Prologus, Quaestio 2

Secundo queritur: utrum habitus theologicus possibilis viatori de lege communi sit scientia proprie dicta. Videtur primo quod non, quia fides et scientia de eodem obiecto non sunt compossibiles in eodem intellectu, cum scientia sit apparentium. Fides autem non apparentium Ad Hebreos XI. Sed habitus theologicus possibilis viatori de lege communi simul stat cum fide in eodem intellectu, ut patet, ergo etc.

Contra: omnis notitia firma ratione apprehensa est scientifica scientia proprie dicta, quia quod scimus debemus rationi quod credimus auctoritati sicut docet beatus Augustinus I Retractationum, 14. Sed habitus theologicus possibilis viatori est huiusmodi ut patet per Ricardum I De Trinitate, ubi dicit sic: “intentionis nostre est in hoc opere ad ea que credimus, non solum probabiles. Verum etiam necessarias adducere rationes”, igitur etc.

Respondeo: in ista questione erunt 4 articuli. In primo ponam aliquas distinctiones, secundo conclusiones, tertio movebo dubio, quarto respondebo et dicam ad argumenta principalia.

Articulus primus.

Quantum ad primum articulum distinguo primo de habitu theologico possibili viatori de lege communi, quia quidam est divinitus inspiratus sive revelatus et talis est habitus articulorum fidei et eorum que deducuntur ex articulis sicut conclusiones ex principiis sive principia dicti habitus sint omnes articuli, sive non. Et de tali loquitur Apostolus II Ad Thimoteum, 3: omnis doctrina divinitus inspirata utilis est ad docendum etc. Quidam est eorum que divinitus revelantur ex probationibus nobis notis in lumine naturali et declarativus et defensivus. Et de tali loquitur beatus Augustinus XIV, De Trinitate, capitulo 1 de magnis dicens: non utique quicquid ab homine sciri potest rebus humanis. Auctoritas fuit allegata in principio questionis precedentis. Quidam est conclusionum theologicarum supposita articulorum notitia existentia evidenter deductivus prout in sequentibus apparebit.

Secundo supposita distinctione de habitu scientifico in questione precedenti declarata, quia potest accipi communiter proprie et magis proprie distinguo de scientia sive de habitu scientifico proprie dicto, quia quidam est a posteriori et per effectum sicut patet per Philosophum I et II Posteriorum. Quidam est a priori et per causam in inferendo pariter et essendo. Et de tali loquitur Lincolnensis I Posteriorum dicens quod scientia est apprehensio scibilis immutabilis dependentis a priori per apprehensionem cause eius in essendo et in inferendo. Quidam autem a priori et per causam in inferendo. Non autem in essendo et de tali loquitur Aristoteles IV Metaphysice ubi ostendit quod metaphysica considerat ens inquantum ens causas et principia. Certum est autem quod entis inquantum ens non sunt cause, nec principia in essendo, sed solum in inferendo.

Tertio: ad maiorem evidentiam istius distinctionis distinguo de priori et posteriori, quia quedam sunt priora secundum quid. Posteriora vero simpliciter. Quedam sunt priora simpliciter in conceptu pariter et effectu. Quedam vero sunt priora simplicter in conceptu. Non autem in effectu. In primo ordine sunt quecumque sunt priora quoad nos. Posteriora vero quoad naturam. Ex talibus sit demonstratio, quia non propter quid ex I et II Posteriorum. In secundo ordine sunt quecumque realiter distincta quorum unum est causa alterius, ut sit in aliquo genere cause sicut patet de homine et eius risibilitate. Si ponatur accidens ei inherens et ex talibus sit demonstratio potissima propter quid, ut patet ibidem. In tertio ordine sunt quecumque sunt idem realiter distincta nisi conceptibiliter quorum unum si essent distincta esset causa alterius in aliquo genere cause sicut patet de natura divina et eius attributis. Ratio istius est, quia quales ordinem servatur alique in effectu ubi realiter distinguuntur. Talem servant in conceptu ubi conce-[8va]-ptibiliter sunt distincta. Sed ubi talia realiter distinguuntur quod unum est causa alterius, ut sic est prius illo simpliciter in effectu, etc. Et ex talibus sit sillogismus non minus, immo magis evidens in sua veritate quam sit demonstratio potissima et propter quid in qua distincta passio concluditur de subiecto, quia identitas maior predicati ad subiectum non aufert evidentiam propositionis. Nec veritatem, sed auget primus ordo prioritatis correspondet habitui primo modo sumpto, secundus secundo et tertius tertio. Si igitur isti tres habitus ad invicem comparentur penes evidentiam patet quid secundus est evidentior primo et tertius est evidentior secundo. Et hec de primo.

Articulus secundus.

Quantum ad secundum articulum pono 4 conclusiones.

Prima conclusio

Prima est quod habitus theologie revelate possibilis viatori de lege communi ut prescindit a naturaliter acquisitis non resolvitur usque in per se nota in lumine naturali.

Probatur primo sic: ad assentiendum veritatibus per se notis vel deductis ex per se notis non necessario requiritur imperium voluntatis. Aliter voluntas posset facere aliquem dubitare de per se noto, quod est impossibile. Sed ad assentiendum veritatibus theologie revelate ut prescindit a naturaliter acquisitis necessario requirit imperium voluntatis, ergo etc. Probatur minor, quia ad assentiendum creditis necessario requiritur imperium voluntatis dicente beato Augustino Super Iohannem, homilia 26 quod cetera potest homo nolens. Credere autem non nisi volens. Sed constat quod veritates theologice revelate ut prescindit etc. sunt vere credite, igitur etc.

Secundo sic: ad assentiendum conclusionibus deductis ex per se notis in lumine naturali. Quicumque potest evidenter convinci, sed ad assentiendum conclusionibus theologie revelate ut prescindit a naturaliter acquisitis nullus potest evidenter convinci, quia nec fidelis, nec infidelis, ut docet experientia, igitur etc.

Tertio sic: ad assentiendum per se notis vel deductis ex per se notis non est fides necessaria, sed ad assentiendum veritatibus theologie ut prescindit est fides necessaria de facto, quia dum sumus in corpore peregrinamur a domino. Per fidem enim ambulamus non per speciem, II Ad Corinthos, 5, ergo etc.

Quarto sic: si habitus theologie revelate possibilis etc. resolveret usque ad per se nota, fides non esset viatoribus meritoria. Consequens non solum est falsum, sed catholice veritati contrarium, igitur et antecedens. Consequentia patet, quia secundum Gregorium fides non habet meritum, ubi humana ratio prebet experimentum.

Confirmatur, quia omnis habitus resolvens usque ad naturaliter per se nota est humanitus adinventus. Hoc patet, quia omnis talis innititur lumine naturali. Sed constat quod habitus theologie revelate possibilis viatori de lege communi ut prescindit a naturaliter acquisitis non est humanitus adinventus, ergo etc.

Conclusio secunda

Secunda conclusio est quod habitus theologie revelate possibilis viatori de lege communi, ut prescindit a naturaliter acquisitis non est scientia proprie dicta. Ista conclusio sequitur ex precedenti, quia sequitur habitus theologie etc. non resolvit usque ad per se nota, igitur non est scientia proprie dicta. Ista consequentia patet, quia scientia proprie dicta est habitus conclusionis demonstrate I Posteriorum. Demonstratio autem resolvit usque ad per se nota, igitur etc.

Potest tamen confirmari primo sic: scientia proprie dicta est notitia evidens scibilis infallibilis firma ratione comprehensa, igitur theologia revelata ut prescindit etc. non est scientia proprie dicta. Antecedens patet ex questione precedenti. Consequentia probatur, quia theologia revelata ut prescindit etc. non est firma ratione comprehensa, ut patet ex dictis.

Secundo sic: Omnis deductio scientifica scientia proprie dicta necessitat intellectum ad assentiendum, cum sit demonstrativa. Sed constat quod deductio theologie revelate ut prescindit a naturaliter acquisitis non necessitat intellectum ad assentiendum, ut docet experientia, igitur etc.

Tertio sic: ille processus non est scientificus scientia proprie dicta per quem nihil potest evidenter convinci [8vb] fidelis, nec infidelis. Hoc patet, quia ubi est scientia proprie dicta, ibi est evidentia respectu sciti. Sed per processum theologie revelate ut prescindit etc. non potest evidenter convinci fidelis, nec infidelis, ut patet, ergo etc.

Quarto sic: vel theologia revelata ut prescindit etc. procedit ex principiis per se notis, vel deductis ex per se notis, vel ex principiis tantum creditis et fide suppositis. Primum dari non potest, quia vel huiusmodi principia essent per se nota in lumine naturali et hoc non ex conclusione precedenti vel in lumine fidei et hoc non, quia fides non facit notitiam evidentem, cum sit argumentum non apparentium secundum Apostolum, vel in aliquo lumine medio inter lumine fidei et lumine glorie. Et hoc non, quia tale lumen de facto theologicis non infunditur quicquid sit de possibili, ut suppono pro nunc, igitur procedit ex principiis tantum creditis et fide suppositis, sed ex talibus non acquiritur scientia proprie dicta, ut in sequentibus apparebit, igitur etc.

Conclusio tertia

Tertia conclusio est quod habitus theologicus eorum qui divinitus revelantur ex probabilibus nobis notis in lumine naturali declarativus et defensivus, non est scientia proprie dicta. Probatur.

Primo sic: omnis notitia scientifica quam habet fidelis in lumine naturali est possibilis infideli. Hec patet, quia per nullam talem distinguitur fidelis ab infideli, sed nulla notitia scientifica scientia proprie dicta de veritatibus creditis est possibilis infideli in lumine naturali. Aliter infidelis in lumine naturali posset cognoscere evidenter articulos fidei et elicita ex articulis, quod non conceditur, igitur nec fideli, et sic nulli.

Secundo sic: si talis habitus esset scientificus scientia proprie dicta quilibet infidelis posset evidenter convinci ad assentiendum conclusionibus theologicis cuius oppositum experimur. Consequentia patet, quia ad assentiendum conclusioni demonstrate quilibet potest evidenter convinci. Sed stante supposito conclusiones theologice essent vere demonstrate, cum scientia proprie dicta sit habitus conclusionis demonstrate, igitur etc.

Tertio sic: si habitus predictus esset scientia proprie dicta de veritatibus creditis, faceret notitiam evidentem. Consequens est falsum, igitur et antecedens. Consequentia patet, quia ubi est scientia proprie dicta, ibi est evidentia. Falsitas consequentis probatur, quia si sic, quanto quis esset maior theologus, tanto magis assentiret creditis cuius contrarium experimur, quia aliquando una simplex vetula magis assentit et firmius credit quam unus magnus theologus in habitu dicto multum expertus, ergo etc.

Quarto sic: vel habitus theologicus articulorum declarativus ex probabilibus nobis notis in lumine naturali resolvit usque ad vera per se nota, vel non. Si non, non est scientifica scientia proprie dicta, quod est propositum. Si sic, sequuntur omnia inconvenientia ad primam conclusionem adducta, quia sequitur quod ad assentiendum articulis non necessario requiritur imperium voluntatis. Nec est fides necessaria, nec viatoribus meritoria. Et quod quilibet tam infidelis quam fidelis ad assentiendum eis posset evidenter convinci que non videntur consona theologice veritati, igitur etc.

Conclusio quarta

Quarta conclusio est quod aliquis habitus theologicus conclusionum theologicarum deductivus supposita articulorum notitia in lumine fidei est scientificus. Existentia 〈eius〉 est scientifica scientia proprie dicta. Ad maiorem declarationem istius conclusionis est advertendum quod de aliqui mere credito quantum ad eius existentiam potest haberi clara et evidens notitia scientifica de eius existentia scientia proprie dicta. Facta suppositione, quia supposita eius existentia ex per se notis deducitur quod multa insunt sibi sine quibus esse non posset, unde si proponeretur nobis in Sacra Scriptura quod in celo sunt duo corpora se tangentia quorum unum est totaliter sphericum et alterum totaliter planum possemus habere claram et evidentem notitiam scientificam quod non tangerent se nisi in puncto, quia licet sola fide teneremus talia corpora esse in celo, non tamen teneremus ex fide supposita eorum existentia [9ra] quod non se tangerent nisi in puncto. Hoc enim non deduceretur ex aliqui credito, sed ex propositionibus geometricis nobis naturaliter per se notis.

Et isto modo possunt multe conclusiones vere sciri theologice et ad istum intellectum pono conclusionem istam quam probo. Primo sic: omnis habitus resolvens usque ad per se notis in lumine naturali est scientificus scientia proprie dicta, sed aliquis habitus theologicus est huiusmodi supposita articulorum existentia, igitur etc. Probatur minor, quia supposito articulo incarnationis ex per se nota deducitur quod eius causa efficiens sit Deus et istam deductionem facit Magister III Sententiarum dicens supposita etiam trinitate personarum in unitate essentie per se notis convincitur quod ibi non sit distinctio in aliqui absoluto et sic de aliis.

Secundo sic: et est quasi declaratio totius conclusionis suppositio alicuius impossibilis non tollit in conclusione deducta ex propositionibus per se notis rationem scientie proprie dicte, igitur nec suppono crediti infallibiliter veri cuiusmodi est articulorum fidei existentia. Consequentia est nota. Antecedens patet per exemplum positum de duobus corporibus in celo se tangentibus quorum unum est totaliter sphericum et alterum totaliter planum quod saltem naturaliter non est possibile.

Tertio sic: per processum qui deducitur conclusio theologie veritatis ex per se notis in lumine naturali sumpta articulorum existentia aliquis habitus generatur in nobis. Hic autem non est fides, quia ad eius deductionem non assumitur aliquid creditum licet supponatur, nec opinio, quia non assumitur aliquid probabile ad utrumlibet, sed naturam tantum nec est aliquis aliorum habituum de quibus Aristoteles tractat VI Ethicorum ut patet discurrendo, igitur talis habitus est scientia proprie dicta.

Quarto sic: omnis deductio ex veris necesariis et impossibilibus aliter se habere necessitans intellectum ad assentiendum est scientifica scientia proprie dicta, sed supposita articulorum existentia possibilis est viatori talis deductio, ut in supradictis, igitur etc. Et hoc de secundo.

Tertius et quartus articulus.

Quantum ad tertium et quartum articulum contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia.

Franciscus de Marchia in Prologo I, questione 3, articulo 1.

Et primo contra primam conclusionem est quedam opinio que ponit quod principia theologie revelate sunt nobis per se nota, vel deducta evidenter ex aliquo per se noto pro qua arguitur.

Primo sic: nullus tenetur indubitanter credere, quod non est sibi per se notum, nec sibi deductum ex aliquo per se noto. Sed quilibet catholicus tenetur articulos fidei indubitanter credere, igitur articuli fidei sunt sibi per se noti, vel deducti evidenter ex aliquo per se noto. Maior patet, quia nullus peccat non credendo illud quod non debet indubitanter credere, sed quilibet non credens articulos fidei indubitanter peccat, igitur quilibet tenetur eos credere indubitanter. Maior vero in qua est difficultas probatur. Primo sic: nullus tenetur firmius ad habere conclusioni quam sit certitudo notitie principii propter quam adheret eidem. Hec patet, quia conclusio non debet excedere certitudinem principii, sed omnis qui assentit alicui conclusioni rationabiliter assentit sibi propter aliquam notitiam quam habet de prima conclusione. Aliter frustra assentiret illi magis quam opposite, igitur nullus tenetur indubitanter assentire conclusioni nisi notitia propter quam assentit eidem sit certa indubitanter, sed nulla notitia citra notitiam per se noti vel deducti ex aliquo per se noto est certa indubitanter in genere notitie, ergo etc.

Secundo sic: nullus credit aliquid nisi constet sibi illud et non econverso. Non ideo constat sibi, quia credit. Sed ideo credit, quia constat hoc supposito arguitur sic propter quod unum quodque tale et illud magis. Sed quicumque credit, ideo credit consequenter, quia constat sibi evidenter, igitur notitia qua sibi constat debet esse per se nota et non ex ipsa fide. Sed nulla notitia est certior fide nisi sit per se noti, vel ex per se noti deducti, ergo.

Tertio [9rb] sic: effectus non debet excedere causam. Sed assensus fidei est quidam effectus notitie de re cui assentitur, igitur assensus fidei non debet esse firmior certitudine notitie prehabite, sed assensus fidei est firmior omni certitudine prehabita que non est per se noti, vel ex per se noti deducti, igitur idem quod prius.

Quarto sic: sequela rei non debet esse perfectior re ipsa, sed assensus fidei est quedam sequela notitie inclinantis ad assensum, igitur non debet esse certior tali notitia. Sed assensus fidei est certior omni notitia que non est per se noti etc., igitur etc.

Secundo ad principale sic: aliquid pertinens ad fidem potest tripliciter proponi intellectui vel sicut per se notum in falsitate, sicut est id quod Deus non est vel tanquam per se notum vel deductum ex per se noto in veritate sicut est illud quod Deus est, vel tertio modo videlicet sicut probabile deductu ex aliquo probabili. Et ex hoc arguitur sic: quilibet tenetur indubitanter credere illud quod sibi proponitur sicut per se notum in veritate et nullus tenetur aliquo modo credere illud quod sibi proponitur sicut per se notum in falsitate, igitur quilibet tenetur probabiliter credere quod sibi proponitur sicut per se notum in veritate. Ista consequentia patet, quia sicut extrema ad extremum, ita medium ad medium, igitur a destructione consequentis quod aliquid tenetur indubitanter credere. Non proponitur sibi tanquam probabile, sed sicut per se notum in veritate vel deductum ex aliquo per se noto, sed ea que proponuntur nobis in theologia revelata tenemur credere indubitanter sine scrupulo hesitationis, igitur talia proponuntur nobis sicut per se nota in sua veritate vel sicut ex per se notis deducta.

Preterea, cum in creditis non sit processus in infinitum oportet dare aliquid primo creditum sive unum sive plura, tunc queritur de isto primo credito sive sit unum sive plura utrum assentiatur sibi propter se, aut propter aliud per se notum, au propter aliud creditum, non propter aliud creditum, quia positum est quod sit primum creditum, igitur propter se vel propter aliud per se notum. Non propter se, igitur propter aliud per se notum, igitur procedit ex per se notis. Probatur minor, quia nullum obiectum inferioris ordinis potest causare proprium assensum obiecti superioris ordinis eo modo quo obiectum causat assensum aliquam, sed obiectum quodcumque per se notum est superioris ordinis in genere cognoscibilium obiecto non per se noto, igitur obiectum non per se notum non potest causare proprium assensum obiecti per se noti, sed assentire alicui propter se est proprius modus assentiendi obiecto per se noto, ergo etc.

Respondeo ad rationes Francisci de Marchia.

Ad primum istorum, ut mihi videtur maior non solum non est vera, sed deviat a catholica veritate. Quod patet primo, quia simplici fideli articuli fidei non sunt per se noti, nec ex per se notis deducti. Patet de simplici vetula quicquid sit de alii. Si maior, illa sit vera. Talis non tenetur articulos fidei indubitanter credere, quod est erroneum et contrarium veritati. Et potest reduci ratio contra eum sic: nullus tenetur indubitanter credere quod non est sibi per se notum, nec sibi deductum ex aliquo per se noto. Sed simplici fideli articuli fidei non sunt per se noti, nec deducti ex aliquo per se noto, igitur simplex fidelis non tenetur articulos fidei indubitanter credere.

Preterea, vel articuli fidei sunt infideli, ut puta iudeo vel pagano per se noti, vel deducti ex aliquo per se noto, vel non. Si sic, sequitur necessario quod infidelis assentiet veritati articulorum, quod patet esse falsum, cum credat oppositum esse verum. Consequentia patet, quia non est in potestate alicuius non assentire per se noto, vel ex per se notis deducto. Sed non sequitur quod infidelis non tenetur articulos fidei indubitanter credere. Si maior illa sit vera, quod est falsum et contra eum, quia nullus peccat non credendo illud quod non debet indubitanter credere. Sed infidelis non credens articulos fidei indubitanter peccat per eum, ergo.

Preterea, vel heretico non credenti articulum trinitatis articulus trinitatis est per se notus, vel deductus ex per se notis, vel non. Si sic, non poterit non assentire eidem, quod contradicit supposito. Si non, non tenetur ipsum indubitanter credere, igitur non peccat si non credit, quod [9va] non consonat catholice veritati.

Preterea, si ista propositio sit vera, sequuntur omnia inconvenientia illata ex opposito prime conclusionis mee, quia sequitur quod ad assentiendum articulis non necessario requiritur imperium voluntatis, nec est fides necessaria et sic de aliis que omnia sunt absurda et catholice veritati contraria.

Preterea, ista propositio est expresse articulus parisiensis condemnatus et est in numero articulorum 37 ubi sic dicitur quod nihil sit credendum nisi per se notum, vel deductum ex per se notis. Posset declarari error. Patet igitur quod illa maior non solum est falsa, sed fidei catholice dissona et contraria. Nec probationes concludunt. Non quidem prima, quia non omnis qui assentit conclusioni indubitanter assentit propter notitiam premissarum quam habet de ipsa sicut assumitur in minore. Quibusdam enim assentimus propter solam auctoritatem dicentis cum imperio voluntatis et sic est in proposito. Conceditur igitur quod ubi assensus causatur ex notitia nullo modo teneretur firmius adherere conclusioni quam sit certitudo notitie propter quam adheret eidem, sed ubi assensus non causatur ex notitia previa. Patet quod deductio est nulla. Nec secunda, quia maior illius probationis sicut et maior principalis rationis non solum est falsa, sed catholice e veritati contraria, ut videtur. Non enim credimus quod constat nobis sicut assentit illa maior, immo totum oppositum, quia credimus ideo, quia non intelligimus sicut scribitur in Isaie, unde beatus Augustinus XV, De Trinitate, capitulo 8, ubi dicit de parvis: “Certe cum in〈con〉cusse crediderint scripturis sacris tanquam veracissimis testibus, agant orando et querendo et bene vivendo ut intelligant in inquantum videri potest, videatur mente, quod tenetur fide”. Non igitur credit catholicus quod intelligit, sed si credit, intelligit. Et Anselmus, De incarantione verbi, capitulo 2: “Nullus christianus debet disputare quomodo quidem catholica ecclesia corde credit et ore confitetur verum sit, sed simpliciter eandem fidem indubitanter tenendo, amando et secundum illam vivendo humiliter quantum potest querere rationem quomodo sit. Si potest intelligere, Deo gratias agat. Si non potest, non emittat cornua ad ventilandum, sed submittat caput ad venerandum”, igitur idem quod prius. Et ulterius: si nullus credit aliquid nisi constet sibi illud fides non esset viatoribus meritoria, quod non consonat catholice veritati.

Tertia probatio etiam non valet, quia assensus fidei non est effectus notitie de re cui assentitur, sicut assumitur in minori, quia catholicus non assentit creditis propter notitiam previam quam habet de ipsis, sed propter solam auctoritatem dicentis cum imperio voluntatis, ut dictum est supra. Et per hoc patet quod dicendum ad quartam, quia assensus fidei non est sequela notitie inclinantis ad ipsum.

Ad secundum principale dico quod procedit ex insufficienti divisione, quia veritates fidei proponuntur nobis sicut revelate a prima veritate que nec falli, nec fallere potest et ideo tenemur eis firmiter assentire. Et ulterius maior sicut assumitur non est vera, quia nihil pertinens ad fidem proponitur intellectui sicut per se notum in falsitate, nec sicut per se notum in veritate. Nec sicut probabile deductum ex aliquo probabili. Non sicut per se notum in veritate, quia nullum creditum est per se notum in sua veritate, nec deductum ex aliquo per se noto, ut patet ex dictis. Nec sicut per se notum in falsitate, quia sicut nullus credit non esse verum quod est ei per se notum in veritate, sic nullus credit esse falsum, quod est sibi per se notum in falsitate. Et ulterius fidei catholice de qua nunc loquimur non potest subesse falsum. Nec sicut probabile deductum ex aliquo probabili, quia nullum probabile deductum ex aliquo probabili, ut sic est creditum, sed opinatum. Credere autem et opinari differunt sicut fides et opinio.

Ad tertium etiam dico quod procedit ex insufficienti divisione, quia primo credito non assentitur propter aliud creditum nec propter se, nec propter aliud per se notum, sed propter auctoritatem dicentis cum imperio voluntatis. Ratio istius est, quia scire debetur rationi. Credere autem auctoritati, ut patet [9vb] per beatum Augustinum I Retractationum, capitulo 14.

Opinio sancti Thome in prima parte, questione 2, articulo 2.

Contra conclusionem principaliter invenio quattuor opiniones quarum prima ponit quod habitus theologie revelate possibilis viatori de lege communi etiam ut prescindit a naturaliter acquisitis est scientia proprie dicta subalternata scientie Dei et beatorum. Et ut clarius appareat dicta positio declarabitur modus ponendi primo. Secundo confirmabitur rationibus quibus movetur. Modus ponendi potest reduci ad tria puncta.

Primus est quod scientie etiam proprie dicte sunt in duplici ordine, quia quidam procedunt ex principiis in eiusdem evidenter notis sine recursu ad aliquam scientiam superiorem sicut geometria et universaliter omnes scientie subalternantes. Quidam vero procedunt ex principiis notis evidentis non tamen in eis, sed in scientia superiori sicut perspectiva et universaliter omnes scientie subalternate. Et ex hoc elicitur quod de ratione scientie proprie dicte non est habere principia in eadem evidenter nota.

Secundus punctus est quod habitus theologicus revelatus possibilis viatori de lege communi non procedit ex principiis primo modo notis, quia articuli fidei qui ponuntur principio dicti habitus non sunt nobis in via evidenter noti, sed tantum crediti.

Tertius punctus est quod habitus theologie revelate procedit ex principiis notis secundo modo evidenter, quia articuli fidei qui nobis in via sunt crediti tantum in scientia Dei et beatorum sunt evidenter notis.

Ex istis elicitur quod habitus theologie revelate in nobis sit scientia proprie dicta subalternata scientie Dei et beatorum et sic patet modus ponendi.

Rationi sancti Thome ubi supra

Quandum ad secundum, ista positio probatur tripliciter.

Primo sic: scientia subalternata quecumque ut distinguitur a subalternante est scientia proprie dicta, cum sumitur habitus per se distincti, sed theologie nobis revelata est scientia subalternata scientie Dei et beatorum, ut patet in tertio puncto, ergo etc.

Preterea, si theologie nobis revelata non esset scientia proprie dicta, hoc ideo esset, quia articuli fidei ex quibus procedit non fiunt nobis evidenter noti, sed hoc non obstat, quia de ratione proprie dicte scientie non est habere principia in eadem evidenter nota, sicut patet ex I Posteriorum, igitur etc. Et confirmatur ista minor ab aliquibus primo sic: perspectiva ut prescindit a geometria est scientia proprie dicta. Hec patet, quia perspectiva inquantum perspectiva est scientia proprie dicta et ut sic prescindit a geometria, sed constat quod perspectiva ut prescindit a geometria in suis principiis non habet notitiam evidentem, igitur de ratione scientie proprie dicte non est habere de suis principiis notitiam evidentem.

Secundo sic: posito quod Deus conservaret habitum perspective sine geometria, vel habitum musice sine arithmetica, quod videtur satis possibile ex quo sunt habitus distincti, adhuc perspectiva et musica essent scientie proprie dicte et tamen constat stante casu quod non haberent de suis principiis notitiam evidente, igitur non est de ratione scientie, etc.

Tertio ad principale quidam sic arguunt: sicut se habet habitus alicuius adiscentur scientiam humanam ut sortiatur nomen scientie humanitus adiuvente, ita se habet habitus theologie viatoris, ut sortiatur nomen scientie divinitus inspirate. Sed habitus discipuli adiscentur aliquam scientiam humanam, sortitur nomen scientie proprie dicte si principia sint magistro evidenter nota et a discipulo firmiter credita, igitur etc. Maior supponitur. Minor probatur auctoritate Philosopho I Elencorum dicentis quod “debet adiscentem credere”. Et confirmatur, quia secundum Aristotelem VI Ethicorum, principia scientie sufficienter cognoscuntur per sensum, vel per inductionem, vel per aliquam aliam fidem, igitur sufficit ad scientiam proprie dictam quod de principio eius habeatur fides.

Preterea, theologus habens fidem articulorum studens diligentur in Sacra Scriptura et elicens conclusiones theologicas ex articulis acquirit aliquem habitum distinctum a fide. Hec patet, tum quia prius habebat fidem, tum quia fides non est habitus sillogisticus et discursivus, tum quia alter vanus esset labor assumptus. Sed talis habitus acquisitus non est ars, nec prudentia, nec intellectus [10ra] patet deductive, nec opinio cum excludat formidinem, nec sapientia proprie dicta, quia talis nulli subalternatur, igitur scientia alteri subalterna. Ista positio multa ponit preter conclusionem principalem contra quam adducitur. Capio tamen duo puncta principalia in quibus fundatur.

Contra sanctum Thomam.

Primus est habitus theologicus viatoris subalternatur theologie comprehensoris.

Secundum est quod est principii tantum creditis potest haberi scientia proprie dicta. Et pono duas conclusiones oppositas.

Conclusio prima

Prima est quod habitus theologie viatoris non subalternatur theologie comprehensoris quantum ad eius principia sicut perspectiva subalternatur geometrie probatur.

Primo sic: nulla scientia subalterna est eius subiecti primi sub eadem ratione formali cum scientia subalternante. Hec patet auctoritate et ratione. Primo auctoritate Lincolniensis I Posteriorum, commento 17, ubi dicit quod subiectum primum scientie subalternate addit conditionem super subiectum scientie subalternantis que non egreditur a natura subiecti.

Secundo ratione: quia scientia subalternans et subalternata distinguuntur specifice et distinctarum scientiarum secundum speciem sunt distincta subiecta prima secundum istum doctorem et veritatem. Sed habitus theologicus viatoris est eiusdem subiecti primi sub eadem ratione formali, cum habitu theologico comprehensoris secundum eum qui ponit Deum sub ratione deitatis absolute utriusque theologie subiectum, ergo etc.

Preterea, scientia subalterna non est subalternanti incompossibilium eodem patet in omnibus inductive, sed theologia revelata possibilis viatori in lumine fidei est incompossibilis theologie comprehensori secundum eum in questionibus de veritate, igitur idem quod prius.

Secundo probo conclusionem absolute. Primo sic: impossibile est quod scientie subalternantis et subalternate sint eadem per se principia, sed theologie viatoris et comprehensoris sunt eadem per se principia, igitur etc. Maior patet, quia principia scientie subalternate sunt conclusiones in scientia subalternante. Patet de perspectiva et geometria, de musica et arithmetica et similibus. Probatur minor, quia principia theologie comprehensoris sunt a viatoribus vere credita quecumque sint illa, igitur sunt de consideratione per se sui habitus theologici et non sicut conclusiones, quia principia scientie subalternantis non sunt conclusiones in subalternata, igitur sicut principium et sic intentum.

Secundo sic: omnis scientia subalternans considerat per se et primo aliquas veritates que non sunt de per se consideratione scientie subalternate, sed habitus theologicus comprehensoris non considerat aliquas veritates que non sint de per se consideratione theologie viatoris, ergo. Maior patet, quia principia scientie subalternate sunt conclusiones in scientia subalternante. Et confirmatur, quia vel principia scientie subalternantis sunt de per se consideratione scientie subalternate, vel non,. Si non, propositum. Si sic, vel sicut principia, vel sicut conclusiones. Non sicut conclusiones, quia tunc principia scientie subalternantis probarentur in subalternata quod non est verum, nec sicut principia, quia tunc principia scientie subalternate non probarentur in subalternante, quod est falsum et contra eos, ergo. Minor probatur, quia omnis veritas clare visa a comprehensore est vere credita actu vel habitu a fideli viatore et sic de per se consideratione sui habitus theologici.

Conclusio secunda

Secunda conclusione quod ex principiis tantum creditis et fide suppositis non generatur in nobis scientia proprie dicta. Probatur primo ad hominem sic. Si ex principiis tantum creditis et fide suppositis causaretur in nobis scientia proprie dicta, fides et scientia de eodem obiecto essent compossibiles in eodem intellectu, quod est expresse contra eum. Consequentia probatur, quia omnis conclusio ex principiis tantum creditis per se deducta est vere credita et ex supposito vere scita, igitur etc. Et confirmatur in proposito, quia conclusiones theologice que deducuntur ex articulis que tanquam ex principiis vere sunt creditis vel igitur sunt vere scite scientia proprie dicta, vel non. Si non, sequitur quod theologia nobis revelata non est scientia proprie dicta cuius oppositum intendit. Si sic, patet quod fides et scientia de eodem subiecto sunt compossi-[10rb]-biles in eodem intellectu.

Secundo probo conclusionem absolute. Primo sic: nulla conclusio ex aliis per se deducta est evidentior principiis, ex quibus deducitur omnis conclusio scita scientia proprie dicta est evidentior principiis tantum creditis.

Secundo: omnis conclusio deducta ex principiis mere creditis est tantum credita sicut conclusio deducta ex principiis mere probabilibus est tantum probabilis, ergo etc.

Tertio sic: nulla deductio inferior demonstrativa potest causare notitiam propriam silogismi demonstrativi, cum causa inferior per se nota possit in proprium effectum esse superior sine causa superiori, sed notitia scientifica scientia proprie dicta est notitia proprie sillogismi demonstrativi, cum talis notitia sit habitus conclusionis demonstrate I Posteriorum, ergo nulla deductio inferior demonstrativa potest causare notitiam scientificam. Sed constat quod omnis deductio ex principiis tantum creditis est inferior demonstrativa, cum principia tantum credita sint in evidentia, ergo etc.

Quarto sic: si ex principiis tantum creditis posset deduci conclusio vere scita, opinio in aliquibus esset scientia proprie dicta, quod nullus diceret. Consequentia patet, quia propositiones probabiles ex quibus generatur opinio a quibusdam sunt vere credite, unde Aristoteles VII Ethicorum dicit quod aliqui opinantes ita firmiter adherent suis opinionibus sicut multi faciunt conclusionibus demonstratis, igitur etc.

Ex his patet quod habitus theologicus viatoris de quo nunc loquimur non est scientia proprie dicta, nec rationes istius opinionis concludunt.

Respondeo ad rationes sancti Thome.

Ad primam igitur patet quod minor est falsa, quia theologia viatoris non subalternatur theologie comprehensoris, ut patet ex dictis. Et ulterius: si illa minor esset vera, adhuc ratio non concluderet, quia scientia subalterna non est scientia nisi scienti resolvetur in principia scientie subalternantis, vel cognoscenti evidenter eius per se principia a posteriori. Et per effectum vel per experientiam mediante cognitione sensitiva possunt evidenter cognosci in subalterna. In proposito autem nullum istorum est possibile, igitur ratio nulla.

Ad secundam concedo quod theologia nobis revelata ideo non est proprie scientia, quia eius per se principia non sunt nobis evidenter nota. Et quando dicitur quod hoc non est de ratione scientie proprie dicte habere principia in eadem evidenter nota patet quid dicendum ex solutione statim data. Per idem patet quid dicendum ad confirmationes, quia perspectiva sive geometria, musica sive arithmetica non essent scientie proprie dicte nisi cognoscenti earum principia evidenter vel a posteriori et per effectum vel per experientiam mediante cognitione sensitiva, unde si aliquis haberet perspectivam sive geometria et non cognosceret evidenter eius principia aliquo istorum modorum vel alio sit possibilis perspectiva non esset ei scientia proprie dicta, sed fides vel opinio. Si principia, illa essent probabilis.

Ad tertium, eodem modo, quia habitus discipuli discentis scientiam humanam non habet rationem scientie proprie dicte nisi principia sint sibi evidenter nota nisi dispositive et hoc intendit Philosophus, cum dixit quod oportet adiscentem credere, quia fides de principiis disponit ipsum ad scientiam proprie dictam.

Et ad confirmationem Aristotelis dico quod loquitur de scientia in generali prout dicitur de scientia communiter proprie et magis proprie dicta.

Ad quartum apparebit quid dicendum in questione sequenti, ubi inquiretur utrum habitus theologie revelate sit realiter distinctus a fide.

Opinio Henrici XII Quolibet, questione 2.

Secunda opinio que directe opponitur conclusioni predicte ponit quod theologia revelata possibile viatori est scientia proprie dicta, quia articuli fidei ex quibus procedit sunt vere in illa noti. Non quidem in lumine fidei, quia in illo sunt crediti tantum, sed in quodam lumine medio inter lumen fidei et lumen glorie. Et ut clarius videatur primo declarabitur modus ponendi. Secundo confirmabitur rationibus et auctoritatibus quibus moventur.

Modus ponendi potest reduci ad quattuor puncta.

Primus punctus est quod sicut isti tres actus circa [10va] divinam essentiam videlicet credere intelligere et videre essentialiter distinguuntur. Sic est triplex lumen correspondens. Est enim quoddam lumen sufficiens ad apertam visionem humanam de credibilibus scilicet lumen glorie. Et quoddam sufficiens ad credendum scilicet lumen fidei. Et quoddam medium inter ista quod necessario requiritur ad hoc quod credibilia a nobis intelligantur. Et quod sit dare tale lumen medium probatur auctoritate beati Augustini super illo verbo Iohannis I erat lux vera etc., ubi dicit quod aliud est lumen ad credendum, aliud ad intelligendum.

Secundum punctus est quod licet illud lumen non infundatur omnibus fidelibus de lege communi, infunditur tamen doctoribus et maioribus ut fidem valeant defendere et declarare. Et ista videtur intentio beati Augustini ubi supra dicens quod lux increata illuminat hominem dupliciter parvulos quidem lumine fidei quo nutriuntur ut lacte. Maiores vero lumine sapientie quo ut solido cibo vescantur quod lumen habebat Apostulus qui dicebat: sapientiam loquimur inter perfectos. Hec Augustinus. Et videtur auctoritas valde clara.

Tertius punctus est quod licet lumen glorie non compatiatur secum fidei enigma, istud tamen lumen non evacuat fidem, sed perficit. Sed illud declaratur exemplo et ratione. Exemplo quidem in aere qui de nocte est simpliciter tenebrosus et meridie simpliciter illuminatus et in aurora pertinet tenebrosus et partim illuminatus, nec tenebra nocte totaliter expellitur usque ad meridiem quando claritas perficitur.

Ad propositum fides ut dicunt est quasi tenebra gloria quasi lux meridiana que non compatitur secum tenebram fidei. Lumen autem illud est que in lux aurore, quia per ipsum fides non evacuatur, sed perficitur et quasi illuminatur. Ratione vero, quia licet duo contraria in suis excellentiis non sint compossibilia in eodem tamen ut dicunt compatiuntur se in esse remisso patet in exemplo posito, sed obscuritas fidei et claritas luminis glorie opponuntur et sic duo contraria in suis excellentiis. Obscuritas autem fidei et claritas istius luminis medii opponuntur sicut contraria in esse remisso, quia claritas illius luminis non est perfecta, ergo etc.

Quartus punctus est quod in tali lumine medio articuli fidei sunt vere intellecti. Et ista videtur intentio beati Augustini Contra Epistolam fundamenti, ubi sic ait: “Credimus ut intelligere mereamur, non iam hominibus, sed ipso Deo intrinsecus mentem nostram illustrante atque firmante”. Et his concordat Anselm, Proslogion 4, ubi sic inquit: “Gratias tibi ago, domine, quia quod prius credidit donante, iam sic intelligo te illuminante, ut si te esse nolim credere, non possim intelligere”.

Ex istis elicitur quod theologia nobis revelata in doctoribus est scientia proprie dicta, quia articuli fidei ex quibus procedit sicut ex principiis sunt in isto lumine vere intellecti. Et sic patet modus ponendi.

Quantum ad secundum, conclusio principalis probatur. Primo, quia non minori veritatis et efficacie est in nobis istud lumen supernaturale supposita fide quam lumen naturale intellectus agentis supposito fantasmate, sed in lumine naturali intellectus agentis supposito fantasmate principia naturalia sunt vere intellecta, sic quod ex ipsis deducitur scientia proprie dicta, ergo etc.

Preterea, omnis notitia certior fide est scientia proprie dicta. Hoc patet, quia nulla notitia est certior fide nisi sit firma ratione comprehensa, sed notitia de credibilibus quam habent doctores in isto lumine medio est certior fide, ut patet ex dictis, etc. Et confirmatur multis auctoritatibus. Primo auctoritate beati Augustini, secunda epistola Ad Volusioanum, ubi sic inquit: “ego fidem catholicam confiteor et per illam ad certam scientiam me venturum presumo”. Ecce quod beatus Augustinus vocat theologiam scientiam certam et per consequens proprie dictam. Secundo auctoritate eiusdem expressa XIV De Trinitate, capitulo 1, ubi dicit quod “hac scientia non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide plurimi”. Aliud est enim scire quod homo credere debeat propter adipiscendam vitam beatam que non nisi eterna est. Aliud autem scire quemadmodum hoc ipsum et piis opituletur et contra ipsios defendatur, quam proprio voca-[10vb]-bulo Apostulus videtur scientiam appellare”. Hec Augustinus. Multe auctoritates consimiles adducuntur, sed quia eandem videlicet habent penitus cum predictis pertranseo.

Ista opinio multa ponit que communiter non tenent. Capio tamen ex multis tres conclusiones a quibus dependent principaliter. Prima est de infusione istius luminis medii. Secunda est de compossibilitate ipsius cum lumine fidei. Tertia est de compossibilitate fidei et scientie.

Et pono tres conclusiones oppositas ex quibus evidenter infertur oppositum conclusionis quam intendit.

Conclusio prima

Est igitur prima conclusio quod de lege communi non infunditur doctoribus theologie aliquod lumen altius fide. Probatur ad hominem. Primo sic: omnis doctor theologus cui infunditur istud lumen percipit ipsum. Istam propositionem ponit iste doctor, Quolibet 12, questione 2, ubi dicit quod illud lumen est quod spirituale sicut gratia baptismalis et ideo non potest ostendi. Illi tamen percipiunt qui ipsum recipiunt. Hec ille, sed constat quod doctores moderni non precipiunt illud lumen, nec perceperunt, quia ipsum de facto negant et negaverunt, igitur eis non infunditur de lege communi.

Preterea, doctores theologici libere possunt veritatibus credint dissentire, igitur nullum tale lumen supernaturale infunditur eis de lege communi. Antecedens patet, quia doctor theologus potest fieri hereticus, igitur potest veritatibus credint dissentire, ergo. Consequentia probatur, quia evidenter noto nullus potest libere dissentire, sed illud lumen secundum illum doctorem de veritatibus creditis facit notitiam evidentem doctoribus quibus infunditur, ergo etc. Et confirmatur, quia habens notitiam evidentem de veritatibus geometrie in lumine naturali non potest dicitur veritatibus dissentire, ergo multo minus habens notitiam evidentem theologie de veritatibus, vel aliis quibuscumque in lumine supernaturali.

Secundo probo conclusionem absolute. Primo sic: sequitur aliquod lumen altius fide infunditur doctoribus theologie de lege communi, igitur doctores theologici firmius adherent creditis quam quicumque simplex fidelis cuius oppositum docet experientiam. Consequentia patet, quia simplex fidelis adheret per solam fidem. Hi autem preter fidem habent de credibilibus notitiam evidentem.

Secundo sic: sequitur aliquod lumen altius fide infunditur doctoribus theologie de lege communi, igitur ad assentiendum creditis non est eis fides necessaria, cuius oppositum de quocumque viatore ostensum est supra et patet per beatum Augustinum XIII De Trinitate, capitulo 45 de parvis, ubi dicit quod necessaria est fides, ut de beatitudinem consequamur. Consequentia clara est, quia ad assentiendum scito non est fides necessaria, sed in tali lumine veritates credite doctoribus theologie sunt vere scite per ponentes ipsum, igitur.

Confirmatur, quia ad assentiendum scito in lumine naturali non est fides necessaria, igitur multo minus ad assentiendum scito in lumine supernaturali. Consequentia patet, quia lumen supernaturale de cuius ratione est facere notitiam evidentem et scientificam scientiam proprie dictam non est minoris virtutis et efficacie, immo maioris lumine naturali. Ista videtur intentio beati Augustini, II De doctrina christiana, capitulo ubi dicit quod Scriptura Sacra non asserit nisi fidem agitur in doctoribus tantum est lumen fidei, igitur non altius. Et Glossa super illo verbo II Ad Corinthos V: Dum summus in corpore peregrinamur a domino. Per fidem enim ambulamus etc. Dicit quod modo per fidem tantum illuminamur, igitur altius lumen de lege communi doctoribus non infunditur. Et ulterius non videtur consonum rationi quod tale lumen doctoribus infundatur de lege communi et de ipso non fiat specialis mentio in Scriptura.

Conclusio secunda

Secunda conclusio est quod ex dictis istius doctoris sequitur quod lumen fidei non compatiatur simul in doctore theologie cum isto lumine medio, cuius oppositum tamen intendit. Probatur, si tale lumen medium simul esset in doctoribus theologie cum lumine fidei, sequeretur quod quanto quis esset maior theologus, tanto minus haberet de lumine fidei. Et per consequens minus crederet. Consequens est falsum, igitur et antecedens. Falsitas consequentis patet, quia fides in nobis est meritoria, igitur qui remissius credit, minus meretur. Et sic quanto quis esset maior theologus, minus mereretur in credendo, quod non videtur bene dictum. Consequentia probatur, quia non sit accessus ad unum contrariorum nisi per recessum ab altero in [11ra] aliquo gradu. Non enim acceditur ad caliditatem nisi per recessum a frigiditate, quia quanto quis magis accedit ad caliditatem, tanto minus participat de frigiditate. Sed lumen fidei et lumen glorie secundum istum doctorem opponuntur sicut duo contraria in suis excellentiis, igitur quanto quis magis accedit ad lumen glorie, tanto minus participat de lumine fidei. Sed stante supposito quanto quis est maior theologus, tanto magis accedit ad claritatem luminis glorie et magis participat de lumine medio et medium magis accedit ad naturam extremi unius quam unum extremum ad natural alterius, ergo etc. Et confirmatur per exemplum suum, quia sicut lux aurore partim expellit tenebram secundum eum et veritatem et quanto lux aurore magis intenditur, tanto tenebra magis remittitur. Sed lumen illud medium partim expellit fidem et quanto lumen istud fuerit intensius, tanto fides erit remissior.

Preterea, quando unum extremum non est compossibile cum alio nec cum medio, vel saltem quanto medium magis accedit ad naturam illius extremi, tanto illud in quo compatitur magis remittitur. Exemplum: si frigidum non est compossibile cum calido, nec cum tepido, vel saltem quanto tepidum magis accedit ad naturam calidi, tanto frigidum sive frigiditas magis remittitur. Sed lumen fidei non compatitur simul in eodem cum glorie lumine secundum eum, igitur nec cum illo lumine medio vel saltem quanto illud lumen medium magis accedit ad naturam luminis glorie, tanto lumen fidei magis remittitur. Et per consequens quanto quis esset maior theologus, tanto minus haberet de lumine fidei, quia tanto illud lumen medium, magis accederet in ipso ad naturam luminis glorie.

Tertia conclusio

Tertia conclusio est quod simpliciter est impossibile et contradictionem implicat quod doctor theologus simul credat et sciat conclusiones theologicas esse veras. Est tamen hic advertendum quod per istam conclusionem non intendo negare quod habitus fidei et scientie non sint compossibiles in eodem, nec etiam quod actus fidei et scientie non sint compossibiles eodem, saltem de potentia Dei absoluta, dum tamen habens ipsos per actum fidei non credat vel per actum sciendi non sciat sicut alias fuit dictum. Sed volo tantum probare quod simpliciter est impossibile quod doctor theologus vel alius quicumque simul credat et sciat scientia proprie dicta conclusionem aliquam esse veram, cuius tamen oppositum asserit iste doctor.

Probatur primo sic: fides est de non apparentibus tantum, igitur simpliciter est impossibile et contradictionem implicat quod aliquis simul credat et sciat conclusionem aliquam esse veram. Consequentia est nota, quia ubi est scire, ibi est evidentia et sic apparentia respecti sciti. Antecedens est Magistri, libro 3, distinctione 13, capitulo 7, ubi sic ait: “Nondum quoque est quod fides proprie de non apparentibus tantum est”. Et probatur primo auctoritate beati Gregorii in quadam homelia dicens quod “apparentia non habent fidem, sed cognitionem”. Secundo auctoritate eiusdem dicens in dialogo quod “veraciter dicitur credere, quod non valet videri. Nam credi iam non potest quod videri potest”. Tertio auctoritate beati Augustini XIII De Trinitate, capitulo 3, ubi dicit de parvis quod “illud quod credere iubemur videre non possimus”. Et probat hoc beatus Augustinus per diffinitionem fidei datam ab Apostolo. Quarto auctoritate eiusdem super Iohannem, ubi sic ait: “Credimus ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quid est enim fides nisi credere, quod non vides”. Et concludit immediate Magister: “Fides ergo est quod non vides credere veritas quod credidisti videre, unde recte fides est quod dicitur argumentum rerum non apparentium, quia si fides est ex eo convincitur et probatur aliqua esse non apparentia, cum fides non sit nisi de apparentibus”, ergo etc.

Secundo sic: simpliciter est impossibile et contradictionem implicat quod aliquis simul possit non assentire et non possit non assentire eidem conclusioni, sed conclusioni scite nullus potest non assentire. Hoc patet, quia conclusio scita est demonstrata et conclusionis demonstrate nullus potest non assentire cum demonstratio resolvat usque ad per se nota. Conclusionis vero credite quilibet potest non assentire, quia cetera potest homo no-[11rb]-lens. Credere autem non nisi volens secundum Augustinum, igitur etc. Et confirmatur in proposito quoniam quicumque doctor theologus potest fieri hereticus, igitur quilibet potest conclusionibus creditis dissentire. Sed ad istas rationes respondere nititur quidam doctor noster, licet non adducat eas sub ista forma.

Thomas de Argentina in Prologo I, questione 3, articulo 1.

Ad primam dicit quod ad hoc quod aliqua sint contradictoria non sufficit quod sumantur respectu eiusdem, sed etiam oportet quod sumantur secundum idem. Et ideo licet evidens secundum sciam contradicat non evidenti secundum scientiam. Evidens tamen secundum scientiam non repugnat non evidenti secundum fidem. Ex his videtur quod consequentia illius rationis sit nulla. Ad secundam dicit quod possibile non assentire et non possibile non assentire non contradicunt nisi sumantur secundum eundem habitum.

Contra Thomam de Argentina.

Sed iste solutiones non satisfaciunt ut videtur. Non quidem prima, quia quod nullomodo est evidens alicui non est ei evidens secundum scientiam, licet quod est inevidens alicui secundum fidem. Nullo modo est evidens illi, igitur quod est inevidens alicui secundum fidem non est ei evidens secundum scientiam. Maior est evidens. Minor probatur, quia vel illud, quod est inevidens alicui secundum fidem est aliquo modo apparens ei, vel non. Si non, propositum. Si sic, fides non erit de non apparentibus tantum, quod est contra Magistrum superius allegatum. Sed forte diceretur quod fides dicitur de non apparentibus tantum, quia quod creditur non apparet per actum credendi. Potest tamen apparere per alium actum. Ista tamen evasio est nulla et contra intellectum Magistri et sanctorum, quod patet. Primo, quia si fides dicitur de non apparentibus tantum, quia quod creditur non apparet per actum credendi, pari ratione dilectio erit de non apparentibus tantum, quia quod diligitur non apparet per actum diligendi, quod nullus diceret.

Preterea, vel necessario sequitur hoc credit, ergo aliud est sibi non apparens, vel non. Si non, contra Magistrum qui dicit quod si fides est, ex ea convincitur et probatur aliqua esse non apparentia. Si sic et certum est quod non nisi illud quod creditur, igitur quod creditur non solum non apparet per actum credendi, sed absolute.

Preterea, si illud quod creditur potest apparere per actum alium, poterit videri per alium actum, quod est expresse contra beatum Augustinum superius allegatum, qui dicit quod “illud quod credere iubemur videre non possimus”. Et contra beatum Gregorium quod “credi iam non potest, quod videri potest”. Et confirmatur, quia de visis non est fides, igitur quod creditur non videtur nec per actum credendi, nec per actum videndi distinctum ab actu credendi. Consequentia est nota. Antecedens patet ex dictis. Patet etiam per Chrisostomus super illo verbo Ad Hebreos XI: Fides est substantia rerum sperandarum argumentum non apparentium. Et habetur in Glossa ubi sic ait de his qui non videntur proprie fides est. De visis enim non est fides, sed agnitio. Et quia illud verbum salvatoris quia vidisti me Thoma credidisti videtur sonare oppositum statim subditur. Thomas enim cui dictum est, quia vidisti me credidisti non hoc credidit, quod vidit, sed aliud vidit, aliud credidit. Vidit enim hominem, credidit Deum. Et hec verba adducit Magister ad probandum quod fides est de non apparentibus tantum que non oporteret adducere si quod crederet posset per alium actum videri.

Preterea, ista consequentia est nulla. Istud non apparet per actum credendi, igitur non apparet, igitur exponere Magistrum dicens absolute quod “fides non apparet per actum credendi” est loqui ad placitum et imponere Magistro quod non intellexerit significata vocabulorum. Patet igitur quod prima ratio non est soluta. Nec secunda videtur solvi.

Cuius gratia est advertendum quod aliud est dicere huic veritati non assentio per istum habitum et huic veritati possum non assentire. Hoc patet, quia per se noto non assentio per habitum credulitatis, cum non sit habitus cognitivus et tamen per se nota non possit non assentire, quia licet non assentiam ei per habitum credulitatis tamen assentio necessario. Tunc sic: licet non sit impossibile quod eidem veritati assentiam per unum habitum et non assentiam per habitum alium ut patet ex dictis, tamen simpliciter est impossibile et contradictio-[11va]-nem implicat sive per eundem habitum sive per alios diversos quod eidem veritati simul possim assentire et non assentire absolute. Hoc patet, quia licet non sit impossibile quod eandem rem videam per actum videndi et non per actum audiendi, tamen simpliciter est impossibile et contradictionem implicat quod eandem rem possit videre simul et non videre absolute. Ratio istius est, quia non sequitur non video rem istam per actum videndi, ergo non video ipsa, sed cuicumque credito possum non assentire absolute. Aliter credito non assentirere libere, quod est contra beatum Augustinum superius allegatum. Et evidenter scito non possum non assentire, igitur simpliciter est impossibile et contradictionem implicat idem simul esse creditum et scitum.

Preterea, omni conclusioni credite possum non assentire non solum contradictorie, sed contrarie credendo, scilicet conclusionem oppositam esse veram, aliter catholicus non posset fieri hereticus, sed conclusioni scite non possum non assentire, sic quod credam conclusionem oppositam esse veram, igitur conclusio scita non potest esse credita. Patet igitur rationes illas non esse solutas et per consequens manet illa conclusio. Videlicet quod simpliciter est impossibile et contradictionem implicat quod doctor theologus simul credat et sciat conclusiones theologicas esse veras. Et quilibet doctor theologus credit conclusiones theologicas esse veras, sequitur quod theologia revelata in doctoribus non sit scientia proprie dicta in tali lumine medio sicut imaginatur ille doctor.

Respondeo ad rationes Henrici.

Restat igitur repondere ad motiva ipsius. Et primo ad auctoritates quibus probare nititur tale lumen medium doctoribus infundi pro quarum solutione nondum quod lumen accipitur dupliciter a doctoribus: essentialiter scilicet et similitudinarie. Et isto secundo modo omnis habitus quo nobis aliquid manifestatur appellatur lumen, quia in hoc quod est manifestare convenit cum lumine proprie dicto.

Ad propositum dico quod beatus Augustinus per lumen illud quo maiorem illuminantur ut fidem valeant defendere et declarare intelligit habitum theologie secundo et tertio modo sumptum de quibus dictum est in primo articulo, questione 2. Et quod ista sit intentio beati Augustini patet per eum XIV De Trinitate, capitulo 1, ubi dicit quod “hac scientia non pollent fideles plurimi quamvis polleant ipsa fide plurimi”, ergo etc. Minores enim sciunt saltem implicite quod homo credere debeat. Maiores vero sciunt quemadmodum hoc ipsum piis opituletur. Et contra ipsios defendatur. Et per consequens sciunt fidem declarare et defendere prout viatoribus est possibile de lege communi verum quia isti habitus possunt haberi vel per acquisitionem, vel per infusionem eodem modo quo beatus Augustinus et multi alii sancti doctores habuerunt. Non dubito, quia Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Idcirco dicebat beatus Augustinus: “Credimus ut intelligere mereamur, iam non hominibus, sed ipso Deo intrinsecus illustrante”. Et sic patet quid dicendum ad illas et ad omnes consimiles auctoritates.

Ad rationes etiam patet quod supponunt tale medium lumen doctoribus infundi de lege communi et ideo non concludunt.

Ad auctoritates quibus probare nititur theologiam esse scientiam proprie dictam patet inspicienti quod accipiunt scientiam large vel loquuntur de theologia tertio modo sumpta de qua in quarta conclusione posui quod est scientia proprie dicta.

Tertia opinio quam invenio contra conclusionem predictam possit quod theologia revelata est in nobis scientia proprie dicta, quia articuli fidei ex quibus procedit sunt nobis naturaliter per se noti vel ex per se deducti, sed quia alique de ratione eius fuerunt adducte contra primam conclusionem et alie adducentur contra tertiam pro nunc dimitto eam.

Opinio Iacobi de Appamis.

Quarta vero ponit quod theologia revelata est fidelibus scientia proprie dicta, quia articuli fidei ex quibus procedit tanquam ex principii sunt fidelibus evidenter noti. Non quidem in lumine naturali, nec in aliquo lumine medio inter lumen fidei et lumen glorie sicut precedentes opiniones ponebant, sed potius in lumine fidei. Et, ut clarius declaretur, videatur primo modus ponendi, secundo confirmabitur rationibus [11vb] quibus moventur.

Quantum ad primum modus ponendi potest reduci ad quattuor puncta.

Primus est quod sicut beati in patria dupliciter cognoscunt creaturas videlicet in proprio genere mediante lumine naturali et in verbo mediante in lumine glorie, sic fideles in via dupliciter cognoscunt articulos fidei, scilicet naturaliter et supernaturaliter. Naturaliter quidem mediante lumine naturali. Supernaturaliter mediante lumine fidei.

Secundus punctus est quod sicut cognitio qua beatus cognoscit creaturas in proprio genere mediante lumine naturali est imperfecta et quasi obscura, sic et cognitio qua viator cognoscit articulos fidei naturaliter sive in lumine naturali est enigmatica et imperfecta. Et ad istum sensum exponunt omnes auctoritates dicentes fidem esse de non visis et non apparentibus, quia cognitio naturalis de credibilibus est enigmatica et obscura.

Tertius punctus est quod sicut cognitio qua beatus cognoscit creaturas verbo mediante lumine glorie est evidens et clara, sic et cognitio supernaturalis qua viator cognoscit articulos fidei in lumine fidei est clara et evidens viatori.

Quartus punctus et quod licet fides de credibilibus faciat fideli notitiam evidentem, infidelem tamen non possumus evidenter convincere ratio istius est, quia infidelis non participat cum fideli in lumine fidei et nullus posset ab alio evidenter convinci ad assentiendum alicui conclusionis nisi participet secum in lumine quo mediante conclusio illa est evidenter nota. Infidelem igitur non possumus evidenter convincere, sed fideli ut dicunt possumus demonstrare et sic theologia erit fidelibus demonstrative et per consequens scientia proprie dicta. Et sic patet modus ponendi.

Quantum ad secundum conclusio principalis probatur dupliciter.

Primo sic: enim essentialiter ordinatis sicut supremum, medium et infimum. Quicquid perfectionis simul et coniunctim competit infimo et supremo, competit et medio. Hoc patet de vegetativo, sensitivo et intellectivo essentialiter ordinato et similibus. Sed lumen glorie et lumen fidei et lumen intellectus agentis essentialiter ordinantur sicut supremum, medium et infimum, ergo quicquid perfectionis simul et coniunctum competit lumini intellectus agentis et lumini glorie competit lumini fidei. Sed constat quod facere principia evidentia sic quod ex ipsis deducatur conclusio scita scientia proprie dicta est perfectionis et competit simul et coniunctim lumini intellectus agentis et lumini glorie, igitur et lumini fidei. Minor declaratur, quia quod lumen glorie sit supremum ab omnibus est concessum, sed quod lumen fidei sit medium probatur, quia vel est maioris perfectionis quam lumen intellectus agentis, vel equalis, vel minoris. Non equalis, quia tunc essent eiusdem rationis et sic incompossibiles in eodem ex V Metaphysice. Nec maior, quia tunc frustra infunderetur, cum lumen perfectius possit quicquid potest imperfectius, ergo minor. Et confirmatur, quia lumen fidei non compatitur secum aliquem errorem. Lumen vero intellectus agentis sic, ergo est perfectius eo.

Secundo sic: vel lumen fidei ponitur in nobis ut faciat principia nostri habitus theologici evidentia, vel ad firmiter adherendum veritatibus theologicis, vel ut assensum faciat meritorium. Non propter sensum, tum quia non est de ratione luminis inclinare ad assentiendum, sed tantum esse illud sub qua aliquid videtur, tum quia omnem assensum quem habet fidelis in lumine fidei potest habere infidelis, sicut patet de puero in fideli nutrito inter christianos qui per fidem acquisitam ita assentit veritatibus theologicis ut essent paratus mori pro illis, sicut fidelis cum lumine fidei, tum quia errans in uno articulo ammittit fidem infusam, ut communiter tenetur et tamen firmiter assentit ceteris. Nec propter tertium, tum quia quod facere actum meritorium non stat cum peccato mortali. Lumen autem fidei sic, tum quia sola caritas facere actum meritorium, tum quia si lumen fidei propter evidentiam faceret actum meritorium eadem ratione et lumen intellectus agentis, cum articuli fidei in tali lumine sint inevidentes, quod non conceditur. Relinquitur ergo primum et sic propositum, quia se principia theologie sunt nobis evidentia, igitur ex ipsis deducitur conclusio scita scientia proprie dicta. Ista con-[12ra]-clusio firmatur auctoritate Ricardi in Principio, libro sui De Trinitate, ubi dicit quod sicut philosophus illustrat lumine naturali pervenerunt ad cognitionem naturalium, ita theologi lumine fidei illuminati possunt attingere ad cognitionem credendorum.

Contra Iacobum de Appamis.

Ista opinia quamvis sit satis pulchra multa ponit que non reputa vera. Capio tamen duas conclusiones tantum. Prima est quod fides de credibilibus facit viatoribus evidentiam et ab ista dependet opinio fundamentaliter. Secunda est quod lumen fidei non inclinat ad assentiendum veritatibus theologicis.

Et pono duas conclusiones oppositas.

Conclusio prima

Est igitur prima conclusio quod fides de credibilibus non facit viatoribus evidentiam. Ista conclusio satis patet ex predictis, quia fides est de non apparentibus tantum, igitur non facit de credibilibus evidentiam. Nec valet Glossa istius doctoris que dicit quod fides est de 〈non〉 visis et non apparentibus, quia cognitio naturalis de credibilibus est obscura et imperfecta.

Primo, quia pari ratione cognitio beatifica esset de non visis et non apparentibus, quia cognitio naturalis eorum que nos beatificant est obscura et imperfecta, ita cognitio creaturarum in verbo essent de non visis et non apparentibus, quia cognitio naturalis eorum que cognoscuntur in proprio genere est obscura et imperfecta per eum. Hec autem et similia sunt absurda, igitur illa expositio nulla.

Preterea, Glossa est contra intentionem Apostoli et Magistri et sanctorum quod posset adduci per auctoritates beati Augustini, Gregorii et Chrisostomi superius adductas.

Secundo et ultimo ad principale pro nunc sic: cuius actus est tantum credere, eius non est evidentis cognoscere. Hoc patet, quia credere non est evidenter cognoscere. Aliter quanto quis firmius crederet evidentius cognosceret cuius oppositum patet in multis simplicibus, sed constat quod actus fidei est tantum credere, ergo etc.

Conclusio secunda

Secunda conclusio est quod fides infusa inclinat ad assentiendum veritatibus theologicis. Probatur, quia fides acquisita inclinat ad assentiendum veritatibus theologicis, igitur multo magis fides infusa inclinabat fidelem. Consequentia est nota, quia fides infusa non est minoris vigoris, immo maioris fideli quam fides acquisita infideli. Antecedens est istius doctoris qui concedit ut patet in sua ratione secunda quod puer infidelis nutritus inter christianos per fidem acquisitam assentit veritatibus theologicis.

Secundo sic: fides infusa inclinat ad credendum theologicas veritates, igitur ad assentiendum. Antecedens patet, quia proprius actus eius est credere et habitus naturaliter inclinat ad proprium actum suum. Et consequentia est nota, quia credere est assentire. Ad hoc possunt adduci multe auctoritates, sed quia conclusio non videtur catholicis dubia dimitto.

Ex his etiam presertim ex prima conclusione patet quod theologia revelata non est fidelibus in lumine fidei scientia proprie dicta sicut iste doctor imaginatur. Nec rationes eius convincunt.

Ad primam igitur dico quod quamvis lumen fidei sit simpliciter nobilius lumine naturali intellectus agentis et in se et in ratione obiecti. Non tamen in ratione evidentie, quia de sui ratione non est facere evidentiam de obiecto, cum eius obiectum sit non visum et non apparens, ut patet ex dictis. Nec probationes concludunt in isto sensu. Non quidem prima, quia non proprie infunditur frustra, quia licet non faciat evidentiam, facit tamen adhesionem firmam sicut patet per beatum Augustinum VIII De Trinitate, capitulo 18, 7, 1. Nec secunda, quia et si lumen fidei non compatitur secum aliquem errorem, ex hoc tamen non sequitur quod sit perfectius lumine naturali in ratione evidentie, sed quod per ipsum non creditur nisi verum.

Ad secundum patet ex secunda conclusione quod lumen fidei ponitur ad firmiter adherendum veritatibus theologicis. Nec probationes convincunt. Non quidem prima, quia lumen fidei et est lumen et est habitus cum sit virtus theologica. Inquantum lumen est illud sub quo aliquid videtur. Inquantum habitus inclinat ad actus proprium et hoc est credere sive firmiter veritatibus theologicis adherere. Nec secunda, quia non sequitur hic assentit et non per infusam fidem, sed per acquisitam, igitur [12rb] fides infusa non inclinat, immo totum oppositum, quia si per solam fidem acquisitam inclinatur ad assentiendum, multo magis inclinarentur si habere〈n〉t fidem infusam. Et per idem patet quid dicendum ad tertiam probationem. Posset etiam concedi quod fides facit assensum meritorium. Supposita tamen caritate et ceteris que necessario requirantur ad meritum et sic loquitur beatus Augustinus 83 Questiones, questione 58, ubi dicit quod ad credendum non meritis, sed genera vocamur. Credendo autem meritum comparamus. His igitur opinionibus exclusis remanet secunda conclusio cui opponuntur ut videtur.

Franciscus de Marchia ubi supra.

Sed contra conclusionem principalem est opinio illa que ponit quod theologia viatoris est scientia proprie dicta, quia articuli fidei ex quibus procedit sunt nobis per se noti, vel ex per se notis deducti in lumine naturali. Et ut clarius videatur primo declarabitur modus ponendi. Secundo confirmabitur rationibus quibus movetur. Modus ponendi potest reduci ad quattuor puncta.

Primus est quod aliud est demonstrare passionem de subiecto et aliud demonstrare veritatem propositionis de propositione in qua passio concluditur de subiecto. Verbi gratia. Aliud est demonstrare quod omnis homo est risibilis et aliud est demonstrare quod omnis homo est risibilis sit vera. Ratio huius est, quia in prima demonstratione concluditur risibilitas de homine que est eius passio. In secunda concluditur veritas de propositione que est passio propositionis.

Secundus punctus est quod licet aliud sit demonstrare passionem de subiecto et aliud veritatem propositionis de propositione in qua passio concluditur de subiecto. Iste tamen due demonstrationes se habent ad invicem consequenter, quia quicumque demonstrat immediate quod omnis homo sit risibilis demonstrat ex consequenti quod ista propositio ‘omnis homo est risibilis’ sit vera. Et conclusio demonstrans immediate istam propositionem esse veram. Demonstrat ex consequenti quod risibile inest homini et sic de aliis.

Tertius punctus est quod veritas illius propositionis ‘Deus est trinus et unus’ et cuiuslibet alterius propositionis theologice est a viatore demonstrabilis evidenter de propositione ipsa. Non quidem a priori et per causam, sed a posteriori et per effectum. Et istud supponatur pro nunc, quia in sequentibus declarabitur.

Quartus punctus est quod veritate conclusa de illa propositione ‘Deus est trinus et unus’ concluditur evidenter. Non quidem a priori, sed a posteriori predicatum propositionis de subiecto, scilicet esse trinum et unum de Deo. Ratio istius est quod iste due demonstrationes se consequuntur, ut patet ex secundo puncto unde veritas conclusa de propositione erit medium et causa ad concludendum predicatum propositionis de subiecto a posteriori et quia est. Et quod dictum est de isto articulo intelligendum est de quolibet alio et sic patet quod quilibet articulus est a viatore demonstrabilis evidenter saltem a posteriori. Et per consequens ex ipsis potest deduci conclusio scita scientia proprie dicta et sic patet modus ponendi.

Quantum ad secundum probantur due conclusiones. Prima est quod veritas istius propositionis ‘Deus est trinus et unus’ et cuiuslibet alterius propositionis theologice est a viatore demonstrabilis evidenter de propositione ipsa sicut dicebatur in tertio puncto. Secunda est conclusio principalis videlicet quod theologia viatori est scientia proprie dicta.

Conclusio prima

Prima conclusio sic deducitur omnis propositio a Deo revelata est infallibiliter vera et si constat nobis de reveratione eius. Veritas est nobis nota evidenter, sed ista propositio ‘Deus est trinus et unus’ et similiter alia quecumque consimilis est a Deo revelata et de eius revelatione constat nobis evidenter per effectus supernaturales et signa supernaturalia non solum probabilia, sed necessaria ad huius attestationem a Deo nobis exhibita et demonstrata, igitur ista propositio et quelibet consimilis est a Deo revelata et Deus revelatione constat nobis per effectus supernaturales. Signa supernaturalia non solum probabilia, sed necessaria ad huius attestationem a Deo nobis exhibita et demonstrata, ergo illa propo-[12va]-sitio et quelibet consimilis est infallibiliter vera et eius veritas est nobis evidenter nota. Maior quantum ad primam partem patet, quia Deus non potest revelare falsum et quantum ad tertiam tenet ex terminis. Minor vero a qua dependet tota deductio probatur multipliciter.

Primo sic: signa probabilia non faciunt fidem necessariam, sed probabilem tantum. Hoc patet, quia unumquodque signum facit fidem secundum gradum sue certitudinis, sed signa supernaturalia ad attestationem fidei nobis a Deo exhibita et demonstrata faciunt fidem necessariam. Non tantum probabilem, quia nullus dicitur de articulis dubitare, igitur huiusmodi signa non sunt tantum probabilia, sed necessaria.

Secundo sic: nulla conclusio excedit certitudinem sui medii, sed ista signa supernaturalia conparantur ad fidem nostram sicut medium ad conclusionem, igitur fides non est certior istis signis, sed fides nostra est certa non probabilis tantum, quia nihil firmius tenetur quam quod fide apprehenditur, igitur huiusmodi signa dicuntur esse certa et non probabilia.

Tertio sic: sicut signa naturalia ad causam naturalem, ita supernaturalia ad supernaturalem, sed signa naturalia probabilia aggenerant fidem tantum probabilem de causa naturali, igitur signa probabilia aggenerant fidem tantum probabilem de causa supernaturali et non fidem certam et ita catholicus non tenetur credere articulos fidei indubitanter, sed tantum probabiliter et per consequens fides nostra non esset nisi quedam opinio, quod non est verum.

Quarto sic: nullum medium non necessarium potest causare assensum medii necessarii, sed assensus certus et necessarius est proprius effectus medii necessarii, igitur nullum medium probabile ut probabile nisi accipiatur per modum medii necessarii potest causare effectum certum et necessarium, sed assensum fidei nostre quantum ad rationes assensus circumscripta evidentia est eque necessarius et certus in genere assensus sicut assensus scientia, quia fidelis eque adheret ad fidem conclusionis credite sicut philosophus per scientiam adheret conclusioni scite cum nihil firmius teneatur quam quod fide apprehenditur ut dictum est prius, igitur iste assensus non potest causari ab aliquo medio probabili tantum, igitur a medio necessario, igitur signa quibus innititur sunt signa necessaria et non tantum probabilia.

Quinto sic: ex medio proprio opinionis nihil generatur nisi opinio, sed medium proprium opinionis est medium probabile non necessarium, quia opinio generatur ex probabilibus, ut patet per Philosophum I Thopicorum, igitur ex medio probabili non generat nisi opinio, sed fides nostra est supra opinionem constituta, igitur generat ex medio superiori quam sit medium probabile, sed nullum medium est superius medio probabili nisi sit necessarium, igitur fides innititur medio necessario. Patet igitur minor principalis rationis et per consequens prima conclusio.

Conclusio secunda

Secunda vero probatur.

Primo sic: omnis habitus qui innititur medio necessario habet rationem scientie proprie dicte, sed fides innititur medio necessario ut patet ex dictis, ergo etc. Et confirmatur, quia aliter non videtur posse salvari quomodo fides nostra sit certa nisi a casu et fortuna.

Secundo sic: nullus habitus de se formaliter neuter ad utrumque oppositorum ex se determinatur ad alterum eorum nisi mediante habitu determinante respiciente alterum illorum nisi a casu. Hoc patet, quia illud quod est ex se formaliter indeterminatum per aliquid oportet quod determinetur, sed fides quantum est ex se et ex formali ratione sua est neutrum ad verum et falsum sicut et opinio, quia fides quantum est ex se prior esse falsa sicut vera, igitur fides non determinatur precise ad verum nisi per aliquem habitum determinate respiciente verum. Talis autem habitus non est opinio, quia opinio non respicit determinate verum nec ars, nec prudentia, nec intellectus. Patet de se, igitur scientia proprie dicta vel sapientia et si sapientia igitur scientia quia omnis sapientia est scientia licet non econtrario.

Contra Franciscum de Marchia.

Ista opinio multa ponit que non reputo bene dicta. [12vb]

Capio tamen duas conclusiones quibus principalis fundatur. Prima est quod veritas articulorum fidei potest a nobis evidenter concludi per signa supernaturalia attestatione fidei exhibita et demonstrata. Secunda est quod theologia viatoris innititur medio necessario nobis evidenti et pono duas conclusiones oppositas.

Conclusio prima

Est ergo prima conclusio quod veritas articulorum fidei per signa supernaturalia attestatione fidei exhibita et demonstrata non est a nobis demonstrabilis evidenter.

Probatur primo sic: ex signis tantum creditis non clare visis nulla veritas est a nobis demonstrabilis evidenter, sed signa ista supernaturalia sunt a nobis tantum credit a non clare visa, igitur etc. Maior patet etiam per eos, quia nulla conclusio excedit certitudinem sui medii vel principii. Probatur minor, quia signa ista a Deo fidelibus exhibita non sunt nobis presentia, sed preterita. Preterita vero que nos precesserunt non sunt a nobis clare visa, sed tantum credita, igitur etc.

Secundo sic: sicut signa naturalia ad causam naturalem, ita supernaturalia ad supernaturale propositio est eorum, scilicet sicut naturalia de causa naturali non concludunt emanent nisi videnti, igitur nec supernaturalia de supernaturali, sed huiusmodi signa non sunt nec fuerunt a nobis visa, licet sint fide supposita, igitur etc.

Confirmatur, quia iste doctor non vidit illa signa, igitur pro ea articuli fidei non sunt ei evidenter noti. Et ulterius secundum eum nullus tenetur indubitanter credere nisi quod sibi est per se notum, vel sibi deductum ex aliquo per se nota, igitur ipse non tenetur articulos fidei indubitanter credere quod ipse non concederet.

Conclusio secunda

Secunda conclusio est quod theologia viatoris, prout de ipsa loquitur iste doctor, non innititur medio necessario evidenter fidelibus concludenti. Et duo notabiliter, prout de ipsa loquitur iste doctor, quia theologia viatoris, de qua posui quartam conclusionem, innititur medio necessario cum sit scientia proprie dicta, sed sic de theologia non loquitur doctor iste, ut patet.

Ista conclusio sic intellecta sequitur ex precedenti, quia illud medium necessarium secundum eum non est nisi ista signa supernaturalia, sed ista non concludunt nobis evidenter, cum sint tantum credita non clare visa ex conclusione precedenti; ergo etc.

Et confirmatur primo, quia habitus qui innititur medio necessario facit evidentiam de conclusione, sed theologia viatoris, prout de ipsa loquitur iste doctor non facit evidentiam de suis conclusionibus; ergo. Probatur minorem, quia habens evidentiam de aliqua conclusione non indiget fide. Hoc patet, quia evidentia conclusionis excludit necessitatem fidei, sed quilibet viator indiget fide ad assentiendum conclusionibus theologie sic assumpte etiam per eum; igitur etc.

Secundo: habitus qui innititur medio necessario concludit fideli et infideli. Sed theologia de qua nunc agitur non concludit saltem fideli etiam per eum; igitur etc. Sed adhuc doctor iste nititur respondere, dicens quod duplex est medium necessarium, quia quoddam est necessarium in primo gradu certitudinis, sicut est medium mathematicum, quoddam est necessarium secundo gradu certitudinis, sicut est medium naturale et morale, ut puta quod Deus sit adorandus et honorandus. Et illud est duplex, quia quoddam est medium necessarium proprie acceptum ex principiis subiecti, et tale facit conclusionem evidentem et notitia habita de conclusione per tale medium est scientia proprie dicta et habens talem notitiam non indiget fide. Tale medium concludit equaliter fideli et infideli, et medio sic necessario non innititur theologia viatori, ut dicit. Quoddam vero est medium extraneum non proprie acceptum a principiis, sed ab aliquo extraneo, et tale medium, quia necessarium ex se facit necessario assentire conclusioni; sed quia non est medium proprium non facit evidentiam sufficientem de conclusione et tali medio necessario innititur theologia viatoris. Et quia tale medium non facit evidentiam de conclusione, sed tantum facit assensum necessarium, et multa apparentia videntur repugnare conclusionibus theologicis. Idcirco fides est necessaria ne certitudo medii revocetur in dubium, et quia infidelis non habet fidem, ideo non concludit sibi illud medium. Et ex his patet ad rationes. Sed ad veritatem ista solutio non consonat sibi ipsi et repugnat positioni [20ra] sue. Primum patet dupliciter.

Primo: quia omnis demonstratio a posteriori et per effectum, de qua loquitur Aristoteles I et II Posteriorum, innititur medio extraneo non proprie accepto a principiis subiecti; et tamen equaliter concludit fideli et infideli et facit evidentiam de conclusione sic, quod ad assentiendum ei non est fides necessaria, ut docet experientia; igitur, distinctio nulla.

Secundo: quia medium quod ex se facit necessario assentire conclusioni excludit necessitatem fidei et concludit equaliter fideli et infideli; sed medium illud extraneum cui innititur theologia viatoris, quia necessarium ex se facit necessario assentire conclusioni, ut asserit dicta solutio; igitur excludit necessitatem fidei et concludit equaliter fideli et infideli quod expresse negat. Probatur maior, quia circumscripta fide et posito tali medio, vel assentitur necessario conclusionis, vel non. Si non, igitur ex se non facit necessario assentire conclusioni, quod est contra positum. Si sic, igitur excludit necessitatem fidei et per consequens concludit equaliter fideli et infideli, quod est propositum. Patet igitur quod ista solutio non consonat sibi ipsi. Sed probatur secundo quod repugnet positioni sue.

Primo sic: omne medium per se notum vel ex per se notis deductum facit evidentiam de conclusione; sed medium cui innititur theologia viatoris, prout de ipsa loquitur iste doctor, est nobis per se notum, vel ex per se notis deductum, aliter nullus teneretur indubitanter credere ut dicit; igitur facit evidentiam de conclusione, quod tamen negat. Probatur maior: quia sicut conclusio deducta ex medio necessario est necessaria, ita deducta ex evidenti est evidens, immo nisi hoc esset, conclusio scita non esset evidens; sed nihil est evidentius per se noto vel ex per se notis deducto, ergo dicere quod theologia viatoris procedat ex per se notis et non facit evidentiam de conclusione est aperta contradictio.

Secundo sic: nullum medium quod sine habitu inclinante ad assentiendum potest in dubium revocari est nobis per se notum vel ex per se notis deductum. Hoc patet quia repugnat per se noto in dubium revocari; sed medium cui innititur theologia nostra ut asserit ista solutio sine fide incinante ad assentiendum potest in dubium revocari; igitur tale medium non est nobis per se notum, nec deductum ex aliquo per se noto, quod contradicit positioni.

Confirmatur, quia ubi est scientia proprie dicta, ibi est sciti evidentia; igitur ex opposito: ubi non est evidentia respectu sciti, ibi non est scientia proprie dicta. sed ubi medium non facit evidentiam de conclusione, ibi non est evidentia respectu sciti, igitur nec scientia proprie dicta. Quo posito, sequitur quod theologia nostra non sit scientia proprie dicta, quod contradicit principali conclusioni. Patet igitur quod rationes non sunt solute, nec opinio est rationalis, ut videtur.

Responsio ad rationes Francisci de Marchia.

Restat igitur respondere ad motiva ipsius, et primo ad rationem fundamentalem. Pro prima sua conclusione dico quod per signa illa supernaturalia non constat nobis evidenter quod ista propositio ‘Deus est trinus et unus’ sit a Deo revelata, sicut patet ex prima conclusione contra opinionem istam deducta. Nec probationes convincunt, quia omnes supponunt quod quicumque assentit articulis, assentit propter talia signa supernaturalia ad attestantionem fidei demonstrata, quod non est verum, cum ista signa non sint a nobis clare visa, sed tantum credita, ut dictum est supra.

Ad rationes secunde conclusionis dicendum ad primam quod minor est falsa, quia fides non innititur medio necessario evidenter fidelibus concludenti, ut patet ex dictis. Nec confirmatio valet, quia fides nostra est certa, quia a Deo revelata; sed quod sit a Deo revelata non est nobis demonstratum, sed creditum.

Ad secundam dico quod fides nostra est determinate vera non propter aliquem habitum distinctum ab ipsa in nobis, sed quia a Deo revelata, qui non potest revelare falsum. Ex quo patet quod maior, sicut assumitur, non est vera. Nec probatio valet, quia non sequitur fides in nobis per aliquid determinatur ad verum, igitur per habitum inherentem. Sufficit enim quod quia determinetur, revelatur a Deo, qui non falli, nec fallere potest.

Franciscus de Maronis in Prologo, questione 2, articulo 2 in primo libro.

Contra quartam conclusionem que communiter non tenetur, quidam sic [20rb] arguunt: si theologia esset scientia proprie dicta ex evidentia deductionis, suppositis articulis impossibilibus posset esse scientia, quod est impossibile. Consequentia patet, quia nullum impossibile potest evidenter et necessario deduci.

Preterea, supposito uno falso potest aliud falsum evidenter deduci; igitur, si talis de Deo sit scientifica, falsum poterit sciri scientia proprie dicta, quod non est verum, quia falsum nescitur, quia non est.

Ad idem potest argui tertio sic: nulla notitia supponens aliquod creditum resolvit usque ad per se nota simpliciter, quia nullum creditum est simpliciter per se notum; igitur nulla talis est scientia proprie dicta; sed notitia supponens articulorum cognitionem supponit aliquod creditum, ergo etc.

Preterea, scire est rem per causam cognoscere, sed ea que de Deo predicantur in conclusionibus theologicis non habent causam, etiam supposita articulorum existentia; igitur etc.

Confirmatur, quia per me ad assentiendum scito non est fides necessaria, quia iustus ex fide vivit, Ad Romanos, I etc.

Responsio ad rationes Francisci de Maronis.

Ad primam ergo istarum dico quod de impossibili, ut impossibile est, non potest esse scientia, sed, supposito uno impossibili, aliquid quod deducitur non habet rationem impossibilis, sed necessarii, et de tali potest haberi scientia, sicut patet per secundam rationem adductam pro conclusione mea. Exemplum: doctores querunt utrum Spiritus Sanctus distingueretur a Filio si non procederet ab eo, et, licet suppositum sit simplicter impossibile, potest tamen sciri quod queritur saltem in patria; aliter questio esset nulla, quod communiter non tenetur.

Ad secundum eodem modo dico quod, supposito uno falso, aliud habet rationem veri necessarii et sit scibilis.

Ad tertium dico quod dupliciter notitiam potest supponere aliquod creditum. Uno modo, quia assumit ipsum sicut principium ad probandum conclusionem, et sic multe conclusiones theologice ex articulis fidei adducuntur. Alio modo, quia supponitur illud creditum esse; tamen non assumitur ad probandum conclusionem, sicut patet si poneretur duo corpora, unum sphericum et aliud planum, in celum, vel alibi se tangentia et probaretur, facta suppositione, quod non se tangerent nisi in pu〈n〉cto. His premissis dico quod notitia supponens aliquod creditum primo modo non resolvit usque ad per se nota, nec, per consequens, est scientia proprie dicta. Notitia vero supponens aliquod creditum secundo modo, sic quod tale creditum non assumitur ad probandum conclusionem sicut principium, et sic est in proposito, ut patet.

Ad quartum patet quid dicendum ex conclusionibus in primo articulo declaratis, quia, si de talibus non possit haberi scientia a priori et per causam in essendo, potest haberi per causam in inferendo, vel saltem a posteriori.

Ad confirmationem dico quod ad assentiendum dictis conclusionibus est fides necessaria simpliciter, quia illud quod supponitur est mere creditum et ideo ad assentiendum eis simpliciter non potest infidelis evidenter convinci. Et ad istum sensum dicit Apostolus quod iustus ex fide vivit. Facta tamen et concessa suppositione, non est ulterius fides necessaria, propter evidentiam deductionis.

Responsio ad argumenta principalia.

Ad rationes principales.

Ad primam patet quid dicendum ex solutione statim data, quia posito quod theologia tertio modo sumpta sit scientia proprie dicta, non sequitur quod fides et scientia de eodem subiecto sunt compossibiles in eodem intellectu, licet non sit impossibile fidem et scientiam simul esse quantum ad habitus, ut dictum est supra.

Ad secundam dico quod theologia primo et secundo modo sumpta non est notitia firma ratione comprehensa, ut patet ex supradictis. Et ad Ricardum ipsemet exponit se et determinat dicens quod huiusmodi rationes sunt quedam probationes; dicuntur tamen necessarie non ratione evidentie, sed ratione materie que in se certissima est et necessaria.