Nunc ad distinctionem personarum accedamus, quia Magister in ista nona distinctione principaliter agit de eterna generatione Filii a Patre et in decima de eterna processione Spiritus Sancti ab utroque et in ambobus de coeternitate trium personarum ad invicem.
Idcirco iuxta materiam istarum duarum distinctionum quero: utrum generatio Filii sit realiter prior processione Spiritus Sancti.
Et videtur primo quod sic, quia Filius est realiter prior Spiritu Sancto, igitur generatio Filii spiratione Spiritum Sanctum. Consequentia nota. Antecedens probatur, quia Pater est realiter prior Filio saltem origine, quia Filius est ab eo, igitur Filius est sic prior Spiritu Sancto cum sit ab utroque.
Contra spiratio Spiritus Sancti est eterna, igitur generatio Filii non est prior realiter ea. Antecedens est catholicum et consequentia videtur bona, quia eterno nihil est realiter prius.
In ista questione erunt quattuor articuli. Primo ponam aliquorum terminorum declarationes, secundo conclusiones. Ter-[97va]-tio movebo dubia. Quarto respondebo.
Quantum ad primum termini declarandi sunt tres: generatio, spiratio et prioritas. De primo, generatio est duplex, activa scilicet et passiva. Activa est in Patre. Passiva vero in Filio et utraque potest aliquo modo dici generatio Filii. De passiva patet cum sit constitutiva distinctiva ipsius etiam de activa, quia generatione activa Pater generat ipsum. De secundo spiratio sicut et generatio quedam est activa, quedam vero passiva. Prima est in Patre simul et Filio, secunda tantum in Spiritu Sancto. Potest tamen utraque aliquo modo dici spiratio Spiritus Sancti, sicut dictum est de generatione Filii. Et ex his patet quod inter generationem et spirationem est multiplex combinatio, quia potest comparari generatio activa ad spirationem activam et ad passivam et similiter generatio passiva potest comparari ad spirationem activam et ad passivam. Si generatio activa comparatur ad spirationem activam, hoc potest esse dupliciter, quia vel comparatur sibi prout est in Patre vel prout est in Filio. Et similiter, si comparetur generatio passiva ad spirationem activam, potest sibi comparari prout spiratio activa est in Patre vel prout est in Filio inter generationem, igitur et spirationem sunt sexti combinationes, et per consequens sextis modis potest intelligi questio.
Primo an generatio activa sit prior spiratione passiva.
Secundo an sit prior spiratione activa prout est in Filio.
Tertio an sit prior ipsa prout est in Patre.
Quarto an generatio passiva sit prior spiratione passiva.
Quinto an sit prior spiratione activa prout est in Filio.
Sexto an sit prior ipsa prout est in Patre.
Et hoc de primo et secundo termino. De tertio, sicut patet in Predicamentis et V Metaphysice, capitulo de priori et posteriori. Multi sunt modi prioritatis et posterioritatis, quia quedam est prioritas durationis quedam nature, quedam causalitatis, quedam communitatis, quedam perfectionis, quedam cognitionis, quedam secundum locum, quedam secundum ordinem prioritatis et posterioritatis aliorum inter se. Prioritas durationis que proprie est prioritas, ut dicitur in Predicamentis, vocatur ab Aristotele, ibidem et in V Metaphysice, prioritas secundum tempus que, ut patet per eum ibidem, aliter attenditur in preteritis et aliter in futuris, quia illa sunt priora in preteritis que sunt remotiora a presenti. Sed in futuris illa sunt priora que sunt propinquiora eidem. Prioritas secundum naturam diversimode describitur a diversis, sed, secundum Philosophum, illud est prius natura altero quod potest esse sine illo et non econverso, unde, V Metaphysice, sic inquit: “aliqua vero supplere sunt priora secundum naturam et substantiam quecumque contingunt esse sine aliis et illa non sine illis sicut substantia est prior accidente saltem separabili et unitas dualitate etc. Prioritas causalitatis que attenditur inter causam et causatum, quia sic omnis causa respectu sui causati est prior, ut dicitur ibidem, vocatur ab Aristotele prioritas nature. Differt tamen iste modus prioritatis a precedenti, quia in precedenti illud dicitur prius natura quod potest esse sine alio. Hic autem dicitur prius illud quod est causa alterius etiam si non posset esse sine illo propter quod dicit ubi supra, eorum enim qui convertuntur secundum essentie consequentiam, quia alterum alteri quomodolibet causa est digne prius natura dicitur et quod aliqua sint talia exemplificat de re et ratione vera. Ex his patet quod duo sunt modi prioritatis secundum naturam, sed, quia secundus speciale primus retinent nomen consequentie et sic sub nomine communi modus specialis diffinitur ab Aristotele cum dicitur quod prius natura est illud quod potest esse sine alio et non econverso. Prioritas communitatis attenditur inter illa que non convertuntur secundum subsistendi consequentiam. Hic tamen est advertendum quod hoc contingit fieri dupliciter. Uno modo, quandocumque ad affirmationem alicuius predicati de aliquo subiecto. Sequitur affirmatio alterius predicati universaliter et generaliter, sed non econverso. Et isto modo omne superius est prius suo inferiori, quia bene sequitur demonstrato quocumque homine. Hoc est homo, ergo hoc est anima, sed tamen non sequi-[97vb]-tur universaliter econverso. Alio modo, quando ad aliquid respectu alicuius predicati sequitur aliquid respectu alicuius predicati et maxime respectu huius predicati quod est esse, sed non econverso. Et isto modo substantia est prior accidente, quia bene sequitur est accidens, ergo est substantia et non econverso saltem de accidente separabili et loquendo naturaliter sicut etiam pars est prior suo toto, quia sequitur est totum, ergo est pars et non econverso, cum pars possit esse sine toto.
His premissis patet quod iste secundus modus non differt a secundo principali, quia quod sic est prius altero est prius natura, quia potest esse sine illo et non econverso et talis prioritas non est prioritas communitatis, ut patet. Sed primus modus distinguitur ab omnibus precedentibus, quia tam prioritas durationis quam prioritas nature et causalitatis est prioritas inter res. Hec autem prioritas non est inter res, ut res distinguitur a signis et conceptibus et entibus rationis, quia sic sola universalia sunt superiora suis inferioribus sunt priora. Hec autem non sunt res extra, sed tantum voces vel conceptus vel essentia rationis, ut suppono ad presens. Talis ergo prioritas eorum que non convertuntur etc. est prioritas communitatis, quia omne illud a quo non convertitur consequentia est communius altero. Prioritas perfectionis satis est nota, quia sic omne perfectius respectu imperfectioris est prius, sive sit perfectius ex natura rei, sicut substantia est perfectior accidente, sive ex ordinatione humana, sicut rex est perfectior communitate. Prioritas cognitionis distinguitur a Philosopho V Metaphysice sicut et cognitio, quia aliter in cognitione sensitiva, aliter in intellectiva. Nam secundum cognitionem intellectivam universalia sunt priora singularibus. Secundum autem sensitivam singularia sunt priora universalibus, unde sic inquit Philosophus. Alio vero modo quod ex cognitione est prius, horum autem aliter et quedam secundum rationem et quedam secundum sensum. Nam secundum rationem universalia sunt priora, secundum autem sensum singularia. Prioritas secundum locum attenditur per operationem ad aliquem locum, quia id dicitur prius secundum locum, quod est propinquius alicui determinato loco, quod contingit fieri dupliciter. Uno modo, si sit propinquius illi loco naturaliter et hoc sive ille locus sit locus medius sicut centrum, et sic dicimus quod aqua est prior aere, sive ille locus sit ultimum sicut circumferentia, et sic dicimus quod ignis est prior aere. Alio modo, si sit ei propinquius casualiter sicut patet de lapidibus positis in acervo, quorum nullus est alio prior, unde Philosophus ubi supra. Hoc quidem supple dicitur prius secundum locum in existendo propinquius aut natura alicui loco determinato ut medio aut ultimo aut sicut evenit, id est casualiter. Prioritas secundum ordinem aliorum inter se spiritualiter attenditur inter passiones diversorum subiectorum, quorum unum est prius altero, sicut passio subiecti prioris est prior passione posterioris sicut rectitudo dicitur prior lineitate, quia linea est prior superficie, unde Philosophus ubi supra: “amplius priora dicuntur priorum passiones, ut rectitudo lineitate. Hec enim linee secundum se passio est illa vero superficiei.” Sed preter istos modos tactos ab Aristotele ponitur a quibusdam alius modus prioritatis, videlicet secundum originem. Imaginantur enim aliqui quod sicut sunt instantia temporum, ita sunt signa vel instantia nature et ordinis et dicunt quod in uno instanti temporis sunt plura signa nature et in uno signo nature plura signa originis; et ideo videatur eis quod, sicut prioritas nature stat cum simultate temporum sive durationis, sicut patet de subiecto et propria passione eo quod in uno instanti temporis sunt plura signa nature, ut dicunt, sic prioris originis stat cum simultate nature eo quod in uno signo nature stant et sunt plura signa originis secundum eos. Hos igitur modos prioritatis ad propositum applicando [98ra] patet quod in divinis inter generationem et spirationem non est prioritas durationis, cum omnis productio in divinis adintra sit eterna, nec est prioritas nature eodem modo quo de ipsa loquitur Aristoteles, quia cum quelibet divina productio sit sume necesse esse. Non minus repugnat uni earum esse sine altera quam econtra, nec est prioritas causalitatis, quia nulla istarum productionum est causa alterius, ut sic, nec est per se prioritas originis que prioritati causalitatis videtur assimilari, quia una eorum non originatur ab altera, nec econtra, nec est prioritas communitatis, quia talis non est inter res, ut res distinguitur a signis et conceptibus et entibus raitonis. Huiusmodi autem productiones sunt vere res isto modo, nec est prioritas perfectionis, quia in divinis ad intra nil maius aut minus, secundum Athanasium in Symbolo. Nec est prioritas secundum locum, quia nihil est ibi in loco proprie loquendo, igitur inter generationem et spirationem. Si est aliqua prioritas, vel est prioritas cognitionis, vel est prioritas secundum ordinem aliquorum inter se. Prima non est ad propositum, quia talis non est prioritas realis sed rationis tantum, quia tantum in esse cognito.Tota igitur difficultas est videre an generatio et spiratio sint proprietates aliquorum habentium ordinem inter se prioritatis et posterioritatis ac per hoc generatio sit prior spiratione vel econverso, et questio apud doctores redditur dubitabilis, quia quibusdam videtur quod inter personas divinas quarum he sunt proprietates vere et realiter sit ordo prioritatis et posterioritatis, quia Pater, ut dicunt, vere et realiter est prior origine ipso Filio et Filius Spiritu Sancto. Quibusdam autem quod non et sic ex declarationibus terminorum patet intellectus questionis et hoc de primo.
Quantum ad secundum articulum pono quattuor conclusiones.
Distinguo tamen primo de prioritate originis, quia quedam est tantum a quo, quedam autem in quo. Primo modo nulli catholico est dubium quin vere et realiter Pater sit prior origine Filio, quia hoc non est aliud quam dicere Pater producit Filium vel quod Filius producitur a Patre. Sic beatus Augustinus, in libello De triplici habitaculo, loquitur cum dicit quod “in patria videbimus quod Pater est origine prior Filio, quia ibi clare videbimus quomodo Filius est a Patre et Spiritus Sanctus ab utroque”. Sed sic de prioritate originis non loquitur Scotus et eius sequaces, quod patet.
Primo, quia ipsi probant quod Pater est origine prior Filio, quia Pater producit Filium, igitur, si nihil aliud est dicere Pater est origine prior Filio quam Pater producit Filium, probant Patrem producere Filium, quia Pater producit Filium, quod non est verisimile, cum sit petitio principii.
Secundo, quia, si per prioritatem originis precise intelligunt hoc esse ab hoc, cum omnis catholicus confiteatur Filium esse a Patre et Spiritus Sanctus ab utroque eorum disputatio non est de rebus, sed de nominibus tantum, quia disputare an ex hoc precise quod Filius est a Patre, Pater debeat esse origine prior, vel non. Modo predicto est disputare de nominibus, non de rebus. Disputare autem de nominibus ubi constat de rebus inutile est et vanum, ut patet per beatum Augustinum De Trinitate, capitulo.
Tertio, quia dicentes quod Pater sit prior origine ipso Filio credunt contradicere communi doctrine que negat omnem prioritatem in personis divinis, ut patet in eorum Scriptura. Constat autem quod communis Scriptura non negat Filium esse a Patre vel Patrem producere Filium, igitur per prioritatem originis non intelligunt precise prioritatem a quo, quia sic non contradicerent, immo concederent cum communi doctrina.
Quarto, quia in vanum replerent tot cartas de isto nisi intenderent probare quod omnes concedunt. Patet igitur quod isti doctores non loquuntur precise de prioritate a quo, nec sic apud catholicos est dubium quin Pater sit prior Fi-[98rb]-lio et Pater et Filius priores Spiritu Sancto. Sed, si loquamur de prioritate in quo, questio vertitur in dubium, quia videtur predictis doctoribus quod sic etiam Pater sit prior Filio et Pater et Filius Spiritu Sancto. Et quod ista sit eorum intentio patet.
Primo, quia, ut dicunt, in eodem instanti vel signo nature sunt tria instantia vel signa originis et iste est processus secundum eos, quia in primo quarti vel signo originis sunt omnia essentialia puta essentia, sapientia, intellectus, voluntas et similia. In secundo, Pater generat Filium et in tertio spirant Spiritum Sanctum et totus iste ordo originis completur in eodem quarti vel signo nature, igitur non tantum loquuntur de prioritate originis a quo, sed in quo.
Secundo, quia dicunt quod Pater in isto priori antequam generet Filium est perfecte beatus et non in essentia communicata tribus, quia nondum est communicata, sed in essentia absoluta vel ut est in una persona tantum, igitur expresse ponunt prioritatem in quo.
Tertio, quia dicunt quod Pater prius origine producit Spiritum Sanctum quam Filius. Hoc autem non potest exponi de prioritate a quo cum sic originetur ab utroque, igitur de prioritate in quo.
Quarto, quia dicunt quod Pater prius origine generat Filium quam producat Spiritum Sanctum, quod etiam non potest exponi de prioritate a quo, sed in quo. Et ideo dicunt quod in secundo signo originis Pater generat Filium et in tertio producit Spiritum Sanctum etc.
Sic igitur accipiendo prioritatem originis est prima conclusio quod Pater non realiter origine est prior Filio. Probatur primo sic: ei quod est summe necesse esse pro quocumque signo repugnet non esse, igitur et posterius esse, sed Filius et quelibet persona divina est summe necesse esse, igitur Filio et cuicumque persone divine pro quocumque signo, tam originis quam nature, repugnat non esse, ergo et posterius esse. Maior patet, quia illud cui pro quocumque signo repugnat non esse est magis necesse esse quam illud cui pro quocumque signo repugnat non esse est magis necesse esse quam illud cui pro aliquo signo non repugnat non esse, ergo illud cui pro aliquo signo non repugnat non esse non est summe necesse esse. Minor autem est catholica, quia quelibet persona divina est vere Deus et quod non est summe necesse esse non est Deus.
Et confirmatur, quia vel pro illo signo originis in quo Pater ponitur precedere Filium Filius habet esse, vel non habet esse. Si sic, igitur pro illo signo Filius est simul cum Patre, igitur pro illo signo Pater non est prior Filio, et sic contradictio. Si non, et in secundo signo habet esse, ergo transit de non esse ad esse, et per consequens non est summe necesse esse.
Franciscus de Marchia, distinctione 12, questione 2, articulo 2
Hic dicitur quod non oportet summe necesse esse habere esse pro omni signo sicut si Deus causaret intelligentias ipse non haberet esse pro signo originis intelligentiarum que essent ab eodem, et ita nec ponitur Pater in signo Filii, nec econverso, quia Filius non est a se quod est primum signum, nec Pater ab alio, quod est secundum.
Contra Franciscum
Sed hec evasio est nulla, quia mutat prioritatem in quo in prioritatem a quo, quia, secundum istam expositionem, Filium non esse in primo signo originis est ipsum non esse a se et esse in secundo est ipsum esse ab alio. Prioritas autem sic sumpta est prioritas a quo non in quo, prout nunc loquimur.
Preterea, peto qualiter intelligitur quod Pater in illo priori antequam generet Filium est perfecte beatus in essentia nondum communicata tribus, ut dicunt, quia vel pro illo signo primo originis intelligitur esse a se, vel aliquid aliud. Si aliquid aliud, igitur esse a se non est primum signum, ut nunc dicitur. Si precise esse a se, cum Pater semper sit a se et nunquam ab alio, Pater semper est beatus in essentia nondum communicata tribus, quod non solum est falsum, sed erroneum.
Preterea, quod non est in secundo signo originis non generat in secundo signo originis, quia generare presupponit esse, igitur generare in secundo signo presupponit esse in secundo signo, sed Pater secundum istam expositionem non est in secundo signo [98va] originis, quia secundum signum est esse ab alio, ut dicunt. Pater autem nunquam est ab alio, igitur non generat in secundo signo originis, quod est contra eos. Et confirmatur, quia, si Pater non generat in secundo signo originis, quia non est in secundo, pari ratione nec in tertio, igitur vel generat in primo, vel in nullo. Non in nullo, igitur in primo, igitur in illo non est prior Filio, et sic intentum.
Preterea, sic dicendo sunt nobiscum quia omnes catholici concedunt quod Pater est a se et non ab alio; iuxta expositionem istam, est primum signum et quod Filius est a Patre, quod est secundum et quod Spiritus Sanctus est ab utroque, quod est tertium, igitur non disputamus nisi de nominibus.
Dimissa igitur ista expositione, quia contradicit dictis eorum et concedit quod in divinis non sit prioritas in quo, sed tantum a quo, quod intendimus. Probo conclusionem sic: vel Pater pro illo signo in quo ponitur prior Filio est vere et realiter Pater, vel non. Si sic, igitur pro illo signo vere et realiter est ei Filius, quia Pater non ideo est Pater, quia est ingenitus, sed quia est genitor et est ei Filius. Sic docet beatus Augustinus V De Trinitate, capitulo 11 et 13, de parvis, igitur pro illo signo Pater non est prior Filio, quia pro nullo signo in quo vere et realiter est Filius Pater est prior Filio. Si non, vel pro illo signo Pater est vere et realiter persona, vel non. Si sic, igitur pro aliquo signo est aliqua persona in divinis que non est vere et realiter Pater, nec Filius, nec Spiritus Sanctus quod non consonat catholice veritati. Si non, igitur pro aliquo signo nulla persona erit in divinis, quod nullus sane mentis diceret.
Et confirmatur, quia vel in illo signo vel originis Pater generat Filium, vel non. Si sic, igitur pro illo signo vere et realiter est Filius, quia pro omni signo quo Pater in divinis generat Filium vere et realiter est Filius, igitur pro illo signo Pater non est prior Filio. Si non, cum in secundo signo originis vere generet generationis accessione mutatus est. Consimile deductionem facit Ambrosius Contra hereticum dicens: “dic mihi heretice fuitne quando omnipotens Deus Pater non erat et Deus erat, nam si Pater esse ceperit Deus, ergo primo erat et postea Pater factus est quomodo ergo immutabilis Deus est. Si enim ante Deus postea Pater fuit utique generationis accessione mutatus est, sed avertat Deus hanc amentiam”. Hec ille et ponitur in littera, distinctione 9.
Tertio ad principale sic: pro quocumque signo est virtus et sapientia Dei, pro eodem est Filius Dei, quia, secundum Apostolum, Filius est virtus et sapientia Dei, sed pro quocumque signo originis Deus Pater est, pro eodem est virtus et sapientia Dei, aliter pro aliquo signo Deus esset sine virtute et sapientia, quod nefas est dicere, igitur pro quocumque signo originis in quo Deus Pater est et Deus Filius est, igitur pro nullo signo originis Pater est prior Filio.
Consimilem deductionem facit beatus Augustinus contra hereticum VI De Trinitate, capitulo dicente: “si Dei Filius virtus et sapientia Dei est, nec unquam fuit Deus sine virtute et sapientia, coeternus est ergo Deo Patri Filius. Dicit autem Apostolus: Christum esse Dei virtutem et Dei sapientiam, aut igitur non fuit quando non fuit Filius, aut aliquando Deus non habuit virtutem et sapientiam, quod dementis est dicere. Constat quod semper habuit sapientiam, semper igitur habuit Filium.” Hec Augustinus et allegat eum Magister ubi supra.
Quarto sic: vel illud primum signum originis in quo Pater precedit Filium est aliquid, vel nihil. Si nihil, igitur in nullo Pater esse prior Filio. Si aliquid, vel reale, vel rationis tantum. Si rationis tantum, igitur Pater non est realiter origine prior Filio, quod intendimus. Si reale, vel creatum, vel increatum. Si creatum, igitur circumscripta omni creatura Pater non est realiter origine prior Filio, igitur ab eterno non est origine prior eo, et per consequens nec in tempore. Si increatum, cum omne increatum sit absolutum, vel relatio, vel tale signum erit absolutum, vel relatio. Si absolutum, cum in quolibet absoluto in quo est Pater sit Filius, quia quodlibet abso-[98vb]-lutum quod est Pater erit Filius in illo primo signo originis est Filius, et per consequens Pater in illo non erit realiter prior ipso. Et ulterius, cum inter Patrem et Filium in omni absoluto sit summa identitas, in nullo absoluto Pater est prior Filio. Si relatio, vel spiratio activa vel passiva, vel filiatio vel paternitas. Non spiratio activa, nec passiva, etiam per adversarios, nec filiatio per eandem rationem, quia Filius non est posterior filiatione. Non paternitate, quia dicere Pater in primo signo originis est realiter prior Filio est dicere Pater paternitate est realiter prior Filio. Hoc autem est falsum, quia qui sunt simul natura et naturali intelligentia non est unum realiter prius alio, sed paternitas et filiatio, cum sint correlativa, sunt simul natura et naturali intelligentia, ut patet per Philosophum in Predicamentis, ergo paternitas non est realiter prior filiatione, ergo nec Pater paternitate realiter prior Filio. Pro ista conclusione est Magister in littera et communiter omnes doctores sancti.
Secunda conclusio est quod Pater non prius generat Filium quam spirat Spiritum Sanctum.
Probatur primo sic: si Filius non est prior Spiritu Sancto, igitur Pater non prius generat Filium quam spiret Spiritum Sanctum. Consequentia est nota. Antecedens patet ex conclusione precedenti, quia non minus concludunt rationes de Filio et Spiritu Sancto quam de Patre et Filio.
Secundo sic: Pater non est prior Spiritu Sancto, igitur non prius generat Filium quam Spiritum Sanctum. Antecedens patet ut prius. Consequentia est bona, quia, si prius generaret Filium quam spiraret Spiritum Sanctum, Filius esset prior Spiritu Sancto, et per consequens prior Patre si Pater non sit prior Spiritu Sancto.
Tertio sic: generatio activa non est prior spiratione activa in persona Patris, igitur Pater non prius generat quam spiret. Consequentia est nota. Antecedens patet discurrendo per omnes modos prioritatis superius positos. Et confirmatur, quia inter ceteros modos prioritatis vel esset prior origine, vel natura. Non origine, quia ubi non est hoc ab hoc, ibi non est ordo originis, igitur nec prioritas originis cum ibi non sit origo, sed inter illa que sunt formaliter in Patre non est hoc ab hoc cum omnia sint ingenita; ergo etc. Item prioritas originis non attenditur nisi inter originans et originatum, sed nihil quod sit realiter Pater est originatum, quia vel originaretur a persona Patris, vel ab alia. Non a persona Patris quia “nihil producit se ipsum”, I De Trinitate, nec ab alia, quia alie producerentur a Patre. Non autem econverso, ergo nec natura, quia duo sunt modi prioritatis secundum naturam, ut patet ex dictis quorum nullus habet locum in proposito. Non quidem primus, quia non minus repugnat spirationi active esse sine generatione activa quam econtra. Nec secundus, quia ubi non est prioritas originis, nec causalitatis, sed inter ista non est prima, ut patet, igitur nec secunda. Item prioritas nature arguit distinctionem in natura. Talis autem distinctio non est possibilis in divinis presertim in illis que sunt infra eandem personam.
Quarto sic: si Pater prius generaret Filium etc, aut illa prioritas esset a quo, vel in quo. Non a quo, cum uterque vere et realiter sit ab eo, nec in quo, quia talis prioritas non est possibilis in divinis, ut patet ex precedenti conclusione.
Tertia conclusio est quod Pater non prius spirat Spiritum Sanctum quam Filius.
Probatur primo sic: Pater pro aliquo signo originis vel vere vel qualitercumque vocetur prius spirat Spiritum Sanctum quam Filius, igitur Spiritus Sanctus pro aliquo signo simul esset et non esset. Consequens est falsum et implicat contradictionem, igitur et antecedens. Consequentia probatur, quia in quocumque signo Pater spirat Spiritum Sanctum, Spiritus Sanctus est pro quocumque signo Filius non spirat Spiritum Sanctum non est Spiritus Sanctus, igitur, si Pater pro aliquo signo prius spirat Spiritum Sanctum quam Filius pro aliquo signo simul erit et non erit. Minor patet et maior probatur quoad utranque partem. Primo quoad primam, quia pro quocumque signo Spiritus Sanctus spiratur a Patre Spiritus Sanctus est. Hoc patet, quia pro quocumque signo est spiratio passiva Spiritus Sanctus est, sed pro quocumque signo Spiritus Sanctus spiratur a quocumque spiretur est spiratio passiva, sed pro quocumque signo Pater spirat Spiritum Sanctum, spiratur a Patre, igitur pro quocumque signo Pater spirat, Spiritus Sanctus ipse est.
Quantum ad secundam partem probatur: nam [99ra] si pro aliquo signo Spiritus Sanctus est pro quo Filius non spirat ipsum, pro illo Spiritu Sancto est totaliter ab uno non a duobus, quod non est catholice dictum. Et confirmatur, quia, si Spiritus Sanctus est in aliquo signo in quo non spiratur a Filio, frustra Filius spiraret ipsum in aliquo signo cum totaliter preexistat.
Secundo ad principale sic: vel pro illo signo in quo Pater prius spiraret Spiritum Sanctum quam filius Filius vere et realiter spirat Spiritum Sanctum, vel non. Si sic, contradictio evidens. Si non, cum in alio signo vere et realiter spiraret ipsum spirationis accesione mutatus est, sicut de generatione superius dicebatur.
Tertio sic: secundum beatum Augustinum I De Trinitate, nihil est prius se ipso, igitur inter illa que sunt unum secundum quod sunt unum non est ordo prioris et posterioris, sed Pater et Filius inspirando Spiritu Sancto sunt unum principium non plura principia; igitur etc.
Franciscus de Marchia distinctione 12, 1, questione 3, articulo 2
Hic dicitur quod in principio productivo secundum quod sunt unum principium Spiritus Sancti nullus est ordo, sed inter supposita producentia et ea que sunt in eis ut determinativa ad ipsa, sic non sunt unum.
Contra Franciscum
Sed ista solutio confirmat propositum, quia, si inter Patrem et Filium in principio productivo et secundum quod sunt principium Spiritus Sancti non est ordo prioris et posterioris, igitur Pater non prius principiat Spiritum Sanctum quam Filius. Hec patet, quia oppositum consequentis infert oppositum antecedentis, igitur non prius spirat etc, quia spirare est principiare.
Quarto sic: Spiritus Sanctus non prius spiratus a Patre est quam a Filio, igitur Pater non prius spirat Spiritum Sanctum quam Filium. Consequentia est nota. Antecedens probatur, quia terminus sufficienter positus in esse spirato ab aliquo spirante non potest amplius ab aliquo poni in tali esse. Hec patet, quia tunc idem his sufficienter reciperet idem esse, sed, si Spiritus Sanctus igitur sit prius spiratus a Patre quam a Filio, in isto priori sufficienter et perfecte ponitur in esse spirato a Patre, et per consequens Spiritus Sanctus igitur non poterit amplius a Filio poni in tali esse nunquam erit spiratus a Filio, quod est erroneum. Et confirmatur, quia impossibile est aliquod spiratum spirari ab aliquo spirante quo non spirante nihil minus esset, sed, si Spiritus Sanctus sit prius spiratus a Patre quam a Filio non spirante Filio, per impossibile est aliquid spiratum spirari ab alio spirante quo non spirante nihil minus erit. Sed, si Spiritus Sanctus prius spiratus a Patre quam a Filio non spirante per impossibile nihil minus esset Spiritus Sanctus, quia semper esset a Patre sufficienter spiratus, igitur, si Spiritus Sanctus prius spiratus a Patre quam a Filio, impossibile est ipsum spirari a Filio, quod non est catholice dictum.
Quarta conclusio est quod generatio Filii non est realiter prior spiratione Spiritus Sancti. Hoc sequitur ad precedentes, quia inter personas divinas non est realis ordo prioritatis et posterioritatis, ut patet ex prima conclusione, igitur nec inter personales proprietates cuiusmodi sunt generatio et spiratio. Consequentia patet, quia inter proprietates huiusmodi non potest assignari aliqua proprietas nisi sit ordo prioritatis inter personas quarum sunt proprietates, ut patet ex articulo precendenti. Et confirmatur, quia vel generatio activa Patris esset prior spiratione eiusdem, cuius oppositum patet ex secunda conclusione, vel esset prior spiratione activa Filii. Et hoc non, quia spiratio activa Patris non est prior spiratione activa Filii, ut patet ex tertia conclusione et generatio activa Patris non est prior spiratione activa eiusdem, ut patet ex secunda, igitur non est prior spiratione activa Filii vel esset prior spiratione passiva Spiritus Sancti. Et hoc non, quia tunc Pater esset prior Spiritu Sancto, cuius oppositum est ostensum. Et ulterius spiratio activa Patris non est prior prioritate in quo spiratione passiva Spiritus Sancti et generatio activa Patris non est prior spiratione Spiritu Sancto activa in ipso vel generatio passiva Filii et spiratione activa Patris et hoc non, quia esset prior spiratione activa eiusdem, igitur nec generatio passiva Filii erit prior spiratione activa Patris vel generatio passiva Filii erit prior spiratione acti-[99rb]-va sui. Et hoc non, quia non est prior spiratione activa sui, nec est prior spiratione activa Patris ex tertia conclusione vel generatio passiva Filii erit prior spiratione passiva Spiritus Sancti. Et hoc non, tum quia filius esset prior Spiritu Sancto, cuius oppositum patet ex dictis, tum quia spiratio activa Filii esset prior spiratione passiva Spiritus Sancti prioritate aliqua in quo et generatio passiva Filii est prior spiratione activa sui.
Ad idem potest adduci prima ratio adducta superius pro prima conclusione, quia spiratio activa est summe necesse esse.
Iste conclusiones simul confirmantur. Primo, auctoritate Athanasii dicens in Symbolo quod “in hac trinitate nihil prius aut posterius, non maius aut minus”. Secundo, auctoritate beati Augustini Contra Maximinum, libro III, capitulo 16, ubi dicit expresse quod “in divinis est ordo non quo unum sit prius alio, sed quo unum est ab alio”; igitur etc.
Quantum ad tertium et quartum articulos simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia.
Et primo contra primam conclusionem quidam doctor arguit Scotus.
Primo sic: ubicumque est verus et realis ordo, ibi vere et realiter est prius et posterius, sed inter Patrem et Filium in divinis est verus et realis ordo secundum omnes, igitur inter eos vere et realiter erit prius et posterius, sed nullus diceret quod Filius est prior Patre, ergo Pater est prior Filio vere et realiter. Maior probatur, quia semper ordo accipitur per comparationem ad aliquod primum vel principium, ergo per comparationem ad aliquod prius, quia ubi non est ratio prioris et posterioris, sed omnia sunt penitus simul, ibi non est aliquid, quod possit habere rationem primi vel principii.
Istam rationem quidam doctor confirmat sic.
Franciscus de Marchia distinctione 12, 1, questione 1, articulo 2
Sic se habet simultas durationis ad ordinem durationis et similitas originis ad ordinem originis. Sed simultas omnimoda durationis excludit ordinem durationis, quia inter ea que sunt simpliciter simul duratione non est aliquis ordo durationis. Et similiter, omnimoda originis omnem ordinem originis, cum igitur inter personas divinas sit vere ordo originis erit ibi ordo prioris secundum originem.
Preterea, ad principale secundo sic: ubi est dare primum et secundum, ibi est dare prius et posterius, sed sic est in proposito, igitur. Maior patet, quia, sicut secundum sequitur ad primum, ita posterius sequitur ad prius et, sicut primum dicitur relative ad secundum, sic prius ad posterius. Minor autem est nota, quia, sicut Pater est persona prima in divinis, ita Filius secunda; ergo etc.
Istam rationem confirmat idem doctor sic: ubicumque ponitur ratio subiecti, debet poni ratio passionis, sed prioritas in communi est passio primitatis in communi. Patet, quia, cum prioritas sit quedam passio, non videtur posse reduci in aliud subiectum quam in primitatem, unde Philosophus V Metaphysice dicit quod “prius est quod est primo propinquius”, igitur ubicumque ponitur ratio primitatis, ibi ponitur ratio prioritatis. Principium idem est quod primum I Posteriorum, ergo in divinis debet poni aliquis modus prioritatis secundum modum huius primitatis. Sed in Deo ponitur ratio primitatis, quia ibi ponitur ratio principii et primum idem est quod principium I Posteriorum, ergo in divinis debet poni aliquis modus prioritatis correspondens illi modo primitatis.
Tertio ad principale sic: ubi vere et realiter est originans et originatum, ibi vere et realiter est prius et posterius secundum originem, sed in divinis Pater est vere et realiter originans Filius originatum, igitur Pater vere et realiter est prior origine ipso Filio et Filius posterior Patre. Minor conceditur. Maior probatur, quia, sicut in his que distinguuntur secundum naturam originans est prius originato naturaliter, ita in his que sola origine distinguuntur originans est prius originato originaliter.
Preterea, si aliqua causa obstaret ne Pater in divinis esset realiter prior Filio, hoc esset simultas relativorum eo quod relativa sunt simul non solum natura, sed naturali intelligentia, secundum Philosophum, [99va] sed illa non obstant, ergo nulla. Maior patet, quia hec potissima causa est que assignatur ab adversarios. Minor probatur, quia prius et posterius sunt relativa et tamen hec non obstante prius est prius suo posteriori, etc.
Item causa et effectus sunt relativa et tamen causa est prior effectu, cum dependeat a causa, non autem econverso. Ista conclusio confirmatur auctoritate beati Augustini superius allegata in libello De triplici habitaculo, ubi dicit expresse quod “in patria videbimus quod Pater est prior origine Filio”, ideo etc.
Responsio ad rationes Scoti
Ad primum istorum potest dici dupliciter.
Primo, concedo quod ubicumque est ordo, ibi est prius et posterius correspondens, quia ubi est ordo durationis, ibi est prioritas durationis; ubi est ordo nature, ibi est prioritas nature et ubi est ordo originis in quo, ibi est prioritas in quo et ubi est ordo originis a quo, non in quo, ibi est prioritas a quo, non in quo; et ideo concedo quod, sicut inter Patrem et Filium est ordo, ita prioritas, sed inter Patrem et Filium in divinis non est ordo in quo, sed tantum a quo, ideo inter ipsos non est prioritas in quo, sed a quo; et ad istum intellectum loquitur beatus Augustinus in libello De triplici habitaculo dicens quod “in patria videbimus quod Pater est origine prior Filio”. Per hoc patet quid dicendum ad confirmationem, quia conceditur: sicut in divinis est ordo originis non quidem in quo, sed a quo, sic est prioritas originis.
Potest etiam dici secundo interimendo maiorem cuius gratia est advertendum, quia, licet in creaturis ubicumque est ordo, ibi sit prius et posterius, non tamen eadem ratione ubi est ordo, est prioritas, quia ordo est ibi ratione distinctionis suppositorum. Prioritas autem ratione diversitatis in natura vel esse. Ratio huius est, quia cum ordo inter gignens et genitum attendatur ex eo quod unum gignitur ab alio et gignere gigni non competat nisi suppositis, ut patet per Damascenum libro III, capitulo 24: “ex sola distinctione suppositorum potest sumi ordo gignentis et geniti”. Prius autem et posterius proprie ad durationem pertinet, quia sola prioritas durationis est proprie prioritas, ut dicitur in post Predicamentis, et ex ipsa ratio prioris et posterioris ad alia proprie transfertur proprie similiter ex diversitate nature vel in essentia ratione cuius cuilibet nullum rei competit duratio. Sic igitur patet quod ordo sumitur ex distinctione suppositorum, prioritas autem ex diversitate in natura vel in essentia et loquitur de prioritate in quo et non a quo, quia talis valde large est prioritas, et ideo, licet ubicumque est distinctio suppositorum cum diversitate nature vel essentie, sicut in creaturis sit ordo cum prioritate, ibi tamen est distinctio suppositorum sine diversitate nature vel essentie, sicut in divinis erit ordo sine prioritate, et per consequens maior non est universaliter vera.
Ad istum intellectum loquitur beatus Augustinus Contra Maximinum dicens, ubi supra, quod “in divinis est ordo non quo nullum sit prius alio, sed quo unum est ab alio”; in quibus verbis evidenter negat prioritatem et tamen concedit ordinem, et per consequens negat illam maiorem. Et ad probationem, quando dicitur quod semper accipitur per comparationem ad aliquid primum vel principium, verum est, sed non sequitur ex hoc quod per comparationem ad aliquid prius, quia, sicut ordo abstrahit a priori et posteriori, sic et primum, et ideo, licet persona Patris sit primum suppositum, non tamen est prius. Et iuxta solutionem istam dicetur ad confirmationem negando maiorem, quia non est simile quod adducitur pro simili. Ratio huius est, quia ubi est ordo durationis vel nature, ibi necessario est distinctio non solum suppositorum, sed essentie vel nature, et per consequens ibi est prioritas durationis vel nature. Ordo autem originis potest esse sine diversitate ipsius essentie vel nature a qua sumitur prioritas, ut patet ex dictis, ideo non est mirum si talis ordo possit esse sine prioritate.
Ad secundum nego maiorem, quia primum abstrahit a priori, ut patet ex dictis, et per consequens secundum a posteriori. Nec probatio valet, quia, si posterius sequitur ad prius et refertur ad ipsum sicut secundum ad primum, sequitur quod ubi sit primum et [99vb] secundum, ibi est prius et posterius, et non econverso.
Ad confirmationem potest dici dupliciter. Primo, quod ratio est ad oppositum, quia iuxta doctrinam ipsorum non est aliquod inconveniens prius posse absolvi a posteriori. Subiectum autem est prius passione, et ideo, si prioritas est passio primitatis, non est aliquod inconveniens quod sit primitas sine prioritate.
Secundo, quia prioritas non est passio primitatis in communi, quia non est passio primitatis suppositorum, sed primitatis in natura vel in essentia. Ratio huius est, quia prioritas simul ex diversitate in natura vel in essentia, et ideo non ex distinctione suppositorum, ut dictum est supra.
Et ad auctoritatem Philosophi dicendum quod philosophus non vidit primitatem suppositorum sine primitate nature vel essentie quia non cognovit pluralitatem suppositorum in identitate singularis nature qualis est in divinis, et ideo dicit absolute prius est, quod est primo propinquius, debet ergo intelligi quod illud est prius quod est propinquius primo non quidem primitate suppositorum, sed primitate nature. Potest etiam dici ad rationem et eius confirmationem simul quod, sicut in divinis est primitas a quo, non in quo, sic est prioritas.
Ad tertium conceditur maior si intelligitur de prioritate originis a quo et consequentia sub illo sensu; sed, si intelligitur de prioritate originis in quo, nego maiorem. Et ad probationem potest dici dupliciter. Primo, quod in his que distinguuntur secundum naturam non oportet quod originans sit prius naturaliter originato prioritate aliqua in quo, sed tantum a quo, quia non videtur quod in uno instanti durationis sint plura instantia vel signa nature, prout isti videntur imaginari de hoc tamen alias. Secundo, quia non est simile de his que distinguuntur secundum naturam et de his que solum origine, quia ex diversitate nature sumitur prioritas, ex diversitate autem suppositorum que sufficit ad originem sumitur ordo non prioritas, ut patet ex dictis. Et ideo non sequitur quod in his que distinguuntur secundum naturam originans naturaliter prius originato prioritate in quo quod in his que sola origine distinguuntur originans sit prius origine originato prioritate in quo.
Ad quartum concedo quod obstat illa ratio et causa, licet non illa sola. Et, quando dicitur prius et posterius sunt relativa, dico quod, licet aliqua res absoluta possit esse prior alia re absoluta, prius tamen non est ante prius quam posterius sit posterius, nec aliqua res est ante prior alia quam illa alia sit posterior ipsa et eodem modo dicendum est de causa et causato. Et quia isto secundo modo accipitur prius et posterius, causa et effectus, ut sunt correlativa, non sequitur quod non sint simul, ut sunt correlativa, nec isto modo unum est prius altero, immo causa et effectus simul sunt et non sunt, ut patet per Aristotelem II Physicorum et V Metaphysice, sed bene sequitur quod aliqua res absolute potest esse prior alia et illud non est ad propositum, quia in divinis nulla res absoluta potest esse prior alia realiter. Ad auctoritatem Augustini patet ex dictis quod non est pro eis.
Franciscus de Maronis distinctione 12, 1, questione 3, articulo 2
Contra secundam conclusionem quidam doctor arguit sic: generatio activa est prior spiratione activa in Patre, igitur Pater prius generat Filium quam spiret Spiritum Sanctum. Consequentia tenet. Antecedens probatur quadrupliciter.
Primo sic: omnis proprietas que advenit supposito preconstituto intelligitur ipso poterior, sed sic advenit spiratio activa Patri preconstituto per generationem; ergo etc.
Secundo sic: omnis proprietas constitutiva suppositi est prior in ipso ordine naturali omni adventitia proprietate, sed generatio activa prius constituit Patrem, igitur esset prior in eo omni adventitia proprietate.
Tertio sic: quandocumque aliqua duo signa sunt ordinata secundum ordinem nature, quicquid est in primo signo est prius naturaliter quocumque quod est in secundo, sed fecunditas intellectiva ponitur primum signum et volitiva secundum, generatio est in fecunditate prima et spiratio in secunda, igitur etc.
Quarto sic: quando aliqua sunt simul natura, quicquid est simul natura cum uno, est cum alio, et ita, si generatio activa et spiratio sunt simul natura, omnes origines simul erunt naturaliter, et sic fecunditas intellectiva et volitiva simul sunt, quod non est verum. Et [100ra] confirmatur, quia Pater non potest concipi sine generatione activa. Potest tamen concipi sine spiratione activa cum non sit de sua quiditate, igitur generatio activa in Patre est prior spiratione activa intelligentia naturali.
Secundo ad principale quidam alius doctor.
Franciscus de Marchia in I, distinctione 1, questione 2, articulo 2, ubi supra.
Arguit sic: ubicumque est ordo immediationis, ibi est ordo prioris et posterioris secundum correspondentiam huiusmodi immediationis, quia prius est quod est primo propinquus, secundum Philosophum V Metaphysice, capitulo de priori, sed in divinis est ordo mediationis et immediationis, quia Filius a Patre immediate 〈procedat〉. Spiritus Sanctus vero procedit a Patre et Filio et ita productio Spiritus Sancti presupponit productionem Filii. Ubicumque autem est ordo presuppositionis, ibi est ordo prioris.
Responsio ad rationes utriusque Francisci
Ad primum istorum nego antecedens et ad probationes dico.
Ad primam quod, licet Pater per generationem constituatur in esse paterno, spiratio tamen non advenit ei sicut preconstituto, aliter pro aliqua mensura esset Pater pro qua non spiraret, et per consequens pro qua non esset Spiritus Sanctus, quod non est verum.
Ad secundam nego minorem quantum ad illam partem que dicitur quod spiratio est proprietas adventitia, quia omnis talis proprietas est accidentalis. In divinis autem nullum est accidens.
Ad tertiam, minor est falsa, quia in divinis sunt talia signa, sicut patet ex dictis.
Ad quartum concedo quod omnes origines in divinis sunt simul natura et quod fecunditas intellectiva et volitiva sunt simul.
Ad confirmationem dico quod ex hoc non concluditur aliqua prioritas realis, quia ad hoc quod Pater possit concipi non concepta spiratione activa sufficit distinctio rationis inter illa. Ex distinctione autem rationis non convincitur prioritas realis. Multi etiam negarent minorem, quia non videtur multis quod Pater in divinis possit concipi sine spiratione activa, cum omnia que sunt ipse vel in ipso sint idem formaliter et quiditative.
Ad secundum principale concesso quod in divinis sit ordo mediationis et immediationis ad sensum arguentis, quia Filius est a solo Patre et Spiritus Sanctus ab utroque, patet ex dictis quod talis ordo non concludit prioritatem aliquam in quo, nec ordinem presuppositionis, sicut doctor iste imaginatur.
Franciscus de Maronis ubi supra
Contra tertiam conclusionem quidam doctor arguit sic: Filius habet a Patre quod Spiritus Sanctus et Pater hoc habet a se ipso, igitur Spiritus Sanctus prius origine spiratur a Patre quam a Filio. Antecedens est catholicum. Consequentia probatur, quia, sicut Pater in essendo precedit ordine Filium, quia Filius est ab eo, ita in spirando, quia actum spirandi Filius habet a Patre. Et confirmatur, quia esse prius origine est esse a se et esse posterius origine est esse ab alio, igitur quicquid Pater habet a se et Filius ab alio, hec Pater prius origine Filio, sed actum spirandi Pater habet a se, Filius autem a Patre.
Responsio ad rationes Francisci
Ad primum respondet beatus Augustinus XV De Trinitate, capitulo 27, negando consequentiam dicens: “Spiritus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandum creaturam, sed simul de utroque procedit; quamvis hoc Filio Pater dedit et quemadmodum de se, ita de illo quoque procedit”. Ex quibus verbis evidenter apparet quod, licet Filius habeat a Patre quod spiret Spiritum Sanctum, tamen Spiritus Sanctus spiratur ab utroque, in cuius opposito ista consequentia fundatur. Nec probatio valet, ut patet ex prima conclusione. Et ad confirmationem patet ex dictis quod esse prius originem non est esse a se, nec esse posterius origine est esse ab alio loquendo de prioritate in quo de qua isti doctores loquuntur.
Garro in I, distinctione 12, questione 2, articulo 1
Contra quartam conclusionem quidam doctor arguit.
Primo sic: quandocumque sunt due processiones, sic se habentes quod terminus unius est principium respectu termini alterius processionis; una processio secundum rem videtur precedere aliam, sed ita se habet generatio in divinis ad spirationem quod terminus generationis qui est Filius est princi-[100rb]-pium Spiritus Sancti qui est terminus spirationis.
Preterea, quandocumque duo actus indifferenter respiciunt suppositum et sine aliquo ordine, quilibet illorum actuum potest esse non supposito altero, sicut patet de audire respectu videre qui nullum habent ordinem in supposito, et ideo potest aliquis audire non supposito videre et econverso. Si igitur processiones predicte non haberent ordinem inter se, cum una sit per modum intellectus et altera per modum voluntatis, posset esse actus voluntatis non supposito actu intellectus, quod est impossibile.
Preterea, quando principia emanationum vel activum non possunt se habere per equalitatem ad suppositum, nec actus sive emanationes se habent per equalitatem, sed principia istarum emanationum que sunt virtus sive vis generativa et spirativa non possunt se habere per equalitatem, quia una est constituens et alia quasi adveniens, igitur nec emanationes se habebunt per equalitatem, et sic una est ante aliam. Et confirmatur, quia quando actus sive emanationes se habent per equalitatem ad personam, vel utraque constituit personam vel neutra, quorum utrumque est inconveniens, quia quelibet persona oportet quod constituatur aliqua proprietate et una persona una constitutiva proprietate, ergo etc.
Preterea, illa processio que completur et stat in dualitate est prior illa que completur et stat in trinitate. Cuius ratio est, quia dualitas precedit trinitatem, sed processio Filii completur et stat in dualitate. Processio autem Spiritus Sancti completur in trinitate, igitur generatio Filii precedit spirationem Spiritus Sancti.
Responsio ad rationes Garronis
Ad primum istorum dicitur quod maior est vera, ubi terminus processionis realiter est prior suo per se principio, sed, ubi est posterior suo principio, una processio non est posterior altera, et sic ei proposito, quia Spiritus Sanctus qui est terminus spirationis non est posterior Filio qui est principium eius et terminus generationis, ut patet ex dictis.
Ad secundum, maior est vera si actus omnino indifferenter et sine ordine respiciunt suppositum. Sed in isto sensu minor est falsa, quia, licet inter generationem et spirationem non sit ordo prioritatis et posterioritatis, est tamen ordo necessarie similitatis et essentialis identitatis. Et hoc sufficit ne unus istorum actuum possit esse sine reliquo qui tamen vellet ire ad vera concederet quod actus voluntatis divine potest esse non presupposito actu intellectus, quia sufficit quod actus sit simul cum eo et, si est simul, non presupponitur.
Ad tertiam, si per equalitatem intelligit simultatem et per inequalitatem intelligit prioritatem, minor est falsa, quia vis generativa et spirativa que sunt principia istarum emanationum isto modo per equalitatem se habent, quia inter ipsa est omnimoda simultas et nulla prioritas realiter. Et quando dicitur quod una est constituens et alia quasi adveniens, ut patet ex dictis, ibi nihil est adventitium, et ideo, licet una sit constitutiva suppositi et alia non, tamen sequitur quod una sit prior alia. Et ad confirmationem patet quod non est bona consequentia. Actus sive emanationes sunt simul, ergo utraque constituit personam vel neutra.
Ad quartum, maior est vera ubi dualitas est prior trinitate, quod in proposito non est verum, quia dualitas personarum non est realiter prior in trinitate in divinis. Ratio huius est, quia ubi dualitas est prior trinitate, potest esse trinitate non existente. In divinis autem tanta necessitate est trinitas sicut dualitas et dualitas sicut unitas, quia omnia sunt summe necesse esse.
Ad primum ostensum est in corpore questionis antecedens esse falsum et ad probationem patet quid dicendum ibidem. Secundam rationem concedo. Concordat enim cum dictis Athanasii dicens quod “in hac trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus, sed omnes tres persone” etc.