Liber I, Prologus, Quaestio 10

Secundo quero: utrum habitus theologicus possibilis viatori de lege communi sit practicus vel speculativus.

Et videtur primo quod practicus, quia omnis habitus directus et regulativus est vere practicus. Hoc patet, quia dirigere et regulari facit habitum practicum, sed habitus theologicus viatoris est huiusmodi, dicente beati Dionysio de univoca et districta theologia quod ista scientia est nobis admodum luminis et regule qua regulamur in processibus nostris circa divina; igitur etc.

Contra theologiam in viatore est habitus nobilissimus, igitur non est practicus, sed speculativus. Antecedens conceditur. Consequentia probatur, quia habitus speculativus est nobilior practico, cum sit sui gratia ex Prohemio Metaphysice; ergo etc.

Divisio quaestionis

Respondeo. In ista questione erunt quattuor articuli, quia primo ponam aliquorum terminorum declarationes, secundo conclusiones. Tertio movebo dubia et ultimo respondebo.

Primus articulus

Quandum ad primum articulum primo declarabitur quid sit habitus practicus, secundo quid speculativus pro quorum declaratione. Dimissis variis modis dicendi doctorum videtur mihi iuxta doctrinam philosophorum et commentatoris quod practicum dicitur a praxi, speculativus a speculatione, sicut intellectivum dicitur ad intellectione et volitivum a volitione, ut habitus dicatur practicus denominative a praxi quam dirigit et speculativus a speculatione quam elicit. Est igitur habitus practicus ille cuius finis proprius et principaliter intentus est praxis et speculativus cuius finis proprius et principaliter intentus est speculatio. Hec est sententia Philosophi II Metaphysica dicens quod “finis scientie speculative est veritas, practice autem opus” et istud accipit pro medio ibidem, et in VI ad probandum quod prima philosophia sit simpliciter speculativa. Et in III Ethicorum probat quod moralis philosophia ideo est practica, quia non est contemplationis gratia, sed ut boni efficiamur. He autem deductiones essent nulle nisi habitus speculativus sit ille cuius finis est tantum speculari et practicus cuius finis est tantum operari.

Preterea, intellectus speculativus fine differt ab intellectu practico, igitur et habitus speculativus ab habitu practico. Consequentia est evidens et antecedens ponit expresse Philosophus III De anima. Super quo verbo dicit Commentator, commento 4, quod “finis intellectus speculativi est scientie tantum, operativi autem, id est practici operari”. Et idem dicit II Metaphysica, commento 3. Et Commentator celestis hierarchie dicit quod “speculativa solum verum scrutari eligit pro suo fine, nil aliud nisi te Deus”.

Scotus in Prologo I, questione ultima, articulo 3

Sed contra modum istum dicendi quidam doctor arguit primo sic: vel habitus dicitur practicus propter extensionem actualem ad opus, vel propter aptitudinem. Non propter actualitatem, quia tunc faber non intendens operari non habet cognitionem practicam, igitur propter extensionem aptitudinalem, sed aptitudo non convenit uni nature et repugnat alteri, nisi propter aliquod absolutum in tali natura. Nam quia hec natura est talis, ideo convenit sibi talis aptitudo, igitur presupponimus in ipsa consideratione aliquam conditionem intrinsecam per quam sibi conveniat talis aptitudo. Hec autem condictio considerationis in se est ab aliqua causa eius priore. Cause autem eius priores sunt intellectus et obiectum, igitur convenit sibi ab intellectu vel obiecto.

Preterea, aut finis ut elicitus extra facit habitum esse practicum, aut ut cognitus, aut ut consideratus et intentus. Non ut elicitus, quia sic est posterior habitu et effectus aliquo modo. Effectus autem non distinguit causam. Nec ut intentus, quia naturaliter antequam intendatur est talis cognitio. Si ut cognitus, sic habetur rationem obiecti, igitur obiectum distinguit.

Preterea, si scientiam esse practicam et ordinari ad praxim, ut ad finem convertantur, tunc moralis scientia non esset practica. Consequens est contra Philosophum I et IV Ethicorum, [32vb] igitur antecedens. Consequentia probatur, quia finis eius est felicitas que, secundum ipsum IV Ethicorum consistit in speculatione, non in praxi.

Preterea, non omnis cognitionis practice finis est praxis. Aliqua enim intellectio est respectu praxis potentie inferiorum, puta appetitus sensitivi vel potentie motive. Nullus autem actus potentie inferioris est finis actus intellectus, quia nihil ignobilius est per se finis actus nobilioris. Actus autem intelligendi est nobilior et perfectior quocumque actu cuiuscumque potentie sensitive inferioris; ergo etc.

Responsio ad rationes Scoti

Ad primum istorum potest dupliciter responderi. Primo quidem potest dici quod habitus non dicitur formaliter practicus aliquo respectu, nec actuali, nec aptitudinali, sicut ratio presupponit, quia omnis habitus practicus, inquantum practicus, est activus et factivus et relatio non est principium actionis, nec factionis. Procedit igitur ratio ex falso fundamento. Nec est bona consequentia. Habitus dicitur practicus denominative a praxi, igitur dicitur practicus propter respectum actualem, vel habitualem ad opus, licet talis respectus sequatur naturam habitus.

Secundo potest dici si concedatur quod habitus dicitur practicus propter extensionem aptitudinalem ad opus quod talis aptitudo presupponit in ipsa consideratione aliquam conditionem intrinsecam per quam convenit sibi, quia convenit ei per propriam eius naturam. Et quando dicitur quod ista conditio considerationis in se est ab aliqua causa eius priore vel intelligit de causa intrinseca vel extrinseca. Si primo modo, non est verum quod cause eius priores sint intellectus et obiectum, quia nec intellectus, nec obiectum sunt de intrinseca ratione habitus. Si secundo modo, cum cause extrinsece sint efficiens et finis, vel intelligit de causa finali vel de causa effectiva. Si primo modo, ratio est ad oppositum, quia non sequitur quod talis aptitudo conveniat habitui ab intellectu vel ab obiecto, sed a fine, quod est propositum. Si secundo modo, concedo quod talis condictio est effective ab eo a quo effective causatur habitus, quia ista condictio non est aliqua res distincta ab habitu, sed ipsa eius natura, sive causa eius effectiva sit obiectum, sive intellectus quid magis credo. Sed ex hoc non sequitur quod habitus dicatur practicus ab obiecto, etiam si ponatur eius causa effectiva, nisi eo modo quo creatura dicitur creatura a Deo, quia est effectus eius et illud non est ad propositum, quia causa effectiva non est distincta eo modo quo nunc loquimur.

Thomas de Argentina in Prologo I, questione ultima, articulo 1

Ad secundum respondet quidam doctor noster dicens quod distinctio est insufficiens, quia nec sic, nec sic, sed finis est illius distinctionis et denominationis causa inquantum determinatur obiectum ad causandum habitum iuxta exigentiam ipsius finis.

Contra Thomam

Ista tamen solutio non satisfacit propter duo. Primo, quia presupponit obiectum esse causam effectivam ipsius habitus, quod non reputo esse verum, de hoc tamen alias.

Secundo, quia finis non potest determinare obiectum ad causandum habitum, etiam si ponatur eius causa effectiva nisi ut elicitus extra, vel ut cognitus, vel consideratur et intentus, igitur adhuc reddit prima difficultas.

Dimissa igitur hac responsione potest ad rationem tripliciter responderi.

Primo: quidem potest dici quod finis facit habitum esse practicum, ut elicitus extra. Et quando dicitur quod sic est posterior habitu et effectus aliquo modo, dico quod, licet repugnet posteriori distinguere suum prius formaliter et intrinsece per modum efficientis, non tamen per modum finis, et ideo quamvis finis habitus practici, ut ponitur in esse per habitum practicum, sit posterior habitu et, ut sic repugnet sibi quod distinguat habitum practicum a speculativo formaliter et intrinsece per modum efficientis, non tamen repugnat sibi quod distinguat per modum finis, quia, licet finis semper sit prior intentione his que sunt ad finem, non tamen [33ra] executione. Secundo potest dici quod habitum facit esse practicum, ut consideratus et intentus.

Et ad probationem potest dici primo quod talis cognitio non est naturaliter antequam intendatur finis, quod patet ex duobus. Primo, quia tunc finis non esset prior intentione his que sunt ad finem. Secundo, quia ad productionem talis cognitionis non requiritur concursus quattuor causarum quarum quodlibet est falsum.

Secundo potest dici quod, si concedatur quod talis cognitio sit naturaliter antequam intendatur finis, quod ex hoc non sequitur quod finis non faciat esse practicum habitum denominatione extrinseca et arguitive, sed bene sequitur quod non facit ipsum esse practicum formaliter et intrinsece, nec etiam effective, et hoc nullus negat.

Tertio potest dici quod finis facit habitum esse practicum, ut cognitus. Et ad probationem primo potest dici quod saltem non est naturaliter verum quod finis ut cognitus habeat rationem obiecti, quia finis proprius theologie nostre est dilectio Dei et tamen constat quod dilectio qua creatura diligit Deum non habet rationem obiecti, nec subiecti, nec ut elicita extra, nec ut cognita, nec ut intenta cum subiectum theologie, etiam per eos sit Deus ipse, vel sub ratione deitatis, sicut in patria vel infinitatis, sicut in via ut dicunt. Secundo potest dici etiam si concedatur quod finis ut cognitus habeat rationem obiecti, quia ex hoc non sequitur quod obiectum distinguat inquantum obiectum, quia non distinguit, ut habet rationem obiecti, sed ut habet rationem finis.

Ad tertium dico quod felicitas non est finis proprius et immediatus scientie moralis, sed ultimus et remotus et a tali scientia non denominatur, quia sic omnes scientie tendunt ad unum finem, quia quelibet ordinatur ad beatitudinem ultimate.

Ad quartum nego antecedens. Et ad probationem concedo quod aliqua intellectio est respectu praxis potentie inferioris. Et quando dicitur quod nullus actus potentie inferioris est finis actus intellectus, quia nihil ignobilius est finis nobilior distinctio de fine, quia quidam est finis ultimus et quidam intermedius. Verbi gratia in motum ad finitatem est duplex finis, finis intermedius et hec est sanitas propter quam homo movetur et finis ultimus in isto ordine et iste non est sanitas, sed perfectio hominis, quia homo non appetit sibi propter se, sed propter perfectionem sui, cuius signum est, quia, si sanitas non esset perfectio hominis, non appeteretur ab homine perfecto. Perfectio igitur hominis vel homo habet hic rationem ultimi finis et non ipsa sanitas. Hic premissis dico quod nullus actus potentie inferioris est finis ultimus intellectionis, quia nihil ignobilius est finis nobilior, aliquis tamen actus potentie inferioris potest esse finis eius intermedius, quia sic non repugnat ignobiliori quod sit finis nobilioris, quia sanitas corporalis ignobilior est intellectione et tamen est finis medicine modo predicto. Et hec de primo.

Secundus articulus

Quantum ad secundum articulum pono quattuor conclusiones. Premitto tamen ad earum intellectionem, sicut et in precedenti questione, quod theologia viatoris potest accipi uno modo pro habitu unius conclusionis theologice tantum, alio modo pro habitu omnium conclusionum pertinentium ad ipsam. Et intelligo questione de theologia secundo modo dicta, quia sic doctores querunt communiter an sit practica vel speculativa, cuius ratio est, quia posito quod aliquis habitus theologie primo modo dicte sit vere practicus et aliquis vere speculativus, adhuc isti habitus habent ordinem inter se, vel ad unum tertium cuius finis principaliter intenditur in tota theologia et a quo per consequens debet tota denominari.

His premissis pro intellectu questionis 1.

〈Conclusio prima〉

Prima conclusio est quod habitus theologicus viatoris non est proprie practicus. Probatur primo sic: nullus habitus cuius finis non est proprie praxis est practicus. Hoc patet per diffinitionem habitus practici, sed finis theologie non est proprie praxis, quia eius finis proprius et principalis est dilectio Dei ex questione precedenti que non habet proprie rationem praxis, ut patet ibidem; ergo etc.

Secundo sic: nullus habitus practicus in [33rb] nobis est nobilissimus, sed habitus theologie in nobis est nobilissimus, igitur non est practicus. Minor supponitur. Maior probatur, quia habitus speculativus est nobilior practico, igitur practicus non est nobilissimus. Consequentia est nota et antecedens est Philosophi VI Ethicorum, ubi dicit quod intellectus speculativus melior est quam practicus et habitus speculativus perfectior practico. Super quo verbo, sicut inquit Commentator : “nec melioris particule anime prudentia est virtus quam sapientia si quidem sapientia speculativi intellectus habitus et virtus, prudentia vero practici. Melior autem intellectus speculativus practico quemadmodum speculatio melior actione”; ergo etc.

Tertio sic: omnis notitia practica ordinatur principaliter ad dirigendam operationem aliquam que vere sit praxis. Hoc patet in omnis inductive, sed theologia viatoris non ordinatur, etc., igitur non est practica. Probatur minor, quia principaliter ordinatur ad dirigendum actus voluntatis circa finem ultimum. Talis autem actus non est proprie praxis, sicut patet ex conclusione precedenti; igitur etc.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est quod theologia viatoris non est habitus speculativus. Probatur primo sic: nullus habitus cuius finis proprius et principaliter non est speculatio est pure speculativus. Hoc patet per diffinitionem speculativi, sed finis proprius et principaliter intentus in habitu theologico viatoris non est speculatio, quia eius finis est dilectio de qua constat quod non sit speculatio, ergo. Et confirmatur, quia finis scientie speculative est scire tantum, ut patet per Commentatorem III De anima, commento 49, et II Metaphysice, commento 3, sed finis theologie non est tantum scire, quia diligere non est scire; igitur etc.

Secundo sic: finis principaliter intentus in theologia viatoris est nobilior omnis speculatione saltem pro statu vie, igitur theologia viatoris non est habitus speculativus. Antecedens patet, quia dilectio Dei meritoria est nobilior omni speculatione, saltem pro statu vie. Consequentia probatur, quia vel speculari est aliquo modo finis theologie viatoris, vel non. Si non, nullo modo potest dici speculativa, quod est propositum. Si sic, idem sequitur quia, quando aliqua scientia habet plures fines, a nobiliori tantum debet denominari, sed speculatio etiam si sit aliquo modo finis theologie non est nobilior, sed dilectio saltem pro statu vie, ut assumitur in antecedente; ergo etc.

Tertio sic: nulla notitia directiva alterius operationis quam intellectus est pure speculativa. Hoc patet in omnibus inductive, sed constat quod theologia dirigit actus nostros etiam exteriores circa divina; igitur etc.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio est quod habitus theologicus viatoris non est simul practicus et speculativus.

Probatur primo sic: implicatio contradictionis est quod finis proprius et principaliter intentus eiusdem habitus sit scire tantum et operari. Hoc patet, quia sequitur finis istius habitus demonstrato quocumque est operari, igitur non est scire tantum, igitur implicatio contradictionis est quod habitus theologicus sit simul practicus et speculativus. Patet ista consequentia, quia finis habitus speculativi est scire tantum practici est operari, ut patet ex supradictis.

Secundo sic: implicatio contradictionis est quod idem habitus sit sui gratia, et non sit sui gratia, igitur implicatio contradictionis est quod idem habitus sit simul practicus et speculativus. Antecedens patet. Consequentia probatur, quia habitus speculativus est sui gratia, practicus autem non, I Metaphysice; ergo etc.

Tertio sic: impossibile est habitum theologicum primo et principaliter ordinari ad duos per se fines, quorum unus non deducatur ad alterum, nec ambo ad unum tertium, igitur impossibile est ipsum simul esse practicum et speculativum. Consequentia patet, quia habitus practicus et speculativus distinguuntur finibus ex articulo precedenti. Antecedens probatur, quia vel habitus theologicus est unus unitate simplicis forme, vel non. Si sic, clarum est antecedens, quia unius talis habitus est tantum unus finis principaliter intentus. Si non, sed plures facientes tantum unum unitate cuiusdam totaliter et per se ordinis, quod credo verius, adhuc idem sequitur, quia, licet unus eorum possit ordinari ad unum findem et alius ad alterum, totus tamen habitus includens utrumque nul-[33va]-lo modo, tum quia omnis multitudo reducitur ad unitatem, tum quia tales habitus partiales habent per se ordinem inter se, vel ad unum tertium, cuius finis principaliter intenditur in toto habitu; ergo etc.

Quarto sic: finis principaliter intentus in habitu theologico viatoris non est praxis, nec speculatio, igitur non est practicus, nec speculativus, nec per consequens practicus simul et speculativus. Tota inductio patet ex dictis.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio est quod habitus theologicus viatoris proprie dicitur affectivus.

Probatur primo sic: illa scientia cuius finis principaliter intentus est dilectio vel affectio proprie dicitur affectiva. Theologia viatoris est huiusmodi; igitur etc. Minor patet ex questione precedenti. Maior probatur, quia, sicut illa scientia proprie dicitur practica cuius finis est operari et illa proprie dicitur speculativa cuius finis est tantum speculari, sic et illa cuius finis principaliter est affectio proprie dicetur affectiva.

Secundo sic: ille habitus qui per naturam suam inclinat ad operationem que non est praxis, nec speculatio, sed affectio non est practicus, nec speculativus, sed affectivus. Habitus theologie est huiusmodi, ergo. Minor patet ex supradictis. Maior probatur, quia, sicut ille habitus qui per naturam suam inclinat ad operationem que non est praxis, sed speculatio non est practicus, sed speculativus et ille qui per naturam suam inclinat ad operationem que non est speculatio, sed praxis est practicus, non speculativus, sic etiam oportet dicere in proposito.

Ex his infero quod, sicut scientia quedam est practica, quedam speculativa et quedam affectiva, sic etiam intellectus, quidam est practicus, quidam speculativus et quidam effectivus. Ratio huius est, quia, sicut scientia speculativa est habitus intellectus speculativi, et practica practici, sic affectiva erit affectivi. Et confirmatur, quia, sicut intellectus dicitur practicus a denominatione extrinseca, quia extenditur ad praxim, sic etiam dicetur affectivus, quia intenditur ad affectionem que proprie non habet rationem praxis.

Tertius et quartus articulus

Quantum ad tertium ad quartum articulum, simul contra conclusiones istas moveda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam conclusionem est quedam opinio que ponit theologiam esse pure practicam pro qua quidam doctor arguit.

Scotus in Prologo I, questione 4

Primo sic: illa cognitio est practica que est aptitudinaliter conformis volitioni recte et naturaliter prior ipsa tota theologia necessaria intellectui creato est sic conformis actui voluntatis create et prior eo, ergo. Maior patet, quia ratio propria et convertibilis cognitionis proprie practice est habere istum duplicem respectum aptitudinalem ad volitionem elicitam que vere est praxis. Probatur minor, quia primum obiectum est virtualiter conforme volitioni recte, quia a ratione eius sumuntur prima principia rectitudinis in volitione, ipsum etiam determinat intellectum creatum ad notitiam rectitudinis ipsius praxis quoad omnis theologica necessaria primus naturaliter quam aliqua voluntas creata velit, aliter non esset necessaria. Igitur ex primo obiecto sequitur tam conformitas quam prioritas theologie ad volitionem, et sic patet minor.

Preterea, primum obiectum theologie est finis ultimus et principia in intellectu creato sumpta a fine ultimo sunt principia practica, igitur principia theologie sunt practica, igitur et conclusiones practice.

Aureolus in Prologo I, questione 5, articulo

Preterea, ad idem quidam alius doctor arguit primo sic: ille habitus est pure practicus qui est de obiecto attingibili absolute excellentibus operationibus et per nobiliores actus quam sit actus illius habitus. Habitus theologicus est huiusmodi, igitur. Maior patet, tum quia tale obiectum comparatur ad scibilitatem non speculabile tantum, sed ut operabile, id est operibus attingibile, tum quia scientie practice ideo dicuntur practice, quia nobiliori modo attingunt obiectum quam per intelligere, sicut patet de medicina et similibus, quia melius est habere sanitatem quam ipsam intelligere et esse egrotum. Et melius est habere virtu-[33vb]-tes quam intelligere vel scire quid virtus sit, ut patet II Ethicorum. Minor probatur, quia si quis adheret Deo per fidem in eum assurgit per spem et ipsum diligit per caritatem nobilius operationibus Deum attingit quam sit cognitio que habetur per theologiam.

Preterea, quando obiectum est operabile, id est operationibus attingibile habitus transiens super ipsum qui maxime negociatur circa opera ,et docet operibus ipsus attingi est pure practicus. Theologia est huiusmodi, ut patet, ergo.

Preterea, ille habitus qui non habet pro fine actum solum quem elicit, immo et actum quem dirigit est pure practicus. Theologia est huiusmodi, quia habet pro fine actum credendi quem dirigit, quia per theologiam fides defenditur, nutritur et roboratur, ut patet per beatum Augustinum XIV De Trinitate, capitulo; igitur etc.

Preterea, illa scientia que non est ut sciamus, sed ut boni fiamus, est pure practica, quia eius finis non est scire, sed operari. Sed theologia est huiusmodi, secundum Augustinum Contra Academicos.

Franciscus de Maronis in Prologo I, questione ultima, articulo 2

Preterea, quidam alius doctor ad idem arguit sic: illa scientia que regulat actum voluntatis nostre circa divina est mere practica. Theologia viatoris est huiusmodi, quia ipsa ostendit divinis non esse utendum, sed fruendum, ut ait Augustinus De doctrina christiana; igitur etc.

Preterea, illa notitia que dirigit actus nostros exteriores ad cultum divinum secundum virtutem latrie est mere practica. Theologia viatoris est huiusmodi, dicente Domino Osee 4: Quia tu sciam repulisti repellam tene sacerdotio fungaris mihi, ergo. Sed istis non obstantibus videtur mihi quod theologia proprie loquendo non possit dici scientia practica. Pro solutione tamen prime rationis et aliquali impugnatione illius doctor qui facit eam premitto duas propositiones.

Prima est quod ratio formalis et adequate habitus speculativi non consistit in privatione illius duplicis respectus quod ponit ille doctor prioritatis, scilicet et conformitatis et in volitionem rectam. Ista propositio patet, quia habitus speculativus, ut speculativus, est nobilior practico, ut est practicus, secundum Aristotelem et secundum omnes, igitur ratio formalis et adequata habitus practici quod non est possibile si consistat in tali privatione, quia cum omnis privatio sit purum nihil, ut patet per Anselmum De conceptu virginali per totum et De casu diaboli, capitulo 11 et in multis aliis locis: “Nulla privatio est nobilior ratione formali habitus practici”. Et confirmatur per eum, quia ratio formalis habitus practici, ut dicit, consistit in duplici respecu predicto, sed nulla privatio alicuius respectus positi est nobilior illo respectu; ergo etc.

Preterea, propria passio entis positivi non potest esse pura privatio. Hoc patet, quia non ens non est propria passio entis. Privatio autem est non ens, sed esse speculativum, secundum istum doctor, est propria passio scire, igitur esse speculativus non est privatio, nec consistit in privatione.

Secunda propositio est quod ratio propria et convertibilis cognitionis practice non consistit in duplici respecu aptitudinali predicto, sicut iste doctor imaginatur. Ista propositio sequitur ex precedenti, quia sequitur etiam per eum ratio formalis habitus speculativi non consistit in privatione istius duplicis respectus, igitur non est ratio formalis habitus practici in positione eiusdem, et ideo de plano negat antecedens, quod tamen patet ex propositione precedenti.

Et confirmatur, quia habitus practicus, inquantum practicus, est alicuius aptitudo actum ut comprehendit factivum, ergo eius ratio formalis et adequate non consistit in respectu. Antecedens patet, quia, ubicumque Aristoteles facit mentionem de habitu practico, dicit ipsum esse activum modo predicto. Sic patet I et VI Metaphysice, tum quia praxis grece idem est operatio latine, igitur practicum idem est quod operativum vel activum. Consequentia probatur, quia respectus non est principium actus, ut patet per Philosophum V Physicorum, igitur.

Preterea, ideo habitus est vere practicus, quia dirigit et conformat sibi operationem alterius potentie ab intellectu, secundum illum doctorem, sed per nullum respectum actualem vel aptitudinalem habitus practicus dirigit et conformat sibi ope-[34ra]-rationem huiusmodi, ergo. Probatur, minor, quia dirigere et conformare est quidam movere. Respectus autem non est principium movendi, igitur idem quod prius.

Responsio ad rationes Scoti

Istis probationibus premissis potest ad primam rationem dupliciter responderi. Primo: quidem potest dici quod procedit ex falso fundamento, quia non est verum quod ratio formalis et adequata habitus practici consistat in duplici respectu predicto, sicut in ratione supponitur, ut patet ex dictis. Potest ulterius dici secundo etiam supposito quod ratio formalis habitus practici consisteret in huiusmodi respectu duplici, quia illa cognitio est practica que est aptitudinaliter conformis volitioni in ratione que proprie habet rationem praxis et naturaliter prior ipsa. Sed sub isto sensu minor est falsa, quia volitio sive dilectio Dei ad quam principaliter ordinatur theologia non est proprie praxis, ut patet ex supradictis.

Ad secundum potest uno modo dici supposito quod finis ulterius coincidat cum subiecto scientie, sicut est in proposito, quia principia scientie non sumuntur ab eo ut habet rationem finis, sed ut habet rationem subiecti qualitercumque huiusmodi rationes distinguantur, et ideo non oportet quod talia sint principia practica. Potest etiam dici secundo quod principia sumpta a fine ultimo attingibili operationibus que non sunt in potestate nostra non sunt principia practica, quia praxis est in potestate nostra, et sic in proposito, quia Deus est attingibilis a nobis dilectione meritoria que non est in potestate nostra, ut declaratum est supra.

Responsio ad rationes Aureoli

Ad primum vero alterius doctoris dico quod maior est falsa si operationes ille nobiliores non habent proprie rationem praxis, quia scientia non dicitur practica nisi a praxi, et sic est in proposito, quia dilectio Dei que est operatio excellentior et ad quam omnis alia saltem pro statu vie finaliter ordinatur non est proprie praxis. Nec probationes sue concludunt. Non quidem prima, quia, licet tale obiectum non comparetur ad scibilitatem vel speculabile tantum. Non tamen operatur ut attingibile operationibus que sunt vere praxis, nec scientia, quia scientie non dicuntur practice, quia nobiliori modo attingunt obiectum quam per intelligere, immo accidit omnis scientie practice quod tales operationes sint nobiliores vel minus nobiles quam intelligere, sed ideo scientie dicuntur practice, quia finis principaliter intentus in ipsis est aliqua operatio que vere habet rationem praxis. Et per hec patet quid dicendum ad secundam et tertiam, quia theologia non negociatur maxime circa opus quod vere sit praxis, nec eius finis principaliter intentus est proprie praxis.

Ad quartum concedo maiorem: si talis habitus principaliter ordinetur ut boni fiamus per aliquam operationem existentem in potestate nostra que vere sit praxis, sed sub isto sensu neganda est minor, quia theologia ordinatur principaliter ut boni fiamus per dilectionem Dei meritoriam que non est in potestate nostra, nec habet proprie rationem praxis, ut nunc loquimur.

Responsio ad rationes Francisci

Ad primum vero alterius doctoris dico quod maior non est vera nisi actus voluntatis regulatus sit finis principaliter intentus illius scientie, et sic vere praxis. Et sub isto sensu minor est falsa, quia actus voluntatis qui ponitur finis theologie est dilectio Dei que non est vere praxis.

Ad ultimum etiam dico quod maior non est vera nisi actus exterior directus sit finis principalis illius habitus. Et sic minor est falsa, quia nullus actus exterior est finis principalis theologie.

Contra secundam conclusionem est quedam alia opinio que ponit theologiam esse pure speculativam. Illorum vero qui sequntur istam opinionem quidam dividunt scientiam, sicut et communis opinio, in practicam et speculativam et dicunt theologiam non esse practicam, sed speculativam. Quidam vero noviores dicunt omnem scientiam speculativam et nullam practicam et ex hoc concludunt theologiam esse speculativam et non practicam.

Henricus in Summa, articulo 8, questione 2

Sequens prima viam arguit primo sic: pro conclusione principali nobilissima scientia que maxime est sui gratia est pure speculativa, ut dicitur I Metaphysice, sed theologia est [34rb] nobilissima scientia et maxime sui gratia; igitur etc.

Preterea, quando aliqua scientia habet plures fines a perfectiori et principaliori tantum debet denominari. Hoc patet, quia, licet scientia moralis contempletur potentias anime, tamen quia talem considerationem ordinat ad operationem, ideo solum est practica, sed perfectior et ultimus finis theologie est cognitio veri; igitur etc.

Preterea, illa scientia cuius subiectum non est ordinabile ad opus est simpliciter speculativa. Theologia est huiusmodi, igitur. Minor patet. Maior probatur per Aristotelem VI Metaphysice qui probat metaphysicam esse speculativam, quia considerat de ente eterno et immobili et non ordinabili ad opus sit pure speculativa.

Preterea, illa scientia cuius principia sunt precise speculativa etiam precise est speculativa. Theologia viatoris est huiusmodi, igitur. Maior patet, quia tota denominatio scientie residet in principiis. Et confirmatur, quia scientia cuius principia sunt precise practica est precise practica, igitur scientia cuius principia sunt precise speculativa est precise speculativa. Minor probatur, quia principia theologie sunt articuli fidei qui sunt pure speculativi. Sic patet in isto ‘Deus est trinus et unus’. Et confirmatur, quia habitus principiorum et conclusionum sunt eiusdem rationis et ad eandem differentiam pertinent, sed fides que est habitus principiorum est habitus speculativus, igitur et theologia que est habitus conclusionum.

Preterea, idem est finis scientie perfecte et imperfecte, igitur si una est speculativa et alia, sed theologia vie est imperfecta respectu theologie patrie et illa est speculativa, igitur et ista. Et confirmatur, quia theologia nostra est quedam participatio theologie divine, sed theologia Dei est pure speculativa, igitur et ista.

Roddendon in Prologo I, questione ultima, articulo 1

Sequentes vero secundam viam distinguunt primo de theologia dicentes quod theologia potest accipi pro habitu distincto contra habitus naturaliter acquisitos, vel pro habitu tali quem habet theologus distinguendo eum contra non theologum, sicut laicum aliquem. Ista distinctione premissa ponunt duas conclusiones.

Prima est quod theologia secundo modo dicta non est practica, nec speculativa, nec affectiva, sed est tantum habitus assentiens. Ista conclusio probatur, quia cuius per se finis non est speculari, nec operari, nec diligere, sed tantum assentire, illud non est habitus speculativus, sed sic est de habitu theologico predicto cum non sit nisi fides; ergo etc.

Secunda est quod theologia accepta secundo modo est pure speculativa, quod sic deducunt omnis scientia de mundo inquantum scientia est ponitur speculativa, sed theologia primo modo est scientia cum sit habitus cognitus, igitur minor supponitur. Maior probatur multipliciter.

Primo sic: ex per se actu alicuius habitus cognoscimus qualis est habitus. Habitus enim non dicitur practicus vel speculativus, vel affectivus, vel quodcumque tale nisi denominato est extrinseca, quia habitus non speculatur, sed inclinat ad speculandum, sed per se actus cuiuscumque scientie est speculari sive scire, igitur quelibet scientia est speculativa. Probatur minor, quia ille est per se actus alicuius habitus cogniti per quem distinguitur a quolibet habitu non cognitivo, sed per speculationem, vel scire distinguitur scientia a quolibet habitu non cognitivo non per alium actum, igitur.

Secundo sic: ille habitus cuius actui accidit esse elicitus vel imperatus a voluntate non est purus practicus, cum a tali actus deberet dici practicus, sed scientie actus qui est a scire est huiusmodi. Patet, quia quod est ex evidentia rei non dependet a voluntate et scire huiusmodi, igitur nulla scientia est practica, et per consequens quelibet est pure speculativa.

Preterea, impossibile est quod habitus practicus sit per se speculativus, vel econverso, sed omnis habitus scientie est speculativus per se cum per se sit ordinatus ad scire, igitur nullus potest esse per se practicus, quia, inquantum talis, non requirit cognitionem primam nisi ad dirigendum.

Preterea, habitus non inclinant nisi ad consimiles actus ex quibus generantur, cum igitur scientia generetur tantum ex actibus cognitionis. Patet quod per se inclinant ad cognitionem, et per consequens quelibet erit speculativa.

Istis tamen non obstan-[34va]-tibus non videtur mihi quod theologia sit pure speculativa, cum multo minus videtur quod omnis scientia sit speculativa, nec rationes istarum opinionum convincunt.

Responsio ad rationes Henrici

Ad primum igitur pro prima opinione concedo maiorem: si fiat comparatio inter scientia practicas et speculativas precise, quia omni scientia practica aliqua speculativa est nobilior, et sic loquitur Aristoteles, sed absolute et simpliciter non est vera, quia scientia nobilissima creature nec est practica, nec speculativa, ut patet ex supradictis.

Ad secundum admissa maiore nego minorem, quia finis proprius et principaliter intentus in theologia veri non est cognitio, sed dilectio Dei, sicut patet ex questione precedenti, ubi responsum fuit ad probationes istius doctoris.

Ad tertium, quia praxis grece idem est quod opus vel operatio latine. Opus potest accipi quadrupliciter, sicut ex praxis, ut spectat. Tamen ad propositum accipitur dupliciter: communiter et proprie. Primo modo: omnis operatio alterius potentie ab intellectu sive habeat rationem praxis, sive non dicitur opus. Secundo modo: sola operatio que proprie habet rationem praxis dicitur opus. Si primo modo accipiatur opus, potest concedi maior in bono sensu, sed tunc minor est falsa, quia speculatio de subiecto theologie saltem pro statu vie ad dilectionem Dei meritoriam finaliter ordinatur. Si vero accipiatur secundo modo, minor est vera, sed maior est falsa, quia non oportet quod omnis scientia sit speculativa cuius consideratio non ordinatur ad praxis, quia poterit ordinari ad aliquam operationem voluntatis que nec est praxis, nec speculatio et talis non erit speculativa, nec practica.

Ad quartum patet quod de theologia acquisita illa ratio nihil valet, quia articuli fidei non sunt eius principia, ut declaratum est supra, nec etiam concludit de theologia revelata, quia, licet illi articuli fidei qui ponuntur eius principia aliquo modo sunt speculativi, speculatio tamen eorum ad dilectionem Dei meritoriam finaliter ordinatur, et ideo non sequitur quod ipsa sit speculativa. Et per hoc patet quid dicendum ad confirmationem. Fides enim ad dilectionem ordinatur, quia, licet fides et spes possint esse fine caritate, non est tamen pura fides vel spes sine caritate, ut dicit Glossa super illo verbo I Ad Corinthos 13. Maior autem horum est caritas et ideo ad ipsam, sicut ad suum complementum, finaliter ordinatur.

Ad quintum dico quod theologia patrie non est speculativa, quia eius finis principaliter intentus non est visio, sed dilectio vel delectatio cum beatitudo principalius consistat in fruitione quam in visione, ut suppono pro nunc. Et similiter ad confirmationem, quia concedo quod theologia Dei non sit speculativa, sed affectiva. Patet igitur rationes illius doctoris non concludere. Rationes vero alterius melius concludunt. Pro solutione tamen illarum et aliquali impugnatione illius opinionis premitto duas propositiones.

Contra Roddenton

Prima est quod habitus theologie distinctus contra naturaliter acquisitos est practicus vel speculativus vel affectivus. Istam propositionem deduco sic: primo ex concessis ab ipso doctore. Omnis habitus cognitus est practicus vel speculativus vel affectivus, sed habitus theologie distinctus contra naturaliter acquisitos est habitus cognitivus, ergo. Maiorem ipse concedit in Prologo I, questione ultima, articulo 2, conclusione 4, ubi probat theologiam primo modo dictam esse pure speculativam, quia omnis habitus cognitivus in eo quod talis est semper speculativus. Minorem vero deduco ex dictis suis sic: omnis habitus qui est de aliquo tanquam de subiecto est habitus cognitivus. Habitus theologie distinctus contra naturaliter acquisitos est huiusmodi, ergo. Maiorem ipse ponit in Prologo I, questione 4, articulo 2, conclusione 3, ubi, probando maiorem tertie ratione sue, dicit: “sequitur est aliquod subiectum accipiendo subiectum pro re extra”, igitur est cognitio illius. Ex qua propositione patet secundum cum quod omnis habitus qui est de aliquo tanquam de subiecto est habitus cognitivus. Et confirmatur, quia habitus ex quo non elicitur cognitio non habet aliquod pro subiecto, secundum cum ibidem, [34vb] igitur ex opposito si aliquid habet habitus pro subiecto sequitur quod sit cognitivus, et sic patet maior. Minor vero fuit sufficienter deducta contra eiusdem questionem 3 istius Prologi, articulo 4; ergo etc.

Secundo deduco propositione absolute, quia omnis habitus cuius finis proprius et principaliter intentus est praxis vel speculatio vel affectio est practicus vel speculativus, vel affectivus. Hoc patet, quia a tali proprio fine denominatur habitus, sed finis proprius et principaliter intentus in habitu theologie predicte est praxis vel speculatio vel affectio, ergo. Probatur minor, quia theologie sic sumpte aliquis est finis et non nisi praxis, vel speculatio, vel affectio, ut patet, ergo. Patet igitur assumpta propositio. Verum, quia finis principalis theologie sic sumpte non est praxis, nec speculatio, sed affectio, prout in precedenti articulo declaratum est; ergo etc.

Secunda propositio est quod non omnis scientia, inquantum scientia est, ponitur speculativa, sicut imaginatur iste doctor. Ista propositio patet per Aristotelem qui in diversis locis dividit scientiam in practicam et speculativam et practicam in activam et factivam et utraque divisio esse nulla si nulla scientia esse practica, sed omnis speculativa.

Preterea, finis scientie speculative est scire tantum, ut patet per Commentatorem II Metaphysice, commento 3, et III De anima, commento 4, igitur non omnis scientia est speculativa. Consequentia patet, quia multarum finis est operari, non scire tantum etiam per Commentatorem, ubi supra.

Evasio Roddentoni

Hic dicitur quod non dividitur scientia in practicam et speculativam tanquam in aliquod per se contentum sub scientia, sed solam in aliquod quod per se pertinet ad intentionem scientis, et ideo speculari est per se finis scientie sub modo quo scientia est. Practicum autem facere aliquem actum elicitum vel imperatum a voluntate et per accidens finis scientie et per se finis scientis, et ideo non sequitur quod per se finis scientie non sit tantum scire, et sic exponunt omnes auctoritates.

Contra evasionem Roddentoni

Ista tamen evasio est nulla, quia primo vel aliqua scientia dicitur practica denominatione extrinseca ex intentione scientis vel non, quod patet esse falsum etiam per eum. Si sic, sequitur quod omnis scientia poterit esse practica, quia ex intentione scientis omnis poterit ordinari ad opus, ut ad lucrum. Hoc autem contradicit Aristotelem et rationi, quia Aristoteles non dicit omnem scientiam esse practicam et speculativam, sed aliquam speculativam, aliquam practicam.

Preterea, Aristoteles in Prohemio Metaphysice, quia scientia speculativa est sui gratia. Practica autem non, quia est gratia usus, vel igitur intelligit quod scientia practica non sit sui gratia, quia ordinatur ad usum tanquam ad per se finem scientie vel tanquam ad per se finem scientis. Si detur primum, habet intentum. Si secundum, cum omnis scientia speculativa ex intentione scientis possit ordinari ad usum nulla erit sui gratia, quod contradicit Aristotelem.

Preterea, si ista opinio sit bona, sequitur quod eadem scientia in eodem homine erit uno tempore practica et alio non, quod est sine ratione dictum. Consequentia patet, quia ex intentione scientis potest uno tempore ordinari ad usum et alio non.

Preterea, sequeretur quod metaphysica non esset magis speculativa quam moralis philosophia, nec illa magis practica, quod Philosopho contradicit et rationi. Consequentia patet, quia quelibet earum secundum istam viam est per se speculativa et certum est quod intentione scientis quelibet potest ad usum ordinari, et sic esset practica secundum istum modum dicendi, immo sequeretur quod metaphysica in aliquo posset practica esse in quo philosophia moralis non esset practica, quod est loqui ad placitum. Consequentia est nota, quia ex intentione scientis posset metaphysica ordinari ad opus et moralis philosphia non, igitur.

Responsio ad rationes Roddentoni

Istis propositionibus premissis respondeo ad rationes. Ad rationem igitur pro prima conclusione. Nego minorem, quia per se finis theologie sic sumpte est dilectio Dei, quia finis legis est dilectio, secundum Apostolum. Et ad probationem quando dicitur quod theologia sic sumpta non est nisi fides concedenda, [35ra] sed ex hoc non sequitur quod eius per se finis non sit dilectio, quia fides ad dilectionem ordinatur.

Ad rationem vero pro secunda conclusione. Nego maiorem, quia non est verum quod omnis scientia, inquantum scientia, sit speculativa, sicut patet ex propositione precedenti. Et ad probationes respondeo.

Ad primam concedo quod ex actu per se finis alicuius habitus cognoscimus qualis est habitus, quia habitus non dicitur practicus vel speculativus, vel affectivus, nisi quia actus qui est per se finis eius est praxis vel speculatio vel affectio. Sed in isto sensu nego minorem, quia non est verum quod per se finis cuiuscumque scientie sit speculari sive scire, ut patet per Philosophum et Commentatorem pluries allegatos. Et ad probationem nego maiorem in sensu dato, quia non oportet quod actus ille per quem distinguitur habitus cognitivus a quolibet non cognitivo sit per se finis habitus non cognitivi, eo modo quo loquimur nunc de fine. Loquimur enim de fine cuius non de fine quo, sicut patet ex questione precedenti. Concedo ergo quod omnis scientia tam practica quam speculativa distinguitur ab habitu non cognitivo per scire vel cognoscere, quia quolibet est habitus cognitivus. Inter se autem non distinguuntur, quia per se finis cuiuslibet scientie speculative est scire tantum practice aut operari.

Ad secundum eodem modo dico, quia concedo maiorem de actu qui est per se finis cuius ipsius habitus et sub isto sensu. Minor non est ad propositum, quia non est verum quod scire sit actus cuiuslibet scientie isto modo, ut patet ex dictis. Concedo ergo quod actus ille qui est per se finis scientie practice est per se elicitus vel imperatus a voluntate, sed talis non est scire, sed operari.

Ad tertium nego minorem, quia philosophia moralis non est per se speculativa, quia non est ut sciamus, sed ut boni efficiamur, ut patet per Philosophum II Ethicorum. Et ad probationem dico quod non omnis scientia ordinatur ad scire precise, quia aliqua ipsum scire ordinat ad operari, et ideo non omnis est per se speculativa.

Ad quartum concedo maiorem de actu elicito per habitum et sub isto sensu concedo minorem conclusionem. Verum est quod scientia solum inclinat ad cognitionem sicut ad actum elicitum, sed ex hoc non sequitur quod omnis scientia sit speculativa, quia scientia non denominatur practica ab actu que elicit, sed ab actu que dirigit.

Contra tertiam conclusionem est quidam opinio que ponit theologiam esse practicam et speculativam pro qua quidam doctor arguit.

Sanctus Thomas parte I, questione 1, articulo 4

Primo sic: illa scientia que una existens se extendit ad ea que pertinent ad diversas scientias humanitus adinventas, quarum una est practica, alia speculativa est. Practica et speculativa theologia est huiusmodi. Extendit enim se ad ea que pertinent ad diversas scientias physicas propter rationem communem quam in diversis attendit, prout sunt divino lumine cognoscibilia; igitur etc.

Preterea, theologia nostra est quedam imago, sed theologia Dei una existens erit speculativa respectu sui eorum que facit, igitur theologia nostra una existens est speculativa respectu Dei cogniti et practica respectu operum virtutum que dirigit.

Preterea, illa scientia que per se considerat de speculationibus, ut speculabilia sunt, et de agibilibus, ut agibilia sunt, est simpliciter practica et speculativa. Patet de se. Theologia est huiusmodi, igitur. Probatur minor, quia theologia considerat de divinis et actibus virtuosis, igitur de speculibilibus et agibilibus, vel igitur de speculibilibus considerat propter se vel gratia agibilium. Si detur primum, igitur per se considerat de speculibilibus, ut speculibilia sunt, et sic intentum. Si detur secundum, speculibilia sua acciperet ab aliqua alia scientia, quod est falsum et per eandem rationem probatur de agibilibus.

Preterea, illa scientia cuius finis est veritas et operatio est simul speculativa et practica, quia finis speculative est veritas et practice est opus II Metaphysice. Theologia est huiusmodi, ergo. Probatur minor, quia theologia habet veritatem fidei et bonitatem morum pro fide. Ordinatur enim ad illumi-[35rb]-nandum intellectum in fide et inflammandum affectum in caritate.

Responsio ad rationes Thome

Ad primum istorum concedo maiorem. Si illa scientia una existens ordinatur ad praxim vel speculationem tanquam ad duos per se fines, quorum unus non ordinatur ad alium, nec ambo ad unum tertium, sed sub isto sensu minor est falsa, ut patet ex dictis.

Ad secundum potest primo dici quod theologia non est speculativa, nec practica, sed affectiva, quia eius finis principaliter intentus est affectio vel dilectio, non praxis vel speculatio. Potest etiam dici secundo concesso quod theologia Dei sit simul practica et speculativa quod non est simile de theologia nostra. Theologia nostra non est imago illius perfecta, sed diminuta. Et ulterius theologia Dei est infinita, et ideo una existens equipollet scientiis per se distinctis. Theologia vero nostra est finita et ideo una existens non equipollet diversis, sic quod simul possit esse practica et speculativa.

Ad rationes Gofredi

Ad tertium conceditur maiorem sicut ad primum, videlicet si illa scientia ordinetur ad praxim et ad speculationem, sicut ad duos per se fines, etc. Sed tunc minor est falsa, ut patet.

Ad quartum eodem modo dico, quia tam veritas quam opinio in nostro habitu theologico ad dilectionem Dei finaliter ordinatur.

Opinio communis

Contra quartam conclusionem est communis opinio quasi omnium doctorum pro qua ex dictis diversorum doctorum potest argui primo sic: quando aliquid dividitur per opposita proprietas, unius oppositi non denominat aliud oppositum. Exemplum: animal dividitur in hominem et asinum, ideo rationalitas que est proprietas hominis non denominat asinum, igitur cum habitus dividatur per intellectum et affectivum proprietas affectivi que est affectivitas non potest denominare intellectum, et sic non potest dici scientia affectiva.

Preterea, omnis scientia ponitur in potentia, ut dirigatur actus, sed omnis actus qui dirigitur est speculatio vel operatio, igitur omnis scientia est speculativa vel practica.

Preterea, omnis intellectus est speculativus, vel practicus, III De anima, igitur omnis scientia similiter nulla est, igitur affectiva.

Preterea, si dilectio Dei denominat theologiam, quia est meritoria, omnis actus meritorius denominabit ipsum, igitur cum credere et orare et huiusmodi actus sint meritorii, theologia erit creditiva et orativa, et sic de aliis, quod est inconveniens.

Preterea, omnis scientia cuius subiectum est a nobis agile et operabile est scientia practica et omnis cuius subiectum non est a nobis agibile, nec operabile est scientia speculativa. Istam propositionem ponit Aristoteles VI Metaphysice dicens “de ente cuius principium est in nobis est scientia practica et de ente cuius principium non est in nobis est scientia speculativa”. Et idem vult Avicenna I Metaphysice sue, capitulo 1 dicens quod “de ente quod est opus nostrum et nostre dispositionis est scientia practica. De ente vero quod non est opus nostrum est scientia speculativa, sed omnis scientia de mundo est de subiecto a nobis agibili, vel non agibili, igitur omnis scientia est practica vel speculativa”.

Preterea, finis ad quam finaliter habitus ordinatur vel est in intellectu subiective, vel ex intellectum. Si in intellectu, est habitus speculativus. Si extra, erit practicus, igitur fictitie ponitur tertium membrum.

Preterea, omnis scientia est sui gratia, vel non est sui gratia. Si sui gratia, igitur speculativa ex Prohemio Metaphysice. Si non est sui gratia, igitur gratia usus et sic practica, ut patet ibidem.

Preterea, illud quod convenit scientie practice non facit tertium genus scientie distinctum a practica, sed bonitas affectus convenit scientie practice, quia tota scientia moralis finaliter ordinatur, ut boni fiamus, et affectus perficiatur bonitate virtutum, ergo bonitas et perfectio affectis non facit tertium genus scientie distinctum a practica, et per consequens si theologia finaliter ordinatur ad perfectionem affectus et, ut boni fiamus, non facit tertium genus, etc. Sed erit practica.

Preterea, aut theologia affectiva Dei est, quia finis eius sit cognitio caritative affectionis, aut quia fi-[35va]-nis eius est cognitio qualiter caritativa affectio habet fieri. Primum dari non potest, quia cognitio caritatis est speculativa, non affectiva, sicut cognitio sapientie vel bonitatis, vel cuiuscumque alterius potentie seu virtutis. Nec secundum, quia cognitio que cognoscit qualiter caritativa affectio fieri debeat est practica, sicut cognitio qui cognoscitur, qualiter sit credendum vel virtuose operandum.

Preterea, Aristoteles VI Metaphysice, volens probare scientiam naturalem esse speculativam, sic procedit: “scientia naturalis vel est activa vel speculativa et accipit activam ut comprehendit factivam, sed non est activa, igitur speculativa”. Hec autem deductio esse nulla nisi practicum et speculativum sufficienter dividerent scientiam in communi.

Ad idem est Philosophus expresse VI Metaphysice et VI Ethicorum: “qui omnes scientias ad genus speculativi vel practici reducit”. Idem etiam vult Avicenna I Metaphysice sue, capitulo 1. Et Algazel in Metaphysica sua et universaliter omnes philosophantes, igitur.

Responsio ad rationes pro opinione communi

Ad primum istorum potest uno modo omnia quod intellectivum non opponitur affectivo, quia non contrarie, nec contradictorie, nec privative, nec relative, ut patet, igitur concessis premissis nihil sequitur.

Potest etiam dici secundo large loquendo de oppositione quod non est aliquod inconveniens quod proprietas unius oppositi, id est disparati denominet aliud. Dicitur enim opus humanum humanitate que est in homine et in proposito dicitur habitus practicus operatione alterius potentie ab intellectu, igitur non est mirum si dicitur affectivus ab operatione ipsius affectus, unde, si ratio concluderet, probaret nullum habitum intellectivum esse practicum, quia habitus intellectus non possit denominari ab operatione alterius potentie quam intellectus.

Potest ulterius dici tertio quod proprietas affectionis est affici, sicut proprietas intellectus est intelligere et a tali non dicitur habitus affectivus, quia habitus non afficitur, sed dicitur affectivus, quia inclinat ad dilectionem et affectum, sicut dicitur speculativus non quia ipse speculetur, sed quia inclinat ad speculandum. Inclinare autem ad dilectionem et affectum non est proprietas affectus equivocatur igitur de affectivitate, ut patet.

Ad secundum dico quod non omnis actus qui dirigitur est speculatio vel operatio que sit praxis proprie dicta, igitur non omnis scientia est practica vel speculativa. Equivocatur enim de operatione que potest accipi large et stricte, ut dictum est supra.

Ad teritum nego maiorem, quia aliquis intellectus dicitur affectivus, ut patet ex dictis. Et ad Philosophum dicendum quod, sicut non vidit habitum qui non esset practicus, nec speculativus, sic nec intellectum. Cur autem ad talium notitiam non pervenit dicetur infra.

Ad quartum potest uno modo dici quod solus finis principaliter intentus denominat habitum vel scientiam, quia ille solus intenditur gratia sui. Alii autem propter illum et quia talis in proposito est sola dilectio, non credere vel orare etiam si quodlibet istorum esset per se meritorium, theologia tantum dicitur affectiva non creditiva, nec orativa. Potest etiam dici secundo quod sola dilectio est per se meritoria. Alii autem actus nostri non sunt per se meritorii, sed ratione dilectionis, quia non sine dilectione, ut patet I Ad Corinthos 13 et 14.

Ad quintum nego maiorem, quia ad hoc quod scientia sit speculativa non solum requiritur quod eius subiectum non sit nobis agibile, sed una cum hoc requiritur quod eius finis principaliter intentus sit speculatio, quod in proposito dici non potest, cum speculatio ordinetur ad Dei dilectionem per quam perfectius attingit subiectum theologie quam per speculationem. Et ad Philosophum concedendo quod de ente cuius principium non est in nobis est scientia speculativa, sed ad hoc non sequitur quod de tali non possit esse nisi scientia speculativa, sicut de ente cuius principium est in nobis est scientia practica et tamen non sequitur quod de tali non sit nisi scientia practica, quia de actibus intelligendi et volendi cuius principia sunt in nobis est scientia naturalis que non est practica. Et eodem modo ad Avicennam. Nec valet si dicatur quod nec Philosophus, nec Avicenna dixerunt quod de ente cuius principium non esset in nobis possit esse scientie que non sit [35vb] speculativa, quia locus ab auctoritate non tenet negative, nec erit bona consequentia, nec prefert in theologia nostra fecerunt de hac mentionem, ergo non est ponendum, aliter nullus habitus supernaturaliter infusus esset ponendus, quia de nullo tali philosophi tractaverunt.

Ad sextum concedo quod finis ad quem habitus theologicus principaliter ordinatur est extra intellectum, sed ex hoc non sequitur quod sit practicus, quia non omnis operatio alterius potentie ab intellectu est proprie praxis, ut dictum est pluries.

Ad septimum dico quod scientia dicitur dupliciter sui gratia uno modo, quia non ordinatur ad aliam et sic sola metaphysica ab Aristotele ponitur sui gratia in Prohemio Metaphysice. Alio modo, quia eius actus elicitus qui est scire vel speculari non ordinatur ad actum alterius potentie dirigendum vel regulandum, et sic omnis scientia speculativa dicitur sui gratia, ut patet ibidem.

His premissis concedo quod scientia que non est sui gratia secundo modo non est speculativa, sed ex hoc non sequitur quod sit practica nisi sit gratia usus, id est operationis que vere sit praxis.

Ad octavum dico quod bonitas affectionis est dupliciter, quedam est que proprie habet rationem praxis et tali est omnis actus voluntatis existens in potestate nostra electiva, vel sequens electionem. Quedam vero que proprie non habet rationem praxis et talis est omnis actus voluntatis elicitus circa finem.

Preterea, bonitas affectus convenit scientie practice et ideo scientia moralis est vere practica. Secunda autem non et talis facit tertium genus distinctum a practica. Et quia ad talem theologia finaliter ordinatur, non sequitur quod sit practica.

Ad nonum dico quod procedit ex insufficienti, quia theologia dicitur affectiva, quia finis eius est dilectio vel affectio que distincta est ab omni cognitione existente in intellectu.

Ad decimum concedo quod Aristoteles omnem scientiam posuit practicam vel speculativam. Sed ex hoc non sequitur ita esse, quia multa posuit Aristoteles innixus rationi naturali que non sunt vera, nec ab aliquo theologo tenenda Aristotele, igitur et alii philosophi tantum diviserunt scientiam in practicam et speculativam, quia non viderunt nec forte posuerunt secundum principia naturalia quod in nobis esset aliquis actus ad quem habitus existens in intellectu posset ordinari sicut ad finem qui proprie non est praxis, nec speculatio, cuius tamen oppositum theologi debent concedere, ut patet ex questione precedenti. Et per hoc patet quid dicendum ad auctoritates sequentes et ulterius non est bona consequentia et presertim theologo. Philosophi non fecerunt mentionem de aliquo habitu qui non sit practicus vel speculativus, igitur non est alius ponendus.

Responsio ad argumenta principalia

Ad rationes principales.

Ad primam concedo maiorem si actus directus sive regulatus sit finis illius habitus et sit vere praxis, et sub isto sensu minor est falsa, ut patet ex supradictis.

Ad secundam concedo quod theologia in viatore est habitus nobilissimus, sed ex hoc non sequitur quod sit speculativus, quia habitus nobilissimus viatoris non est practicus, nec speculativus, ut declaratum est supra. Et hec de Prologo huius libri dicta sufficient.