Post hoc queritur etc. Circa istam quintam distinctionem quero conformiter cum Magistro: utrum essentia divina generet vel generetur.
Et videtur primo quod sic, quia de quocumque predicatur subiectum et propria passio subiecti, sed generare est propria passio Patris, igitur de quocumque predicatur Pater et generare, sed hec est vera, immo necessaria. Essentia divina est Pater, igitur et hec erit vera essentia divina generat.
Ad oppositum est Magister in littera.
In ista questione erunt quattuor articuli, quia primo ponam unius termini declarationem, secundo quadruplicem conclusionem. Tertio movebo dubia. Quarto respondebo.
Quantum ad primum articulum terminus declarandus #V 85-v #V a est essentia divina que non accipitur in proposito pro omni re que est essentia, quia Pater est res que est essentia et tamen generat et Filius est res que est essentia, et tamen generatur, sed accipitur pro natura ipsa divina que communis est tribus personis, quia de essentia sic sumpta fuit controversia inter Magistrum et abbatem Ioachim et multum refert inter hanc et illam acceptionem essentie, quia, licet omnis res que est essentia sit communis tribus personis sicut essentia, quia Pater est res que est essentia et tamen Pater non est Filius, nec Spiritus Sanctus sicut essentia, igitur sumpta secundo modo non primo proponitur presens questio. Et hec de primo articulo.
Quantum ad secundum articulum pono quattuor conclusiones.
Prima est quod Pater non generat divinam essentiam.
Secunda est quod essentia divina non generat Filium.
Tertia est quod essentia in divinis non generat essentiam.
Quarta est quod universaliter essentia divina nec generat, nec generatur, nec spirat, nec spiratur.
Iste conclusiones sunt Magistri in littera, nec debet catholicis esse dubie. Sunt enim per Ecclesiam determinate extra De summa trinitate et fides catholica, “Damnamus”, ubi sic inquit propterea: “Nos autem sacro approbante concilio credimus et confitemur cum Petro quod una summa res sit essentia, vel natura divina que nec generat, nec generatur”, etc. Sed difficile est assignare rationem sufficientem ad hoc, et ideo diverse rationes assignantur a diversis, unde a quodam doctore.
Ratio logicalis assignatur ista quandocumque subiectum est abstractum ultimata abstractione et predicatum ex ratione sua non potest predicari nisi formaliter, ibi non potest propositio esse vera nisi per se in primo modo; sed in ista propositione ‘essentia divina generat’ subiectum est abstractum ultima abstractione et predicatum de ratione sua non predicatur nisi formaliter, igitur propositio non potest esse vera nisi sit per se primo modo, sed ista non est per se primo modo, quia predicatum non est de per se intellectu subiecti. Omne enim quod dicitur ad aliquid est ad aliquid preter relationem VII De Trinitate, capitulo 2, ita quod relatio non est conceptum illius absoluti; ergo etc. Istius syllogismi primo declaratur maior, deinde minor pro declaratione maioris. Primo declaratur que sit ultimata abstractio, secundo que sunt predicata que ex ratione sua non possunt predicari nisi formaliter.
Quantum ad primum dicitur quod in entibus est triplex abstractio.
Una in substantiis quando natura vel quiditas abstrahitur a suppositis proprie nature, sicut abstrahitur cum concipitur humanitas. Et hec abstractio in substantiis est maxima, quia substantie non sunt nate concernere aliquid alterius nature, et ideo humanitas vel quecumque alia substantia sic concepta est precise ipsamet, quia cuilibet alii extranea, sicut dicit Avicenna V Metaphysica quod “equinitas est tantum equinitas et nihil aliud”.
Secunda abstractio est in accidentibus absolutis et ista sit quando accidens abstrahitur primo de subiecto quod est suppositum alterius nature, secundo ad individuis proprie nature. Exemplum primi: albedo abstrahitur a subiecto, quia album non albedo concernit subiectum, sed non abstrahit ab individuis proprie nature, quia albedo concernit hanc albedinem et illam que sunt individua sua. Exemplum secundi: albeitas vel quiditas albedinis abstrahit ab utroque, quia nec concernit subiectum, nec hanc albedinem, nec illam.
Tertia abstractio est in relationibus et ista fit quando relatio abstrahitur non solum a subiecto, sed a fundamento et ab individuis proprii generis, sicut paternitas ut paternitas vel quiditas paternitatis que non concernit subiectum, nec fundamentum, nec hanc paternitatem, nec illam.
Ex istis narratis patet, ut dicunt, que sit ultimata abstractio, quia ultimata abstractio est quiditatis absolutissime sumpte ab omni eo quod est #V 85-v #V b quocumque extra ratione quiditatis.
Quantum ad secundum dicitur esse notandum quod substantiva possunt dupliciter predicari in divinis, quandoque formaliter et quandoque per identitatem, sed adiectiva, si predicantur de necessitate, predicantur formaliter et hoc quia sunt adiectiva. Nam ex hoc quod sunt adiectiva significant formam per modum informantis, et ideo de nullo vere dicuntur nisi de eo ad quod se habent per modum informantis de quo videlicet formaliter dicuntur et talia, ut dicunt, sunt non solum nomina adiectiva, sed omnia participia et verba.
His duobus declaratis patet illa maior, scilicet quod quando aliquid est abstractum ultimata abstractione, ita quod est abstractum ab omni eo quod est extra rationem eius et predicatum non predicatur de aliquo alio nisi formaliter, non est vera unio talium extremorum nisi sit formalis et per se primo modo, quia ex quo illud predicatum precise natum est predicari formaliter non potest salvari veritas propter identitatem tantum. Et, quia subiectum est ultimata abstractione abstractum, non potest stare per qualitercumque alio a se, sed precise pro se formaliter, et ideo oportet quod sua ratio precise formaliter sit idem illi predicato, quod non posset esse nisi illa ratio precise includeret predicatum. Patet igitur maior. Minor autem est clara, videlicet quod talia sunt ista extrema essentia vel deitas generat, quia essentia et deitas sunt abstracta summa abstractione. Generat autem est verbum ideo non potest predicari nisi formaliter.
Ista tamen ratio deficit multipliciter, licet logicis videatur apparens. Quod ostendo primo, quia hec est vera: ‘essentia divina creat’, ‘essentia divina conservat’, et tamen per eum subiectum est abstractum ultimata abstractione et predicatum, cum sit verbum, non potest predicari nisi formaliter.
Preterea, hec est vera ‘essentia est una’ et tamen non est per se primo modo, secundum istum doctorem, et tamen subiectum est abstractum etc. Et predicatum non est natum predicari nisi formaliter per eum cum sit adiectivum. Et similiter hec sunt vere: ‘essentia divina est bona’, ‘essentia divina est vera’, et tamen nulla earum est vera per se et primo modo, secundum eum, et quelibet habet conditiones predictas.
Preterea, hec est vera secundum decretalem predictam: ‘essentia divina est res summa’ et habet conditiones predictas, et tamen predicatum non inest subiecto secundum eum, cum non dicatur summa res nisi in habitudine ad creaturas. Et similiter ista essentia videtur ab intellectu creato, et sic de aliis.
Ad istas rationes respondet quidam doctor de suis.
Franciscus de Maronis, distinctione 5, questione 2, articulo 1
Ad primam concedit quod essentia divina non est creans, nec conservans, nec creat, nec conservat, quia creatio non est ei intimior quam generatio.
Ad secundam dicit quod unitas, cum sit passio privativa, non est quiditative distincta, et ideo ratio non tenet in passionibus privativis.
Ad tertiam dicit quod iste due passiones veritas et bonitas dicunt respectus fundamentales ad intellectum et voluntatem et in talibus regula illa sive maior tenere non potest pro eo quod non sunt formaliter nisi respectus rationis.
Ad quartam etiam dicit quod illa summitas etiam formaliter et actualiter non dicit nisi respectum rationis super additum essentie.
Ad quintam dicit quod essentia divina se ipsa est terminus visionis et dilectionis beatifice primo modo.
Iste tamen solutiones non satisfaciunt, quia nulla ratio solvitur de predictis.
Non quidem prima, quia illa propositio ‘essentia divina creat’ non negatur ab aliquo sancto, nec doctore, igitur negare propositionem est non posse solvere rationem.
Nec secunda, propter #V 86-r #V a duo.
Primo, quia et si unitas non sit quiditative distincta, non est tamen eadem deitati quiditative per eos, quia nulla ratio privativa est eadem formaliter et quiditative rationi positive, ut dicunt, et hoc sufficit iuxta regulam eorum ad hoc quod ista propositio ‘essentia divina vel deitas est una’ non sit vera, quia ultimata abstractio, ut dicunt, est quiditatis absolutissime sumpte ab omni eo quod est quomodocumque extra rationem quiditatis, sed quod non est idem alteri quiditative est extra rationem illius; ergo etc. Et confirmatur, quia sicut Avicenna dicit quod allegat. Hec est falsa ‘equinitas est una’, quia equinitas, ut dicit, est tantum equinitas, nec est una, nec plures, igitur, si dictum Avicenne est eis ad propositum, oportet concedere quod hec sit falsa ‘essentia divina est una’, cuius opopsitum decretalis ponit et fides.
Secundo, quia concedit quod ista regula sive propositio non tenet in passionibus privativis, igitur non est universalis, et per consequens in tali processu committitur consequentis fallacia. Et confirmatur, quia abstractum ultimata abstractione non magis abstrahitur a suis passionibus positivis quam a privativis, quia non magis repugnat sibi quod sit sua passio positiva quam sit privativa, igitur sic abstractum non magis recipit predicationem passionis privative quam positive, igitur, si regula non tenet in passionibus privativis, nec in positivis, et sic in nulla.
Nec tertia ratio solvitur propter tria.
Primo, quia non est verum quod veritas et bonitas non sint formaliter nisi respectus rationis, quia circumscripto omni eo quod non est Deus essentia divina est vera et bona, sicut et sapiens, et constat quod nullus respectus rationis est Deus, igitur circumscripto omni respectu rationis essentia divina erit vera et bona, igitur huiusmodi passiones non sunt formaliter respectus rationis. Et confirmatur, quia nullus respectus rationis est perfectio formaliter simpliciter et intrinsece veritas et bonitas sunt perfectiones simpliciter formaliter et intrisece, ut patet per Anselmum Monologion 15; igitur etc.
Secundo, quia supposito quod iste due passiones non essent formaliter nisi respectus rationis, adhuc intelligere velle et esse sapientem et huiusmodi sunt aliquid respectus non minus quam generare et quamvis omnes ille sint vere ‘essentia divina intelligit’, ‘essentia divina est sapiens’, et consimiles, licet nulla earum sit vera per se primo modo, secundum ipsum propter distinctionem formalem. Et confirmatur, quia hec est vera secundum istum doctorem: ‘essentia divina communicatur Filio et Spiritui Sancto’ et constat quod communicari est aliquid respective non minus quam generare, et tamen predicatum huius propositionis est verbum, quod non predicatur nisi formaliter, ut dicit et non est per se primo modo.
Tertio, quia sic exponere regulam est loqui ad placitum ex quo non assignatur causa quare magis debeat tenere in predicamentis realibus quam rationis, quia ita poterit unus alius dicere quod non tenet in predicamentis realibus, sed rationis. Et confirmatur, quia abstractio ultimata abstractione non minus abstrahitur ab ente rationis quam ab ente reali, quia non minus repugnat sibi quod sit ens rationis quam quod sit quodcumque ens reale sibi extraneum, igitur sic abstractum non magis recipit predicationem entis rationis quam entis realis, igitur propter talem abstractionem hec est falsa ‘essentia generat’ et hec esset falsa ‘essentia est bona vel vera’, quia supponitur quod ista dicant precise respectus rationis.
Preterea, respectus rationis non sunt minus extranei essentie divine quam actus generationis, sed propter extraneitatem predicati. Hec est falsa, ut dicunt: ‘essentia generat’, igitur et illa ‘essentia est bona vel vera’ si dicunt precise respectum rationis.
Preterea, posita eadem causato tali et precisa idem efficitur, sed totalis causa et precisa quare generare non predicatur de divina essentia, ut dicunt, est quia subiectum est abstractum ultimata abstractione et predicatum non est natum predicari nisi formaliter, sed ista causa est communis, ut predicetur predicatum reale sive rationis, dum tamen non sit natum Patri nisi formaliter, igitur idem sequitur de utroque. Ex his patet quod non solvitur #V 86-r #V b quarta ratio, quia recursus ad respectum rationis est nullus et ulterius posito quod esse summum dicat respectum rationis ad creaturam esse tamen perfectissimum per inclusionem omnis perfectionis non dicit respectum rationis, quia hoc competit Deo, etiam si per impossibile nulla creatura esset possibilis; et tamen hec est vera: ‘essentia dum est perfectissima per inclusionem etc’ et predicatum non est natum predicari nisi formaliter cum sit adiectivum et iuxta doctrinam eorum non est per se primo modo, quia non omnis perfectio est ei quiditativa, ut dicunt.
Quinta ratio etiam non solvitur, quia concesso quod essentia divina se ipsa sit terminus visionis beatifice non sequitur quod actualiter videri ab intellectu creato sit ei quiditativum, igitur ista essentia actualiter videtur ab intellectu creato, non est per se primo modo et tamen est vera, igitur illa regula logicalis est falsa.
Dimisso igitur ipso et multis aliis modis dicendi videtur mihi quod rationes Magistri sint efficatiores in hac materia, quarum prima hec est: ‘generantis ad genitum est relatio realis’ et econverso, igitur, si essentia generat vel generatur realiter, refertur et est ad aliquid. Consequens est impossibile, quia, si essentia esset ad aliquid, essentia non esset essentia, ut patet per beatum Augustinum De Trinitate, capitulo 5 et 2, igitur et antecedens.
Secunda est hec: ‘generantis et geniti est distinctio realis’, quia nulla res se ipsam gignit, ut patet I De Trinitate, capitulo 1, igitur, si essentia divina generat realiter, distinguitur a genito et, si generatur realiter, distinguitur a generante, quorum quodlibet est impossibile, quia in divinis nihil realiter distinguitur ab essentia, igitur tota causa quare essentia divina nec generat, nec generatur est, quia omne generans distinguitur realiter a genito et refertur realiter ad ipsam, quod essentie divine repugnat. Et hec de secundo articulo.
Quantum ad tertium et quartum articulum simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia, quia et ultima conclusio continet primas tres. Contra conclusionem illam potest multipliciter argui.
Primo sic: omnis Pater generat vel saltem genuit. Hoc patet, quia Pater ideo est Pater, quia generat, sed essentia divina est Pater, ergo essentia divina generat.
Preterea, per syllogismum expositorium sic: hic Pater generat. Hec essentia divina est hic Pater; ergo essentia divina generat. Et confirmatur, quia sequitur: hec essentia divina non generat. Hic Pater est hec essentia divina; ergo hic Pater non generat. Consequentia est falsa et non minor, ergo maior.
Preterea, essentia divina est generans, ergo generat. Consequentia est bona. Antecedens probatur, quia hec est falsa: ‘nullum generans est essentia divina’, igitur et eius conversa, scilicet ‘aliqua essentia divina non est generans’, igitur et hec indefinita est: ‘vera essentia divina est generans’.
Preterea, essentia divina est Pater Filii, ergo essentia divina generat. Antecens patet per conversionem, quia Pater Filii est essentia, igitur essentia est Pater Filii. Consequentia probatur, quia sequitur essentia est Pater Filii, ergo Filius est Filius essentie, quia in relativis est consequentia mutua, sed sequitur Filius est Filius essentie, ergo essentia generat; ergo etc.
Preterea, quando aliqua sunt idem et non distinguuntur ex natura rei quicquid realiter predicatur de uno et de altero, sed essentia et Pater sunt idem et non distinguuntur ex natura rei, ut suppono ad presens, et hec est vera ‘Pater generatur’, igitur et hec essentia generat. Et confirmatur, quia quando aliqua sunt idem omnibus modis ex natura rei de quocumque predicatur unum et reliquum, sed paternitas et generare sunt idem omnibus modis ex natura rei et hec est vera ‘essentia est paternitas’; ergo et hec ‘essentia generat’. Et confirmatur ulterius, quia, cum dicitur ‘essentia generat’, vel predicatum est idem realiter cum subiecto, vel non. Si sic, igitur propositio vera. Si non, igitur aliquid in Deo distinguitur realiter ab essentia divina, quod non est verum.
Preterea, sicut se habet actus essentialis ad personam, ita personalis ad essentiam, sed actus essentialis attribuitur persone, quia persona intelligit et vult; igitur actus personalis attribuitur essentie.
Prete- #V 86-v #V a -rea, essentia generatur, ergo generat. Consequentia patet, quia non magis repugnat sibi generare quam generari. Antecedens est beati Augustini VII De Trinitate, capitulo 1, dicens quod “Deus Pater genuit essentiam suam, quia est quicquid est. Sicut enim magnus est non nisi quam genuit magnitudinem ita et est non nisi ea quam genuit essentia”. Et paucis interpositis dicit quod “una eademque essentia est Pater et Filius quam essentiam Pater genuit et qua essentia est quicquid est”. Et confirmatur, quia sapientia in divinis est genita, igitur et essentia. Consequentia patet, quia sapientia in divinis est ad se et non ad aliud, sicut et essentia. Antecedens est beati Augustini, ut supra dicens quod sapientia est genita et quod Pater genuit sapientiam. Et capitulo sequenti dicit quod idem dici accipiamus cum dicitur verbum ac si dicatur sapientia nata, ut in uno eorum in eo, scilicet quod nata est et verbum et imago et Filius intelligatur et in his omnibus nominibus non ostendatur essentia, quia relative dicuntur et in altero, quod est sapientia, quoniam ad se dicitur essentia demonstretur. Vult igitur Augustinus quod sapientia, etiam ut dicitur ad se, dicatur nata etc.
Preterea, beatus Augustinus, ubi supra, concedit has propositiones in divinis ‘sapientia est de sapientia’, ‘essentia est de essentia’, igitur sapientia est gignens et genita et similiter essentia. Ista consequentia patet, quia bene sequitur essentia non est gignens nec genita, ergo essentia non est de essentia, quod est oppositum antecedentis.
Preterea, Ricardus VI De Trinitate, capitulo 22, videtur expresse loqui contra Magistrum dicens: “multi temporibus nostris surexerunt qui non audent dicere substantiam genitam quin potius, quod est periculosius. Et contra sanctorum auctoritatem audent negare et modis omnibus conantur repellere quod substantia gignat substantiam pertinaciter negant quod omnes sancti affirmant ad illud quod dicunt auctoritatem non posse invenire ad illud quod dicimus auctoritates multas etiam ipsi adducunt in morem Golie”. Hec Ricardus. Asserit igitur Ricardus quod substantia generat et generatur et dicit hoc esse de intentione sanctorum.
Preterea, ad idem arguit abbas Ioachim contra Magistrum dicens ipsum esse hereticum sic: “si essentia divina non generat, nec generatur in divinis, erit quaternitas rerum, quod est hereticum”. Consequentia probatur, quia in divinis sunt tres res, quarum prima est generans, secunda genita, tertia spirata, igitur, si sit aliqua res que nec sit generans, nec genita, nec spirata, erunt quattuor res.
Pro solutione harum rationum premitto aliquas propositiones.
Prima est quod paternitas in divinis est tantum essentia. Hoc patet, quia paternitas est essentia et nihil aliud quam essentia.
Secunda est quod essentia non est tantum paternitas. Hoc patet, quia, licet essentia sit paternitas, et tamen filiatio que non est paternitas.
Tertia est quod, licet ista sit vera ‘paternitas est tantum essentia’, ista tamen est falsa ‘tantum paternitas est essentia’, aliter filiatio esset paternitas, vel non esset essentia, quorum quodlibet est erroneum. Et, quia in Patre non est nisi paternitas et essentia, sequuntur tres propositiones consimiles.
Prima est quod Pater est tantum essentia.
Secunda, quod essentia non est tantum Pater.
Tertia, quod, licet ista sit vera ‘Pater est tantum essentia’, ista tamen est falsa ‘tantum Pater est essentia’. Patet ut prius. Et quod dictum est de paternitate et Patre dicendum est de qualibet alia persona et eius proprietate.
Hiis premissis.
Ad primum quando dicitur omnis Pater generat etc, dico quod propositio potest dupliciter intelligi. Uno modo sic: omnis Pater generat, id est omnis res que est tantum Pater generat, et sub illo sensu maior est vera et minor falsa, quia essentia divina non est tantum Pater, ut patet ex secunda propositione. Alio modo sic: omnis Pater generat, id est omnis res que est Pater generat, et sub illo sensu minor est vera, sed maior est falsa, quia res que sic est Pater quod non est tantum Pater potest esse Filius, et per consequens non poterit generare, quia non distinguitur realiter a Filio, nec refertur realiter ad ipsum, et sic est in proposito, ut patet.
Ad secundum dico quod sylogismus expositorius solum tenet gratia forme in termi- #V 86-v #V b -nis convertibilibus vel equipollentibus et ad hoc additur pronomen demonstrativum, quia, licet substantia animal et homo non sint termini convertibiles, addito tamen pronomine demonstrativo supponunt pro eodem et equivalent convertibilibus dicendo ‘hoc animal est hec substantia’, ‘hic homo est hoc anima’, ergo ‘hic homo est hec substantia’ et nisi ita esset in omni sylogismo expositorio esse variatio medii, sicut esset dicendo ‘hoc animal currit’ demonstrato homine currente, ‘hic homo est animal’ demonstrato Petro non currente, igitur hic homo currit. Et, quia essentia divina et proprietas non sunt termini convertibiles, nec equivalent convertibilibus etiam addito pronomine demonstrativo eo quod proprietas sit tantum essentia, non autem econverso, ut patet ex dictis. Sequitur quod omnis syllogismus expositorius ad hos terminos applicatus peccant in forma, et ideo non sequitur ‘hic Pater generat’, ‘hec essentia divina est hic Pater’; ergo ‘hec essentia generat’, quia essentia divina non est tantum Pater etiam super addito pronomine demonstrativo, et per consequens in omni tali silogismo committitur fallacia consequentis. Et per hoc patet quid dicendum ad confirmationem.
Ad tertium dico quod essentia divina est generans si ly ‘generans’ teneatur substantive, quia tunc est sensus ‘essentia est Pater qui est generans’ et hec est vera, sed sic concesso antecedente, consequentia est nulla, quia non sequitur nisi quod essentia est Pater qui generat quod verum est et sub illo sensu tenent propositiones antecedentis; sed, si ly ‘generans’ teneatur pure adiective, licet consequentia sit bona, antecedens tamen est falsum, quia essentia divina non est generans isto modo, et sic loquitur Magister in littera et decretalis, ut patet ibidem in Glossa.
Ad quartum dico eodem modo quod essentia divina est Pater Filii. Si ly ‘Pater’ teneatur substantive, quia tunc est sensus quod essentia est Pater qui est Pater Filii, sed essentia non est Pater Filii si li ‘Pater’ teneatur adiective, tunc est sensus quod essentia est Pater generando Filium. In primo sensu concedo antecedens, sed consequentia non valet, nec eius probatio, quia in huiusmodi relativis non est mutua consequentia nisi ly ‘Pater’ teneatur adiective. In secundo autem sensu patet antecedens esse falsum, nec probatio per conversionem valet, quia, si li ‘Pater’ teneatur substantive, conceditur conversa, scilicet quod essentia est Pater Filii, sed, si teneatur adiective, debet sic converti Pater Filii est essentia, igitur aliquid quod est essentia est Pater Filii et hec est vera sicut illa ‘individuum est homo’ non convertitur in istam ‘homo est individuum’, sed in illam ‘aliquid quod est homo est individuum’.
Ad quintum: si ratio esset bona, sequeretur quod Pater esset Filius, quia hec est vera ‘essentia est Filius’. Dicendum ergo quod maior non est vera ubi termini non sunt idem convertibiliter et adequate et sic est in proposito, ut patet, licet forte non semper sit vera etiam ubi termini non sunt idem convertibiliter propter alium et alium modum significandi, de hoc tamen alias.
Et ad primam confirmationem concedo quod, sicut hec est vera ‘essentia est paternitas’, ita et hec ‘essentia est generare’, sed ex hoc non sequitur, ergo essentia generat propter rationes Magistri superius adductas.
Ad secundam eodem modo dico, quia concedo quod generare sit idem realiter cum essentia, sed ex hoc non sequitur essentia generat, sed essentia est generare.
Ad sextum nego maiorem si ly ‘sicut’ sit nota omnimode similitudinis, quia actus essentialis non repugnat persone. Personalis autem repugnat essentie, ut patet ex dictis, licet sit vera si li ‘sicut’ sit nota identitas, quia, sicut actus essentialis est idem persone, ita personalis est idem essentie.
Ad septimum nego antecedens. Et ad probationem beati Augustini respondet Magister in littera, distinctione 5, exponendo auctoritates et declarando expositiones ex dictis met Augustini. Et per hoc patet quid dicendum ad confirmationem et ad octavum argumen- #V 87-r #V a -tum.
Ad nonum nego Ricardum in hac parte, quia oppositum postea determinavit Ecclesia.
Ad decimum respondet decretalis quod, propter simplicitatem persone divine, quelibet persona est illa res que nec generat, nec generatur et omnes tres persone sunt illa res, et ideo non sequitur quaternitas rerum.
Ad primam concedo maiorem, minorem et conclusionem que gratia forme sequitur ex premissis, quia non sequitur quod essentia generat, sed quia essentia sit ipsum generare, et hoc est verum. Determinationem Magistri concedo et est per Ecclesiam approbata et hec satis de hac distinctione.