Circa prologum istius operis queritur primo: utrum aliqua notitia evidens de veritatibus theologie sit possibilis viatori de potentia Dei absoluta, que sit scientia proprie dicta.
Et videtur primo quod non, quia scientia proprie dicta est effectus demonstrationis cuius medium est diffinitio, ex I Posteriorum; igitur cuius non est diffinitio, nec scientia proprie dicta. Dei autem non est diffinitio cum sit simpliciter simplex; igitur nec scientia proprie dicta. Quo posito sequitur quod de veritatibus theologie non sit possibilis scientia.
Contra: omnis scientia que non est beatifica est communicabilis viatori saltem divina virtute. Notitia abstractiva de subiecto theologiae et veritatibus theologicis non est beatifica quantumcumque sit evidens et scientifica, quia sola intuitiva ponitur beatifi#V bca; igitur etc.
Respondeo. In ista questione erunt quattuor articuli, quia primo ponam aliquorum terminorum declarationes cum quibusdam distinctionibus, secundo conclusiones cum suis deductionibus. Tertio movebo dubia. Quarto respondebo et dicam ad argumenta principalia.
Quantum ad primum primi articuli, primo declarabitur quid per viatorem, secundo quid per veritates theologicas importetur.
De primo dico quod viator est ille qui non habet beatitudinem sibi possibilem de potentia Dei ordinata et est in statu merendi. Et per primum excludit beatus qui habet beatitudinem sibi debitam. Per secundum, damnatus, cui beatitudo non est possibilis de potentia Dei ordinata quamvis sit sibi possibilis de potentia Dei absoluta. Per tertium, ad purgatorium destinatus, qui non est in statu merendi.
Ex ista descriptione sequuntur alique propositiones.
Prima est quod non repugnat viatori evidens notitia deitatis, quia quod non ponit viatorem extra terminum vie sibi non repugnat inquantum viatori. Evidens notitia deitatis est huiusmodi; ergo. Probatur minor, quia per solam notitiam deitatis non habetur beatitudo possibilis viatori de potentia Dei ordinata, cum talis consistat in visione et fruitione Dei, secundum determinationem ecclesie, igitur non ponit ipsum extra terminum vie.
Contra descriptionem quam dat Ockham de viatoris intellectu in Prologo 1, questione 1, articulo 1.
Secunda est quod improprie et minus sufficienter describunt intellectum viatoris quod intellectus viatoris est ille qui non habet notitiam intuitivam deitatis sibi possibilem de potentia Dei ordinata, quia sic intellectus existentis in purgatorio esset intellectus viator, quod est improprie dictum. Et confirmatur, quia tunc omnes sancti patres Veteris Testamenti fuissent viatores usque ad ascensionem Christi, quod non conceditur.
Preterea, illa descriptio est nulla cuius oppositum per aliquam potentiam potest inesse descripto. Sed sic in proposito est, quia notitia intuitiva deitatis per aliquam potentiam potest intellectui viatoris communicari, ut patet ex propositione precedenti et clarius apparebit articulo sequenti, conclusione secunda; igitur etc.
Contra descriptionem quam dat Roddenton de viatore in Prologo primi, questione 2, articulo 1.
Tertia est quod insufficienter etiam describunt viatorem quod viator est ille qui cognoscit per speculum et est in statu merendi. Et hec sequitur ex prima, quia si non repugnat viatori inquantum viator, evidens notitia deitatis non est de ratione ipsius cognoscere per speculum.
De secundo dico quod per se veritates theologice revelate, de quibus nunc agitur, sunt tantum ille quibus firmiter adheremus solum per fidem, non per experientiam vel rationem demonstrativam, etiam si de facto habeamus aliquam notitiam, aliter fides non esset viatoribus meritoria, beato Gregorio dicente quod “fides non habet meritum ubi humana ratio prebet experimentum.”
Ex hoc infero quod nulla veritas nobis naturaliter per se nota vel ex per se notis deducta est per se de consideratione theologici habitus revelati, ut prescindit a naturaliter acquisitis, quia ad assentiendum talibus sine fide cogitur intellectus.
Et confirmatur, quia vel notitia de veritatibus theologice revelate est viatoribus clara, vel enigmatica. Si clara, non videmus nunc per speculum et in enigmate, contra Apostolum. Et ulterius frustra queritur an notitia evidens de huiusmodi veritatibus sit possibilis viatori. Si enigmatica, igitur non est per se nota nec deducta ex aliquo per se noto.
Nec valet evasio dicens quod alique veritates theologice supernaturaliter sunt cognoscibiles, ut quod Deus #V 2-r #V a sit trinus et unus. Alique autem naturaliter cognoscibiles considerantur in habitu theologie revelate ut prescindit etc., sicut principia vel sicut conclusiones. Non sicut principia, quia ex principiis per se notis vel deductis ex per se notis deducitur conclusio evidens, et sic omnis veritas theologica esset evidenter nota, quod est contra positum. Et confirmatur, quia principia theologici habitus revelati, ut prescindit etc., sunt articuli fidei omnes vel saltem aliqui, ut suppono ad presens, qui non sunt nobis evidenter noti. Nec sicut conclusiones, quia vel deducerentur ex principiis creditis, vel evidenter notis. Non evidenter notis, ut patet ex dictis. Si ex creditis, non sunt naturaliter evidentes, et sic contradictio in dictis.
Sed contra propositionem istam instatur ab eis, quia omnes veritates necessarie homini viatori ad eternam beatitudinem consequendam sunt veritates theologie dicente beato Augustino XIV De Trinitate, capitulo 1, quod “Non utique quicquid ab homine sciri potest in rebus humanis, ut plurimum supervacue vanitatis et noxie curiositatis est, huic scientiae tribuendum, sed illud tantummodo quo fides saluberrima, que ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur et roboratur.” Sed multe tales sunt naturaliter cognoscibiles etc.
Preterea, iste veritates ‘Deus est unus, sapiens et bonus’ sunt theologice, cum sint necessarie ad salutem et tamen naturaliter cognoscibiles.
Ad primum istorum dico quod theologia quedam est revelata, quedam acquisita. Theologia revelata procedit ex articulis omnibus vel aliquibus tamquam ex principiis, ut nunc suppono. Theologia vero acquisita est articulorum declarativa et defensiva ex probabilibus nobis notis in lumine naturali non quidem ut per rationem ad fidem accedamus, sed ut eorum que credimus quantum possimus intellectu et contemplatione delectemur, sicut docet Anselmus I Cur Deus Homo, capitulo 1.
His premissis dico quod non omnes veritates necessarie viatori ad eternam beatitudinem sunt veritates theologice revelate, ut prescindunt a naturaliter acquisitis nisi sint articuli fidei vel ex articulis per se deducte, cuius ratio est, quia omnis veritas per se considerata in habitu quocumque est in eodem principium vel conclusio. Nec auctoritas beati Augustini est ad propositum, quia loquitur de habitu theologie acquisite, non revelate, prout patet ibidem.
Ad secundum dico quod tales veritates sunt per se de consideratione metaphysice vel theologie acquisite, non revelate, ut patet ex dictis.
Quantum ad secundam partem huius primi articuli distinguo primo de habitu scientifico, quia potest accipi communiter, proprie, et magis proprie. Communiter quidem accipitur pro notitia mentis clara vel enigmatica cum adhesione firma, et sic fides potest dici scientia, sicut loquitur beatus Augustinus XV De Trinitate, capitulo 32, de parvulis, dicens “Absit ut scire nos negemus quod testimonio didicimus antiquorum.” Proprie autem accipitur pro notitia mentis quacumque firma ratione comprehensa, et sic distinguitur a fide, non tamen a sapientia. Sic loquitur beatus Augustinus I Retractationum, capitulo 14, dicens: “Proprie quippe cum loquimur illud solum scire didicimus quod mentis firma ratione comprehendimus.” Scientia igitur proprie dicta est notitia mentis scibilis infallibilis firma ratione comprehensa, quia notitia mentis non convenit cum ceteris virtutibus intellectualibus, quia scibilis infallibilis distinguitur ab opinione, prudentia, et arte, que possunt esse de contingentibus, quia firma ratione comprehensa distinguitur ab intellectu principiorum et fide. Magis proprie vero accipitur pro notitia mentis rerum temporalium firma ratione comprehensa, et sic scientia distinguitur a sapientia. Sic loquitur beatus Augustinus XII De Trinitate, capitulo finali, dicens quod “Hec est sapientie et scientie recta distinctio, ut ad sapientiam pertineat eternarum rerum cognitio intellectualis; ad scientiam vero temporalium rerum cognitio rationalis.” Scientia igitur sic sumpta est notitia mentis scibilis infallibilis, non eterni, sed temporalis firma ratione comprehensa.
Secundo #V b distinguo de notitia enigmatica, quia quedam est intuitiva, quedam abstractiva, quedam superintuitiva, et quedam discursiva sive deductiva.
Notitia intuitiva est cognitio rei in se ipsa actualiter et presentialiter existentis, qualis est cognitio facialis de qua loquitur Apostolus I Ad Corinthos, 13: “Videmus nunc per speculum et in enigmate, tunc autem facie ad faciem.” Et quod ista distinctio sit convertibilis patet, quia omnis cognitio rei in se ipsa est intuitiva et omnis intuitiva est cognitio rei in se ipsa, quod patet in notitia intuitiva sensitiva que non potest haberi sine actuali presentia obiecti, dicente beato Augustino XI De Trinitate, 4, de parvis quod “Re visibili detracta nulla est, nec ulla omnino potest esse visio si corpus non sit quod videri possit.” Et capitulo sequenti dicit quod “Informatio sensus que visio dicitur a solo imprimitur corpore, quod videtur, id est a re aliqua visibili, qua detracta nulla remanet forma que inherat sensui dum adesset illud quod videbatur, velut in aqua vestigium tamdiu est, donec ipsum corpus quod imprimitur ibi est quo ablato nullum erit.” Hec Augustinus. Notitia igitur sensitiva, si sit intuitiva, est cognitio rei sensibilis in se ipsa. Et quia sicut notitia intuitiva sensitiva se habet ad sensibile, sic intellectiva ad intelligibile, idem sequitur ad intellectivam intuitivam.
Ex hiis sequuntur due propositiones.
Prima est quod Deus ab eterno non cognovit creaturas intuitive, quia notitia intuitiva est cognitio rei in se ipsa. Creature autem non fuerunt ab eterno. Istam rationem tangit beatus Augustinus IV Super Genesim ad Litteram, capitulo 3, de magnis, ubi inquit “Ubi Deus cernebat creaturas antequam producerentur, dicit Neque enim extra se ipsum cernebat sicut cernimus oculis corporeis que videmus que utique nondum erant cum disponerentur, ut fierent.”
Secunda est quod notitia intuitiva de creaturis non est perfectissima, quia Deus ab eterno cognovit perfectissime creaturas, non tamen intuitive. Et confirmatur, quia cognitio vespertina non est perfectissima. Sed cognitio intuitiva de creaturis est vespertina, dicente beato Augustino, libro predicto, capitulo 5, quod “Postquam Deus fecit firmamentum, non solum in verbo Dei sicut ante, sed in ipsa eius natura cognoscitur.” Ecce cognitio eius intuitiva. Et subdit immediate “que cognitio communi nomine, id est recte vespere nomine significatur;” ergo etc.
Contra diffinitionem tamen istam instatur sic: notitia intuitiva potest haberi sine actuali presentia obiecti, igitur non est cognitio rei in se ipsa actualiter etc. Consequentia est nota. Antecedens probatur multiplici experientia.
Prima est in visionibus derelictis ex forti visibili quam beatus Augustinus XI De Trinitate, capitulo 1, ubi ait quod “plerumque cum diu solem attenderimus vel quecumque luminaria et deinde oculos clauserimus, quasi versantur in conspectu quidam colores lucidi varie sese concomitantes, et minus minusque fulgentes, donec omnino desistant, quas intelligimus reliquias esse illius forme que facta erat in sensu.” Et concludit quod “erat idem cum illa cum videremus, sed illa clarior et expressior, sed multum coniuncta cum specie rei eius que cernebatur, ut discerni divino non posset et ipsa erat visio.” Hec Augustinus.
Ex quo patet quod visio solis aut aliorum luminarium remanet in oculo obiecto recedente, secundum Augustinum et experientiam.
Secunda est in somniis, quam ponit Commentator in tractatu suo De somno et vigilia fere circa medium, dicens quod “In somno videt homo et sentit per quinque sensus absque eo quod sit ibi aliquod sensibile extrinsecum. Hoc autem accidit per motum contrarium ei qui est in vigilia. In vigilia enim sensibilia extrinseca movent sensus et sensus communis movet virtutem imaginativam. In somno autem revertetur intentio imaginativa et movebit sensum communem et sensus communis movebit virtutem particularem; et sic accidit quod homo comprehendit sensibilia, licet non sint extrinsecus.” Hec Commentator.
Ex quo patet quod visio est in oculis somniantis se videre et auditio in #V 2-v #V a auditu et tactus in tactu in absentia reali obiectorum.
Tertia est in timentibus qui sonos audiunt et terribilia vident, dissoluti timore, teste Commentatore qui ait, ubi supra, quod “Hoc accidit habentibus timorem et infirmis propter debilitatem virtutis cogitative que dissolvitur, unde accidit eis accidens tale.”
Quarta est in ludificatis de quibus constat quod vident ea que non sunt, ut castra, canes, lepores et similia.
Quinta est in habentibus oculos molles in quibus, cum viderint rubeum, derelinquitur visio rubei, ita ut rubeum appareat eis omne quod viderint. Et confirmatur, quia Deus potest facere quicquid non implicat contradictionem. Sed servare fundamentum relationis corrupto termino et transeunte respectu non implicat contradictionem; igitur potest fieri a Deo. Sed notitia intuitiva est aliquod absolutum fundans respectum ad rem intuitive cognitam; igitur Deus poterit facere eius notitiam corrupto termino et re presentialiter non existente.
Preterea, Deus potest omnem rem conservare absque omni alia re a qua non dependet nisi effective. Sed absolutum intuitive notitie est quedam res de predicamento qualitatis et per consequens non dependet ab obiecto nisi effective tantum; igitur etc. Sed istis non obstantibus dicendum quod notitia intuitiva sine reali et actuali obiecti presentia haberi non potest, sicut patet per beatum Augustinum superius allegatum.
Ad experientias dicendum quod huiusmodi visiones vere sunt et obiecti presentes sunt et actualiter existentes, sed iudicium sensus inter omnes est falsum, sicut docet Anselmus De veritate , capitulo 6, ubi ad consimiles experientias respondet dicens quod “ipse sensus interior se fallit, non illud mentitur exterior.”
Ad primam igitur dico quod visio solis non remanet in oculo sole recedente, nec illa fuit intentio beati Augustini, immo totum oppositum, ut patet ex supradictis et ex dictis in eodem capitulo. Dicit enim ibidem quod sicut si liquido humori adiungeretur anulus, eo detracto, nihil imaginis apparet et tamen in illo humore antequam detraheretur fuit anuli forma; sic a simili de visionibus respectu obiecti sensus oculorum, ideo non habet imaginem corporis quod videtur quamdiu videtur, qui eo detracto non remanet et loquitur expresse de imagine que est visio sole; igitur vel quocumque alio luminari detracto non remanet visio illius, secundum Augustinum. Et in auctoritate videlicet ad oppositum allegata dicit quod “Colores illi lucidi sunt reliquie illius forme que facta fuit in sensu dum corpus lucidum videretur.” Non igitur vult quod tunc corpus lucidum videatur, sed quod fuerit visum. Non est ergo intentio beati Augustini quod visio sit de luminari absente, sed de speciebus vel impressionibus derelictis ab ipso in lampadibus oculorum que prius fuerunt ratio videndi, tunc autem visionis obiectum. Iudicium tamen sensus interior potest esse falsum, quia propter similitudinem istorum colorum et solis iudicabit visionem esse solis, cum tamen non sit.
Ad secundam potest uno modo dici quod in oculis somniantis se videre non est vera visio, nec in auditu auditio; nec Commentator dicit quod in somniis videt homo et sentit per quinque sensus, sed quod videtur quod videat per quinque sensus, quia videtur sibi quod sentiat, cum tamen nulla sit sensatio in sensu exteriori, quod patet ex dictis Commentatoris, ibidem, qui diffiniens somnium dicit: “Somnus est sensus in potentia in natura rerum existentium.” Et subdit immediate: “Dormiens enim videt quasi quod comedat et bibat et sentiat per quinque sensus.” Sed certum est quod dormiens somnians se comedere non vere comedit, nec somnians se bibere vere bibit; igitur non videtur quod somnians se sentire per quinque sensus vere sentiat, quamvis sibi sic videatur. Ista videtur intentio beati Augustini XI De Trinitate, capitulo 4, de magnis, vel 11, de parvis, ubi dicit quod “Cum voluntas ad interiorem fantasiam tota confluxerit, atque a presentia corporum que circumiacent #V b sensibus corporis, atque ab ipsis corporis sensibus animi aciem omnino avertit, atque ad eam que intus cernitur imaginem convertit, tanta effunditur similitudo speciei corporalis expressa in memoria, ut nec ipsa ratio discernere sinatur utrum foris corpus ipsum videatur vel intus tale aliquod cogitetur. Nam interdum homines nimia cogitatione rerum visibilium vel allecti, vel perterriti, etiam huiusmodi repente voces ediderunt, quasi revera in mediis talibus actionibus seu passionibus versarentur.” Et subdit modicum infra. “Ex eodem genere actionis, id etiam est quod in somniis per imagines illuduntur.” Hec Augustinus.
Ex quibus verbis satis evidenter apparet quod in somniis corpus ipsum foris non videtur, sed intus tale aliquid cogitatur.
Potest etiam dici secundo si concedatur quod visio sit in oculo somniantis se videre quod talis non est sine actuali presentia obiecti, quia obiectum non est sensibile extrinsecum absens, nec tale intuetur in somniis, sed species eius actualiter existens in lampadibus oculorum. Et hoc accidit per contrarium motum ei qui est in vigilia, secundum Commentatorem. Non est igitur visio sine actuali presentia obiecti, licet iudicium sensus interioris possit esse falsum, quod iudicabit visionem illam esse sensibilis extrinseci, cum non sit.
Potest etiam dici tertio si concedatur quod somnians se videre vere videat sensibile extrinsecum absens, quia talis visio non est intuitiva sensibilis extrinseci, sed abstractiva tantum, licet sit intuitiva speciei, quia non est visio extrinseci in se, sed in eius imagine vel specie. Nec debet putari mirabile casu posito quod aliqua visio sit abstractiva sensibilis extrinseci, immo forte talis est omnis visio qua quis faciem suam videt vel alterius in speculo, cum non ipsam in se, sed in eius imagine vel specie videat.
Ad tertiam patet quid dicendum ex dictis beati Augustini in prima solutione ad precedentem experientiam allegatam. Non enim dissoluti timore vident vel audiunt aliquid extra, sed intus tale ab eis aliquid cogitatur, licet nec ipsa ratio hoc discernere sinatur. Cum his concordat Ambrosius Super illud Lucae XI: “Hominis cuiusdam divitis fructus uberes agri attulit, dicens quod hi, qui per insaniam mente〈m〉 translati sunt, iam non res ipsas, sed passionis fantasias vident.” Possunt tamen aliquotiens huiusmodi voces vel strepitus machinationibus demonum fieri, sed tunc non erit sensatio sine actuali presentia obiecti.
Ad quartam, de ludificatis, respondet beatus Augustinus IV De Trinitate, capitulo 22 de parvis, dicens: “Quid magnum est diabolo et angelis eius de corporeis elementis per aer〈i〉a corpora facere quae caro miretur, aut etiam occultis inspirationibus ad illudendum humanos sensus fantasmata imaginum machinari quibus vigilantes dormientesve decipiant vel furentes exagitent.” Hec Augustinus.
In talibus igitur illusionibus sive fiant machinationibus demonum, sive per artificium perspective appareant in aere corpora colorata. Que vere sunt aliquid in rerum natura non fit visio sine obiecto, sed iudicium sensus interioris fallitur, quia aliter iudicat illud esse quam sit.
Ad quintam respondet Anselmus in similis ubi supra dicens quod “Si visus, si affectus aliquo colore alium quicunque occurrat aut nullatenus, aut minus integre suscipit; ideo illum, quem prius cepit, aut solum, aut cum eo qui prius occurrit renunciat. Si enim visus quantum capax est coloris tantum afficitur priori colore; non potest alium simul sentire colorem. Si autem minus quam colorem sentire possit, priori afficitur, potest alium sentire, ut si transit per aliquod corpus, velut per vitrum, quod ita sit perfecte rubicundum ut omnino ipse visus afficiatur eius rubore, nequit diverso simul affici colore. Si autem non tam perfectum invenit ruborem qui prior occurrit quantum coloris capax est quasi nondum plenus, adhuc alium valet assumere colorem in#V 3-r#V aquantum eius capacitas priore colore non est satiata.” Et subdit immediate: “Qui ergo hoc nescit putat visum renunciare, quia omnia quae post prius assumptum colorem sentit aut omnino, aut aliquatenus eiusdem sint coloris. Unde contingit ut sensus interior culpam suam imponat sensui exteriori.” Hec Anselmus.
Et quia habentes oculos molles faciliter afficiuntur coloribus decipitur sensus interior; non est tamen visio sine actuali presentia obiecti.
Ad rationes simul concedo quod Deus potest facere et conservare absolutum intuitive notitie, ut puta absolutum visionis corrupto termino et transeunte respectu, sed casu posito habens huiusmodi visionem non videret, nec est implicatio contradictionis quod aliquis habeat absolutum visionis formaliter in visu et non videat, ut suppono ad presens, quod ex intentione declarabitur in prima distinctione. Non igitur sequitur quod possit aliquid intuitive cognosci corrupto termino et transeunte respectu, sicut iste doctor imaginatur. Patet igitur hiis solutis quod intuitiva est cognitio notitia rei in se ipsa actualiter existente.
Notitia vero abstractiva est cognitio rei in eius representativo creato, qualiter cognoscimus res absentes per earum species, sicut docet beatus Augustinus II De Trinitate per totum. Et quod ista diffinitio sit convertibilis patet, quia omnis cognitio rei in eius representativo creato est abstractiva et omnis abstractiva est cognitio rei in eius representativo creato; igitur etc. Patet quod in abstractiva sensus cuiusmodi est imaginatio que non potest haberi sine huiusmodi representativo, sicut patet per Commentatorem De somno et vigilia, per totum. Et ex sensitiva idem concluditur de intellectiva. Hec est expressa sententia beati Augustini II De Trinitate, capitulo 4, de magnis, vel 13, de parvis, ubi sic inquit: “Quod ad corpori sensum est aliquod corpus in loco, hoc est ad animi aciem similitudo corporis in memoria. Et quod est aspicientis visio ad eam speciem corporis ex qua sensus formatur, hoc est visio cogitantis ad imaginem corporis in memoria constitutam.” Et capitulo sequenti dicit: “Sicut cum forma et species corpori interierit, non potest ad eum voluntas sensum revocare cernentis ita cum imago quam memoria gerit oblivione deleta est non erit quo animo aciem formet voluntas recordando retorqueat.” Hec Augustinus.
Ex hiis sequuntur alique propositiones.
Prima est quod notitia intuitiva et abstractiva possunt esse de eodem obiecto sub eadem ratione formali, quia idem obiectum re et ratione potest cognosci in se ipso et sic intuitive cognoscitur. Potest etiam cognosci in suo representativo creato et sic abstractive nisi tali repugnet propter infinitatem sic representari.
Secunda est quod abstractiva notitia potest haberi de actuali rei existentia, quia per speciem in memoria constitutam non solum attingitur quidditas, sed actualis existentia rei.Recordamur enim de actualibus rebus quas vidimus, sicut docet experientia.
Tertia est quod notitia intuitiva in ratione evidentie est universaliter perfectior abstractiva, quia sicut res se habet ad esse, ita ad cognosci; igitur, ubi perfectius habet esse, evidentius cognoscitur. Sed perfectius habet esse in se ipsa quam in suo representativo creato; ergo etc.
Quarta est quod Deus ab eterno non cognovit creaturas abstractive, tum quia non cognovit eas in aliquo representativo creato, tum quia perfectissime cognovit eas et cognitio abstractiva non est perfectissima, ut patet ex propositione precedenti.
Quinta est quod notitia intuitiva et abstractiva quantum ad ipsarum absoluta non distinguuntur specifice, quia que distinguuntur specifice distinguuntur numero, ut patet per Philosophum V Metaphysica, capitulo de uno. Notitia vero intuitiva et abstractiva quantum ad absoluta non necessario distinguuntur numero. Eadem enim notitia numero non variata in aliquo absoluto que nunc est intuitiva alicuius obiecti potest esse abstractiva eiusdem; ergo etc. #V bAssumptum probatur, quia manente eadem notitia numero quantum ad eius absolutum qua nunc angelus vel homo cognoscit rosam intuitive, rosa desinat esse presens intellectui in se ipsa et fiat presens in eius imagine vel specie. Patet quod eadem notitia numero non variata in aliquo absoluto, que prius fuit intuitiva rose, nunc erit abstractiva eiusdem. Et si iterum desinat esse presens in eius imagine vel specie et fiat presens in se ipsa, eadem notitia numero quantum ad absolutum, que fuit abstractiva rose, nunc erit intuitiva eiusdem, ergo.
Sexta est quod notitia intuitiva et abstractiva, prout includunt respectus attingentie ad obiecta, specifice distinguuntur, tum quia sic earum diffinitiones convertibiles et adequate sunt differentes, ut patet ex dictis, tum quia sic in ratione evidentie perfectionalis adequari non possunt, tum quia sic magis differunt in ratione notitie quam quecumque due intuitive vel abstractive que saltem numeraliter sunt distincte.
Sed contra istas duas ultimas propositiones instatur, quia contra primam est opinio dicentium quod hec due notitie differunt se ipsis specifice, quod probatur.
Primo sic: quecumque sunt infra unum specie aut equantur, aut unum excedit alterum. Sed iste due notitie nec equantur nec una alteram excedit in eadem specie; igitur non sunt eiusdem speciei. Maior patet, quia participantia eadem speciem aut participant eam equaliter, aut inequaliter. Minor probatur, quia notitia abstractiva et intuitiva non sunt equales, alias sicut intuitiva de Deo est beatifica, ita esset et abstractiva. Nec inequales, quia per intensionem una posset attingere aliam, sicut minus album attingeret magis album per intensionem.
Secundo sic: quia que infra idem genus differunt plusquam numero, differunt specie saltem. Sed he due notitie infra genus cognitionis differunt plusquam numero; igitur differunt specie. Maior patet. Minor probatur, quia plus differunt intuitiva et abstractiva quam intuitiva et intuitiva. Plus enim differunt abstractiva mea de Deo et intuitiva quecumque quam intuitiva beati Guillelmi et intuitiva beati Pauli.
Contra secundam est opinio dicentium absolute quod hec due notitie sunt interdum eiusdem speciei, quod probatur.
Primo sic: scientie specificantur ab obiectis formaliter sumptis. Sed idem sub eadem ratione formali potest esse obiectum notitie intuitive et abstractive; ergo interdum sunt eiusdem speciei.
Preterea, si notitia intuitiva et abstractiva distinguerentur specifice, notitia intuitiva quam habet angelus de vilissimo obiecto esset nobilior secundum speciem cognitione abstractiva quam habet de Deo, quod non est verum. Consequentia probatur, quia quandocumque due differentie, quarum una perfectior est altera, dividunt aliquod commune, omne contentum sub perfectiorem nobilius quocumque contento sub ignobiliori. Patet de corporeo et incorporeo et similibus. Sed stante hypostasi intuitivum et abstractivum sunt due differentie dividentes notitiam in communi, quia omnis notitia est intuitiva vel abstractiva et intuitiva est nobilior abstractiva; ergo etc.
Preterea, si intuitivum et abstractivum essent differentie esentiales scientie, practicum et speculativum non essent differentie essentiales, quod tamen est falsum. Consequentia probatur, quia vel practicum et speculativum essent differentie universaliores aut minus universales, vel equales. Non equales, quia vel essent eedem, vel ex opposito condistincte. Non eedem, quia quelibet istarum potest reperiri sine intuitiva. Nec opposite, quia non possent de eodem predicari, quod tamen est falsum. Nec universaliores, quia differentie minus universales semper excludunt unam de differentiis universalioribus. Patet de animato et inanimato, que totaliter exclu#V 3-v#V adunt incorporeum. Intuitivum autem et abstractivum dicuntur de scientia practica et speculativa. Nec sunt minus universales, quia per eadem rationem practicum et speculativum non dicerentur nisi de intuitivo tantum vel abstractivo, quod non est verum.
Preterea, si abstractivum et intuitivum inducerent differentiam specificam in notitiis, intuitiva sensitiva nostra de accidente et intuitiva quam habet angelus de homine vel alio angelo magis convenirent quam intuitiva et abstractiva quas habet idem angelus de eodem homine vel de eodem angelo. Quod tamen est falsum, quia visio corporalis magis differt a cognitione angeli quacumque quam una notitia angeli differat ab alia. Consequentia patet, quia que differunt priori differentia, magis differunt quam que differunt posteriori.
Istis tamen obstantibus non videtur posse concedi sine distinctione quod iste due notitie sint idem vel distinguantur specifice, quia, licet sint eiusdem speciei quantum ad absoluta, distinguuntur tamen specifice prout includunt respectus attingentie ad obiecta; nec rationes istarum opiniorum convincunt.
Ad primum igitur prime opinionis dico quod iste due notitie quantum ad absoluta possunt equari sub eadem specie, quia eadem notitia numero non variata in aliquo absoluto potest esse intuitiva et abstractiva eiusdem obiecti in alio et alio tempore, ut patet ex quinta propositione. Et quando dicitur quod tunc abstractiva de Deo esset beatifica sicut et intuitiva, potest uno modo dici quod ista de Deo supponit quod notitia abstractiva possit haberi de Deo secundum proprium eius conceptum, quod non est verum, prout in sequentibus apparebit.
Potest ulterius dici secundo, si concedatur quod talis notitia possit haberi de Deo, quod ista consequentia nulla est: intuitiva et abstractiva equantur sub eadem specie quantum ad earum absoluta, igitur, si una earum est beatifica, et altera, quia notitia intuitiva non beatificat ratione sui absoluti precise, sed prout includit respectum attingentie ad obiectum. Igitur, si absolutum notitie qua nunc beatus cognoscit Deum intuitive poneretur in lapide, lapis intuitive esset beatus, quod est impossibile.
Ad secundum patet quod iste due notitie quantum ad earum absoluta non differunt plusquam numero. Et quando dicitur quod plus differunt quam due intuitive, si intelligatur quantum ad absoluta, non est verum, quia eadem notitia numero non variata quantum ad absolutum potest esse intuitiva et abstractiva, ut patet ex dictis.
Ad primum vero secunde opinionis dico quod, licet scientie specificentur et per consequens distinguantur per sua obiecta, non tamen quecumque notitie, sicut patet de fide, opinione, et scientia, que distinguuntur per media non per obiecta. Et in talibus ex unitate obiecti non probatur unitas notitie. Sic est autem in proposito, quia notitia intuitiva et abstractiva non distinguuntur per obiecta, sed per modum tendendi in obiectum, quia intuitiva tendit in obiectum ut presens est in se ipso, abstractiva vero ut est presens in suo representativo creato. Et ulterius ista ratio videtur imaginari quod omnis notitia intuitiva et abstractiva sit scientifica, aliter minor non caderet sub maiori, quod tamen est falsum, quia aliqua notitia sensitiva est intutiva et aliqua abstractiva, cum tamen nulla sit scientifica. Item, non omnis notitia est scientifica et tamen omnis notitia per eum in secunda ratione est intuitiva vel abstractiva; igitur, non omnis notitia intuitiva vel abstractiva est scientifica.
Ad secundum: si ratio concluderet, probaret quod omnis scientia quam habet homo de vilissimo obiecto esset simpliciter nobilior opinione quam habet de Deo, quod non est minus inconveniens eo quod assumitur, cum magis desideremus scire modicum de rebus incorruptibilibus et eternis etiam si probabiliter illud sciamus quam reliqua que sunt hic apud nos et cum certitudine apud Philosophum. Dicendum ergo quod una noti#V btia potest esse nobilior altera ratione obiecti vel ratione evidentie ex Prologo De anima. Et conceditur quod quecumque intuitiva, prout includit respectum attingentie ad obiectum sicut nunc loquimur, est perfectior qualibet abstractiva in ratione evidentie, sicut quelibet scientia quacumque opinione, non autem ratione subiecti vel obiecti. In ratione etiam assumitur unum falsum, quia non omnis notitia est intuitiva vel abstractiva, immo est dare 3 et 4 genus ex distinctione data.
Ad tertium: si ratio esset bona, demonstraret quod, si finitum et infinitum dividunt ens per immediata, quod absolutum et respectivum non dividunt ipsum, quod non est verum. Consequentia deducitur sicut sua. Dicendum ergo quod iste differentie sunt equales. Et quando dicitur vel eedem vel opposite, nec hoc, nec illud, sed disparate et ideo non repugnat eis de eodem predicari, sicut patet de absoluto et respectivo finito et infinito respectu entis.
Ad quartum: si forma esset bona, sequeretur quod quecumque duo absoluta magis convenirent quam quecumque duo, quorum unum sit absolutum et aliud respectivum, quia talia differunt priori differentia, quod tamen est falsum, aliter Deus et homo magis convenirent quam respectus hominis et homo, immo quam paternitas et essentia in divinis. Dicendum ergo quod notitia intuitiva sensitiva quam habemus de accidente, prout includit respectum attingentie ad obiectum intuitive cognitum, magis convenit cum intuitiva angeli quacumque in ratione evidentie quam abstractiva et intuitiva angeli, non tamen simpliciter. Patet igitur his solutis descriptio abstractive notitie cum suis correlariis.
Notitia vero superintuitiva est cognitio rei in eo in quo perfectius habet esse et cognosci quam in se ipsa, qualis est cognitio creaturarum in verbo, sicut docet beatus Augustinus IV Super Genesim ad Litteram, capitulo 5. Et quod huiusmodi notitia, prout includit respectum attingentie ad obiectum ab intuitiva et abstractiva, specifice sit distincta.
Patet primo, quia non est cognitio rei in se ipsa per Augustinum, ubi supra, igitur, non est inuitiva per locum a diffinitone, nec est cognitio rei in suo representativo creato; igitur, non est abstractiva.
Secundo, quia non possunt in ratione evidentie perfectionaliter adequari, quia cognitio rerum in verbo est simpliciter perfectior cognitione ipsarum in proprio genere, sive talis sit abstractiva, sive intuitiva, beato Augustino, ubi supra, dicente “Multum quippe interest inter cognitionem rei cuiuslibet in Verbo Dei et cognitionem eius in natura eius, ut illud merito ad diem pertineat, hoc autem ad vesperam. In comparatione enim lucis illius que in verbo Dei est conspicitur omnis cognitio qua creaturam quamlibet in se ipsam novimus non immerito nox dici potest.” Hec Augustinus.
Tertio, quia magis differat a qualibet istarum in ratione notitie quam due intuitive vel due abstractive quecumque, immo magis quam intuitiva de creatura differunt ab abstractiva.
Quarto, quia aliter attingit obiectum cognitum quam intuitiva vel abstractiva. Intuitiva namque attingit ipsum ut habet esse realiter et actualiter in se ipso, abstractiva vero ut habet esse in suo representativo creato. Hoc autem, ut dicitur, est visio in suo representativo supereminenti et eterno. Si quis tamen huiusmodi notitiam voluerit vocare superintuitivam non curo, dum concedat quod quedam est notitia rei in se ipsa, quedam in suo representativo creato, ut puta in eius imagine vel specie, quedam in suo representativo supereminenti et eterno in quo perfectius est creatura et cognoscitur quam in se ipsa. Non enim intendo disputare de nominibus, sed de rebus.
Primam tamen ego voco intuitivam, secundam abstractivam, tertiam superintuitivam, quia perfectior est quam sit notitia in se ipsa que sola proprie dicitur intuitiva.
Ex his sequuntur alique propositiones.
Prima est quod notitia superintuitiva non potest haberi de Deo, quia cum sit id quo maius cogitari non potest, in alio non potest perfectius esse nec #V 4-r #V a cognosci quam in se ipso.
Secunda est quod huiusmodi notitia potest haberi de creatura quocumque ente possibili, quia creature antequam producerentur in esse nondum erant, et tamen cognoscebantur in Verbo Dei, secundum beatum Augustinum ubi supra, capitulo 3, ubi perfectius habent esse quam in se ipsis, sicut deducit Anselmus Monologion.
Tertia est quod Deus ab eterno cognovit creaturas superintuitive quia in se ipso, per Augustinum, ubi supra.
Quarta est quod sola notitia superintuitiva de creatura est matutina, quia sola talis est perfectissima.
Quinta est quod notitia intuitiva et superintuitiva et abstractiva possunt esse de eodem obiecto sub eadem ratione formali, quia illud idem est re et ratione quod potest cognosci in se ipso et sic intuitive, et in suo representativo creato et sic abstractive potest cognosci in Verbo Dei, et sic superintuitive.
Sexta est quod, licet notitia superintuitiva, intuitiva, abstractiva, prout includunt respectus attingentie ad obiecta, specifice distinguantur, ut patet ex dictis, tamen quantum ad earum absoluta non distinguuntur specifice, quia eadem notitia numero non variata ex aliquo absoluto potest esse superintuitiva, intuitiva, et abstractiva eiusdem obiecti in alio et alio tempore. Probatur manifeste eadem notitia numero quantum ad eius absolutum qua beatus nunc cognoscit rosam in verbo et sic superintuitive; Deus potest facere quod rosa desinat esse presens sibi in verbo et fiat presens in se ipsa. Quo facto, patet quod eadem notitia numero non variata in aliquo absoluto, que prius fuit superintuitiva rose, nunc erit intuitiva eiusdem. Et si iterum desinat esse presens in se ipsa et fiat presens in eius imagine vel specie eadem notitia numero quantum ad absolutum qua fuit intuitiva rose, erit nunc abstractiva etc.
Sed contra istum tertium genus notitie est communis opinio que ponit notitiam creaturarum in verbo esse intuitivam, pro qua arguitur.
Primo sic: Deus cognovit ab eterno omnes creaturas in se ipso scientia visionis. Sed scientia visionis est idem quod notitia intuitiva, quia intuitio, secundum Hugonem, nihil aliud est quam inspectio et visio etc.
Preterea, Deus cognoscit creaturas factas intuitive, igitur et fiendas. Consequentia patet, quia non aliter cognoscit facta quam fienda, secundum Augustinum, sed creaturas fiendas cognoscit in se ipso, igitur et factas et talis notitia erit intuitiva.
Preterea, omnis notitia Dei est perfectissima. Sola notitia intuitiva est perfectissima, cum ipsa sola sit beatifica; igitur omnis notitia Dei est beatifica, et per consequens notitia que cognoscit creaturas in Verbo erit intuitiva.
Preterea, eadem notitia numero Deus cognoscit Verbum et creaturas in Verbo. Sed notitia qua cognoscit verbum est intuitiva; igitur et notitia qua cognoscit creaturas in Verbo erit intuitiva.
Et confirmatur, quia hec notitia demonstrata notitia qua Deus cognoscit Verbum est intuitiva. Hec notitia est illa qua cognoscit creaturas in Verbo; igitur notitia que cognoscit creaturas in Verbo erit intuitiva.
Sed ista non obstant.
Ad primum igitur dico quod, licet perfectissima notitia possibilis haberi de Deo sit notitia eius intuitiva, quia non potest in alio perfectius esse nec cognosci quam in se ipso, perfectissima tamen notitia que potest haberi de creatura non est intuitiva eiusdem, cum talis sit notitia rei in se ipsa et creatura in alio perfectius possit cognosci quam sit in se ipsa. His premissis dicendum ad maiorem, quia, licet scientia visionis cum sit perfectissima sit idem quod notitia intuitiva illius cuius intuitiva est perfectissima, non tamen illius cuius notitia intuitiva non est perfectissima, sicut est in proposito. Et ad probationem dicendum quod intuitio nihil aliud est quam inspectio et visio rei in se ipsa, non in alio.
Ad secundum: si concedatur quod Deus cognoscat aliquid extra se, ut multis et magnis doctoribus videtur, et sic creaturam factam in se ipsa et per consequens intuitive, #V b neganda est consequentia. Nec propter hoc aliter cognoscit facta quam fienda si ly ‘aliter’ determinet cognitionem, quia eadem cognitione invariabili qua cognoscit creaturam in Verbo quando non est cognoscit eam in se ipsa quando est, licet cognoscat aliter facta quam fienda si ly ‘aliter’ determinet creaturam qua cognoscit creaturam factam esse in se ipsa quam fiendam cognoscebat in se ipsa non esse. Si vero dicatur quod Deus non cognoscit aliquid extra se, sed in se ipso cognoscit omnia, quod videtur rationabiliter dictum, dicendum quod notitia Dei est perfectissima et notitia creaturarum in proprio genere non est perfectissima, ut patet per beatum Augustinum pluries allegatum. Negandum est antecedens, de hoc tamen alias.
Ad tertium patet quid dicendum ex solutione primi, quia, licet sola notitia intuitiva de Deo sit perfectissima cum ipsa sola sit beatifica, notitia tamen intuitiva de creatura non est perfectissima, et ideo non sequitur quod omnis notitia Dei sit intuitiva, sed quod notitia Dei de se ipso sit intuitiva, quod conceditur.
Ad quartum dicendum quod non est aliquid inconveniens quod eadem notitia numero sit intuitiva unius et non sit intuitiva alterius, sed sic est implicatio quod eadem notitia sit intuitiva et non sit intuitiva respectu eiusdem. Notitia igitur qua Deus cognoscit Verbum et creaturas in Verbo est intuitiva Verbi, quia ipsum cognoscit in se ipso, sed non est intuitiva creature, quia non cognoscit ipsam in se ipsa, sed in Verbo. Et ad confirmationem minor est concedenda uno addito, videlicet quod hec notitia demonstrata notitia qua Deus cognoscit Verbum est intuitiva Verbi, et tunc concedo quod sequitur gratia forme, quod notitia qua Deus cognoscit creaturas in Verbo est intuitiva Verbi, quod conceditur. Non tamen sequitur quod sit intuitiva creature. Et est simile ac si dicatur hec notitia, demonstrata notitia qua Deus cognoscit Verbum est notitia rei in se ipsa, quia notitia Verbi quod cognoscitur in se ipso. Sed hec notitia est illa qua cognoscit creaturas in Verbo; igitur notitia qua cognoscit creaturam in Verbo est notitia creature in se ipsa. Patet quod illatio est nulla. Patet igitur ex predictis quid sit superintuitiva notitia.
Notitia vero discursiva sive deductiva est cognitio rei per discursum rationis ex alterius cognitione deducta. Sic Deum ex creaturis aliqualiter cognoscere possimus, sicut docet beatus Augustinus XV De trinitate, capitulo 2, de magnis vel 3, de parvis. Et quod huiusmodi notitia, prout includit respectum attingentie ad rem deductive cognitam a superintuitiva, intuitiva, abstractiva, specifice sit distincta, probatur.
Primo, quia non est cognitio rei in verbo, igitur non est superintuitiva. Nec in se ipsa, igitur non est intuitiva. Nec in eius representativo creato, igitur non abstractiva.
Secundo, quia ille notitie specifice sunt distincte quarum obiecta primo formaliter distinguuntur. Hoc patet, quia, licet regulariter non semper sit verum quod distincti habitus vel notitie terminetur ad distincta obiecta formaliter, sicut patet de opinione et scientia de intuitiva et abstractiva que possunt haberi de eodem obiecto sub eadem ratione formali, ut patet ex supradictis, conversa tamen eius semper est vera, videlicet quod distinctorum obiectorum formaliter sunt distincti habitus vel notitie, dicente Aristotele II De anima, quod potentie distinguuntur per actus et actus per obiecta. Sed sic est in proposito, quia obiectum primum superintuitive est res cognita ut presens intellectui in eo in quo perfectius habet esse quam in se ipsa. Obiectum autem intuitive est res cognita ut presens intellectui in se ipsa. Obiectum vero abstractive est res cognita ut presens intellectui in eius imagine vel specie. Sed obiectum primum deductive non est res deductive cognita, sed illa ex cuius cognitione per discursus rationis deducitur eius cognitio, ut patet ex dictis.
Tertio, quia notitia deductiva reperitur sine intuitiva, abstractiva, et superintuitiva, igitur non est aliqua illarum. Consequentia patet, quia nulla res potest esse sine se ipsa. Antecedens probatur, quia de unitate et #V 4-v #V asimplicitate Dei habetur cognitio deductiva de facto, per beatum Augustinum, ubi supra et per Aristotelem XII Metaphysice 2; nam de hoc non habetur intuitiva, quia nec unitatem nec simplicitatem Dei cognoscimus in se ipsis; nec abstractiva, quia non in eorum specie vel imagine; nec superintuitiva, ut patet; ergo etc.
Ex his videntur sequi alique propositiones.
Prima est quod sola notitia deductiva sive discursiva est scientifica scientia proprie dicta, quia omnis notitia per discursum rationis ex alterius cognitione deducta est deductiva sive discursiva per locum a diffinitione. Sed omnis notitia scientifica scientia proprie dicta est huiusmodi, quia notitia conclusionis ex notitia principiorum per discursum rationis habetur; ergo etc.
Secunda est quod notitia deductiva deducta ex cognitione earum superintuitiva est certior quam sit deducta ex cognitione earum intuitiva, et deducta ex intuitiva est certior quam deducta tantum ex abstractiva, quia notitia conclusionis ex notitia principiorum mensuratur. Et notitia creaturarum superintuitiva certior est et perfectior intuitiva, et intuitiva quam abstractiva; igitur etc.
Tertia est quod notitia abstractiva in ratione evidentie perfectior est quam sit deductiva sive discursiva deducta ex cognitione aliorum abstractiva, quia notitia principiorum ceteris paribus est evidentior notitia conclusionis, dicente Aristotele I Posteriorum: “Propter quod unumquodque tale, et illud magis.”
Quarta est quod notitia deductiva sive discursiva deducta ex cognitione alterius intuitiva certior est et evidentior abstractiva de eodem, quia intantum intuitiva ex qua ponitur deduci perfectior est abstractiva quod nisi sit defectus in deducendo habens ipsum et minus potest decipi.
Quinta est quod notitia deductiva sive discursiva deducta ex cognitione creaturarum superintuitiva certior est abstractiva et intuitiva ipsarum, quia notitia superintuitiva creaturarum magis excedit intuitivam earum quam intuitiva excedat abstractivam. Sed propter istum excessum notitia discursiva deducta ex cognitione intuitiva est certior abstractiva de eodem, ex propositione precedenti; ergo etc.
Sed contra istud quartum genus notitie sicut et contra tertium est communis opinio que solum dividit notitiam in abstractivam et intuitivam, pro qua potest ad propositum argui.
Primo sic: nulla res cognoscitur cognito eo quod est omnino aliud separatum ab ea, igitur notitia deductiva est impossibilis. Consequentia patet, quia notitia deductiva ponitur cognitio rei ex alterius cognitione deducta. Antecedens est Aristotelis III Metaphysice, qui arguens contra ideas Platonis ex ipso tamquam ex infallibili veritate ostendit quod, si homo esset separatus, qui terminaret aspectum intellectus non cognosceretur particularia; ergo etc.
Preterea, posito quod notitia deductiva sit possibilis, adhuc enim videtur distingui ab intuitiva et abstractiva, quia cognitione deductiva deducta ex cognitione alterius abstractiva non est aliud quam due cognitiones abstractive quarum una deducitur ex alia. Et deducta ex intuitiva non est aliud quam due intuitive quarum una deducitur ex alia, igitur ab ipsis distincta.
Preterea, posito quod sit possibilis et distincta, non videtur quod ipsa sola sit scientifica, quia, si sic, sequitur quod nec Deus nec angelus habeant scientiam de rebus, quod non est verum. Consequentia patet, quia intellectus divinus non ponitur discursivus, nec etiam angelicus.
Et confirmatur, quia ex imperfectione intellectus nostri est quod discurrat a magis notis ad minus nota, igitur repugnat saltem divino intellectui.
Preterea, si sola notitia deductiva sit scientifica scientia proprie dicta, non solum nec Deus nec angelus, sed nec aliquis in patria haberet de aliquo scientiam proprie dictam, quod est evidenter falsum. Consequentia probatur, quia ubi non est mentis ratiocinatio, ibi non est notitia deductiva, nec per consequens scientifica scientia proprie dicta stante supposito. Sed in patria non est mentis ratiocinatio, dicente beato Augustino XV De trinitate, capitulo 71, de parvis, quod “illa feli#V bcitate veritatem sine ulla difficultate videbimus, nec aliquid queremus mente rationantes, sed contemplantes cernemus;” ergo etc.
Ad primum istorum dico quod antecedens non est verum, aliter periret notitia creaturarum in verbo, quod est contra veritatem fidei et doctrinam beati Augustini. Et ad probationem dico quod Aristoteles non vult probare nisi quod notitia idearum, quas Plato ponebat, non poterat nos deducere in notitia singularium sub propriis rationibus, quia cognito universali separato a singularibus non cognoscuntur singularia sub propriis rationibus. Ex hoc tamen non sequitur quod ex notitia unius rei non possimus in notitiam alterius per discursum rationis deduci.
Ad secundum dico quod quando notitia deductiva deducitur ex cognitione alterius abstractiva non sunt due cognitiones abstractive nec quando deducitur ex cognitione alterius intuitiva sunt due cognitiones intuitive, quinimmo possibile est quod in intellectu sint due notitie intuitive vel abstractive duorum terminorum simplicium quod nihil cognoscetur deductive, sicut patet si intellectus cognoscat hominem et asinum intuitive vel abstractive sic tamen quod in cognitio unius non deducatur ex alio tamquam ex medio cognito nec econverso. Et, si contingat quod unum istorum cognoscatur per aliud, alterum autem per se et immediate intuitive vel abstractive, tunc simul erunt in cognoscente due notitie specifice distincte, scilicet deductiva et intuitiva vel deductiva et abstractiva.
Ad tertium negatur consequentia. Et ad probationem dico quod, licet Deus vel angelus non discurrant secundum ordinem durationis, discurrunt tamen secundum ordinem nature. Scit enim angelus ac etiam Deus quod homo est risibilis quia animal rationale, et quod triangulus habet tres 〈anguli〉 quia figura plana tribus lineis contenta, quia ita est in re. Et hoc sufficit ad hoc quod Deus et angelus habeant de rebus notitiam deductivam et scientiam proprie dictam, quia de ratione istorum non est discursus demonstrationis, sed nature tantum.
Et ad confirmationem concedo quod Deus non discurrit a magis ad minus, quia omnia cognoscit infinite. Ex hoc tamen non sequitur qui discurrat discursu sufficienti ad notitiam deductivam et scientiam proprie dictam, ut patet ex dictis.
Ad quartum etiam negatur consequentia. Nec probatio valet, quia in patria est mentis ratiocinatio, sicut est discursus secundum ordinem nature, quicquid sit de mentis ratiocinatione secundum ordinem durationis nec oppositum istius asserit Augustinus. Et hec de primo.
Quantum ad secundum pono quattuor conclusiones.
Prima est quod abstractiva notitia deitatis secundum proprium eius conceptum non est viatori nec alteri communicabilis propter implicationem contradictionis. Advertendum tamen quod huiusmodi notitia non est incompossibilis viatori ratione status vie, ut quibusdam videtur, quia non repugnat viatori inquantum viator evidens notitia deitatis, ut patet ex supradictis. Nec est ei incompossibilis quia non potest haberi notitia de divina essentia quin habeat de eius existentia, ut videtur aliis, quia abstractiva notitia potest haberi de actuali rei existentia etiam ex supradictis, sed est ei et cuilibet alteri incompossibilis precise quia abstractiva notitia est cognitio rei in eius representativo creato, utputa in eius imagine vel specie. Repugnat autem deitati secundum proprium eius conceptum in aliquo creato representari. Potest igitur una generalis ratio sic formari cuius non est possibile aliquod representativum creatum eius non est possibilis abstractiva notitia propter implicationem contradictionis. Sed Dei non est possibile huiusmodi representativum secundum proprium eius conceptum; ergo etc. Maior patet per diffinitionem abstractive. Minor vero a qua dependet tota deductio probatur dupliciter in genere.
Primo: si ponatur, ut a multis conceditur etiam oppositum opinativum, quod omni creature repugnet infinitas perfectionis propter implicationem contradictionis et ostendo quod, si aliquid creatum sit representativum deitatis secundum proprium eius conceptum, nec est #V 5-r #V a ipsum esse perfecte naturaliter infinitum, quod repugnet supposito.
Primo sic: omne representativum quod suppleret propriam causalitatem in ratione movendi vel terminandi alicuius obiecti quod excedit omne aliud in infinitum est perfectionabiliter infinitum. Tale est omne representativum deitatis secundum proprium eius conceptum, ut patet; ergo etc. Maior probatur, quia sic supplere propriam causalitatem alicuius obiecti perfectionabiliter in aliquo certo gradu est alicuius perfectionis et sic regulariter ascendendo, igitur sic supplere propriam causalitatem obiecti perfectionabiliter infiniti est infinite perfectionis.
Secundo sic: sequitur quod demonstrato quocumque hoc est representativum universitatis creaturarum existentium et possibilium secundum proprios conceptus earum, igitur est perfectionabiliter infinitum. Ista consequentia patet, quia representativum deitatis secundum proprium eius conceptum non est minoris, immo maioris perfectionis quam representativum universitatis creaturarum existentium. Si poneret utrumque, antecedens probatur, quia ubicumque pluralitas concludit maiorem perfectionem quam paucitas, ibi infinitas numeralis concludit infinitatem perfectionis. Exemplum: quia posse ferre 10 concludit maiorem perfectionem virtutis motive quam posse ferre 5. Idcirco posse ferre infinita concludit infinitam virtutem motivam. Sed simul representare duas creaturas secundum proprios conceptus earum concludit in representativo maiorem perfectionem quam representare alteram precise earum; igitur sic representare infinitas sicut sunt entes et possibiles concludit infinitatem perfectionis.
Tertio sic: representativo deitatis secundum proprium eius conceptum non potest dari representativum perfectius, igitur necesse est ipsum esse perfectionabiliter infinitum. Consequentia patet, quia quocumque finito potest dari maius et sic perfectius. Antecedens probatur, quia, si sic, illud erit representativum deitatis secundum proprium eius conceptum et non primum, quod est contra positum.
Secundo minor fundamentalis ratio probatur simpliciter etiam si huiusmodi representativum ponatur infinitum.
Primo sic: quod deficit a perfectione alterius in infinitum non est sufficiens representativum illius secundum proprium eius conceptum. Omne creatum deficit a perfectione deitatis in infinitum etiam si sit infinitum; ergo etc. Probatur maior primo, quia inter representativum et representatum est aliqua proportio. Secundo, quia representativum, ut nunc loquimur, est imago et similitudo expressiva representati. Sed quod deficit a perfectione alterius in infinitum non est imago expressiva illius secundum proprium eius conceptum; ergo etc.
Secundo sic: quandocumque aliqui duo obiecta se habent per modum excedentis et excessi, sic quod tota intelligibilitas excessi continetur in excedente et exceditur ab eo, si excesso repugnat habere representativum creatum et excedenti, patet ex terminis. Sed universitas creaturarum existentium et possibilium et essentia divina secundum proprium eius conceptum sic se habent, ut quilibet catholicus confitetur et universitati creaturarum repugnat representari aliqui catholico secundum proprios conceptus earum, cum propter ipsarum diversitatem et oppositionem, quia in rationibus earum sunt aliqui primo diversa que in nullo conveniunt propter doctrinam oppositum opinantium, cum propter ipsarum multitudinem et illimitationem, quia saltem possibiles sunt infinite et infinita secundum proprium conceptum eius, licet aliqui uno etiam si sit infinitum representari non possunt nisi sit infinitum extra genus, quod simpliciter creature repugnat; ergo etc.
Et confirmatur, quia tale representativum creaturarum, si poneretur, equaretur essentie divine in ratione representandi, quod est impossibile.
Secunda conclusio est quod notitia intuitiva deitatis de potentia Dei absoluta est communicabilis viatori.
Probatur primo sic: omnis notitia possibilis haberi de Deo que non ponit creaturam rationalem in termino beatitudinis est communicabilis viatori de potentia Dei absoluta. Notitia intuitiva deitatis est huiusmodi; igitur. Maior conceditur et minor quantum ad primam partem patet, quia notitia intuitiva deitatis est habita, igitur possibilis haberi. Quantum ad secundam probatur: quia non est beatificabilis patet, quia illa notitia que distinctis operibus habetur, quarum una realiter non est alia, non est beata nec per consequens in termino beatitudinis per alteram earum precise creatura ponitur. Oppositum predicati infert oppositum subiecti. Sed creatura rationalis est beatificabilis visione et fruitione #V bque in ipsa realiter distinguuntur, ut patet per illam decretalem extravagantem domini Benedicti De visione animarum; igitur non est beata nec in termino beatitudinis per alteram earum precise. Notitia igitur intuitiva deitatis non ponit creaturam rationalem in termino beatitudinis.
Secundo sic: omnis notitia possibilis haberi de Deo que non ponit viatorem extra terminum vie est sibi communicabilis saltem divina virtute. Notitia intuitiva deitatis est huiusmodi; ergo. Maior est evidens et minor quantum ad primam partem patet ut prius. Quantum ad secundam probatur, quia tamdiu est viator intra terminum vie quamdiu nec est damnatus, nec beatus, nec ad purgatorium destinatus, ut patet. Sed habita tali notitia non est homo damnatus, nec salvatus, nec ad purgatorium destinatus ex ratione precedenti; ergo etc.
Tertio sic: omnis notitia probabilis haberi de Deo que non repugnat viatori inquantum viator potest sibi communicari de potentia Dei absoluta. Notitia intuitiva deitatis est huiusmodi; ergo. Maior et minor quantum ad primam partem patent ut prius. Quantum ad secundam partem probatur minor, quia illud non repugnat viatori inquantum viator qui posito in ipso adhuc convenit sibi diffinitio viatoris. Sed talem notitia deitatis intuitiva, quia ipsa sola posita in viatore, adhuc viator non habet beatitudinem sibi possibilem de potentia Dei ordinata, cum talis consistat in visione et fruitione, ut dictum est pluries et est in statu merendi ex supposito. Et hec est diffinitio viatoris in articulo precedenti; ergo etc.
Quarto: et est quasi una declaratio precedentium rationum sic: de potentia Dei absoluta fieri potest quod creatura rationalis videat Deum intuitive et nullum actum fruitionis habeat circa ipsum, igitur notitia intuitiva deitatis de potentia Dei absoluta potest communicari viatori. Antecedens suppono pro nunc, quia ex intuitione declarabitur vel probabitur in potentia Dei. Consequentia declaratur, quia talis creatura non est beata cum non fruatur Deo, nec damnata cum clare videat Deum, nec necessario ad purgandum destinata non est dubium, igitur quod potest esse viator. Ista conclusio confirmatur, non solum de possibili, sed etiam de facto auctoritate beati Augustini in questionibus Orosii ad ipsum in solutione 62 questionis, ubi sic inquit: “Adhuc profecto venerat Paulus ut Deum sic in ista vita videret, sic sancti post hanc vitam videbunt ipsum intuitive”. Sed constat quod sancti post hanc vitam videbunt ipsum intuitive; ergo etc. Possibilitatem vero conclusionis ostendit Augustinus XII Super Genesim ad Litteram, capitulo 74, ubi sic ait: “Illo ergo modo in illa specie que Deus est, longe ineffabiliter securius et presentius loquimur locutione ineffabbili, ubi eum nemo videns vivet vita ista, qua mortaliter vivitur in istis sensibus corporis, nisi ab hac vita quodammodo moriatur, sive omnino exiens de corpore, sive ita aversus et alienatus a corporeis sensibus, ut merito nesciat, sicut Apostolus ait, utrum in corpore an extra corpus sit, cum in illa rapitur et subvehitur visione.” Hec Augustinus.
Ex quibus verbis patet quod predicta notitia sit possibilis viatori et viventi in hac vita mortali.
Tertia conclusio est quod de potentia
absoluta potest communicari viatori evidens notitia deductiva
de
veritatibus
virtutibus #V
Note: Though the incunabula (V) clear writes virtutibus, we conjecture that
the reading should be "veritatibus"
theologicis.
Istam conclusionem quidam probatur primo sic: supponatur quod Deus possit annihilare omnem creaturam intellectualem conservando in esse unum angelum in puris naturalibus et ponatur quod tunc divina virtute formetur ista propositio ‘Deus est trinus et unus’ quod fieri potest vel per aeris fractionem vel per aliquam mentalem locutionem, tunc certum est quod angelus in puris naturalibus existens cognoscit vel cognoscere potest quod in rerum nature nihil est quod possit istam propositionem formare nisi ipse vel Deus. Nunc autem de se ipso certus est quod eam non formavit et eodem discursu certus est quod virtute divina est formata. Sed in puris naturalibus existens potest deductive evidenter scire quod Deus mentiri non potest; ergo in puris naturalibus existens potest evidenter scire hanc propositionem ‘Deum esse trinum et unum’ infallibiliter esse veram.
Preterea, de facto certa cognitio articuli trinitatis communicatur damnato, igitur non repugnat talis cognitio viatori. Consequentia supponitur. Antecedens probatur. Nam hereticus damnatus scit se iuste damnari. Scit enim quod impossibile est Deo facere iniustitiam, ergo scit quod illud propter quod ipse tamquam hereticus est damnatus est falsum et impossibile, ergo existens damnatus scit infallibiliter quod oppositum illius, quod ipse vivens negabat, est necessarium et infallibile. Sed negabat articulum trinitatis, igitur existens damnatus cognoscit infallibiliter quod articulus trinitatis est neces#V 5-v#V asarius et impossibilis aliter se habere.
Preterea, demones sunt certi de articulo trinitatis certitudine deductiva, igitur talis cognitio deductiva non est incompossibilis viatori. Consequentia supponitur sicut prius. Antecedens probatur, quia demones certi sunt absque omni hesitatione quod redemptio hominis fieri non poterat per puram creaturam, sicut demonstrare intendit Anselmus in libro Cur Deus homo. Item, certi sunt quod redemptio hominum facta est et quod infernus spoliatus est, igitur certi sunt quod Christus per quem redemptio facta est non est pura creatura, sed Deus et homo, et per consequens certi sunt quod quicquid dixit ‘Christus’ est infallibiliter verum. Sed dixit ‘Deum esse trinum et unum;’ ergo etc.
Sed, licet ista conclusio sit vera, ut puto, iste tamen rationes non concludunt. Non quidem prima propter multa.
Primo, quia procedit de intellectu angelico qui non est intellectus viatoris et cui plura sunt naturaliter nota quam intellectui viatoris, et ideo supposito quod esset notitia non esset ad propositum.
Secundo, quia non videtur per se notum, nec deductum ex aliquo per se noto quod Deus possit annihilare omnem creaturam intellectualem, quia sic annihilatio esset demonstrabilis et creatio, quod philosophi non concederent, igitur conclusio que procedit isto supposito non est demonstrata. Nec valet solutio istius doctoris, videlicet quod concessis principiis que theologi concedunt de posse Dei ratio concludit evidenter, quia repugnat conclusioni quam intendit. Certum est enim quod concessis articulis que theologi de Deo concedunt multe conclusiones theologice deducerentur evidenter, quia suppositis principiis deductio est evidens. Conclusio tamen deducta non est evidens, sicut nec principia ex quibus deducitur. Ipse vero vult proprie quod conclusio sit evidens, non solum deductio.
Tertio, quia posito quod sit evidenter notum quod Deus possit annihilare omnem creaturam, adhuc non videtur intellectui creato in puris naturalibus constituto notum evidenter quod omnes creaturas intellectuales alias a se annihilaverit de facto, et sic non cognoscet evidenter quod in rerum nature nihil sit quod possit predictam propositionem formare, nisi Deus vel ipse.
Quarto, quia supposito quod sciat evidenter quod Deus annihilaverit omnem creaturam intellectualem distinctam ab ipso, adhuc poterit dubitare an Deus creavit aliquem de novo ipso nesciente, quod non est impossibile quod huiusmodi propositionem formaverit.
Patet igitur quod ista ratio non concludit evidenter nec etiam secunda valet, ut videtur.
Primo, quia posset negari antecedens. Nec deductio illa convincit, quia, licet hereticus damnatus sciat se iuste damnari forte, non constat sibi evidenter quod propter heresim illam damnetur, quia potuit alia committere unde meruit damnari. Nec valet si ponatur quod hereticus ille nihil aliud commiserit unde meruit damnari, quia, sicut in hac vita nemo scit evidenter utrum odio vel amore dignus sit, ita forte et in alia non constat evidenter heretico damnato nihil aliud comisisse unde damnari meruit.
Secundo, quia admisso antecedente, non enim assero quod constet hoc heretico sic damnato. Adhuc consequentia est nulla, quia hereticus ille damnatus habet ex supposito notitiam aliquam evidenter, unde potest articulus trinitatis deduci, quam non habet viator in puris naturalibus constitutus.
Et ex hoc patet quod tertia ratio non concludit, quia demones habuerunt notitiam etiam intuitivam de spoliatione inferni per Christum factam, unde potuerunt ipsum cognoscere esse Deum, quam non habuit nec habet viator; et ratio non est similiter de viatoribus et demonibus, immo non est simile de demonibus ante huiusmodi spoliationem et post, quia ante mortem Christi non cognoverunt Christum evidenter esse Deum. Si enim dominum glorie cognovissent, ipsum non crucifixissent. Cognoverunt autem post.
Dimissis igitur rationibus predictis pro conclusione potest argui primo sic: cui potest communicari notitia intuitiva de subiecto theologie, eidem potest communicari evidens notitia deductiva de veritatibus theologicis. Hoc patet primo per descriptionem deductive.
Secundo, quia aliter beati non haberent evidentem notitiam deductivam de veritatibus theo#V blogicis.
Tertio, quia cui communicari potest notitia intuitiva, eisdem potest communicari evidens notitia deductiva de veritatibus theologicis, igitur a simili cui potest, etc. Sed prima notitia est communicabilis viatori conclusione precedenti; igitur etc.
Quarto sic: videns Deum intuitive post visionem potest recordari se vidisse Deum infallibiliter. Sic patet de Paulo, igitur videns intuitive Christum esse Deum post visionem potest recordari se vidisse Christum esse Deum infallibiliter; igitur si recordatur, scit quod ita est sicut videt esse et sic recordatur se vidisse, ergo scire potest evidenter Christum non fuisse mentitum, quia scire potest evidenter quicquid dixit Christus infallibiliter esse verum, igitur scire potest evidenter veritates theologicas a Christo infallibiliter esse veras. Sic constat quod videns intuitive Christum esse Deum post visionem potest esse viator, sicut et Paulus fuit post visionem Dei; ergo etc.
Sed forte dicetur ad istam rationem primo quod videns intuitive Christum esse Deum post visionem non poterit recordari distincte Christum esse Deum, sicut nec Paulus de Deo post visionem Dei.
Secundo, quia concesso quod talis viator scire possit evidenter quod quicquid Deus dixit sit infallibiliter verum, sibi tamen non constat evidenter veritates theologicas a Christo dictas esse veras, quia hic viatoribus sola fide tenetur. Sed iste solutiones non infringunt rationem. Non quidem prima, quia aliud est quod videns Deum intuitive post visionem recordetur se vidisse Deum et aliud quod recordetur quid sit Deus secundum proprium eius conceptum. Et, licet secundum sit impossibile, quia deitas secundum proprium eius conceptum non potest representari alicui creato, ut patet ex prima conclusione, primum tamen nulli catholico vertitur in dubium, sicut patet ex dictis Pauli Ad II Corinthos 15. Similiter ergo, ut patet dicendum, est in proposito.
Nec secunda propter duo.
Primo, quia, si beatus Petrus, qui nunc videt intuitive Christum esse Deum, fiat viator, quod fieri potest de potentia Dei absoluta, scire poterit evidenter quod quicquid Christus dixit infallibiliter sit verum, ut patet ex illa deductione. Et sibi constat veritates theologicas esse dictas a Christo, quia ipsemet audivit ab ipso, igitur saltem viatori poterit communicari evidens notitia deductiva de veritatibus theologicis.
Secundo, quia quicumque viator videt intuitive Deum esse potest in ipso videre quod Christus dixit veritates theologicas et de huiusmodi post visionem recordari et sic constat sibi evidenter, etc.
Tertio ad principalem sic et est quasi confirmatio precedentis rationis: quicumque potest intuitive videre Christum esse Deum potest deductive cognoscere veritates theologicas infallibiliter esse veras. Hoc patet, quia talis potest evidenter scire Christum non fuisse mentitum et potest in ipso videre quod ipse dixerit huiusmodi veritates. Sed viator manens viator potest intuitive videre Christum esse Deum. Patet minor, quia quicumque potest intuitive videre Deum, potest similiter videre Christum esse Deum. Patet primum ex conclusione precedenti; igitur etc.
Quarta conclusio est quod huiusmodi notitia deductiva de veritatibus theologie possibilis viatori de potentia Dei absoluta est scientia proprie dicta. Hoc patet per beatum Augustinum I Retractationum, capitulo 14 et per diffinitionem scientie proprie dicte superius assignate. Sed notitia deductiva de veritatibus theologie possibilis viatori de potentia Dei absoluta est huiusmodi ex conclusione precedenti; ergo etc.
Secundo sic: omnis notitia evidens in sua veritate est habitus veridicus realiter a fide distinctus. Sed notitia deductiva possibilis etc. est huiusmodi, ut patet ex supradictis; igitur est habitus veridicus a fide distinctus. Sed tales sunt tantum quinque secundum Philosophum VI Ethicorum, scilicet intellectus, sapientia, scientia, ars, et prudentia. Et certum est quod notitia de qua loquimur non est intellectus, quia talis notitia non habetur per discursum sillogisticum, nec ars, nec prudentia, quia ille sunt respectu agibilium et factibilium tantum, igitur est scientia vel sapientia. Et quocumque dato habetur propositum, quia scientia proprie dicta non distinguitur a sapientia ex articulo precedenti; ergo etc. Et hec de secundo.
Quantum ad tertium et quartum articulum simul movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam conclusionem #V 6-r #V aest opinio Scoti et suorum pro qua arguitur primo sic.
Quod quid Deus potest facere mediante sua essentia, potest immediate per suam voluntatem, cum voluntas divina sit causa prima et immediata omnis motionis ad extra. Sed mediante sua essentia in ratione obiecti cogniti potest causare notitiam claram et evidentem de essentia sua; ergo poterit immediate per suam voluntatem non concurrente sua essentia. Talis autem notitia non erit intuitiva, quia abstrahit a presentialitate et existentia essentie divine, igitur abstractiva.
Ad idem quidem alii ex fundamentis tamen Scoti arguunt secundo sic: habens notitiam intuitivam alicuius obiecti potest cognoscere illud obiectum actu reflexo abstractive. Sed Paulus et Moyses, secundum Augustinum De videndo Deum ad Paulinam, illam habuerunt intuitivam notitiam de divina essentia; igitur potuerunt habere actu reflexo abstractivam de eadem. Probatur maior, quia potens cognoscere aliquid obiectum potest cognoscere respectum fundatum in eo, et per consequens extremum huius respectus saltem divina virtute. Sed habens notitiam alicuius obiecti potest cognoscere actu reflexo actum suum intuitivum; igitur et respectum fundatum in actu intuitivo ad eius obiectum et sic obiectum. Sed constat quod ista notitia non esset intuitiva, igitur abstractiva.
Et confirmatur, quia qui potest cognoscere actum et respectum fundatum in actu aliquo genere cognitionis potest cognoscere eo modo cognitionis extremum huius respectus saltem divina virtute. Sed viator potest cognoscere actum beatificum et respectum fundatum in eo, cum uterque sit creatura et cognoscitur multis intellectibus; igitur viator poterit abstractive cognoscere divinam essentiam que est extremum huius respectus.
Preterea, potens habere omnia requisita ad aliquam notitiam potest habere illam notitiam. Sed intellectus viatoris potest habere omnia requisita ad abstractiva de divina essentia; ergo. Probatur minor, quia ad talem notitiam requiritur potentia disposita et hec non deest. Requiritur essentia divina in ratione motivi, cum non requiratur nisi ad movendam potentiam et hoc etiam non deest, quia Deus potest facere sine omni presentia totam eius causalitatem, cum possit supplere causalitatem omnis cause secunde motive. Et confirmatur, quia, licet obiectum sit motivum potentie et terminativum actus, si sit aliquid supplens vicem eius inquantum motivum, sufficit obiectum absens in ratione termini in cognitione abstractiva, quia in tali non requiritur obiectum presens ut terminet actum, sed ut moveat ad actum.
Preterea, quicquid potest intellectus intelligere potest memoria memorari per beatum Augustinum X De trinitate, capitulo 7, ubi dicit quod “partes imaginis sunt equalis ambitus.” Sed intellectus Pauli et Moysi intellexerunt divinam essentiam; ergo potuerunt eius memorari. Sed omne illud cuius possumus memorari, possumus abstractive cognoscere; ergo etc.
Et confirmatur per Paulum, qui optime recordabatur de illa visione, sicut patet II Ad Corinthos 12, ubi totam visionem refert per ordinem; ergo etc.
Preterea, illud de quo habetur aliquid verum representativum potest abstractive cognosci; de divina essentia habebatur a Paulo et Moyse verum representativum. Hoc patet, quia de hoc habuerunt memoriam et, cum nihil sit memoria nisi species vel habitus, oportebat quod haberent de ea aliquid representativum, igitur poterant ipsa et abstractive cognoscere.
Ad idem arguunt quidam alii sic: quod non ponit viatorem extra terminum vie potest sibi communicari. Huiusmodi est cognitio abstractiva deitatis; ergo. Probatur minor, quia sequitur solum viator habet cognitionem abstractivam, ergo non videt. Et sic non est beatus, igitur est viator.
Preterea, Deus de potentia absoluta potest omne accidens absolutum, quod est in beato ponere in viatore, igitur et visiones alicuius beati. Illa autem ostendit de hoc quedam eius quod prius, sed non intuitiva, quia sic esset beatus, igitur abstractiva.
Ad primum istorum primo reducam rationem contra suum actorem #V b sic: quicquid Deus potest facere mediante sua essentia, potest immediate per suam voluntatem. Sed mediante sua essentia in ratione obiecti cogniti potest causare notitiam intuitivam de se ipso; igitur poterit immediate per suam voluntatem non concurrente sua essentia, quod est contra eum et contra rationem, quia talis notitia esset intuitiva et non esset intuitiva.
Sed ad istam instantiam conatur quidam doctor respondere dicens quod signanter dicitur in ratione illa quicquid Deus potest facere, etc. Et non dicitur omne ad aliquid, quia intuitiva includit necessario respectum ad actualitatem et existentiam obiecti secundum illum doctorem, cum sit existentis vel existens est et presentis ut presens est secundum eum. Abstractiva autem non, cum sit existentis et non existentis, presentis et non presentis. Et ideo non sequitur quod Deus possit facere intuitivam de se ipso non concurrente sua essentia, quia non potest facere respectum illum sine presentialitate obiecti, sicut nec Filium sine Patre. Abstractiva autem sic, quia talem respectum non includit. Sed ista solutio non satisfacit, quia vel iste doctor intendit quod notitia intuitiva necessario includit respectum ad actualitatem et existentiam obiecti, vel non. Si non, patet quod instantia non solvitur, quia non est verum quod notitia intuitiva necessario includit respectum predictum ex supposito. Si sic, contradicit sibi ipsi, quia in eadem questione et intentione probat quod Deus potest facere notitiam intuitivam corrupto respectu et rei presentialitate non existente, igitur non necessario includit respectum ad actualitatem et existentiam obiecti secundum eum. Et probatur assumptum sic: res que non dependet realiter et res dependens realiter non sunt eadem res. Sed notitia intuitiva secundum suam entitatem absolutam est independens formaliter ab omni alio extra se, licet dependeat effective a Deo et ad obiecto et respectus fundatus in ea ad obiectum intuitum est res dependens realiter; igitur non sunt idem realiter. Igitur poterunt per divinam potentiam ab invicem separari. Hec ille.
Quo posito patet quod notitia intuitiva non necessario includit respectum predictum secundum eum et sic contradictio in dictis.
Preterea, omnis cognitio qua creatura cognoscit fundat respectum realem ad terminum obiectalem cognitum. Hoc patet, quia refertur ad ipsum sicut mensuratum ad mensuram. Mensurari autem ad mensuram est relatio realis ex V Metaphysice, licet non econverso. Igitur, si propter huiusmodi respectum de intuitiva nihil concluditur et nihil etiam concludetur de abstractiva, quia pari ratione mutabitur quid in ad aliquid et erit in argumento figura dictionis.
Preterea, vel iste doctor intelligit quod huiusmodi respectus, secundum Scotum sunt intuitive intrinsecus, vel extrinsecus. Si extrinsecus, sequitur quod intuitiva, ut intuitiva, non includit respectum et sic manet tota deductio, quia non mutatur quid in aliquid. Si intrinsecus, contradicit doctori, quia vult sustinere quod secundum eum tales respectus sunt res distincte a rebus absolutis et, si oppositum diceret, falsum assumeret, quia nullus respectus creatus est idem respectu et intrinsece cum rebus absolutis, ut suppono pro nunc. Patet igitur instantiam non esse solutam.
Respondeo ergo ad rationes dupliciter.
Primo dico quod maior sicut assumitur non est vera, quia tunc idem concluderetur de intuitiva, sicut patet ex dictis. Nec probatio valet. Imaginatur enim quod voluntas divina sit causa primaria omnis causalitatis et productionis ad extra et essentia divina secundaria, quod est falsum, quia essentia et voluntas in Deo non sunt due cause alicuius creature, sed una tantum, sicut nec Pater et Filius, qui magis differunt quam essentia et voluntas, non sunt duo principia, sed unum. Et ulterius, si primaria causalitas creature, ut producta de nihilo, debeat attribui alicui istorum, hec erit voluntas, quia voluntas et omne attributum est infinitum propter identitatem cum essentia. Et sic per istum doctorem causalitas primaria creature, ut producta de nihilo, attribuitur nature infinite, ut est infinita, igitur ratio nulla.
Secundo dico quod nec mediante sua essentia nec immediate per suam voluntatem potest #V 6-v #V a Deus facere abstractivam notitiam deitatis propter implicationem contradictionis, ut patet ex supradictis. Et sic minor est falsa vel non est ad propositum. Nec valet quando dicitur quod talis notitia non esset intuitiva, igitur abstractiva, quia posset esse deductiva.
Ad secundum nego maiorem si illud obiectum non possit intuenti representari in eius imagine vel specie, sicut est in proposito. Et ad probationem concesso toto processu non habetur intentum, quia cognito actu intuitivo et respectu fundato in actu ad divinam essentiam non oportet quod cognoscatur essentia divina abstactive, quia sufficit quod cognoscatur deductive. Et quando dicitur quod talis notitia non est intuitiva, igitur abstractiva, contradicit sibi, quia est dare tertium genus per eum in eadem questione. Et ad formam argumenti patet quid sit dicendum, quia non oportet quod qui potest cognoscere actum abstractive et respectum fundatum in actu possit extremum illius respectus cognoscere abstractive si tali extremo repugnat representari in aliquo creato, sicut est in proposito.
Ad tertium ex dictis patet quod minor est falsa, quia ad notitiam abstractivam de divina essentia requiritur eius representativum creatum de quo ratio non facit aliquam mentionem. Et per idem patet quid dicendum ad confirmationem.
Ad quartum potest uno modo dici quod quicquid potest intellectus intelligere, potest memoria memorari quantum est de se si sit possibile illud representari in eius imagine vel specie, quod in proposito non est possibile. Potest etiam dici quod quicquid potest intellectus intelligere, potest memoria memorari distincte vel confuse. Sed non est verum quod omne illud cuius possumus confuse memorari, possumus abstractive cognoscere. Per hec patet quod dicendum ad confirmationem, quia Paulus recordabatur de visione illa in confuse, sed non distincte ipso dicente: “sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit”. Recordabatur enim se vidisse Deum. Quod autem esset deitas secundum proprium eius conceptum non recolebat, sicut Nabuchodonosor recordabatur se vidisse in somnis aliquid magni, sed non quid in speciali vidisset.
Ex his patet quid dicendum ad quintum, quia Paulus non habuit memoriam distinctam deitatis secundum proprium eius conceptum, et ideo non oportet quod habuerit aliquid representativum ipsius. Deberet autem ratio formari per oppositum, quia sequitur non potuit Paulus habere aliquid representativum deitatis secundum eius proprium conceptum, igitur non potuit nec per consequens abstractive cognoscere. Ista videtur intentio beati Augustini super illo verbo I Corinthos 13: “Nunc cognosco ex parte,” ubi dicitur et habetur in Glossa quod non solum alii, sed etiam Paulus cognovit obscure et imperfecte, igitur non habuit ex memoria visionis claram notitiam deitatis, sicut iste doctor imaginatur.
Ad sextum primo reduco rationem. Quicquid non ponit viatorem extra terminum vie potest sibi communicari. Huiusmodi est cognitio intuitiva deitatis; igitur potest viatori communicari, quod ipse negat. Minor probatur sicut et sua, quia sequitur solum habet cognitionem intuitivam, igitur non diligit. Et sic non est beatus, ergo est viator. Dico ergo quod maior est vera si illud sit possibile communicari. Et sub isto sensu minor est falsa, quia cognitio abstractiva deitatis est omnino impossibilis. Probatur igitur ratio quod abstractiva non repugnat viatori ratione status vie quod conceditur, sed non probat quod sit possibilis de quo agitur.
Ad septimum: multi negarent antecedens, quia communiter non conceditur quod fruitio que nunc est in anima Christi vel alterius beati possit poni in voluntate viatoris. Quicquid tamen sit de huiusmodi, quia mihi non videtur antecedens impossibile, dico quod, si visio alicuius beati poneretur in intellectu viatoris vel viator per eam non videret Deum, quia non esset sibi presens in ratione obiecti, vel sicut per eam non videret Deum intuitive, quia non esset visio Dei in se ipso, ita nec abstractive, quia non esset visio sive cogni#V btio Dei in eius representativo.
Contra secundam conclusionem est opinio communis pro qua potest argui primo sic: illud potest communicari viatori quod evacuat fidem et tollit meritum sive merendi statum, quia istis remotis viator non manet viator, quia evacuatum est quod ex parte est. Sed stante supposito sic esset in proposito; igitur. Probatur minor, quia visio Dei clara qualis ponitur intuitiva est visio et est merces. Inquantum visio, evacuat fidem que est substantia rerum sperandarum. Argumentum non apparentium, secundum Apostolum. Inquantum merces, evacuat merendi statum, ergo.
Preterea, illud non potest viatori communicari quod ponit ipsum extra terminum vie. Notitia intuitiva deitatis huiusmodi; ergo. Probatur minor, quia secundum beatum Augustinum I De trinitate, 22, de parvis: “Visio Dei facialis est finis omnium actionum nostram,” igitur ponit viatorem extra terminum vie. Ista consequentia patet, quia finis omnium actionum nostrarum non habetur in via.
Preterea, confirmatur, quia illud non est communicabile viatori per quod status beatorum distinguitur a statu viatoris. Sed notitia intuitiva deitatis est huiusmodi, dicente Apostolo I Ad Corinthos 13: “Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem;” ergo.
Preterea, implicatio contradictionis est quod viator manens viator videat Deum intuitive sicut totaliter beatus, quia quicumque videt Deum intuitive est totaliter beatus, quia sola visio Dei est summum bonum nostrum primum et finis, sicut docet beatus Augustinus I De trinitate, capitulo 41, de parvis, igitur implicatio contradictionis est quod viator manens viator videat Deum intuitive.
Confirmatur, quia visio est tota merces, ut patet per beatum Augustinum, igitur quicumque videt Deum intuitive necessario est beatus.
Preterea, illa notitia non est communicabilis viatori per quam necessario communicatur fruitio beatifica. Notitia intuitiva deitatis est huiusmodi; ergo. Maior patet, quia fruitio beatifica non est communicabilis viatori. Minor probatur, quia, si voluntas posset non frui obiecto beatifico intuitive viso, vel hoc esset per propriam libertatem et efficaciam voluntatis, vel per Dei potentiam absolutam suspendentis actum fruitionis. Primum dari non potest, quia omnes beati esse volunt, sicut docet beatus Augustinus XIII De trinitate, capitulis 3 et 4. Nec secundum, quia, si Deus suspenderet actum fruitionis predictum, vellet voluntatem illam esse miseram. Sed illa sola voluntas est misera que vult quod Deus non vult eam velle vel que non vult quod Deus vult eam velle; igitur Deus vult eam volutatem velle quod non vult eam velle, quod est aperta contradictio.
Preterea, contra consequentiam istam videtur esse articulus Parisiensis et est in numero articulorum 35 ubi dicitur quod “Deum in hac vita mortali possumus intelligere per essentiam”, quod est error.
Preterea, ista videtur esse intentio beati Augustini II De trinitate, capitulo 36, de parvis, ubi loquens de Christo, sic inquit: “Facies autem illa Dei forma in qua non rapinam arbitratur esse equalem Deo Patri, quam nemo utique potest videre et vivere.” Et in VIII, capitulo 2, dicit quod “intellectus viatoris que creata sunt sentit. Veritatem autem ipsam qua creata sunt non potest intueri;” ergo.
Ad primum istorum quod continet duas difficultates, quarum prima est de fide, secunda de merito sive merendi statu potest dupliciter responderi.
Primo per interemptionem minoris. Et ad probationem quantum ad primam eius partem dico quod visio non evacuat simpliciter fidem, quia fides quantum ad habitum et etiam quantum ad actum potest stare simul in eodem cum clara visione Dei de potentia Dei absoluta, dum tamen habens actum fidei non credat. Nec est impossibile quod aliquis habeat actum videndi et non videat, ut suppono pro nunc.
Quantum ad secundum non probatur quod notitia Dei intuitiva evacuat merendi statum, quia, licet sit merces partialiter, non tamen totaliter iuxta determinatione domini Benedicti.
Secundo potest responderi distinguendo maiorem quantum ad secundam eius partem, quia vel per merendi statum intelligitur absolute status presentis vite, qui est simpliciter status merendi, aut intelligitur precise status ille in quo aliquis manens potest actu mereri. Et hec acceptio differt a prima, quia, licet peccator sit in hac vita #V 7-r #V a mortali et sit in statu merendi primo modo, non tamen est in statu merendi secundo modo, cum non possit mereri manens peccator. Si intelligitur primo modo, patet ex supradictis, quia minor non est vera nec probatio valet ex solutione precedenti. Si vero intelligitur secundo modo, sicut ratio videtur imaginari, potest negari maior quantum ad quamlibet sui partem.
Et ad probationem, cum dicitur quod 'istis remotis viator non manet viator', per interemptionem respondetur, quia, licet secundum ordinem qui nunc est et de potentia Dei ordinata, “dum sumus in corpore per fidem ambulemus”, secundum Apostolum. De potentia tamen Dei absoluta posset fides in nobis evacuari per claram visionem Dei et ideo non est verum quod remota fide viator non possit manere viator. Item, non est de ratione viatoris, ut viator est, quod sit in statu merendi primo modo, licet sit de ratione ipsius quod sit in statu merendi secundo modo, aliter peccator non esset viator, ut patet ex dictis, nec istis remotis evacuatur omne quod ex parte est sicut assumitur.
Ad secundum nego minorem. Et ad probationem dico quod visio Dei facialis potest uno modo sumi cum exclusione fruitionis et cuiuscumque quod non est ipsa. Alio modo cum exclusione fruitionis beatifice que ipsam concomitatur necessario secundum ordinem qui nunc est et sic est finis omnium actionum nostrarum. Non primo modo, nisi partialiter. Et quod sic intelligat beatus Augustinus patet. Dicit enim in eodem causa modicum infra quod tunc erit quod scriptum est “adimplebis me leticia cum vultu tuo”. Hec ergo duo simul secundum beatum Augustinum visio, scilicet et fruitio sunt finis omnium actionum nostrarum, non sola visio. Et ad confirmationem dicendum quod status beatorum nunc de facto per notitiam Dei intuitivam distinguitur a statu viatorum, quia talis notitia de potentia Dei ordinata viatori non communicatur de lege communi, sed quod non sit sibi communicabilis de potentia Dei absoluta non dicit Apostolus.
Ad tertium etiam nego minorem, quia, licet visio sit aliquid beatitudinis, non est tamen totalis beatitudo secundum determinationem ecclesie. Et ad auctoritatem beati Augustini dico quod dictio exclusiva secundum eum aliquotiens additur termino propter inseparabilitatem eius ab alio sine exclusione alterius. Ipso I dicens De trinitate, capitulo 8, de magnis vel 24, de parvis: “Demum propter ipsam inseparabilitatem sufficienter aliquando nominatur vel Pater solus, vel Filius solus adimpleturus nos leticia cum vultu suo et quia visio Dei facialis de potentia Dei ordinata secundum ordinem qui nunc est inseparabilis est de lege communi ab illa fruitione que plenum gaudium nostrum est per ipsum, ubi supra. Idcirco visio Dei sola dicitur summum bonum nostrum premium et finis non per exclusionem fruitionis, sed cum inclusione eiusdem,” quod ipsemet ostendit ibidem modicum infra dicens quod “quando Christus videbitur in ea claritate quam habuit apud Patrem priusquam mundus fieret, tunc tradet regnum Deo patri, ut intret servus fidelis in gaudium domini sui.” Ecce quod cum visione subiunxit gaudium, ut beatitudinem ostenderet in utroque consistere. Per idem patet quid dicendum ad confirmationem, quia visio non est tota merces nisi cum inclusione fruitionis beatifice, sed dicitur absolute tota merces, sicut ipsa dicitur summum bonum nostrum premium et finis propter inseparabilitatem ipsius a fruitione.
Ad quartum dico quod, licet fruitio beatifica sit inseparabilis a visione de lege communi, potest tamen esse visio sine fruitione de potentia Dei absoluta, ut patet ex dictis et clarius apparebit in prima distinctione. Et quando dicitur quod 'si Deus suspendere actum fruitionis a voluntate videntis Deum intuitive vellet voluntatem esse miseram', dicendum quod dupliciter voluntas potest dici misera positive, scilicet et privative. Positive quidem, quia in ipsa est odium et tristitia, et sic voluntas damnati est in summa miseria. Privative vero, quia non est in ipsa dilectio et delectatio sibi possibilis et sic Deus vult voluntatem predictam esse miseram extendendo nomen miserie et quasi improprie utendo ipso non primo modo. Et quando dicitur quod 'illa #V b sola voluntas est misera que vult quod Deus non vult eam velle' etc., verum est de miseria voluntatis primo modo sumpta, quia velle quod Deus non vult eam velle et nolle quod Deus vult eam velle sunt actus positivi. Et ideo non sequitur quod Deus vult eam esse miseram propter variationem medii, immo casu posito nihil vult eam velle.
Ad quintum dico quod articulus non est contra me, quia intelligitur naturaliter et ex principiis nature, sicut patet per Aristotelem exponentem ipsum ubi dicitur quod intellectus noster potest pertingere ad notitiam prime cause per sua naturalia. Hoc male sonat et est error si intelligatur de cognitione immediata. Ego vero loquor de potentia Dei absoluta et habeo auctoritatem expressam beati Augustini. Articulus ergo non est ad propositum.
Ad auctoritates beati Augustini et consimiles dicendum quod loquuntur ex principiis nature sicut et articulus statim declaratus vel secundum ordinem quem credimus insitutum de lege communi, non autem de potentia Dei absoluta, sicut probant auctoritates eiusdem superius allegate.
Contra tertiam conclusionem est etiam communis opinio et dimissis rationibus generalibus de fide et merito que possent deduci contra eam, sicut et contra precedentem, quia ad hoc patet quid dicendum ex supradictis, potest in speciali argui primo sic: evidens notitia deductiva de veritatibus theologie non potest viatori communicari sine intuitiva precedente de subiecto theologie, igitur nec cum ipsa, ergo nullo modo. Antecedens patet per me, quia non probavi possibilitatem huius notitie nisi quod repugnat videre Deum intuitive, vel quia sibi non repugnat intuitive videre Christum esse Deum. Et quocumque istorum dato patet, quod non potest communicari viatori sine intuitiva precedente de subiecto theologie. Secunda consequentia est nota. Prima probatur, quia quicquid Deus potest facere mediante intuitiva, potest facere sine ea, quia quid potest facere mediante causa secunda et per se.
Preterea,
notitia evidens istarum veritatum: ‘ante Christusantichristus
est futurus,’ ‘generalis resurrectio mortuorum erit’
dependet ex notitia terminorum intuitiva, quia abstractiva
non sufficit. Sed de his non habetur pro nunc,
nec potest haberi notitia intuitiva, cum sint sicut futura
contingentia; igitur etc.
Preterea, si talis notitia posset communicari viatori, Deus posset facere viatorem evidentius cognoscere veritatem contingentem quam beatus cognoscat de facto, quod videtur impossibile. Consequentia probatur, quia ex quo est certa distantia inter istas evidentias tantum posset augeri evidentia viatoris quod excederet evidentiam comprehensoris.
Preterea, vel evidens notitia deductiva istius veritatis ‘Deus est trinus et unus’ est perfectior ratione evidentie quam sit abstractiva de eadem, vel equalis, vel minus perfecta. Non minus perfecta, quia notitia deductiva deducta ex cognitione intuitiva certior est et evidentior abstractiva de eodem per me. Si perfectior, sequitur quod non possit communicari viatori, cum sibi non possit communicari abstractiva per me que tamen ponitur minus perfecta. Si equalis, idem sequitur; igitur etc.
Ad primum istorum quicquid sit de antecedente, nego primam consequentiam, quia pari ratione probaretur quod voluntas rationalis posset Deum diligere sine cognitione, quia potest ipsum diligere mediante cognitione, quod est evidenter falsum. Et quando dicitur 'quicquid Deus potest mediante causa secunda, potest etiam per se', verum est si effectus dependet a causa secunda in genere cause efficientis precise. Sed non simpliciter, aliter posset facere paternitatem sine filiatione et quod #V 7-v #V a creatura diligeret sine cognitione. In proposito vero patet quod talis deductiva notitia non dependet ab intuitiva in genere cause efficientis, etiam si presupponat ipsam necessario, sicut diligere presupponit cognitionem.
Ad secundam nego maiorem, quia ad habendam evidentem notitiam deductivam de veritatibus illis et ceteris theologicis veritatibus sufficit quod viator possit intuitive videre Christum esse Deum et huiusmodi veritates esse dictas a Christo sine notitia quacumque intuitiva vel abstractiva de terminis earum. Item Deus habet veritatem evidentem istarum veritatum sine notitia intuitiva terminorum, cum non cognoscat aliquam creaturam intuitive, sed superintuitive, ut patet ex primo articulo, et sic viator posset cognoscere terminos istarum veritatum, cum sibi non repugnet intuitiva notitia deitatis, ut patet ex supradictis.
Ad tertiam aliqui dicunt interimendo consequentiam et ad probationem quod, sicut quantumcumque augeretur abstractiva manente abstractiva nunquam attingeret ad claram visionem, quia sunt alterius rationis, sic in proposito quantumcumque augeretur evidentia viatoris nunquam attingeret evidentiam comprehensoris, cum sint etiam alterius speciei.
Sed istud non valet, quia cum notitia deitatis intuitiva sit communicabilis viatori. Patet, quia evidentia viatoris et comprehensoris de veritatibus contingentibus possunt esse eiusdem rationis. Et ideo admitto consequens, quia sicut Deus potest facere quod unus beatus evidentius cognoscat veritatem contingentem quam alius, ita potest facere de potentia abstractiva quod aliquis viator evidentius cognoscat aliqui comprehensore, cum sint vel possint esse evidentie eiusdem rationis et una non excedit aliam in infinitum.
Ad quartum concedo quod evidens notitia deductiva istius veritatis ‘Deus est trinus et unus’ deducta notitia intuitiva deitatis certior esset et evidentior abstractiva de eadem si esset possibilis abstractiva. Ex hoc tamen non sequitur quod non possit communicari viatori, quia abstractiva non repugnat ei propter sui perfectionem, sed quia non est possibilis.
Contra quartam conclusionem est quedam opinio que ponit quod nulla propositio in qua aliquid intrinsecum Deo de divina essentia probatur est vere scibilis scientia proprie dicta. Pro qua quid arguunt.
Primo sic: nihil intrinsecum potest de divina essentia demonstrari, igitur nec scientia proprie dicta. Consequentia patet, quia scientia proprie dicta est habitus conclusionis demonstrate. Antecedens probatur dupliciter.
Primo sic: omnis propositio demonstrabilis est dubitabilis. Nulla propositio in qua aliquid intrinsecum Deo de divina essentia predicatur est dubitabilis; ergo etc. Probatur minor, quia impossibile est quod aliqua sint idem realiter et intuitive vel abstractive, et distincte intelligantur et quod dubitetur de identitate eorum, quia si aliqua propositio sit per se nota, illa erit maxime in qua predicatur idem realiter de eodem realiter, sed essentia divina est idem realiter cum quolibet quod est realiter Deus, ergo nulla talis propositio est dubitabilis.
Secundo sic: omne quod demonstratur de aliquo per prius predicatur de aliquo per quod demonstratur. Sed nihil realiter idem cum Deo potest predicari prius de aliquo quam de divina essentia, quia nihil tale est; ergo etc.
Secundo ad principale sic: nulla propositio immediata est vere scita scientia proprie dicta. Omnis propositio in qua conceptus communis Deo et creature de divina essentia predicatur est immediata; igitur saltem nulla talis est vere scita scientia proprie dicta. Probatur minor, quia omne commune immediate predicatur de aliquo contento in quod primo dividitur. Sed quilibet talis conceptus immediate dividitur in Deum et in creaturam, sicut prima divisio sapientie est quod quedam est increata et quedam creata, similiter intellectus quidam creatus et quidam increatus, bonitas alia creata, alia increata et sic de similibus; ergo etc.
#V b Ad idem arguunt quidam alii sic: nulla propositio potest sciri in qua termini precise supponunt pro eodem. Sed in omni propositione in qua aliquid intrinsecum Deo de divina essentia predicatur termini supponunt pro eodem precise, quia pro Deo; igitur etc.
Preterea, de quo non potest haberi conceptus quiditativus et denominativus, nec scientia proprie dicta, sed videns Deum non potest habere de aliquo intrinseco Deo conceptum denominativum, igitur nec scientiam proprie dictam. Minor probatur tripliciter.
Primo sic: conceptus denominativus non habetur nisi concipiatur res que est apta nata denominare aliquid. Sed solo Deo viso non concipitur tale quid, quia totum quod concipitur de Deo est res simplex omnino, et per consequens non est ibi aliquid nisi persone distincte, quarum una non est magis nata denominare aliam quam econverso; ergo etc.
Secundo, quia respectu eiusdem rei simpliciter non sunt duo conceptus alterius rationis si nihil correspondeat nisi una res simpliciter. Deus autem et omne intrinsecum sunt simpliciter una res; igitur etc.
Tertio, quia quando duo sunt similia tertio, et inter se. Sed si huiusmodi conceptus possent haberi solo Deo viso essent similes tertio, cum conceptus sit quedam similitudo obiecti; igitur et inter se. Quod patet esse falsum, quia tunc non essent alterius rationis.
Quarto, quia ubi pluralitas nominum tantum et una res, ibi non est diversitas conceptuum alterius rationis, sed pluralitas attributorum est tantum pluralitas nominum et una res; ergo etc.
Ad primum istorum nego antecedens, quia Anselmus, Monologion 15, demonstrat de Deo perfectiones simpliciter per rationem infiniti. Et ad primam probationem dico quod maior est falsa, quia nulla propositio per se nota est dubitabilis et tamen multe sunt demonstrabiles, sicut declarabitur distinctio 2. Et ulterius vel intendit quod propositio dubitabilis sit demonstrabilis apud omnem intellectum, vel apud aliquem sic et apud aliquem non. Si primo modo, sequitur quod nulla propositio sit demonstrabilis, cum nulla sit dubitabilis apud divinum intellectum. Si secundo modo, minor est falsa vel non sumitur sub maiori, quia multe propositiones in quibus est aliquid intrinsecum Deo de divina essentia predicatur sunt dubitabiles apud aliquem intellectum. Et si dicatur quod omnis propositio est demonstrabilis, est dubitabilis intellectui demonstranti ipsam. Contra Deus scit quod luna eclipsatur, quia terra interponitur et non econverso, igitur ista propositio est demonstrabilis a Deo et tamen non est dubitabilis ab ipso.
Ad secundum nego minorem, quia si medium in demonstrando sit diffinitio subiecti in habentibus diffinitionem vel ratio formalis et quiditativa in non habentibus diffinitionem, sicut videtur aliquibus perfectiones attributales, per prius predicantur de ratione formali et quiditativa ipsius Dei quam de divina essentia vel de Deo, quia de Deo demonstratur per rationem quiditativam ipsius, non autem econverso. Nec valet si dicatur quod tunc ratio formalis et quiditativa Dei et Deus distinguerentur ex natura rei, quia, sicut passio demonstrabilis de suo subiecto per prius predicatur de diffinitione quam de diffinito in habentibus diffinitionem, quia per diffinitionem demonstratur passio de diffinito, non autem econverso. Et cum diffinitio et diffinitum sint idem penitus ex natura rei, secundum Commentatorem, et hanc credo veriorem doctrinam, sic etiam in proposito. Si vero diffinitio passionis et non subiecti sit medium in demonstratione sicut videtur aliis, dicetur quod inter perfectiones intrinsecas demonstrabiles de Deo est ordo prioritatis non quidem in essendo, quia sic nulla prioritas est in divinis ad intra, ut suppono pro nunc, sed inserendo. Ordinem autem illum ille cognoscit qui videt Deum intuitive.
Ad secundum principale patet per Anselmum quod minor est falsa et ad probationem quando dicitur quod omne commune immediate predicatur. Et sic potest uno modo dici quod ista propositio est duplex, quia uno modo potest intelligi quod omne commune immediate contradicatur de quolibet contento in quod primo dividitur, quia inter ipsum et in quo primo dividitur non cadit commune #V 8-r #V a medium. Sic species specialissima predicatur immediate de suis singularibus et sub isto sensu propositio est vera, sed non est ad propositum. Alio modo, quia illud commune de hiis in que primo dividitur non potest ex aliis evidenter concludi et sub isto sensu esset ad propositum, quia tunc faceret propositionem immediatam. Sed sic est falsa, quia aut potest evidenter concludi de homine in quod tamen dividitur arguendo sic: omnis substantia animata sensibilis est. Sed omnis homo est substantia animata sensibilis; ergo omnis homo est animal, et sic de aliis. Potest etiam dici secundo quod per rationem non probatur, etiam si aliquid concludat nisi quod ista propositio ‘sapientia creata est sapientia’ sit immediata et similiter ista ‘sapientia increata est sapientia.’ Sed non probatur quod ista sit immediata ‘Deus est sapiens sapientia increata.’ Nec valet si dicatur quod Deus et sapientia increata sunt idem penitus, quia ad hoc sufficit distinctio rationis, cum talis demonstratio non sit a priori et per causam in essendo, sed tantum in inferendo et qualem ordinem servant aliqua in essendo ubi realiter distinguuntur. Talem servant in inferendo ubi secundum rationem sive conceptibiliter sunt distincta. Sufficit etiam ad hoc distinctio virtualis, quia ista res simplicissima una que est deitas et sapientia equipollet distinctis, rebus sicut declarabitur distinctio 2.
Ad tertium conceditur minor secundum communem doctrinam si termini supponunt pro eodem et re et ratione, sed sub illo sensu minor est falsa.
Potest etiam dici quod maior non est vera si termini supponant pro eadem re. Equipollente tamen distinctis rebus, sicut est in proposito.
Ad quartum nego minorem. Est enim expresse contra Damascenum, libro I, capitulo 4, ubi dicit quod “si bonum, si iustum, si sapiens dixeris, non naturam dicis Dei, sed que sunt circa naturam” quod non potest intelligi quoad rem, cum deitas et sapientia sint una res, igitur quoad conceptum. Quo posito sequitur quod nihil videns nisi Deum potest habere de aliqui intrinseco Deo conceptum qualitativum sive denominativum. Et ad probationem potest uno modo dici interimendo minorem, quia solo Deo viso concipitur sapientia que est apta nata denominare. Et quando dicitur quod totum quod concipitur de Deo est res simplex omnino verum est, quia distinctio rationis vel virtualis sive equipollenter distinctis rebus, quod idem est que sufficit, adhuc stat cum summa simplicitate.
Potest etiam dici secundo interimendo maiorem, quia ad habendum conceptum denominatum sufficit quod concipiatur res cuius conceptus possit denominative sive qualitative predicari. Et sic est in proposito, ut patet per Damascenum.
Ad quintum nego maiorem, quia de eadem re simplicissima possunt haberi duo conceptus alterius rationis si illa res simplicissima equipolleat distinctis rebus, sicut est in proposito.
Potest etiam dici quod ad habendum tales conceptus sufficit sola distinctio rationis.
Ad sextum eodem modo, quia non est inconveniens quod duo conceptus dissimiles sint similes sive similitudines eiusdem rei equipollenti tamen distinctis rebus.
Per idem patet dicendum ad quartum quod quia ad diversitatem talium conceptuum sufficit quod ista una res equipolleat distinctis.
Ad argumenta principalia. Ad primum potest uno modo dici quod, si talia predicata non possunt demonstrari de Deo a priori, adhuc possent a posteriori et in tali demonstratione medium non est diffinitio. Potest etiam dici secundo quod medium demonstrationis non est diffinitio subiecti, sed passionis. Quo posito patet quod ratio nihil concludit. Potest ulterius dici tertio, si concedatur quod diffinitio passionis non sit medium in demonstratione, quod medium ipsius est diffinitio subiecti vel eius ratio formalis et quiditativa que potest dici diffinitio largo modo sumpta.
Ad secundum, licet sit pro conclusione mea, etiam patet quod assumit secundum, #V bquia notitia abstractiva deitatis secundum proprium eius conceptum non potest alicui communicari, ut declaratum est supra.