnipotentiam, quia quicquid pertinet ad omnipotentiam est perfectio simpliciter, et per consequens commune Patri et Filio, et ista contradicunt expresse. Et confirmatur, quia vel potentia productiva Dei et creatoris est perfectio simpliciter, vel non. Si dicatur quod non, contradicit sibi evidenter. Si dicatur quod sic, igitur non probat quod non pertineat ad omnipotentiam, cum sit perfectio simpliciter, quia quicquid pertinet ad omnipotentiam dicit perfectionem simpliciter, cuius oppositum dicit in hac solutione.
Preterea, ratio beati Augustini, secundum istum doctorem, est bona Contra Maximinum qui putabat quod posse gignere creatorem celi et terre esset magna potentia, igitur est bona contra eum. Ipse enim concedit quod ista sit magna potentia, immo concedit quod dicit perfectionem simpliciter, quia potentia productiva creature importat perfectionem simpliciter, ideo multo fortius ut dicit potentia productiva Dei et creatoris. Patet igitur quod ex potentia illa contradicit non solum dictis beati Augustini, sed etiam dictis propriis. Per consequens patet illa conclusio.
Tertia conclusio est quod potentia generandi in divinis est potentia productiva verbi.
Probatur primo sic: omne quod producit aliquid realiter a se distinctum habet potentiam productivam respectu illius, sed Pater generans in divinis vere et realiter producit Filium realiter a se distinctum; ergo. Maior patet, quia omne quod vere et realiter producit alterum habet potentiam per quam potest illud producere, sed potentia productiva non est aliud quam potentia per quam producens potest alterum producere; ergo. Minor autem est catholica; igitur etc.
Secundo sic: Filius in divinis est vere productus, vel igitur ab illo qui habet virtutem producendi ipsum vel ab illo qui habet potentiam producendi ipsum. Secundum dari non potest, quia, sicut est implicatio quod aliquid generetur ab illo qui non habet potentiam generandi ipsum, ut patet ex prima conclusione, ita est implicatio quod aliquid producatur ab illo qui non habet potentiam producendi. Relinquitur ergo primum et sic intentum, quia constat quod talis potentia non est nisi potentia generandi, et per consequens potentia generandi in divinis est potentia productiva Filii. Ista conclusio posset confirmari pluribus aliis rationibus. #V 83-v #V b Verum, quia satis evidenter sequitur ex precedenti, quia sequitur potentia generandi in divinis est vera potentia productiva, igitur est productiva verbi, idcirco pertranseo.
Quarta conclusio est quod, licet potentia generandi in divinis sit potentia productiva verbi, non est tamen productiva sive elicitiva generationis active.
Et hoc probatur primo sic: implicatio contradictionis est quod formale constitutivum suppositi totaliter in producti sit elicitum vel productum. Hoc patet, quia oppositum predicati infert oppositum subiecti. Generatio activa est huiusmodi; ergo. Probatur minor, quia paternitas est formale constitutivum suppositi paterni, quod est totaliter improductum. Paternitas autem et generatio activa idem sunt penitus solum distincta nomini aliter, ut patet per Magistrum distinctione 27; igitur etc.
Secundo sic: si generatio activa sit elicita vel producta, eius principium elicitivum aut est essentia, vel proprietas, vel persona. Non essentia, quia cum nihil eliceat nec producat seipsum, secundum Augustinum I De Trinitate, capitulo 1, generatio activa in divinis non esset essentia, quod est erroneum. Nec proprietas, quia vel proprietas Patris puta paternitas vel proprietas Filii vel Spiritus Sancti. Non paternitas, quia sequeretur quod generatio activa non esset paternitas, quod est contra Magistrum et veritatem, nec proprietas Filii vel Spiritus Sancti, quia repugnat proprietati persone producte elicere formale constitutivum eius a quo producitur. Nec persona, quia vel persona Patris vel Spiritus Sancti, vel alia. Non persona Patris, tum quia distingueretur realiter a Patre, tum quia nullum suppositum elicit vel producit formale constitutivum sui. Nec persona Filii vel Spiritus Sancti, tum quia Pater nihil accipit a Filio, nec a Spiritu Sancto, sed econtra, tum quia Pater aliquo modo esset a Filio et a Spiritu Sancto, tum quia, cum Pater sit Pater quia generat, Pater haberet a Filio et a Spiritu Sancto quod esset Pater, quod non consonat catholice veritati. Nec ab alio, quia tunc in divinis esset quaternitas personarum, quod est contra determinationem ecclesie, ut patet extra de summa trinitatis capitulo, “condemnamus”.
Tertio sic: repugnantia contradictionis est quod realis proprietas suppositi divini quod secundum nihil sui est ab alio sit elicita vel producta, sed generatio activa est realis proprietas; ergo etc. Maior patet, quia, si talis proprietas esset elicita, vel eliceretur ab alio, vel ab illo cuius est proprietas. Si ab alio, igitur suppositum eius esset secundum aliquid sui ab alio et ex supposito secundum nihil sui est ab alio, et sic contradictio. Si ab illo, cum nihil eliceat se ipsum, distingueretur realiter ab eo, et per consequens tale suppositum non erit suppositum divinum, quod est contra positum et sic contradictio. Maior probatur, quia generatio activa in divinis est realis proprietas Patris. Pater autem secundum nihil sui est ab alio, quia, secundum regulam beati Augustini: “sicut quicquid habet Filius habet a Patre, sicut quicquid habet Pater habet a se”.
Quarto sic: nullus actus proprius primi suppositi divini elicitur ab alio et ex quo est inseparabilis ab eo est elicitus vel productus. Generare est huiusmodi; ergo. Maior patet, quia ex quo est actus proprius primi suppositi divini non elicitur ab alio et ex quo est inseparabilis ab eo non elicitur ab ipso, et sic a nullo. Minor est nota; igitur etc. Et hec de secundo articulo.
Quantum ad tertium et quartum articulum contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra tres primas conclusiones simul est quedam opinio que ponit quod potentia generandi non nominat aliquod principium productivum in divinis, nec per consequens est potentia productiva, sed solum identitativa, sicut potentia qua Deus potest esse Deus vel Pater potest esse Pater.
Et pro opinione arguitur multipliciter.
Primo sic: ubi productio non est elicita, ibi non est potentia productiva, sed in divinis generare et spirare non sunt productiones elicite, quia Pater nihil habet elicitum et po- #V 84-r #V a -tissime id quo formaliter constituitur in esse suppositi non potest esse elicitum et aliunde, aliter non esset suppositum in productum; ergo etc.
Preterea, posse esse Patrem non est posse potentie productive, sed est posse connexionis necessarie eo modo quo potest esse animal vel diameter potest non commensurari coste, sed posse generare in Deo non est posse potentie productive. Maior patet, quia, si posse esse Patrem, caderet sub aliqua potentia productiva. Necessario Pater produceret in esse Patrem in divinis, quod est erroneum. Minor probatur, quia idem est paternitas et generatio, igitur idem est posse esse Patrem et posse generare. Et confirmatur per istas duas potentias et impotentias. Pater potest esse Pater. Filius non potest esse Pater. Pater potest generare. Filius non potest generare, quod non esset verum nisi posse generare et posse esse Patrem essent idem.
Preterea, si potentia generandi est vera potentia productiva, aliqua perfectio simpliciter est in Patre que non est in Filio, et sic Filius non esset simpliciter perfectus, quod est erroneum. Consequentia probatur, quia potentia productiva creature importat perfectionem simpliciter, igitur multo fortius potentia productiva Dei et creatoris, igitur, si potentia generandi sit vera potentia productiva cum potentia generandi non sit in Filio, aliqua perfectio simpliciter erit in Patre que non erit in Filio.
Preterea, cuius negatio non est negatio potentie ipsum non est formaliter potentia, sed negatio generative potentie non est negatio alicuius potentie, sed impossibilitatis terminorum tantummodo; ergo. Maior patet, quia negatio potentie est negatio alicuius quod est formaliter potentia. Minor est beati Augustini, ut dicit Contra Maximinum, libro III, capitulo 13, dicens quod “Filius non genuit non quia non potuit, sed quia non oportuit”; quod exponens Magister, distinctione 7, dicit quod “non potuit est dictum quod nulla impotentia seu negatio potentie fuit, alioquin denegaretur Filio aliqua potentia quam habet Pater, et ita esset Pater potentior Filio et plures potentias habens, cuius oppositum Augustinus dicit et fides”.
Preterea, in Patre formaliter et necessario non potest poni aliqua potentia medians inter ipsum et suum formale, igitur potentia que dicit possibilitatem simul et necessitatem terminorum. Hoc patet, quia, si poneretur potentia productiva inter ipsum et suum formale, sequeretur ipsum producere suum formale, quod est omnino impossibile, sed res importata per generare est formale constitutivum Patris sic quod per illam rem Pater est formaliter suppositum reale, ergo potentia generandi medians inter Patrem et generare non est potentia productiva, sed pura necessitas et actualitas terminorum, sicut homo habet potentiam ut sit animal.
Preterea, Philosophus dicit V Metaphysice quod “negatio alicuius proprietatis debite generi aut speciei dicitur privatio in contento infra genus vel species, unde talpa dicitur privari visu, quia genus animalis habet visum”; sed privatio potentie est impotentia, igitur illud potest dici impotens quod caret potentia debita suo generi, sed constat quod Filius caret potentia generandi, igitur, si potentia generandi est potentia productiva, Filius carebit potentia debita alicui eiusdem rationis, et per consequens impotens dici poterit et erit in eo impotentia, quod negat Magister et Augustinus et fides.
Preterea, cuius oppositum non est impotentia, sed impossibilitas ipsum, non est potentia productiva, sed tantum impossibilitas terminorum, sicut patet quod in diametro non posse mensurare costam non est impotentia, sed impossibilitas, sed expresse dicit Magister quod “Filium non posse generare non est impotentia, sed est non oportere ita esse, quia Filius proprietate necessitatis Filius est qua oportet eum non esse Patrem”, igitur potentia generandi non est principium productivum.
Preterea, Magister in Principio, 7 distinctione, capitulo ita etiam equiparat has duas propositiones: “Pater non habet potentiam qua possit esse Filius. Filius non habet potentiam qua possit esse Pater”; sed constat quod impotentia qua Pater non potest esse #V 84-r #V b Filius non est carentia alicuius potentie productive, sed impossibilitas pura et repugnantia terminorum, igitur nec impotentia qua Filius non potest esse Pater. Hec autem est eadem cum illa quod non potest generare, igitur non posse generare non est negatio potentie productive.
Preterea, si potentia generandi sit aliquid formale principium quo Pater eliciat generare, aut illud est paternitas, aut essentia, aut tota persona utrumque includens. Non paternitas, quia generare et paternitas sunt eadem res solum distincta nominaliter, ut dicit Magister. Idem autem non potest esse principium producendi respectu sui ipsius, nec persona, quia tunc generare egrederetur a persone et esset aliud realiter ab ea cum nihil egrediatur a se, nec essentia per eandem rationem, igitur impossibile est poni quod generare importet aliquam potentiam vel principium productivum. Et confirmatur, quia, si generare proflueret ab aliqua potentia productiva, ipsum esset quoddam possibile produci inquantum generare facit ipsum esse Patrem et iterum Pater ageret in se causando in se generationem et spirationem et infinita impossibilia que sequuntur. Non igitur potest poni generare profluere a generativa potentia tanquam a principio productivo formaliter. Ista videtur intentio Philosophi XII Metaphysice dicentis quod “quamvis videatur quod omne agens habeat potentiam qua possit agere”, non tamen est sic quod exponit Commentator, commento 30, dicens quod “impossibile est quod omnis motor et agens habeat potentiam movendi et agendi. Omne enim eternum est est actio pura et omne quod est actio pura non habet potentiam”; sed constat quod Deus Pater producens est eternus et actio pura in producendo, ergo non oportet quod habeat potentiam productivam. Item in eodem XII probat quod “primus motor non est in potentia ad motionem”, immo sibi repugnat ratione sue perfectionis, sed potentia generandi, si esset productiva, non esset dubium quod esset activa, ergo talis potentia non est ponenda in Deo.
Ad primum istorum nego maiorem, quia, licet ubi productio non sit elicita, ibi non sit potentia productiva illius productionis, potest tamen esse potentia productiva illius termini producti per illam productionem, igitur sic arguendo proceditur a pluribus causis veritatis ad unam, et per consequens committitur fallacia consequentis.
Ad secundum dico ad maiorem quod, licet posse esse Patrem, non sit posse potentie productive respectu paternitatis vel generationis active, quia sic Pater produceretur in esse Patrem est tum posse potentie productive respectu verbi, quia ideo Pater, quia generat Filium vel verbum. Et sub isto sensu est admissa minore concedo quod posse generare in Deo non est posse potentie productive respectu generationis active vel paternitas, sed respectu suppositi verbi. Et ad confirmationem Magistri concedo quod posse esse Patrem et posse generare idem sunt, quia Pater non est Pater nisi quia generat, nec potest esse Pater nisi quia potest generare, et ideo Filius non potest esse Pater, quia non potest generare. Sed ex hoc non sequitur quod potentia generandi in Patre non sit vera potentia productiva verbi, licet sequatur quod non sit potentia productiva generationis active, ut patet ex dictis.
Ad tertium nego consequentiam. Et ad probationem concedo quod potentia productiva Dei creatoris dicit perfectione simpliciter et ex hoc concluditur quod necessario conveniat Deo formaliter, ut patet ex tertia ratione superius adducta. Sed quando dicitur quod potentia generandi non est in Filio, falsum est, immo oppositum huius ponit beatus Augustinus et Magister in littera, distinctione 7.
Ad quartum nego minorem. Et ad probationem dico quod Augustinus et Magister dicunt oppositum. Vult enim beatus Augustinus quod Filius non genuit non quia non potuit, id est non quia non fuit in ipso potentia generandi, et hec est glossa Magistri. Et quando dicitur quod Magister dicit quod non potuit est dictu quod nulla impotentia vel negatio impotentia fuit. Ista propositio potest habere bonum vel malum intellectum. Potest quidem habere bonum si di- #V 84-v #V a -catur quod non potuit est dictu quod nulla impotentia fuit, id est quod non posse non provenit ex eo quod potentia generandi non sit in Filio. Potest etiam habere malum si intelligatur quod nulla potentia fuit, id est quod potentia generandi non sit aliqua potentia. Primum intellectum habuit Magistersecundum arguens, et ideo ratio nulla.
Ad quintum concedo conclusionem, quia solum sequitur quod potentia generandi in Patre non sit potentia productiva generationis active per quam Pater constituitur etc. Sed ex hoc non sequitur quod non sit potentia productiva verbi.
Ad sextum patet quod procedit ex falso fundamento, quia supponit quod potentia generandi non sit in Filio, quod est falsum.
Ad septimum dico quod pervertit dicta Magistri, quia non vult Magister quod Filium non posse generare non sit in potentia, id est quod negatio potentie generandi non sit in potentia, sed ideo non posse generare non est in potentia in Filio, quia in ipso est potentia generandi, licet non sit nec esse possit actus generationis. Et hec est sententia beati Augustini quam Magister exponit.
Ad octavum dico quod in divinis generare et posse generare idem sunt, quia ibi non differunt esse et posse esse, et ideo posse esse includit duo, scilicet potentiam generandi et ipsum generare et, quia in divinis posse generare et posse esse Patrem idem sunt, posse esse Patrem includit potentiam generandi et ipsum generare. Quibus premissis dico quod Filius non habet potentiam qua possit esse Pater, licet habeat potentiam generandi. Non tamen habet ipsum generare, nec habere potest, et ideo non potest esse Pater, et sic loquitur Magister. Et ideo concedo quod non posse esse Patrem vel non posse generare non est negatio potentie productive, quia ista possunt negari ab aliquo habente potentiam generandi, sed non habere potentiam generandi est vere et realiter negatio potentie productive.
Ad nonum concedo quod potentia generandi non est aliquod formale principium quo Pater eliciat generare. Est tamen formale principium quo producit verbum. Utrum autem tale principium sit essentia vel paternitas vel persona, videbitur distinctione 7.
Ad confirmationem patet quod supponit potentiam generandi esse productivam sive elicitivam generationis active, quod non est verum.
Ad auctoritates Philosophi et Commentatoris dico quod potentia quedam est abiciens actum et quedam coniuncta actui, ut patet per Philosophum II De anima. Intentio ergo Philosophi et Commentatoris est quod primus motor cum sit eternus non habet potentiam abicientem aliquotiens actum sic quod modo moveat et modo non. Habet tamen potentiam semper coniunctam actui, et ideo secundum eos est actio pura, id est semper agens sive movens et quod illa sit intentio Commentatoris patet ibidem. Dicit enim in principio illius commenti exponens verba Philosophi dicens quod “primus motor est actio pura sine aliqua potentia quod in nulla hora est motor in potentia”. Si enim non fuerit actio pura, sed cum potentia aliqua hora erit in qua non erit motio, igitur loquitur de potentia abiciente actum et non de potentia simpliciter, igitur dicta Philosophi et Commentatoris non sunt ad propositum.
Contra quartam conclusionem quidam doctor noster arguit.
Primo sic: quandocumque unum relativum infert aliud et producit ipsum secundum veram habitudinem originat, oportet ibi esse originationem et principium elicitivum originationis tanquam actionis et elicitum termini originati tanquam acti vel producti, sed in divinis unum relativum infert aliud et originat, igitur oportet ibi esse originationem et principium elicitivum etc. Maior patet, quia dato quod non sit ibi vera originatio, igitur ibi non erit verum originativum. Item dato quod non sit ibi verum principium elicitivum originationis tanquam actionis, igitur illa originatio non est vera actio de genere actionis. Item dato quod non sit ibi principium elicitivum termini originati tanquam acti vel producti, ergo erit originans et originatum sine principio originativo et elicitativo, quod est contradi- #V 84-v #V b -ctio.
Preterea, in omni supposito in quo respectu alicuius termini producti est duplex quo, scilicet principium elicitivum et ipsamet productio de genere actionis, idem est principium elicitivum sive productivum actionis et termini producti sub alia tamen et alia ratione, quia actionis quoddam est principium productivum tanquam eius quo agit sicut actione. Nam actio est secundum quam agens agere dicitur secundum auctorem VI Principiorum. Termini vero producti est productivum tanquam eius quod, sicut termini producti agens agit, sed in Patre in divinis respectu Filii producti est duplex quo, scilicet essentia que est quo sicut principium elicitivum et ipsa actio que est quo sicut actio, sed quam Pater producit Filium, ergo essentia divina eadem penitus existens est principium elicitivum sive productivum generationis active tanquam actionis et Filii tanquam termini producti.
Preterea, sicut se habet spiratio activa stando infra ambitum efficienter vel originanter ad supposita Patris et Filii, ita se habet generatio activa ad suppositum Patris, sed stando infra dictam habitudinem Pater et Filius non habent spirationem activam nisi elicitive ita quod spiratio activa vere est elicitiva sicut actio, igitur eodem modo Pater habet generationem activam. Maior patet, quia ex quo excipitur eadem habitudo et secundum eandem rationem oportet quod uniformiter se habeant. Minor autem est nota, ut dicunt; ergo etc.
Preterea, illud a quo non est generatio actio, nec tanquam terminus productus, nec tanquam productio secundum quam agens producit, non potest generare sive producere aliquid active; sed a Patre non est generatio actio nec sicut terminus productus, nec sicut productio secundum quam agens habet quod producat actualiter productum, igitur Pater nihil producit active, quod est erroneum. Probatur maior, quia, sicut dicit auctor VI Principiorum, “actio est secundum quam agere dicemur”. Si ergo non se habet active ad generationem que est actio, nihil producit active.
Preterea, si per impossibile poneretur calefacio in aliquo non habente ad ipsam, aliquo modo habitudinem cause efficientis sequeretur quod inter calefacionem et habens eam sit precise formalis habitudo vel quasi formalis; sed per habitudinem formalem precise non habet aliquod suppositum quod efficiat aliquid aliud a se, ergo habens affectionem sive calefactionem activam dummodo non habeat eam active sic quod habitudo habentis calefactionem ad ipsam calefactionem sit habitudo infra ambitum agentis non potest per illam calefactionem aliquid producere active.
Preterea, sicut se habet formalis perfectio ad denominandum aliquid denominatione formali, sic suo modo actualis perfectio activa que est actio ad denominandum aliquid denominatione activa, sed impossibile est quod aliquid denominetur tali denominatione formali nisi stando infra ambitum denominationis formalis. Nam quamvis aliquid habeat ad calorem habitudinem efficientem, si non habeat habitudinem formalem, non dicetur calidum, sicut patet de Deo, ergo eodem modo, si aliquid haberet ad actionem habitudinem formalem, si non haberet habitudinem efficientem, nunquam diceretur active agere vel efficere, igitur, si Pater in divinis non habeat ad generationem activam habitudinem agentis, ita quod in Patre sit principium elicitivum, ipsius Pater per huiusmodi generationem nihil producit active, quod est erroneum.
Preterea, quando duo extrema respiciunt se mutuo precise, per aliquod medium eandem habitudinem habet extremum ad extremum quam habent extrema ad medium, quia dato quod aliter se mutuo respiciant, igitur non se respiciunt per illud medium precise, sed calefaciens respicit calefactivum per calefactionem tanquam per medium, ergo eandem habitudinem habet calefaciens ad calefactum quam habet ad calefactionem; sed #V 85-r #V a stante conclusione posita non habet ad calefactionem habitudinem agentis, sed solum respicit eam sicut formam suam, ergo nec ad ipsum calefactivum poterit habere habitudinem agentis, et per consequens nunquam calefaciet active ipsum calefactivum, quod est impossibile. Et similiter potest ad omnia applicari.
Preterea, ubi est formaliter actio de genere actionis sive sit constitutiva suppositi, sive non. In eodem est formalis et quiditativa ratio actionis, sed quiditativa ratio actionis, inquantum est de genere actionis, est quod sit ab aliquo sicut ab agente, ut patet III Physicorum, igitur hoc convenit omni actioni de genere actionis. Cum igitur in divinis sit vera actio formaliter, oportet quod ipsa actio sit ab aliquo agente in quo sit principium eius tanquam actionis, licet non tanquam rei acte vel producte per modum termini.
Preterea, vel intelligis quod non sit de ratione actionis quod egrediatur ab agente tanquam terminus productus, et hoc conceditur, vel quod non est de ratione sui quod egrediatur tanquam actio; sed sufficit quod actio formalis sit eius, et tunc sequeretur quod essentia divina habens generationem activam formaliter generaret active, quod est contra fidem et concilium extra de fide catholica etc.
Preterea, concilium in illo capitulo “Damnamus” concedit quod Pater generat et negat quod essentia generat, sed negat essentiam generare elicitive, sicut quod essentie ad generationem activam sit habitudo cause agentis vel producentis, igitur sub eodem intellectu, secundum intentionem concilii, oportet quod Patris ad generationem activam sit habitudo cause agentis vel producentis. Minor probatur, quia concilium in negando activam generationem ab essentia capit sententiam beati Augustini I De Trinitate, prima distinctione, quod “nulla res se ipsam gignit ut sit”. Sed constat quod communiter beatus Augustinus dicit quod “nulla res se ipsam” etc, ipse accipit gignere secundum habitudinem cause agentis; igitur etc.
Ad primum istorum nego maiorem quantum ad illum punctum quod oportet ibi esse principium elicitivum originationis. Et ad probationem quando dicitur quod non sit ibi verum principium elicitivum generationis, illa originatio non erit vera actio per interemptionem, quia non est de ratione actionis, ut actio est, licet forte sit de ratione actionis limitate est elici vel produci, sed solum esse id secundum quod agens vel producens dicitur agere vel producere et presertim hoc habet veritatem ubi actio non est constitutiva suppositi totaliter in producti, sicut in proposito. Potest etiam dici quod ista ratio una cum sequentibus supponitur quod generatio activa in divinis sit vera actio de genere actionis, quod ab omnibus non conceditur.
Ad secundum etiam nego maiorem, quia, licet forte veritatem habeat de actione limitata que non est constitutiva suppositi totaliter improducti, non tamen de actione illimitata et constitutiva suppositi totaliter improducti in qualis est generatio activa in divinis. Nec auctoritas auctoris VI Principiorum est ad propositum, quia non sequitur actio est secundum quam agens agere dicitur, igitur est elicita vel producta, nec sicut terminus productus, nec aliquo modo, immo hoc accidit totaliter actioni et etiam creaturis.
Ad tertium nego minorem, quia spiratio activa cum sit in Patre totaliter improducto non est aliquo modo elicita vel producta.
Ad quartum nego maiorem. Si intelligatur quod illud a quo non est generatio actio elicitive non potest generare, quia ad hoc quod generet sufficit quod habeat potentiam generandi coniunctam actui generationis sive talis generatio sit elicita, sive non. Nec auctoritas VI Principiorum, ut patet ex dictis, est ad propositum.
Ad quintum concedo quod per habitudinem formaliter precise non habet aliquod suppositum quod eliciat, sed #V 85-r #V b quod respectu unius habet habitudinem formalem respectu alterius potest habere habitudinem efficientis vel producentis, et sic est in proposito, quia, licet Pater respectu generationis active precise habeat habitudinem formalem eo modo quo talis habitudo locum habet in divinis, respectu tamen Filii habet habitudinem generantis et producentis, et ideo vere et realiter producit Filium, licet generationem activam non producat aliquo modo quod patet in exemplo suo, quia, si aliquis vere et realiter haberet calorem sive potentiam calefaciendi et calefactionem activam, etiam si nullum istorum produceret in se ipso vere et realiter posset calefacere et calorem in alio producere, igitur ratio non est ad propositum.
Ad sextum concedo maiorem, minorem et conclusionem, quia gratia forme sequitur ex premissis, sed non sequitur nisi quod respectu generationis active ad quam Pater habet precise habitudinem formalem non sit agens vel producens, quod conceditur, sed quod per ipsam non sit productivus Filii non probatur per rationem.
Ad septimum: si ratio esset bona, probaret quod generatio activa sit vere producta non solum sicut actio, sed sicut per se terminus productionis, quod negat iste doctor, quia assumpta eadem maiore et minore, sequitur quod, si generans non respicit generationem, sicut per se terminum productionis nec ipsum genitum, quod est falsum. Patet igitur quod maior est falsa, immo implicat incompossibilia, quia, si eadem penitus esset habitudo extremi ad extremum et ad medium medium non esset medium, sed extremum.
Ad octavum nego minorem, quia, ut patet ex dictis, non est de ratione actionis, ut actio est esse ab agente.
Ad nonum intelligo quod non est de ratione actionis quod egrediatur ab agente aliquo modo. Et quando dicitur quod tunc essentia divina habens generationem activam formaliter generat active, nego, quia actiones sunt suppositorum et essentia divina non habet ipsam sicut suppositum, sed Pater.
Ad decimum patet quod male accipit sententiam concilii, quia non intelligit quod essentia divina non sit elicitiva generationis active et Pater sic, sed quod essentia divina non sit generativa Filli, Pater autem sic. Hoc autem potest fieri sive generatio sit elicita sive non, et ideo nihil ad propositum.
Ad primam multi negarent maiorem, etiam de actu elicito, quia, si actio sit in agente, ut videtur multis cum actio in creaturis sit aliquo modo elicita, potentia activa productiva poterit recipere intra se actum quem elicit, sed, quicquid sit de hoc, dico quod non est aliquod inconveniens quod potentia productiva recipiat intra se actum qui non elicitur ab ea, et sic est in proposito eo modo quo recipere et recipi locum habent in divinis, quia generare non est actus elicitus, ut patet ex predictis.
Secundam rationem concedo et credo eam concludere etc.