Liber I, distinctio 7, questio unica

Hic solet queri a quibusdam etc. Circa distinctionem istam septimam inquirit Magister principaliter tres questiones.

Prima est an Filius possit generare.

Secunda an potentia generandi sit in ipso.

Tertia an Pater natura sit potens generare Filium.

Et quia de duabus primis aliquid fuit dictum in precedenti distinctione, idcirco ad presens quero utrum potentia generandi in divinis sit essentia vel proprietas.

Et videtur primo quod sit proprietas, quia illud est potentia generandi Deo Patri quo est ei Filius, sed proprietate relativa et non essentia est ei Filius, ergo. Probatur minor, quia secundum beatum Augustinum V De Trinitate, capitulo 6, “eo Pater est Pater quo est ei Filius”, sed proprietate relativa et non essentia est ei Filius et ita est Pater etiam secundum ipsum, igitur proprietate relativa et non essentia est ei Filius.

Contra Damascenum libro I, capitulo 1, dicit quod “generatio divina est opus nature, sed non potest dici opus nature divine tanquam elicientis sive producentis, quia essentia divina non generat, nec generatur, non producit, nec producitur”, igitur est opus ipsius tanquam potentie productive, quia non potest esse opus nature nisi altero istorum #V 89-r #V b modorum; igitur etc.

Respondeo in ista questione erunt quattuor articuli, quia primo ponam tituli declarationem, secundo de quesito quadruplicem conclusionem. Tertio movebo dubia, quarto respondebo.

Primus articulus

Quantum ad primum articulum est advertendum quod dupliciter potest intelligi quod potentia generandi in divinis sit essentia et non proprietas vel econtra.

Uno modo quod potentia generandi sic est res que est essentia quod non est res que est proprietas, vel econverso. et iste intellectus est impossibilis, quia res que est essentia est res que est proprietas, et econverso. Et ideo, si potentia generandi est proprietas, oportet quod sit res que est essentia et econverso. Alio modo, quia, licet proprietas et essentia sint eadem res, res tamen que est essentia et proprietas est potentia generandi quia est essentia et non quia est proprietas, vel econverso. Et in isto sensu tractatur a doctoribus ista questio et sunt de ipsa opiniones diverse, quia, si res illa que est essentia aut proprietas sit potentia generandi, quia est essentia et quia est proprietas, hec est vera: “potentia generandi in divinis est essentia, non proprietas” et, si sit potentia generandi quia est proprietas et non quia est essentia, hec erit vera: “potentia generandi est proprietas, non essentia”. Et isto modo verificantur multe propositiones in divinis que in primo sensu verificari non possunt. Constat enim cuicumque theologico quod iste propositiones sunt vere ‘Pater generat’, ‘essentia non generat’, similiter ille ‘Pater distinguitur realiter a Filio’, ‘essentia non distinguitur realiter’, et tamen non possunt in primo sensu verificari, quia, si Pater generat, evidens est quod res que est essentia generat, quia Pater est res que est essentia et, si essentia non generat, certum est quod aliqua res que est Pater non generat, quia essentia est aliqua res que est Pater. Et similiter, si Pater distinguitur realiter a Filio, aliqua res que est essentia distinguitur realiter a Filio et, si essentia non distinguitur realiter a Filio, aliqua res que est Pater non distinguitur realiter a Filio. Et ex hoc apparet improprius et periculosus modus loquendi multorum modernorum, quorum aliqui dicunt quod in divinis non est potentia generandi accipiendo potentiam generandi pro principio formali quo generans gignit genitum, quia non est ibi potentia que sit res distincta a generante. Aliqui vero dicunt quod, si conceditur quod in divinis sit aliqua potentia generandi, hoc supposito ita debet concedi quod illa potentia est essentia sicut quod est proprietas et econverso. Ratio eorum est quia essentia est res que est proprietas et econtra, cum sint una sola res et patet ex dictis quod hoc non obstante multa verificantur de essentia que non verificantur de Patre et econtra et similiter poterunt verificari de essentia et non de proprietate et econverso.

Et hec de primo.

Secundus articulus

Quantum ad secundum articulum pono quattuor conclusiones.

〈Conclusio prima〉

Prima est quod proprietas relativa non est potentia generandi Deo Patri.

Probatur primo sic: potentia generandi est in Filio, igitur proprietas relativa non est Deo Patri potentia generandi. Antecedens patet ex questione precedenti et consequentia videtur nota, quia in aliqua proprietas relativa esset Deo Patri potentia generandi. Hec utique esset proprietas Patris. Hec autem non est in Filio; igitur etc.

Secundo sic: potentia generandi in divinis est perfectio simpliciter, igitur idem quod prius. Antecedens etiam patet ex questione precedenti et consequentia videtur clara, quia nulla proprietas relativa est perfectio simpliciter, iuxta diffinitionem Anselmi Monologion XV. De perfectio simpliciter est illa que in unoquoque melius est ipsam esse quam non esse, quod de proprietate relativa verificari non potest. Et confirmatur, quia, si proprietas relativa in #V 89-v #V a divinis esset perfectio simpliciter, cuilibet persone divine deesset aliqua perfectio simpliciter, quod non videtur verum, nec sane dictum.

Tertio sic: illud non est potentia generandi in divinis in quo genitum realiter opponitur generanti, vel econverso. Hoc patet, quia potentia generandi vel omnis potentia productiva et maxime in divinis est assimilativa, sed vere Filius et realiter opponitur Patri in relatione sive proprietate relativa et econtra; igitur etc.

Quarto sic: illud non est potentia generandi Deo Patri quod nec formaliter nec virtualiter continet aliquid quod sit Filius vel in Filio. Proprietas relativa Patris est huiusmodi; igitur etc.

Maior patet primo, quia aliter aliquid esset principium producendi alicuius ad quod se non extenderet sua virtus.

Secundo, quia alias nulla esset ratio quare illud magis esset potentia productiva Filii quam quod aliquid aliud.

Tertio, quia hoc apparet inductive in omni generatione tam univoca quam equivoca.

Quarto, quia aliter generatio Filii in divinis nullo modo esset assimilativa, quod tamen falsum est. Maior probatur, quia in Filio non est nisi essentia et filiatio, quorum nullum potest paternitas continere formaliter nec virtualiter. Non quidem essentiam, ut patet, cum essentia se ipsa sit formaliter et realiter infinita. Paternitas autem non nisi per identitatem cum essentia, nec filiationem cum sit sibi opposita et unum oppositorum excludit reliquum. Et confirmatur, quia, si paternitas continet filiationem, cum non contineat ipsam formaliter, sequitur quod continet eam virtualiter, et per consequens est perfectior ipsa, quod est absurdum; ergo etc.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est quod potentia generandi in divinis non est essentia et relatio sic quod essentia habeat rationes principii quantum ad id quod est ibi communicatum, relatio vero quantum ad id quod est ibi productum, prout videtur quibusdam. Imaginantur enim aliqui…

Durandus in I, distinctione 7, questione 1, articulo 2

…quod in Filio est aliquid communicatum, scilicet essentia et universaliter omnia absoluta que eadem numero formaliter sunt in Patre et in Filio . In ipso etiam est aliquid productum, scilicet filiatio que proprie non potest dici communicata, quia non est formaliter in Patre. Et dicunt quod in generatione Filii essentia habet rationem potentie vel principii quantum ad id quod est ibi communicatum et relatio habet rationem principii quantum ad id quod est ibi productum.

Et contra modum istum dicendi est conclusio directe quam probo primo sic: eiusdem emanationis indivise sunt eadem principia non diversa, sed communicatio essentie divine et productio Filii a Patre est eadem emanatio indivisibilis, igitur non est aliud principium communicationis et aliud productionis. Maior patet. Minor probatur, quia in divinis sunt tantum due origines, scilicet generationis et spirationis, igitur communicatio non est productio ab istis distincta.

Et potest ista ratio confirmari primo sic: huius communicationis essentie hec essentia est principium, hec productio Filii est hec communicatio essentie, igitur huius productionis Filii hec essentia est principium cuius oppositum intendunt.

Secundo per oppositum sic: huius productionis Filii hec paternitas est principium, hec communicatio essentie est hec productio Filii, igitur huius communicationis essentie hec paternitas est principium.

Iste rationes concludunt evidenter nisi dicatur quod communicatio essentie et productio filiationis sunt due emanationes non una, quod a sanctis a doctoribus non communiter conceditur.

Secundo ad principale sic: vel communicatio essentie divine et productio Filii sunt due actiones, vel una tantum. Si una tantum, igitur quicquid est principium unius et alterius, et econverso, ut precedens ratio deducebat. Si due, cum omnem actionem sequantur alique relationes reales, Filius referretur ad Pa- #V 89-v #V b -trem duplici relatione reali et econverso, quod nullus ponit.

Tertio sic: paternitas est de ratione intrinseca formali potentie generandi, vel non. Si sic, cum paternitas non sit in Filio, potentia generandi non erit in Filio, cuius oppositum Magister asserit et Augustinus. Si non, igitur non est principium quantum ad id quod in generatione Filii habet esse productum, sed sola potentia generandi habet rationem principii.

Ex his sequitur quod potentia generandi non sit aliquid constitutum essentia et relatione puta paternitate, prout videtur quibusdam, quia, cum paternitas non sit in Filio, potentia generandi non esset in Filio, ut statim dicebatur. Et confirmatur, quia potentia generandi preintelligitur actui generationis. Paternitas autem non preintelligitur actui generationis, quia non est Pater nisi qui generat, igitur paternitas non est potentia generandi ut aliquod eius.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio est quod potentia generandi in divinis non est essentia cum quodam modo relativo, ut doctor noster videtur imaginari.

Egidius Romanus distinctione 7, questione 2

Imaginatur enim sic quod potentia generandi in divinis est essentia divina non quidem precise et absoluta sumpta, nec tamen includens intrinsece et formaliter aliquam relationem secundum esse puta paternitatem, prout videtur quibusdam, sed cum quodam modo relativo qui non est essentialiter relatio, sed modus relationis quem trahit essentia ex unione sui ad relationem. Nam predicamenta communicant sibi modo, nam secundum Philosophum VII Metaphysice forma substantialis habet modum qualitatis qui non est essentialiter et per se in predicamento qualitatis nec extrahit formam substantialem extra genus substantie secundum esse, licet secundum dici in forma substantialis habens modum qualitatis dicatur esse in predicamento qualitatis. Et consimiliter scientia dicitur relativum non quidem secundum esse, quia non includit essentialiter respectum de genere relationis, sed secundum dici, quia ex unione sui ad relationem quam fundat in ipsum scibile trahit quendam modum relativum qui non est essentialiter relatio, sed modus relationis, et ideo dicitur relativum secundum dici. Sic igitur in proposito videtur sibi quod essentia divina ex unione sui ad relationem trahat modum relativum et posset dici relativum secundum dici et cum tali modo ipsa est potentia generandi et non aliter et ex hoc, ut dicit statim, apparet quare Filius et Spiritus Sanctum non possunt generare, quia in ipsis non est essentia cum predicto modo relativo.

Et contra istum modum dicendi est illa conclusio directe quam probo primo sic: vel modus ille relativus est de ratione potentie generandi, vel non. Si sic, cum non sit in Filio nec in Spiritu Sancto per eum nec potentia generandi, quod est contra Augustinum et contra eum. Si non, igitur essentia cum tali modo non est potentia generandi, quod est intentum.

Secundo sic: quicquid preintelligitur paternitati preintelligitur modo relativo quem essentia trahit ex unione sui ad paternitatem, sed potentia generandi preintelligitur paternitati, ut patet ex dictis in precedenti conclusione, igitur preintelligitur omni modo etc. Non est igitur essentia cum tali modo. Et confirmatur, quia potentia generandi preintelligitur paternitati, sed talis modus non preintelligitur paternitati, cum non conveniat essentie nisi ex unione sui ad paternitatem, igitur talis modus non est potentia generandi nec aliquid eius.

Tertio sic: sequitur essentia divina ex unione sui ad relationem trahit modum relativum, igitur huiusmodi communicatur Filio, igitur essentia cum tali mood non est potentia generandi. Secunda consequentia, licet non teneat gratia forme, quia potentia generandi vere est in Filio, tenet tamen ex dictis doctoris, quia, ut dicit, ideo essentia precise sumpta non est #V 90-r #V a potentia generandi, quia, cum sit in Filio, Filius posset generare, igitur pari ratione essentia cum tali modo non est potentia generandi, quia, cum sic sit in Filio, ex supposito illius posset etc. Prima consequentia probatur, quia omne quod est in Patre et non habet oppositionem relativam ad Filium communicatur Filio. Hec patet, quia, secundum Boethium et Anselmum, omnia sunt idem in divinis ubi non obviat relationis oppositio, sed ille modus relationis est in Patre supposito quod essentia ex unione sui etc et non habet oppositionem relativa ad Filium cum non sit essentialiter relatio nec in presentis relationis, iuxta sententiam doctorum; ergo etc. Et confirmatur, quia ille modus habet oppositionem ad Filium, vel non. Si sic, igitur non est potentia generandi nec aliquid eius, quia illud non est potentia generandi in generatione univoca nec aliquid eius in quo genitum realiter opponitur generanti, cum generatio univoca sit assimilativa, sed generatio divina est univoca etiam secundum doctorem, ergo. Si non, igitur communicatur Filio, et sic intentum.

Quarto sic: essentia divina ex unione sui ad relationem non trahit modum aliquem relativum, igitur cum tali modo non est potentia generandi. Consequentia patet. Antecedens probatur, quia non magis essentia ex unione sui ad relationem trahit modum relativum quam relatio ex unione sui ad essentiam trahat modum absolutum, sed relatio in divinis ex tali unione non trahit modum aliquem absolutum; igitur etc. Maior est evidens, quia non est maior ratio de uno quam de alio nisi quis velit loqui ad placitum. Minor probatur, quia, si paternitas ex unione sui ad essentiam traheret modum aliquem absolutum, talis modus esset in solo Patre, quia non posset esse in aliquo sine paternitate, et sic non omne absolutum communicaretur tribus, quod non esset bene et sane dictum, nec doctor concederet; ergo etc.

〈Conclusio tertia〉

Quarto conclusio est quod essentia divina precise et absolute sumpta est potentia generandi. Ista conclusio sequitur ex predictis, quia in divinis non est aliud nisi essentia et relatio et modus relativus predictus si ponatur, sed potentia generandi non est precise relatio ex prima conclusione nec relatio et essentia similiter, ut patet ex secunda, nec essentia cum modo relativo, ut patet ex tertia, igitur est essentia precise et absoluta sumpta.

Potest tamen confirmari sic: non minoris perfectionis est posse generare Deum in identitate singularis nature quam posse ipsum generare in diversitate numerali. Patet ex terminis, sed, si per impossibile Deus generaret alium Deum in diversitate numerali, essentia divina precise accepta esset sibi potentia generandi, ergo, cum generet Deum in identitate singularis nature, sola essentia divina est in ipso potentia generandi. Hec est expresse determinatio Magistri in littera, capitulo penultimo, ubi sic ait: “item queritur a quibusdam si Pater potens sit natura Filium gignere”. Et respondens ait: “ad quod dicimus, quia non est potens nisi natura eius enim potentia est vel natura vel essentia”. Hec Magister. Hec est etiam sententia beati Augustini XV De Trinitate, capitulo 18, ubi ostendit “Filium Dei genitum esse natura”. Et Damascenus libro I, capitulo 9, prout in proponendo questionem extitit allegatum.

Et hec de secundo.

Tertius et quartus articulus

Quantum ad tertium et quartum articulum simul movenda et dissolvenda sunt dubia contra conclusiones. Et primo contra primam est quedam opinio famosa et communis multis que ponit quod potentia generandi Deo Patri est proprietas relativa Patris pro qua arguit quidam.

Henricus

Primo sic: actus proprius et incommunicabilis est a forma propria et incommunicabili, sed generare est actus proprius Patris et incommunicabilis alteri persone, ergo est a forma propria Patris et incommunicabili alteri persone. Hec autem est proprietas relativa Patris, ergo. Minor supponitur. Maior probatur ex intentione Aristotelis IV Ethicorum, ubi sic ait arguit: “beatitudo est propria operatio hominis inquantum homo”, igitur debetur sibi per formam propri- #V 90-r #V b -am per quam est homo, igitur a simili sequitur generare est propria operatio Patris inquantum Pater, igitur debetur ei per formam propriam per quam est Pater; igitur etc.

Preterea, quod competit alicui per quod distinguitur ab aliis competit sibi illud per quod distinguitur ab aliis. Patet ex terminis, sed generare competit Patri, ut distinguitur a Filio et Spiritu Sancto, igitur competit sibi per aliquod quod distinguitur ab eis. Hec autem est paternitas, igitur.

Preterea, omnis forma que dat actum primum qui est esse, dat actum secundum qui est agere nisi sit imperfecta, sed paternitas dat Patri actum primum qui est esse, quia constituit ipsum in esse paterno et non est forma imperfecta, ergo dat sibi actum secundum qui est generare.

Preterea, actus et potentia sunt eiusdem generis, sed in divinis actus qui est generare est formaliter quid respectivum, igitur et potentia.

Preterea, secundum Philosophum II De anima, “potentie distinguuntur per actus”, sed generare in divinis est relatio, igitur et potentia generandi erit relatio. Et confirmantur iste due rationes, quia actus sive emanationes specie differentes necessario habent principia specie differentia, sed emanatio Filii et Spiritu Sancto differunt specie, aliter Filius esset spiratus et Spiritus Sanctus generatus, quod est inconveniens; igitur principium productivum Filii specie distinguitur a principio productivo Spiritus Sancti, sed constat quod absoluta in divinis non distinguuntur specifice, sed proprietates relative, igitur principia istarum emanationum erunt proprietates huiusmodi.

Preterea, sicut se habet essentia ad actus essentiales, ita notio ad actus notionales, sed essentia est principium actuum essentialium, immo ideo dicunt essentiales, quia eorum principium est essentia; igitur et notio erit principium notionalium actuum.

Preterea, medium debet esse eiusdem generis cum extremis, sed in divinis productum et producens sunt relativa, ergo medium quo unum suppositum producit aliud erit relativum vel relatio.

Preterea, non minus repugnat relationi esse formale principium constituendi quam producendi, sed non obstante huiusmodi repugnantia in creaturis relatio tamen in divinis est constitutiva suppositi, igitur similiter poterit esse formale principium operandi vel producendi.

Preterea, Magister dicit in littera quod “posse generare non est posse aliquid, sed ad aliquid”, igitur potentia generandi non est formaliter aliquod absolutum, sed relatio vel respectivum.

Preterea, Magister etiam dicit distinctione 29 quod “Pater et Filius dicuntur equivoce principium ad creaturam et ad Spiritum Sanctum”; tunc queritur an hoc intelligitur de principio quod vel de principio. Quo primum non potest dici, quia principium quod idem est utrobique, scilicet Pater et Filius, igitur intelligitur de principio quo, et per consequens, cum potentia principiandi creaturam sit essentia, non proprietas, oportet quod potentia principiandi vel producendi Spiritum Sanctum sit proprietas, non essentia. Et idem iudicium est de Filio.

Ad rationes Henrici

Ad primum istorum potest dici quod actus proprius alicui speciei et incommunicabilis alteri est a forma propria et incommunicabili secundum speciem, sed actus proprius et incommunicabilis individui non oportet quod sit a forma propria illius individui per quam est individuum et hic aliquid. Hoc patet, quia, quando Socrates generat Platonem, generare est actus proprius Socratis et tamen constat quod non est a forma propria per quam Socrates est individuum et hic aliquid, quia, licet ratio individualis sit quedam additio suppositi generantia eo quod actiones sunt suppositorum, non est tamen potentia sive principium generandi illa ratio, sed natura que per generationem acquiritur in Platone. Et, quia in divinis proprietas relativa se habet ad modum individuantis, quia per ipsam persona divina constituitur in esse personali, idcirco non oportet quod actus proprius Patris sit a forma propria per quam constituitur in esse personali, sed a natura que per actum generationis communicatur Filio. Et ex hoc apparet quod deductio arguentis non est ad propositum, quia beatitudo est propria operatio speciei non #V 90-v #V a individui, cum sit propria operatio hominis inquantum homo. Sed forte dicetur quod non est simile de Socrate generante Platonem et de Patre generante Filium in divinis, quia in Socrate et Platone non est eadem natura numero, et ideo natura in Socrate potest esse principium generandi Platonem. In Patre autem et Filio in divinis est eadem natura numero, et ideo non videtur possibile quod ibi essentialis natura sit principium generandi Filium. Hoc autem non valet, quia in divinis natura in Filio non est genita vel producta, sed tantum communicata, et ideo non obstante quod sit una numero Patri et Filio poterit esse Patri principium vel potentia generandi. Potentiam ad rationem principalem dici secundo quod propositio maior non est vera, ubi operatio est productiva termini a se distincti et assimilativa producentis et producti. Ratio huius est, quia, si actus sit a forma propria producentis per quam distinguitur a producto, per actum illum non assimilabitur productum producenti. Sic est autem in proposito, quia in divinis generatio est productiva termini a se distincti, quia Filius distinguitur ab activa generatione est etiam assimilativa cum Filius sit imago perfectissima Patris, ut patet per beatum Augustinum VII De Trinitate, capitulo 44, igitur ratio nulla. Nec probatio valet ad propositum, quia procedit de operatione que non est productiva termini a se distincti, nec assimilativa producentis et producti.

Ex hoc patet quid dicendum sit ad secundum, quia eandem difficultatem includit cum primo.

Ad tertium: si ratio esset bona, sequeretur quod filiatio in Filio esset principium spirandi Spiritum Sanctum et paternitas in Patre, et sic in Patre et Filio non esset una vis spirativa, nec esset unum principium spirandi Spiritum Sanctum, sed plura, quod non est verum. Consequentia patet, quia per eum paternitas dat Patri actum primum, igitur et actum secundum qui est spirare et similiter filiatio dat Filio actum primum. quia constituit ipsm in esse personali non minus quam paternitas Patrem; ergo etc. Et ideo ad rationem dicitur communiter quod maior est vera deformis activis de quarum numero non est relatio. Potest tamen dici loquendo conformiter ad predicta quod forma que dat esse specificum dat agere, sed forma que dat esse individuale etiam in creaturis non dat agere, ut patet ex dictis et, quia relatio in divinis se habet ad modum forme individuantis, ut dictum est supra, non oportet quod sit ratio agendi.

Ad quartum patet quod equivocatur de potentia, quia maior est vera de potentia divisiva entis que ipsum condividit contra actum, quia eiusdem generis est albedo que primo est in potentia et postea in actu, et sic actus et potentia sunt in eodem genere, sed non est verum de potentia activa que est principium sive ratio agendi, quia videmus quod forma de genere substantie, ut forma ignis, vel de genere qualitatis, ut color, est principium actionis de genere actionis puta, ideo ratio nulla.

Ad quintum dico quod Philosophus loquitur de potentia et actu eiusdem elicito, et ideo non est ad propositum, quia potentia generandi in divinis non est elicitiva generationis active, ut declaratum est supra. Et ad confirmationem distinguo de emanationibus Filii et Spiritus Sancti, quia possunt accipi active et passive.

Si primo modo, non procedit ratio, quia fundatur in falso, quia generare et spirare non sunt actus elicitum, et ideo non requiruntur dicta principia differentia necnon differentia.

Si secundo modo, potest aliquo modo concedi quod emanationes specie differentes habent principia specie differentia, scilicet productiones activa non quod sint principia sicut potentia producendi, sed sicut actione, et talis distinctio in principiis sufficit ad distinctionem in principiatis. Multi tamen negarent maiorem absolute, quia non videtur quod tanta distinctio in principiis sicut in principiatis. De hoc tamen alias.

Ad sextam ratio procedit ex falso fundamento, quia supponit quod tam respectu actuum notionalium quam essentialiter requiratur potentia productiva, quod non est verum, cum nec isti, nec illi sint actus eliciti. Falsum est igitur quod assumitur in minori, scilicet quod essentia sit principium actuum essentialium si loquitur de principio productivo seu elicitivo, sicut loquimur in proposito.

Ad septimum potest uno #V 90-v #V b modo dici quod maior est vera de medio per participationem, ut patet per Philosophum IV Metaphysice, non autem de medio productivo, quia sic actio mediat inter producens et productum, et tamen non oportet quod sit eiusdem generis cum extremis. In proposito autem non est medium primo modo, sed secundo. Potest etiam dici quod potentia productiva non mediat inter producens et productum et precise in divinis, scilicet actus, et de tali conceditur quod sit relatio et eiusdem generis cum extremis.

Ad octavum, nego maiorem, scilicet quod omnis ratio constitutiva suppositi potest esse supposito ratio vel potentia producendi, quia sorteitas vel conditio individualis Socratis est constitutiva ipsius in esse suppositi et individuo, et tamen non est, nec esse potest eidem ratio vel potentia generandi Platonem, ut patuit; non est igitur bona consequentia. Paternitas vel ratio potest esse constitutiva suppositi, igitur potest esse ratio vel potentia producendi, quia multi repugnat secundum quibus non repugnat primum, igitur etc. Maior igitur non est vera.

Ad nonum dico quod posse generare, secundum Magistrum in littera, potest accipi uno modo pro potentia generandi, alio modo pro actu generandi et quod ista sit distinctio Magistri. Patet, quia dicit quod eadem est potentia per quam Pater potest generare et Filius generari et arguit contra se, quia aliud est posse gignere et aliud est posse gigni.

Ad quod respondet distinctio quod, si intelligitur quod alia sit potentia per quam Pater potest generare et alia per quam Filius potest generari, falsus est intellectus, sed, si intelligitur quod Pater potest habere proprietatem vel notionem, verus est intellectus. Ideo posse generare, secundum eum, potest accipi uno modo pro potentia generandi, alio modo pro actu generandi sive proprietate vel notione, quod idem est.

His premissis dico quod posse generare intellectum sive acceptum pro potentia est vere aliquid, immo summum aliquid, sed acceptum pro actu vel notione non est aliquid, sed ad aliquid, et sic loquitur Magister.

Ad decimum dico quod Pater et Filius equivoce dicuntur principium creaturarum et Spiritus Sanctus non quia sit ibi aliquid principium quo ut potentia, sed quia est verius aliquid principium quo ut actio, quia Pater generatione est principium Filii et Pater et Filius spiratione sunt principium Spiritus Sancti. Tres autem persone nec generatione, nec spiratione, sed creatione sunt principium creaturarum.

Durandus ubi supra

Contra secundam conclusionem arguit quidam doctor primo sic: principium quo producens producit necesse est realiter distingui a termino quo productum ipsam productionem terminat etiam secundum suppositum quando terminus productionis suppositum constituit. Principium autem communicandi non oportet realiter distingui ab eo quod communicatur vel quo communicatio terminatur, sed in generatione Filii relatio filiationis est illud quo productio terminatur et est constitutiva suppositi. Essentia autem est illud quod communicatur et quo communicatio terminatur, ergo oportet quod principium producendi sit realiter distinctum a filiatione etiam secundum suppositum. Principium autem communicandi non oportet distingui ab essentia communicata, sed essentia secundum rationem realiter non distinguitur a filiatione, nec ab aliquo quod in divinis saltem secundum suppositum, igitur ipsa non est in generatione Filii principium productionis, licet possit esse principium communicationis. Maior patet, quia producens et productum necessario distinguuntur. Vel enim impossibilius quam quod aliquid producat se ipsum, ut dicit Augustinus I De Trinitate, sed producens formaliter est producens ratione principii quo producit et productum totaliter est productum ratione termini quo productio terminatur, quia his exclusis et posito quocumque alio excluditur totaliter ratio producentis et producti; ergo oportet quod producens et productum realiter distinguantur quantum ad productionis principium et termini, quod etiam patet ex alio, quia oportet quod terminus productionis quo producto terminatur sit non solum communicatus, sed productus. Si enim totum esset communicatum et nihil productum, nulla esset productio, sed, si terminus productionis posset esse realiter idem cum principio productionis, impossibile esset ipsum esse productum, quia preexisteret productioni, #V 91-r #V a igitur impossibile est quod terminus productionis et principium sit idem realiter, sed necessario distinguuntur. De principio autem communicandi secus est, quia non est de ratione rei communicate quod sit a communicate producta. Sic enim principium communicandi et res communicata necessario distingueretur, sed solum quod sit a pluribus habita ita quod unus habeat ipsam ab alio et, si quidem sit una numero que solum est communis communicate rei de qua nunc loquimur non potest haberi tota et perfecte a pluribus nisi propter suam illimitationem ita quod illimitatio rei communicate est ratio communicandi ipsam maxime si sit communicatio naturalis et non voluntate mota ex aliquo fine qualis est communicatio divine nature cuius sola infinitas est ratio quare ipsa ab uno habita ad aliud suppositum derivetur. Sic ergo patet maior. Minor vero similiter probatur quod enim in generatione Filii relatio filiationis sit illud quo productio terminatur. Patet sic illud quod in Filio est solum productum est illud quo productio Filii terminatur, sed in Filio nihil est productum nisi sola relatio filiationis et non essentia que a nullo est producta. Ex his autem duobus constituitur persona Filii, ergo sola relatio est terminus productionis. De essentia autem quod ipsa sit illud quod communicatur clarum est et hec fuit minor. Sequitur ergo conclusio, scilicet quod in generatione Filii essentia potest esse principium communicationis, sed non productionis, cum ipsa a nullo realiter distinguatur. Secundo patet idem sic: principium et terminus in generante et genito sibi invicem correspondent, sed in genito aliud est quo productio terminatur, scilicet relatio et aliud communicationis. scilicet essentia, ut statim probatum est, ergo proportionabiliter in generante aliud est principium generationis, scilicet relatio et aliud communicationis, scilicet essentia.

Item emanationes divine debent reduci in talia principia quibus positis statim ponatur status in emanationibus, sed posito quod relationes sint principia emanationis vel essentia cum relationibus statim ponitur rationabiliter quod non sint nisi due emanationes in divinis. Non sic autem si sola essentia ponitur principium; ergo etc. Maior patet, quia cum non sint nec possint esse plures emanationes in divinis quam due, rationabile est quod talia sint principia emanationis ex quibus possit sufficienter vel saltem probabiliter reddi status emanationum. Minor probtur, quia, si essentia et relationes vel essentia cum relationibus sint principia emanationum, tunc rationabiliter potest dici quod sunt tantum due emanationes active secundum duas relationes, scilicet paternitatem et spirationem activam. Si vero sola essentia ponatur principium hoc non potest dici, quia qua ratione ipsa una existens erit principium non unius tantum sed duarum eadem ratione vel plurium infinitarum.

Ad rationes Durandi

Ad primum istorum nego maiorem accipiendo principium quo producens producit pro potentia producendi, sicut accipit iste doctor. Et ad probationem concedo quod producens et productum necessario distinguuntur, sed ex hoc non sequitur quod potentia que producens producit distinguitur realiter a termino producto. Et ad primam probationem, quando dicitur quod producens totaliter est producens ratione principii quo producit distinguo de principio quo producendi, quia quoddam est principium quo sic potentia sicut ipsi calido principium quo est potentia calefaciendi, quoddam vero sicut actio sive activa productio, quia omne producens productione producit; et concedo quod producens totaliter est producens ratione principii quo producit sicut potentia et sicut actione sive activa productione, non tamen ratione principii quo producit sicut potentia precise. Hinc est quod Filius in divinis non potest generare, quia non habet generationem activam nec potest eam elicere, licet habeat potentiam generandi, sicut dicebatur questione precedenti. Maior ergo illius probationis non est vera simpliciter, sicut assumitur, et ideo ratio nulla. Dico igitur ad hoc quod producens et productum realiter distinguantur. Non oportet quod potentia productiva realiter distinguatur ab eo quod producitur, sicut non oportet quod natura producentis realiter distinguatur a natura producti. Sufficit enim quod productio activa que aliquo modo est principium productionis quo realiter distinguatur a termino producto et maxime ubi talis productio est constitutiva suppositi producentis, sicut est in proposito etiam per eum. #V 91-r #V b

Ad secundam vero quando dicitur quod oportet quod terminus productionis quo productio terminatur sit non solum communicatus, sed productus potest dupliciter responderi. Primo quidem potest dici quod ista maior secundum eum non est vera, quia per eum filiatio est terminus productionis quo productio terminatur et tamen proprie loquendo filiatio non producitur, sicut nec paternitas proprie producit. Ratio huius est, quia illud participium ‘productus producta productum’ in quocumque genere accipiatur semper dicit terminum productionis quod. Filiatio autem non est talis terminus, sed Filius. Secundo potest dici quicquid sit de veritate maioris quod minor est simpliciter falsa, quia ista simul stant quod potentia productiva sit idem realiter cum termino producto et quod tamen non sit producta sicut simul stant quod essentia divina sit idem realiter cum producente et producto et quod non sit producens nec producta, et quando dicitur quod, si terminus productionis esset idem realiter cum principio productionis, preexisteret productioni, ita posset argui quod terminus productionis non esset idem realiter cum essentia, quia constat quod principium sive potentia producendi non magis preexistit productioni quam essentia. Et talis modus arguendi patet quod modicum concludit in divinis.

Ad tertiam principale dico quod in divinis communicatio et productio sunt una simplex emanatio, sicut dicebatur deducendo conclusionem, et ideo quicquid est terminus communicationis est terminus productionis et econverso. Non est igitur verum quod terminus sit relatio et communicationis essentia, sicut iste doctor imaginatur, sed sicut essentia est terminus formalis communicationis ita et productionis, et sic filiatio est terminus productionis non quidem formalis, sed sicut productio passive accepta sic etiam et communicationis, et ideo in Patre correspondenter essentia est principium quo sic potentia, tam communicationis quam productionis, paternitas vero sicut actio.

Ad quartam dico quod ad hoc quod sit status in emanationibus sufficit quod sint relationes aliquo modo principia illarum emanationum, non quidem sicut potentia, sed sicut actiones. Et hoc est verum, ut patet ex dictis.

Gerardus de Senis Ordinis Heremitarum, distinctione 7, questione 1, articulo 2 et 3

Contra tertiam conclusionem ex fundamentis doctoris nostri quidam doctor de nostris arguit sic: potentia generandi in Deo non dicit purum respectum, nec purum absolutum, nec aliquid aggregatum ex ambobus. Relinquitur ergo quod dicat vel respectum cum modo absoluto vel absolutum cum modo respectivo. Sed non potest dici quod dicat respectum cum modo absoluto, quia tunc simpliciter et universaliter esset de predicamento relationis, igitur dicit absolutum cum modo relativo. Consequentia videtur sibi non et antecedens quoad primam et secundam partem patet etiam per me. Quantum vero ad secundam probatur, quia, si potentia generandi esset purum absolutum, cum tres persone divine sint similes et equales in omni absoluto, ut absolutum est, sequeretur quod essent similes et equales in potentia generandi, ut potentia generandi est, et ita quelibet persona divina generaret, quod est impossibile; igitur etc.

Ad istam rationem patet quid dicendum ex precedenti questione, quia non sequitur potentia generandi est in Filio, igitur Filius potest generare, ut dictum fuit ibidem. Et ideo non sequitur quod, si tres persone divine sint similes et equales in potentia generandi, quelibet earum generet vel possit generare.

Contra decimam conclusionem posset argui. Verum, quia rationes adducte contra tres primam sunt etiam contra quartam pertranseo.

Ad rationes principales

Ad primam concedo quod idem est potentia generandi Deo Patri quo est ei Filius. Non quidem tanquam actione seu productione, sed tanquam formali principio productivo, sed sub isto sensu nego minorem, quia, licet proprietate relativa sit ei Filius tanquam actione seu productione, non tamen tanquam formali principio productivo, sicut nunc loquitur; et ad istum sensum loquitur beatus Augustinus dicens quod “eo Pater quod est ei Filius, quia proprietate relativa est Pater, proprietate relativa est ei Filius modo predicto”. Auctoritate Damasceni concedo ad istum sensum credo fuisse locutum; ergo etc.