Prologus, Quaestio 3

〈Rationes principales〉

Tertio quero utrum habitus theologie possibilis viatori de lege communi sit realiter distinctus a fide. Et videtur primo quod non, quia si sic, vel esset perfectior fide, vel imperfectior, vel equalis. Non [20va] perfectior, quia sine fide impossibile est placere Deo et sine tali habitu, si sit distinctus a fide, possibile est placere Deo. Nec imperfectior, quia tunc frustra poneretur. Nec equalis, quia tunc esset eiusdem rationis cum fide et, per consequens, impossibilis cum ea in eodem cuius oppositum docet experientia; ergo etc.

Contra: si habitus theologie non esset realiter distinctus a fide quanto quis haberet maiorem fidem, tanto et perfectiorem habitum theologie. Consequens est falsum, quia aliquando una simplex vetula habet et maiorem fidem quam unus magnus theologus et tamen constat quod non habet perfectiorem habitum theologie, et consequentia est nota; igitur etc.

Respondeo: in ista questione erunt quatuor articuli, quia primo ponam aliquas distinctiones, secundo conclusiones, tertio movebo dubia; ultimo respondebo.

Articulus primus

Quantum ad primum articulum, supposita distinctione de habitu theologie, quia quidam est divinitus inspiratus sive revelatus; quidam eorum, qui ponit fides ex propositionibus nobis notis, in lumine naturali, declarativus et defensivus; quidam, supposita articulorum existentia, conclusionum theologorum evidenter deductivus, ut patet ex primo et secundo articulo questionis precedentis.

Distinguo primo de fide infusa et acquisita, quia alius est habitus fidei infusus et alius est habitus fidei qui est acquisitus de conclusione credita vel deducta ex duabus premissis creditis, que est fides acquisita.

Secundo, distinguo de fide tam infusa quam acquisita, quia potest accipi uno modo pro actu credendi, et sic de fide loquitur beatus Augustinus Super Iohannem, dicens quod “fides est credere quod non vides”. Alio modo, pro eo quod creditur, et sic de fide loquitur Athanasius In Simbolo, dicens quod “hec est fides catholica quam nisi quisque” etc. Alio modo, pro eo quo creditur, et sic de fide loquitur Magister libro III, distinctione 23, capitulo 2, dicens quod “fides est virtus qua creduntur ea que non videntur”. Et beatus Augustinus III De Trinitate, capitulo 5, dicit quod “aliud sunt ea que creduntur et aliud fides qua creduntur”. Et intelligo questionem de fide tertio modo sumpta, quia sic est habitus et non aliter. Et hoc de primo.

Articulus secundus

Quantum ad secundum articulum pono quattuor conclusiones.

〈Conclusio prima〉

Prima est: quia habitus theologie revelate possibilis viatori de lege communi, ut prescindit a naturaliter acquisitis, non est realiter distinctus a fide; probatur sic. Ille habitus actus cuius est tantum credere non est realiter distinctus a fide. Hoc patet, quia credere est actus solius fidei, sicut sperare solius spei, sed actus theologie revelate, ut prescindit a naturaliter acquisitis, est tantum credere, quia eius proprius actus non est opinari. Patet de se nec scire nec evidenter cognoscere. Patet ex questione precedenti; ergo etc. Sed forte dicetur quod actus proprius theologie revelate non est credere, sed deducere conclusiones ex articulis tamquam ex principiis. Et per consequens ratio est ad oppositum, quia illi habitus sunt distincti, quorum actus proprii realiter distinguuntur.

Ista tamen solutio est nulla, quia, posito quod theologia revelata sit habitus deductivus et, per consequens, habeat suam propriam logicam, adhuc eius proprius actus non erit deducere conclusiones ex articulis sicut ex principiis, sed solum credere. Hoc patet, quia quamvis opinio, cum sit habitus deductivus, habeat suam propriam logicam, adhuc eius proprius actus non est deducere conclusiones ex probabilibus propositionibus sicut ex principiis, sed solum opinari.

Et potest ex istis contra solutionem argui sic: proprius actus opinionis non est deducere conclusiones ex principiis probabilibus, sed opinari precise, quia conclusio deducta ex talibus principiis est tantum opinata; igitur, a simili proprius actus theologie revelate non est deducere conclusiones ex articulis, sed credere tantum, cum conclusio sic deducta sit tantum credita.

Ex his arguo ad principale secundo sic: omnis habitus conclusionis credite et ex creditis tantum deducte est realiter fides; sed constat quod theologia revelata ut prescindit a naturaliter acquisitis, est habitus conclusionis credite et ex creditis tantum deducte; ergo etc.

Tertio sic: per solam fidem distinguitur fidelis ab infideli. Hoc patet, quia sola fide posita in viatore est fidelis et ipsa remota et quocumque [20vb] alio posito non est fidelis; sed per habitum theologie revelate, ut prescindit a naturaliter acquisitis, distinguitur fidelis ab infideli; ergo etc. Probatur minor. Primo, quia infidelibus de lege communi non sunt possibiles nisi habitus naturales seu naturaliter acquisiti; talis autem prescindit a naturaliter acquisitis. Secundo, quia per illud distinguitur fidelis ab infideli quod repugnat infideli ut infidelis est; sed habitus theologie revelate, ut prescindit a naturaliter acquisitis, repugnat infideli, ut infidelis est; ergo. Probatur minor, quia cuicumque repugnat assentire principiis in conclusionibus theologie revelate eidem repugnat habitus theologie revelate, sicut cuicumque repugnat assentire principiis in conclusionibus geometrie eidem repugnat habitus geometrie; sed infideli, ut infidelis est, repugnat assentire principiis et conclusionibus theologie revelate ut prescindit a naturaliter acquisitis, quia, si assentit, iam est fidelis; ergo etc.

Quarto sic: ille habitus non est realiter distinctus a fide, cuius conclusionibus precise assentimus propter auctoritatem dicentis ex imperio voluntatis. Hoc patet, quia quod scimus debemus rationi, et quod credimus auctoritati, ut patet per beatum Augustinum I Retractationum, capitulo 14; sed constat quod conclusionibus theologie revelate, ut prescindit a naturaliter acquisitis, precise assentimus propter auctoritatem dicentis cum imperio voluntatis, ut docet experientia; igitur etc. Sed forte dicetur ad istam rationem quod conclusionibus theologie revelate non assentimus propter auctoritatem dicentis, sed quia deducuntur ex articulis sicut ex principiis. Ista tamen evasio est nulla, quia ubi unum propter alterium utrobique unum tantum; sed articulis non assentimus nisi propter auctoritatem dicentis cum imperio voluntatis; igitur nec conclusionibus que deducuntur ex ipsis, licet articulis assentiamus propter auctoritatem dicentis immediate et conclusionibus mediate.

Confirmatur, quia habitus theologie revelate, ut prescindit a naturaliter acquisitis, non est scientia proprie dicta, ut patet ex questione precedenti; nec, per consequens, sapientia, quia sapientia includit scientiam; nec opinio, non est dubium, nec ars, nec aliquod aliorum que enumerat Aristoteles VI Ethicorum, patet de se. Relinquitur ergo quod sit realiter fides per locum a sufficienti divisione.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est quod habitus theologicus eorum que tradit fides ex probabilibus nobis notis in lumine naturali declarativus et defensivus est realiter a fide distinctus.

Probatur primo sic: omnis habitus possibilis fideli et infideli est realiter distinctus a fide. Hoc patet, quia fides non est possibilis infideli in sensu composito, sed habitus theologie predictus est huiusmodi, tum quia innititur lumini naturali, tum quia, si theologus fieret hereticus, non minus poterit ea que sunt fidei defendere et declarare quam prius, licet eis non assentiat sicut prius; ergo etc.

Secundo sic: nullus habitus potest esse in aliquo sine se ipso, sed fides, tam infusa quam acquisita, potest esse in aliquo sine tali habitu theologico; ergo. Minor, quantum ad primam partem, patet, quia in parvulo baptizato in quo est fides infusa sine tali habitu; quantum ad secundam, patet in adultis multis fidelibus in quibus fides acquisita sine tali habitu reperitur; ergo etc. Istam rationem tangit beatus Augustinus XIV De trinitate, capitulo 1 dicens quod “hac scientia non pollent fideles plurimi quamvis polleant ipsa fide plurimi.”

Tertio sic: illa non sunt idem realiter que sic se habent, quod ad augmentum unius non sequitur augmentum alterius, et ad maius augmentum unius, maius augmentum alterius, et ad maximum, maximum; sed ad augmentum fidei non sequitur augmentum predicti habitus theologici, nec econtra, cum una simplex vetula sit multotiens firmior in fide quam unus magnus theologus; ergo etc.

Quarto sic: illi habitus distinguuntur realiter quorum actus proprii realiter sunt distincti, sic quod actus unius non sit actus alterius, nec econverso. Patet de se; sed habitus fidei et theologie predicte sunt huiusmodi, ergo. Probatur minor, quia proprius actus fidei est credere. Hoc autem non est actus predicti habitus theologici, cum sit possibilis infideli, ut patet ex dictis. Actus vero proprius dicti habitus est defen-[21ra]-dere et declarare ex naturaliter nobis notis ea que ponit fides et huiusmodi non est actus fidei, quia non convenit omni fideli. Istam rationem tangit beatus Augustinus ubi supra dicens quod aliud est scire tantummodo quid homo credere debeat, aliud autem scire quemadmodum hoc ipsum et piis opituletur et contra impios defendatur.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio est quod habitus theologie predictus est habitus opinativus.

Probatur primo sic: omnis habitus conclusionis deducte ex probabilibus tantum est realiter opinio. Patet ex terminis. Sed habitus theologie predictus est huiusmodi, quia non procedit nisi ex declaratione articulorum ex per se notorum in lumine naturali, ut patet ex conclusione precedente, aliter convinceretur infideli cuius oppositum experimur; igitur ex probabilibus tantum.

Confirmatur, quia ex proprio medio opinionis non generatur nisi opinio, sed medium proprium opinionis est medium probabile, ut patet per Philosophum in I Ethicorum. Igitur, ex medio probabili non generatur nisi opinio, sed habitus theologie predictus innititur medio probabili non necessario, ut patet ex dictis; ergo etc.

Secundo sic: omnis habitus intellectualis realiter distinctus a fide est scientia, sapientia, ars, prudentia, intellectus vel opinio, per Aristotelem VI Ethicorum. Sed habitus theologie predictus est distinctus a fide realiter et non est scientia proprie dicta, ex conclusione precedenti; nec, per consequens, sapientia, nec ars, nec prudentia, quia ille sunt respectu agibilium et factibilium; nec est intellectus, non est dubium; igitur est opinio.

Confirmatur, quia omnis habitus intellectualis compossibilis fideli et infideli est aliquis illorum quos enumerat Aristoteles VI Ethicorum. Sed habitus theologie predictus est habitus intellectualis possibilis fideli et infideli, ut patet ex supra dictis. Et non est aliquid illorum, ex ratione precedenti; igitur, est opinio.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio est quod habitus theologie acquisite conclusionum theologicarum suppositis articulis evidenter deductivus est, realiter distinctus a fide. Ista conclusio patet ex supradictis, quia omnis habitus scientificus scientia proprie dicta est, realiter distinctus a fide; sed habitus theologie predictus est huiusmodi scientificus scientia proprie dicta ex conclusione precedenti; igitur etc. Et hec de secundo.

Tertius et quartus articulus.

Quantum ad tertium et quartum articulum simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia.

Iohannes Forrestarii in Prologo I, questione 1, articulo 3.

Et contra primam que communiter non tenetur quidam doctor noster arguit sic: illa non sunt unum realiter quorum unum separatur ab alio realiter. Hoc patet per primum principium et per Aristotelem I et IV Physicorum, quia in primo probat distinctionem materie et forme in quattuor loci et locati, per separationem unius ab altero, sed fides potest invenire realiter sine theologia revelata, ut patet in parvulo baptizato et in simplici vetula et similibus etc.

Preterea, illi habitus qui generantur ex aliis et aliis actibus et alterius rationis sunt alius et alius habitus et alterius rationis. Hoc patet, quia sequitur habitus generantur ex actibus; igitur ex aliis et aliis actibus alius et alius habitus; sed fides et theologia revelata sunt huiusmodi, quia fides generatur ex auditu, secundum Apostolum, habitus vero theologie ex frequenti meditatione circa divina et ex applicatione articulorum ad conclusiones et sic de multis aliis; ergo etc.

Preterea, ille habitus, qui existens simul cum fide in aliquo facit, quantum est ex natura sui habentem, illum firmius adherere in divinis et certificari de ipsis quam si solum haberet fidem, est alius habitus ab ipsa fide. Theologia revelata est huiusmodi; ergo. Probatur minor, quia per theologiam declarantur veritates que a Deo proponuntur et acquiritur facultas solvendi rationes ad oppositum, que possunt adhesionem fidei impedire.

Preterea, habitus theologie revelate est sillogisticus et discursivus, igitur est realiter a fide distinctus. Antecedens patet, quia elicit diversas conclusiones ex articulis tamquam ex principiis. Consequentia probatur, quia fides non est habitus discursivus, sed tantum adhesivus.

Confirmatur, quia si habitus theologie non distinguatur a fide, nimium vanus esset labor theologorum cum prius habeant fidem. [21rb]

Respondeo ad rationes Forrestarii.

Pro solutione istarum rationum et similium est advertendum quod tripliciter potest intelligi quod habitus theologie revelate non sit realiter distinctus a fide.

Primo: si dicatur quod theologia revelata quedam est infusa que non est nisi fides infusa, et quedam acquisita, que non est nisi fides acquisita de conclusione vel conclusionibus creditis deducta, vel deductis ex propositionibus mere creditis.

Secundo: si dicatur quod theologia revelata non est fides infusa, sed tantum acquisita modo predicto.

Tertio: si dicatur quod theologia revelata sit precipue fides infusa et, licet in quocumque istorum sensuum possit reponderi ad rationes, primus tamen et secundus videntur mihi magis rationabiles, et presertim secundus prout communiter de theologia revelata loquuntur doctores. Loquuntur enim de ipsa sicut de habitu deductivo et sic non aliter est habitus deductivus in utroque tamen istorum duorum sensuum.

Responsio ad rationes et primo et secundo et quo conformior videtur modo loquendi doctorum

Ad primam, igitur, dico distinguendo minorem, quia vel loquitur iste doctor de fide acquisita, vel conclusione vel conclusionibus creditis deducta, vel deductis ex propositionibus mere creditis, vel loquitur de fide infusa, vel quocumque aliter acquisita. Si primo modo, nego minorem. Nec probatio valet, quia fides sic acquisita non invenitur in parvulo baptizato, nec in simplici vetula, nec in similibus. Si secundo modo, non est ad propositum, quia theologia revelata secundum illum modum credendi non est fides sic sumpta.

Ad secundam eodem modo dico, quia fides acquisita modo predicto et theologia revelata non generantur ex aliis et aliis actibus, quia sicut theologia revelata generatur ex frequenti meditatione circa divina et applicatione articulorum ad conclusiones, sic et fides sic sumpta, ut patet ex dictis.

Ad tertiam similiter, quia theologia revelata non facit firmius adherere quam fides divinis sic sumpta. Et ad probationem, quando dicitur ‘per theologiam revelatam declarantur veritates’ etc. potest dici dupliciter.

Primo, quod equivocatur de theologia, quia per theologiam revelatam declarantur veritates theologie, nec datur facultas solvendi etc., sed per theologiam secundo et tertio modo sumptam, de quibus concedo quod realiter distinguuntur a fide, sicut patet ex secunda et quarta conclusione.

Secundo, potest dici quod per theologiam revelatam non magis declarantur theologice veritates quam per fidem acquisitam modo predicto, etiam posito quod per ipsam magis declarentur quam per fidem infusam vel quolibet aliter acquisitam.

Ad quartum dico quod fides acquisita, de qua est sermo, est habitus sillogisticus et discursivus et non tantum adhesivus et quod ita sit probo, quia omnis habitus conclusionis deducte ex propositionibus sillogistice ordinatis est habitus sillogisticus et deductivus, sive discursivus; sed certum est quod possumus duas propositiones tantum creditas sillogistice ordinare et ex ipsis concludere conclusionem mere creditam, de qua non habetur nisi fides; ergo ista fides erit sillogistica et discursiva eo modo quo habitus dicitur discursivus.

Ad confirmationem dicitur quod ex hoc non sequitur quod labor theologorum sit vanus, quia per talem laborem acquirunt habitus theologie secundo et tertio modo dictos, qui realiter distinguuntur a fide et sistendo infra habitum theologie revelate; adhuc labor eorum non est vanus, quia per ipsum habetur habitus theologie revelate sive fides acquisita modo predicto, quod idem est, et ulterius per talem laborem creduntur explicite que ante credebantur implicite, et, per consequens, labor eorum non est vanus. Et quando dicitur quod prius habebant fidem acquisitam, patet ex dictis quod ante non habebant fidem acquisitam de qua loquimur. Sed forte dicetur quod theologia revelata dividitur contra theologiam acquisitam. Et in solutionibus istis ego concedo theologiam revelatam esse acquisitam, quia dico quod non est nisi fides acquisita. Sed ista instantia est nulla, quia equivocatur de theologia acquisita. Uno enim modo dicitur the-[21va]-logia acquisita, quia de per se consideratione ipsius sunt alique veritates naturaliter acquisite, quibus non assentimus per solam fidem et sic theologia revelata dividitur contra acquisitam, quia per se veritates theologie revelate sunt tantum ille quibus assentimus per solam fidem, ut patet ex prima parte articuli prime conclusionis.

Alio modo 〈dicitur〉 theologia acquisita, quia est habitus acquisitus per discursum sillogisticum, et sic theologia revelata non dividitur contra acquisitam, quia cum hoc stat quod per se veritates ipsius sint veritates a Deo revelate quibus tantum assentimus per solam fidem. Patet, igitur, quid dicendum ad rationem secundum istum modum dicendi. Si vero teneatur primus modus qui satis rationabiliter potest sustineri, adhuc respondeo ad rationes.

Ad primam dico quod fides non potest inveniri realiter in aliquo sine habitu theologie revelate, qui est idem realiter sibi, quia fides infusa non potest inveniri realiter in aliquo sine habitu theologie revelate infuso, nec fides acquisita sine habitu theologie revelate acquisito. Et per hoc patet quid dicendum ad probationem.

Ad secundam eodem modo dico, quia fides infusa et habitus theologie revelate infusus non generantur ex aliis et aliis actibus, nec fides acquisita modo predicto et habitus theologie revelate acquisitus, ut patet ex supradictis.

Ad tertium similiter, quia habitus theologie infusus non facit firmius adherere divinis quam fides infusa, nec habitus theologie revelate acquisitus quam fides sic acquisita.

Ad quartum etiam dico quod sicut habitus theologie revelate acquisitus est sillogisticus et discursivus, sic et fides acquisita modo predicto, ut patet ex dictis; et sicut fides infusa non est habitus discursivus, sed tantum adhesivus, sic et habitus theologie revelate infusus, quia per talem habitum uni propositionis non assentitur propter evidentiam quam habet ex alia, sed cuilibet immediate propter auctoritatem dicentis. Ad confirmationem, ut supra.

Contra secundam conclusionem

Contra secundam conclusionem, que non communiter tenetur, potest argui primo sic: nullus habitus intellectualis realiter distinctus a fide viatori possibilis de lege communi est simpliciter nobilior metaphisica, sed habitus theologie eorum que tradit fides declarativus et defensivus est habitus intellectualis simpliciter nobilior metaphysica et viatori possibilis de lege communi; igitur non est realiter distinctus a fide. Minor conceditur. Maior probatur, quia nullus habitus intellectualis acquisitus in lumine naturali est simpliciter nobilior metaphysica, ut patet per Aristotelem in Prohemio Metaphysice et in VI; sed omnis habitus intellectualis distinctus a fide viatori possibilis de lege communi acquiritur in lumine naturali, cum sit possibilis infideli; ergo etc.

Preterea, omnis habitus intellectualis realiter distinctus a fide viatori possibilis de lege communi est humanitus adinventus. Hoc patet, quia omnis talis innititur lumini naturali; sed habitus theologie predictus est viatori possibilis de lege communi et non est humanitus adiuventus, cum nullus philosophorum, ipsum invenerit, nec de ipso fecerit mentionem; igitur idem quod prius.

Preterea, omnis habitus theologicus realiter distinctus a fide viatori possibilis in lumine naturali est habitus theologicus; sed habitus theologie predictus est viatori possibilis in lumine naturali, ut patet ex predictis, et non est metaphysicus, cum nec Philosophus, nec Commentator de ipso fecerit mentionem, ergo. Probatur maior, quia Aristoteles sufficienter distinxit habitus speculativos, VI Metaphysice, in mathematicum, physicum et metaphysicum; sed omnis habitus theologicus realiter a fide distinctus viatori possibilis in lumine naturali est habitus speculativus, secundum Aristotelem et constatur quod nullus tali est mathematicus nec physicus; ergo omnis est metaphysicus. Et confirmatur, quia secundum Commentatorem ibidem, ad scientiam divinam quam dicit esse metaphysicam pertinent omnia in quorum diffinitione ponitur Deus, sicut ad scientiam naturalem pertinent omnias in quorum diffinitione ponitur natura; igitur omnis consideratio theologica, cum sit de Deo, realiter distincta a fide possibilis viatori in lumi-[21vb]-ne naturali pertinet ad metaphysicam.

Respondeo ad rationes.

Ad primum istorum dico quod maior simpliciter sicut proponitur non est vera, quia, licet metaphysica sit aliquo modo nobilior omni tali habitu, non tamen simpliciter. Et ad probationem potest dici dupliciter.

Primo, quia forte Aristoteles ad notitiam dicti habitus non pervenit et ideo metaphysicam dixit esse nobiliorem ceteris simpliciter.

Secundo, quod unus habitus intellectualis est nobilior altero vel nobilitate subiecti, vel certitudine demonstrationis, vel utroque modo, ut patet per Aristotelem in Prologo De anima et per Commentatorem ibidem, commento 1. Et aliquo istorum modorum metaphysica excedit omnem talem habitum theologie predictum nobis possibilem in lumine naturali, quia habitum theologie predictum excedit certitudine demonstrationis, licet excedatur ab eo nobilitate subiecti, et sic simpliciter et omnem alium excedit nobilitate subiecti, licet a multis excedatur certitudine demonstrationis.

Ad secundum concedo quod habitus theologie predictus est humanitus adinventus. Et ad probationem, quando dicitur quod nullus philosophorum etc., potest uno modo dici quod locus ab auctoritate non tenet negative. Et ideo non sequitur ‘nullus philosophorum hunc habitum invenit’; igitur non est possibilis, quia forte multe scientie sunt possibiles de quibus nullus philosophorum fecit mentionem. Potest etiam dici secundo quod falsum est quod assumitur, quia Plato, qui magis insundavit circa divina, hunc habitum adinvenit vel in toto, vel in parte, quia beatus Augustinus dicit se legisse in libro Platonis rationes in quibus ostendebatur quod Verbum erat de Patre et multa alia secreta theologie.

Ad tertium nego maiorem. Et ad probationem multi dicunt quod habitus theologie predictus non est speculativus, sed affectivus. Multi vero dicunt quod practicus; de hoc tamen alias. Et ulterius, supposito quod esset speculativus, adhuc probatio non convinceret, sed diceretur quod, quando Aristoteles distinxit habitus speculativos in mathematicum, physicum et divinum sive theologicum, si sub theologico comprehendit metaphysicum et istum de quo agitur bene distinxit. Si vero non, sed metaphysicum precise, vel hoc ideo fecit, quia ad notitiam huius habitus non pervenit, ut dictum est supra, vel quia tantum distinxit habitus speculativos scientificos. Hic autem non est scientia proprie dicta ex questione precedenti.

Et ad confirmationem Commentatoris eodem modo dico, vel quia Commentator ad notitiam dicti habitus non pervenit, quod credo esse verum, vel intelligit quod ad metaphysicam pertineant omnia que de Deo naturaliter sciri possunt scientia proprie dicta.

Aureolus in Prologo I, questione 1, articulo 3.

Contra tertiam conclusionem, que multis videtur dubia, quidam doctor arguit sic.

Primo, quia nimis esset indignus habitus theologicus si esset opinio.

Secundo, quia stultum esset talem habitum per studium comparare, cum non perficeret fidem, sed magis eam imperficeret.

Tertio, quia opinio includit essentialiter formidinem et sic sequeretur quod habitus theologicus fidelem faceret formidare circa veritates de quibus fideles simpliciter nullo modo formidant, quod nullus diceret. Consequentia est nota. Antecedens probatur multipliciter.

Primo, quia Aristoteles VI Ethicorum dicit quod opinio et suspicio non dicunt determinate verum; ergo formidinem includit.

Preterea, sillogismus dialecticus causat opinionem, prout patet I Topicorum, sed sillogismus dialecticus semper sumit propositiones cum formidine. Sumit namque eas interrogando utramque partem contradictionis vel explicite vel implicite, ut Philosophus docet I Priorum et propter hoc proprie dialectica dicitur interrogatio; igitur habitus qui ex talibus generatur habet formidinem.

Preterea, habens propositiones probabiles, ut ex illis concludens, aut adheret eis tamquam necessariis et impossibilibus aliter se habere, aut tamquam contingentibus et possibilibus aliter se habere. Sed non potest dici primum, quia tunc deciperetur et non generaretur opinio, sed magis presumptio et seductio, qualis est in credentibus scire quod nesciunt; igitur necesse est quod adhereat [22ra] eis, tamquam contingentibus in veritate et possibilibus aliter se habere. Adherens autem alicui tamquam possibili aliter se habere non est dubium quod adheret dubie et formidolose; igitur idem quod prius.

Preterea, sicut se habet suspicio ad fidem in particulari materia, sic opinio ad scientiam in universali; sed clarum est quod nullus dicit se suspicari si certus sit, igitur nec opinari. Et confirmatur, quia idem est non formidare et esse certum de aliqua veritate. Clarum autem est quod nullus opinans per habitum opinionis est certus de aliqua veritate et, si extimat se, certum presumit et exit limites opinionis; igitur nullus est opinans quando formidet vel statim subintrat alium habitum que presumptio et deceptio dici potest.

Gerardus de Senis, in Prologo I, questione 4, articulo 1

Ad idem arguit quidam doctor noster dupliciter.

Primo sic: illud est de ratione formali et intrinseca opinionis per quod opinio precise distinguitur a scientia. Hoc patet, quia aliter non distingueretur essentialiter ab ea, sed per solam formidinem opinio distinguitur a scientia, quia non distinguitur ab ea nisi quia opinio est habitus incertus et formidolosus. Scientia vero per oppositum est habitus certus et excludens omnem formidinem; immo, si ista differentia tollatur, nihil remanet per quod possent distingui.

Secundo sic: habitus opinativus facit adherere per medium probabile; igitur includit essentialiter formidinem. Antecedens est notum. Consequentia probatur, quia eo ipso quod opinio facit adherere per medium probabile, sequitur necessario quod illa adhesio sit incerta et, per consequens, dubia et formidolosa. Ex quo patet quod idem penitus est adhesionem esse per medium probabile et ipsam esse dubiam et formidolosam; ergo.

Pro solutione istarum rationum premitto unam propositionem, videlicet quod formido non est de ratione formali et intrinseca opinionis, ut opinio est.

Probatur primo sic: opinans potest tantum adherere conclusionibus opinatis quantum ipse vel aliis conclusionibus demonstratis; igitur de ratione formali et intrinseca opinionis non est cum formidine adherere. Consequentia patet, quia nullus adheret cum formidine conclusionibus demonstratis; igitur etc.

Responsio Aureoli ubi supra.

Sed ad istam rationem doctores respondent. Primus quidem dicit quod tali qui opinionibus suis credit sicut conclusionibus demonstratis non dicitur opinari, sed decipi et presumere. Habitus autem presumptionis est alius ab habitu opinionis.

Responsio Gerardi ubi supra.

Secundus vero dicit quod illi qui adherent opinionibus suis sicut conclusionibus demonstratis non utuntur opinionibus ut opinionibus, sed, per errorem decepti, utuntur eis ut scientiis, et ideo non est mirum si adherent eis sine formidine. Et, licet iste due solutiones sint satis conformes, nihil tamen demonstrant, quia prima ponit quod talis non habet habitum opinionis, sed presumptionis. Secunda vero supponit quod tales habent habitum opinionis, licet non utantur opinionibus ut opinionibus, sed ut scientiis. Nulla tamen earum sufficit, ut videtur.

Contra solutionem Aureoli.

Non quidem prima, quia directe contradicit Aristotelem dicentem quod aliqui tantum adherent suis opinionibus quantum alii conclusionibus demonstratis. Solutio vero ponit quod tales non adherent opinionibus suis, quia non dicuntur opinari, sed decipi et presumere, nec habent habitum opinionis, sed presumptionis, qui est alius ab habitu opinionis. Et confirmatur, quia qui non habet habitum opinionis non adheret opinioni, sed talis secundum istam solutionem non habet habitum opinionis; igitur non adheret opinioni, quod contradicit Aristotelem.

Contra solutionem Gerardi.

Nec secunda, quia sive tales utantur opinionibus, ut opinionibus, sive scientiis ut scientiis, ex quo vere habent habitum opinionis adherent sine formidine. Patet quod non est de ratione formali et intrinseca opinionis cum formidine adherere. Confirmatur, quia vel opinio, in illo qui per errorem deceptus utitur opinione ut scientia, est essentialiter opinio vel scientia. Non scientia, tum quia per medium probabile non generatur scientia proprie dicta, tum quia talis iam non haberet habitum opinionis. Nec per consequens adheret conclusionibus opinatis, cuius contrarium [22rbb] intendit Aristoteles. Si opinio, cum talis adhereat sine formidine, sequitur evidenter quod opinio non includit essentialiter formidinem, quod est propositum.

Exclusis istis solutionibus, probo propositionem assumptam secundo sic: quicumque assentit conclusioni opinate cum formidine existimat illud de quo est opinio posse aliter se habere; sed non omnis qui opinatur existimat illud de quo est opinio posse aliter se habere; igitur non omnis qui opinatur assentit conclusioni opinate cum formidine. Quo posito, patet quod de ratione formali et intrinseca opinionis non est formido. Maior est nota. Minorem declaro. Pro cuius declaratione suppono quod de aliquo mere necessario potest haberi opinio vera et hoc est satis notum, quia secundum Aristotelem I Posteriorum, eiusdem contingit esse scientiam et opinionem, sed scientia semper est veri necessarii et constat quod talis opinio non necessario falsa est; igitur potest esse vera.

Ista suppositione premissa arguo sic: habens opinionem veram de conclusione necessaria vel existimat id de quo est opinio posse aliter se habere, vel non. Si non, patet quod omnis qui opinatur non existimat id de quo est opinio posse aliter se habere, quod est propositum. Si sic, sequitur quod opinio illa sit falsa, quod est contra positum. Assumptum probatur, quia omnis opinio qua quis opinatur illud quod est necessarium posse aliter se habere est falsa. Hoc patet, quia habens ipsam opinatur posse aliter se habere illud, quod est impossibile aliter se habere, sed talis est ista ex supposito; ergo etc.

Preterea, ista eadem minor clarius apparebit in responsione ad primam rationem aliorum. Hac igitur propositione premissa, respondeo ad rationes.

Responsio ad rationes Aureoli.

Ad primam dico quod opinio accipitur dupliciter. Uno modo, quod opinans concludit aliquid esse per medium probabile, non attendens utrum aliter, vel non, aliter possit se habere. Alio modo, secundum quod existimat opinans illud de quo est opinio posse aliter se habere. Ratio distinctionis videtur satis nota, quia omnis habitus generatus per medium probabile est essentialiter opinio. Probabilitas autem medii potest accipi dupliciter. Uno modo, absolute inquantum ipsum medium est probabile ad unam partem, non circumcernendo contingentiam nec possibilitatem ad alterum. Alio modo, inquantum ipsum medium est probabile partem, circumcernendo tamen possibilitatem et contingentiam ad partem oppositam. Primo modo, generabit opinionem determinatam ad unam partem, et tunc opinans concludit aliquid esse per medium probabile, non attendens utrum aliter, vel non aliter possit se habere. Secundo modo, generabit opinionem ad unam partem, sed cum formidinem ad oppositam, et tunc opinans existant illud de quo est opinio posse aliter se habere. Opinio primo modo sumpta non includit essentialiter formidinem, ut patet ex dictis. Sumpta vero secundo modo sic, et sic de opinione loquitur Aristoteles in fine II Posteriorum, ubi probat quod de eodem subiecto in eodem intellectu non possunt esse scientia et opinio, quia opinio semper est cum formidine ad oppositum. Hoc ad propositum applicando dico quod habitus theologie predictus est opinativus, sumpta opinione primo modo, non secundo modo. Et ideo non requiritur quod nimis sit indignus, si esset opinio secundo modo, quia tunc includeret formidinem et non posset stare cum fide. Non est tamen indignus, quia est opinio primo modo, quia sic non includit formidinem et sic potest stare simul cum fide. Et ad istum intellectum dixit Aristoteles quod magis desideramus scire modicum de rebus eternis et in corruptibilibus, etiam si probabiliter illud sciamus quam scire aliqua que sunt huiusmodi apud nos etiam cum certitudine.

Ad secundam, patet quod talis habitus opinativus non imperficit fidem, quia non est cum formidine ad oppositum, immo perficit eam inquantum est declarativus et defensivus eorum que ponit fides quantum est viatori possibile de lege communi.

Ad tertiam, patet ex supradictis, quia antecedens universaliter, sicut assumitur, non est verum. Et ad probationes respondeo.

Ad primam dico quod dupliciter potest intelligi quod aliquis actus vel habitus dicat determinate verum. Uno modo, quia dicit similiter verum. Alio modo, quia dicit necessario et evidenter verum. Primo modo, aliqua opinio sicut et aliqua fides, licet non omnis dicit determinate verum. Hoc patet, quia si sint due opiniones contradictorie, altera earum est simpliciter [22va] vera. Secundo modo, nulla opinio dicit determinate verum, immo per hoc distinguitur a sapientia et intellectu, qui isto modo determinate dicunt verum, sed ex hoc non sequitur quod includat formidinem.

Ad secundam nego minorem; nec probatio valet, quia, licet sillogismus dialecticus ut plurimum sumat propositiones interrogando utramque partem contradictionis, non tamen universaliter, quia omnis sillogismus probabilis est dialecticus, sicut patet ex solutione precedenti. Probabilitas medii potest accipi uno modo inquantum ipsum medium est probabile ad unam partem, non circumcernendo possibilitatem, nec contingentiam alterius; nec unquam Aristoteles dicit oppositum.

Ad tertiam , dico quod procedit ab insufficienti, quia intellectus potest adherere propositionibus non ut necessariis, nec ut possibilibus aliter se habere, sed ut probabilibus ad unam partem non circumcernendo possibilitatem, nec contingentiam ad alteram, ut patet ex dictis.

Ad quartam dico quod simili, sicut sit nota alicuius similitudinis, vera est propositio, quia sicut suspicio et assensus eius deficit a fide, sic opinio et assensus eius deficit a scientia. Si vero ly, sicut sit nota omnimode similitudinis, falsa est propositio, quia non tantum deficit totus ambitus opinionis a scientia quantum totus ambitus suspicionis a fide, cum non omnis opinans existimet illud de quo est opinio posse aliter se habere. Et ideo non sequitur quod qui sine formidine assentit non possit opinari. Et ad confirmationem dico quod maior est falsa, quia non est idem absolute non formidare et esse certum certitudine evidentie, ut imaginatur iste doctor; quod patet ex supradictis.

Responsio ad rationes Gerardi de Senis.

Ad primam vero alterius doctoris nego minorem. Et ad probationem, quando dicitur quod si tollatur formido nihil remanet per quod possint distingui per interemptionem, quia adhuc distinguerentur, quia scientia generatur per medium necessarium et evidens, opinio vero per medium probabile, et patet ex supradictis quod non omnis habitus generatus per medium probabile est formidolosus. Et per hoc patet quid dicendum ad secundam , quia non est idem adhesionem esse per medium probabile et ipsam esse dubiam et formidolosam, ex quo patet consequentiam esse nullam.

Contra quartam conclusionem posset argui in generali, sicut contra secundam, et in speciali, probando quod talis habitus theologicus non sit scientia proprie dicta. Verum, quia ad hoc patet quid dicendum ex conclusione precedenti; ideo pertranseo ad argumenta principalia.

Ad argumenta principalia.

Ad primum, quod est contra secundam et quartam conclusionem, dico quod habitus theologie, qui ponitur realiter distinctus a fide, non est nobilior nec perfectior fide infusa, nec simpliciter fide acquisita, quia realiter est habitus theologie revelate, licet sit nobilior ipsa secundum quid, pro quanto scilicet in aliquo modo declarativus et defensivus eorum que tradit fides. Et per hoc patet quod non ponitur frustra.

Ad secundum, quod est contra primam conclusionem, concedo quod quanto quis habet maiorem sive perfectiorem fidem acquisitam modo superius dicto, tanto perfectiorem habet habitum theologie revelate, sed simplex vetula non habet isto modo maiorem fidem quam unus magnus theologus, sicut assumitur. Si vero teneatur quod theologia revelata quedam sit infusa et quedam acquisita, debet concedi quod quanto quis habet perfectiorem fidem infusam, tanto habet perfectiorem habitum theologie revelate infusum, sed quanto perfectiorem habet fidem acquisitam modo iam dicto, tanto habet perfectiorem habitum theologie revelate acquisitum.