Prologus, Quaestio 4

〈Questio quarta〉

Rationes principales

Quarto quero utrum articuli fidei sint principia theologie.

Et videtur primo quod non, quia principia cuiuslibet habitus debent esse probabiliora conclusionibus non solum de se, sed habenti illum habitum; aliter habens habitum non magis probaret conclusiones ex principiis quam econverso. Sed articuli fidei habenti habitum theologie non sunt probabiliores conclusionibus theologicis cum sint [22vb] tantum crediti; ergo etc.

Contra ille propositiones, quibus non notis nihil potest concludi per se pertinens ad theologiam sunt principia theologie. Articuli fidei sunt huiusmodi; ergo etc. Maior est nota, quia, notis solum principiis theologie vel alterius scientie cuiuscumque, aliquid potest concludi per se pertinens ad ipsam. Minor probatur, quia, remota a viatore notitia articulorum, non remanet sibi nisi notitia principiorum naturaliter cognitorum. Quicquid autem concluditur ex principiis naturaliter notis est naturaliter notum et, per consequens, nullum eorum per se pertinet ad theologiam.

Respondeo: in ista questione erunt quatuor articuli, quia primo ponam aliquas distinctiones, secundo conclusiones. Tertio movebo dubia et ultimo respondebo.

Articulus primus

Quantum ad primum articulum, supposita distinctione theologia revelata dupliciter acquisita, quarum una non est nisi opinio, alia vero scientia proprie dicta de quibus dictum est in duabus questionibus precedentibus.

Distinguo primo de principiis habitus vel scientie, quia quedam sunt principia communia que non intrant demonstrantionem secundum substantiam, sed solum secundum virtutem; que I Posteriorum vocantur ab Aristotele ‘dignitates’ et tale principium in scientiis naturaliter acquisitis est de quolibet esse vel non esse. Quedam vero sunt principia propria que non solum intrant demonstrationem sive sillogisticam deductionem secundum virtutem, sed etiam secundum substantiam, sicut patet per Aristotelem, ubi supra, et de utrisque potest intelligi questio.

Secundo distinguo de principiis intrantibus demonstrationem sive sillogisticam deductionem secundum substantiam, quia quedam sunt principia simpliciter, quedam vero secundum quid. Principia simpliciter sunt illa ex quibus omnes conclusiones illius habitus deducuntur mediate vel immediate, et talia non deducuntur ex aliis in illo habitu, saltem a priori et per causam. Principia vero secundum quid sunt illa ex quibus non omnes, sed tantum alique conclusiones deducuntur, et talia possunt esse conclusiones deducte in illo habitu et a priori et per causam. Et, licet in utroque sensu posset deduci conclusio, intelligo tamen ipsum primo modo de principiis dictis. Non secundo modo, quia nulli est dubium quin omnes articuli, immo et omnes conclusiones theologie exceptis ultimis, simpliciter sint principia theologie secundo modo, cum ex quolibet articulo et omni tali conclusione possit deduci conclusio theologica. Et hoc de primo.

Secundus articulus

Quantum ad secundum articulum, pono quattuor conclusiones. Premitto tamen ad maiorem declarationem earum quod in conclusionibus istis non intendo loqui de theologia revelata, que non est nisi fides infusa, si aliqua sit talis, prout in precedenti questione tangebatur. Ratio huius est, quia theologie sic sumpte non sunt aliqua principia. Hoc patet, quia ille habitus qui non est deductivus, sed tantum adhesivus, non habet per se principia, quia principium dicitur respectu principiati, et ubi nulla deductio, ibi nulla conclusio que possit habere rationem principati, sed habitus theologie revelate predictus, si aliquis sit talis, non est habitus deductivus, sed tantum adhesivus, ut patet in eadem questione; ergo etc. Loquor igitur in conclusionibus istis de theologia revelata que non est nisi fides acquisita de conclusione vel conclusionibus creditis deducta vel deductis ex propositionibus mere creditis, quia theologie sic sumpte sunt aliqua principia, cum sit habitus deductivus, ut patet ibidem.

Conclusio prima

His igitur premissis, prima conclusio est quod non omnes articuli fidei sunt principia theologie revelate, loquendo de principiis intrantibus demonstrationem vel sillogisticam deductionem solum secundum virtutem, immo tale principium est tantum unum, videlicet quod tota Scriptura est a Deo revelata. Ista conclusio habet duas partes.

Prima est quod non omnes articuli sunt principia theologie revelate modo predicto.

Secunda est quod tale principium est tantum unum etc.

Prima pars probatur primo sic: negato tali principio, nihil potest probari in habitu scientifico vel deductivo, sed negato uno articulo et altero concesso, aliquid potest probari in theologia revelata; igitur etc. Minor est [23ra] evidens. Maior probatur, quia principia intrantia demonstrationem secundum substantiam tenent virtutem principii intrantis demonstrationem solum secundum virtutem, ut patet per Aristotelem; igitur ipso negato nihil potest amplius probari.

Secundo sic: si omnes articuli fidei essent principia theologie revelate modo predicto, uni articulorum assentiretur virtute alterius et econverso. Consequens est impossibile, quia sicut non contingit circulo demonstrare, igitur non contingit circulo sic assentire, igitur et antecedens. Consequentia patet, quia omnis deductio cuiuscumque habitus tenet virtutem primi et demonstratione secundum virtutem, igitur, si omnes articuli sint isto modo principia theologie revelate, deductio qua probatur aliquid in ipsa ex uno articulo tenet virtutem alterius, et econtra. Quo posito, sequitur quod uni articulorum assentitur propter alterum, et econverso.

Secunda pars conclusionis probatur unica ratione. Illud precise habet rationem dignitatis et primi principii similiter modo dicto in toto processu theologie revelate virtute cuius omnis eius deductio roboratur et, quo concesso, aliqua probantur in illa in quo negato, nulla restat amplius probatio. Sed tale principium est tantum unum, videlicet quod tota Sacra Scriptura est a Deo revelata; igitur etc. Maior est nota, quia iste sunt conditiones principii sic sumpti, sicut patet in primo principio simpliciter in scientiis naturaliter acquisitis, quod est de quolibet esse vel non esse. Constat enim quod virtute istius principii roboratur omnis deductio cuiuscumque scientie naturaliter acquisite et, ipso concesso, aliquid potest probari in eis, ipso vero negato, nulla restat amplius deductio vel probatio; ergo minor declaratur quoad omnes partes.

Primo, quoad primam, quia in omni processu theologie revelate assumitur aliqua propositio Sacre Scripture, vel deducta ex dictis Sacre Scripture, cum per se veritates ipsius sint tantum ille quibus adheremus solum per fidem, sed omnis propositio Sacre Scripture, vel ex dictis Sacre Scripture deducta supponit quod Sacra Scriptura sit a Deo revelata, aliter non adhiberetur eis fides; ergo etc.

Secundo probatur quantum ad secundam partem, quia isto principio concesso, vel in toto, vel in parte multe conclusiones pertinentes ad theologiam revelatam possunt probari. Et ideo Iudeis concedentibus Vetus Testamentum esse a Deo, probamus Novum Testamentum. Et manicheis concedentibus Novum Testamentum esse a Deo, probamus Vetus Testamentum esse divinum. Et concedentibus unum articulum possumus alius probare, et sic de aliis.

Tertio probatur quoad tertiam partem, quia isto principio simpliciter negato nulla conclusio pertinens ad theologiam revelatam potest probari. Et ideo paganis, qui nullum scripturam concedunt divinitus revelatam, nihil possumus probare, nisi per rationes mere naturales. Patet igitur ista minor, et per consequens tota ratio.

Conclusio secunda

Secunda conclusio est etiam loquendo de principiis intrantibus demonstrationem sive sillogisticam deductionem secundum substantiam. Non omnes articuli fidei sunt principia theologie revelate, sed duo tantum, scilicet articulus trinitatis et articulus incarnationis. Ista conclusio, sicut precedens, continet duas partes.

Prima est quia non omnes articuli sunt principia theologie revelate etiam modo dicto.

Secunda est quia talia principia sunt tantum duo etc.

Et, licet secunda pars huius conclusionis inferat primam, deduco tamen eam una ratione sic. Illud quod probatur a priori et per causam in aliquo habitu scientifico vel deducto non est primum principium simpliciter in illo. Hoc patet ex secunda distinctione primi articuli, sed aliquis articulus probatur a priori et per causam in habitu theologie revelate; igitur aliquis articulus non est primum principium simpliciter in ipso. Probatur minor, quia Apostolus I Ad Corinthos 15, per resurrectionem Christi probat resurrectionem mortuorum. Hec autem probatio non est a posteriori et per effectum, quia resurrectio nostra nulla prioritate procedit resurrectionem Christi. Patet de se, sed a priori et per causam, quia resurrectio, ut dicit ibidem Glossa et secundum omnes doctores, est causa resurrectionis nostre; ergo etc.

Secunda pars conclusionis probatur, pro cuius deductione premitto unam propositionem, videlicet quod aliqui articuli fidei sunt principia theologie revelate. Ista propositio patet, quia per se veritates theologie revelate sunt tantum ille quibus firmiter adheremus per solam fidem, sed [23rb] inter veritates quibus firmiter adheremus per solam fidem, aliqui articuli sunt simpliciter prime veritates theologie revelate, et, per consequens, prima principia ipsius. Maior fuit superius declarata et minor videtur nota, quia constat quod non omnes articuli deducuntur a priori et per aliquas tales veritates. Ista propositione premissa, probo illam partem conclusionis sic: frustra sit per plura quod fieri potest per pauciora eque bene, sed ponendo istos duos articulos esse prima principia simpliciter theologie revelate, eque bene salvatur totus processus theologicus, sicut omnes ponendo articulos vel plures istis esse principia; igitur etc. Maior est evidens. Minor probatur, quia omnis conclusio theologie revelate est a Deo, ad intra vel ad extra, vel ex ipsis deducta, sed omnis conclusio theologie revelate de Deo ad intra potest deduci ex isto principio ‘Deus est trinus et unus’, et omnes de Deo ad extra ex isto ‘Filius Dei est incarnatus’; ergo etc. Et confirmatur, quia inter articulos pertinentes ad divinitatem articulus trinitatis est primus et inter pertinentes ad humanitatem articulus incarnationis. Igitur isti duo articuli sunt inter omnes primi simpliciter, et, per consequens, prima principia simpliciter theologici habitus revelati.

Ista deductio declaratur per processum Athanasii in Symbolo, qui inter articulos pertinentes ad divinitatem, ex quibus deducitur omnis conclusio theologie revelate de Deo ad intra simpliciter, proposuit articulum trinitatis dicens: “Fides autem catholica hec est, ut unum Deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur”.

Et ex isto tamquam simpliciter primo inferuntur omnes alii. Inter articulos vero pertinentes ad humanitatem, quibus deducitur sufficienter omnis conclusio theologie revelate de Deo ad extra simpliciter, proposuit articulum incarnationis dicens: “Sed necessarium est ad eternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat”. Ex quo modo procedendi satis patet quod inter articulos pertinentes ad divinitatem primus est ‘Deus trinus et unus’; et inter pertinentes ad humanitatem quod ‘Filius Dei sit incarnatus’, et per consequens isti inter omnes sunt simpliciter primi. Quo posito, sequitur quod isti duo tantum sunt prima principia simpliciter theologie revelate.

Et confirmatur ulterius ista deductio quoad secundam eius partem que minus concederetur, quia si incarnatio non fuisset, non fuisset mors, nec ressurectio, nec ascensio; igitur incarnatio est prior et aliquo modo causa respectu istorum. Et ad istum intellectum loquitur Isidorus, libro I De summo bono, capitulo 14, dicens: “Deus verbum, incommutabili essentia, que illi cum Patre et Spiritu Sanctu est coeterna, assumpsit carnem pro salute humana, in qua et impassibilis pati et immortalis mori et eternus ante secula temporalis posset ostendi”. Ecce quod incarnatio est omnium istorum principium et aliquo modo causa.

Conclusio tertia

Tertia conclusio est quod in theologia acquisita eorum, que tradit fides ex probabilibus nobis notis in lumine naturali declarativa et defensiva, articuli fidei non sunt prima principia, nec omnes, nec aliquis eorum.

Probatur primo sic: nullus habitus opinatus procedit ex articulis tamquam ex primis principiis. Hoc patet, quia articuli fidei sunt mere crediti et prima principia habitus opinati sunt probabilia non tantum credita, sed habitus theologie predictus est habitus opinativus ex questione precedenti; ergo etc.

Secundo sic: nullus habitus ordinatur finaliter ad defensionem et declarationem suorum principiorum. Patet in omnibus inductive, sed habitus theologie predictus totaliter et finaliter ordinatur ad defensionem et declarationem articulorum fidei et eorum que deducuntur ex ipsis, sicut patet ex significato vocabuli. Et per beatum Augustinum XIV De Trinitate, capitulo 2, ubi dicit quod “huic scientie illud tantummodo tribuitur quo fides saluberrima, que ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur et roboratur”; ergo etc. [23va]

Tertio sic: nullus habitus ordinatur ad concludenda sua principia, immo quilibet per oppositum ordinatur ad concludendum aliquid ex ipsis, sed habitus theologie predictus ordinatur ad concludendum articulos fidei, sicut patet per beatum Augustinum qui in toto libro De Trinitate procedit ex probabilibus nobis notis ad concludendum articulum trinitatis. Et in libro Contra Faustum nititur eodem modo probare duos articulos, quos hereticus ille negabat: ut Christum esse natum ex Maria virgine, et Spiritu Sanctu locutum fuisse per prophetas, et sic de aliis; igitur idem quod prius. Hic tamen est advertendum quod iste due ultime rationes non concludunt, sicut quidam imaginatur, quod articuli fidei non sint principia theologie revelate, quia theologia revelata non ordinatur ad concludendum omnes articulos, nec ad defendendum et roborandum declarationem eorum, sicut dicit beatus Augustinus. Et rationes istas adducit. Sed adhuc ordinatur theologia acquisita de qua nunc loquor, et ideo sufficienter concludunt articulos non esse principia theologie acquisite predicte.

Conclusio quarta

Quarta conclusio est quod in theologia acquisita conclusionum theologarum suppositis articulis evidenter deductiva, articuli fidei nullo modo sunt prima principia. Ista conclusio patet ex supradictis, quia articuli fidei non sunt principia scientie proprie dicte, cum sint tantum crediti, sed theologia sic sumpta est scientia proprie dicta, ut declaratum fuit in questione etc. Confirmatur, quia prima principia scientie proprie dicte sunt per se nota, vel ex per se notis deducta non solum in se, sed habenti illam scientiam, sed articuli fidei non sunt viatoribus per se noti nec ex per se notis deducti, ut patet in eadem questione; ergo etc.

Preterea, licet theologia sic sumpta supponat articulorum existentia, non tamen assumit articulos ad inferendum conclusionem, sed, ipsis suppositis, procedit ex propositionibus per se notis vel ex per se notis deductis, ut patet ibidem; igitur, licet articuli, quantum ad existentiam, supponantur in ipsa, non sunt tamen ipsius prima principia. Et hec de secundo.

Tertius et quartus articulus

Quantum ad tertium et quartum articulum, simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia. Et, licet contra primam conclusionem posset argui, tamen, quia non est multum dubia non protervienti, nec sic de principiis loquuntur ponentes omnes articulos principia theologie; supersedeo pro nunc. Sed contra secundam conclusionem quantum ad omnes eius partes sunt solemnes opiniones. Continet enim illa conclusio tres partes.

Prima est quod non omnes articuli fidei sunt principia theologie revelate. Et contra partem istam est quedam opinio valde communis et famosa, que directe ponit oppositum.

Opinio sancti Thome in I parte, questione 1, articulis 2 et 8, et doctoris nostri fratris Egidii in Prologo primi

Et dimissis rationibus aliquorum doctorum, que in multis scripturis inveniuntur solute pro opinione ista, quidam doctor noster modernus arguit primo sic:

Thomas de Argentina in Prologo I, questione 2, articulo 2

Illa sunt principia in qualibet scientia, que sic se habent, quod quecumque magis conformiter se habent ad ipsa reputantur magis vera, sed sic se habent articuli fidei in theologia; igitur etc. Maior patet, quia principia sunt quasi regula et mensura omnium que considerantur in scientia. Et in qualibet arte illud magis sapit de veritate illius artis, quod magis accedit ad suam regulam et mensuram. Minor etiam est nota, quia certum est quod in theologia unumquodque tanto verius reputatur quanto articulis fidei magis conformatur. Et econtra: omnes quod ab eis dissentit tamquam erroneum reputatur; igitur.

Preterea, in qualibet arte propositiones quibus maxime adheremus sunt illius artis principia. Hoc patet, quia conclusionibus adheremus propter principia I Posteriorum et “propter quod unumquodque tale et illud magis”, ut dicitur ibidem, sed in Sacra Scriptura articulis fidei maxime adhere-[23vb]-mus et propter ipsos omnibus aliis; igitur etc.

Preterea, propositiones que taliter formantur de subiecto alicuius scientie quod in ipsa non possunt probari pro priora sunt illius prima principia, sed articuli fidei taliter formantur de subiecto theologie quod non possunt probari pro priora; igitur etc.

Preterea, que supponuntur in scientia sicut verissima sunt eius prima principia, sed articuli fidei sunt huiusmodi in theologia; igitur etc. Minor supponitur. Maior probatur, quia de principiis oportet supponere, quia vera sunt, ut patet per Philosophum I Posteriorum; igitur etc.

Respondeo ad rationes Thome de Argentina.

Ad primam istorum dico quod non omnia sunt prima principia in scientia que sic se habent quod quecumque conformius se habent ad ipsa reputantur magis vera, aliter conclusio demonstrata esset primum principium simpliciter in scientia, quia que confirmius se habent ad veritatem conclusionis demonstrate sunt veriora et que magis discordant ab ipsa, magis deviant a veritate, sed illa tantum que non deducuntur ex aliis, quod de omnibus articulis non est verum, ut patet ex dictis. Et ad probationem quando dicitur quod prima principia sunt quasi regula et mensura etc., concedo. Sed ex hoc non sequitur quod omnia illa sint principia que sic se habent quod quecumque conformius se habet ad ipsa, etc. Sed sequitur quod quecumque conformius se habent ad prima principia sunt veriora, vel saltem in sua veritate certiora, et iste propositiones multum differunt, ut patet intuenti.

Ad secundam potest uno modo dici quod, licet maior sit vera in habitu demonstrativo, quia in tali adheremus conclusioni propter evidentiam principiorum, non tamen in habitu creditivo, quia in tali non adheremus conclusioni propter evidentiam principiorum, cum principia talis habitus non sint evidentia, sed tantum credita. Et per hoc patet quid dicendum ad probationem. Secundo, potest dici quod non omnibus articulis maxime adheremus, ut ly ‘maxime’ sumitur ab isto doctore, quia aliquibus adheremus sicut conclusionibus deductis ex aliis tamquam ex principiis, sicut patet per Apostolum de resurrectione mortuorum.

Ad tertium patet quod minor est falsa, quia articulum de resurrectione mortuorum demonstrat Apostolus per priora.

Ad quartum concedo quod illa sunt prima principia que sic supponuntur in scientia tamquam verissima, quod non deducuntur ex aliis, sed tales non sunt omnes articuli fidei, ut patet ex dictis. Manet igitur prima pars illius conclusionis, istis rationibus non obstantibus, ut videtur.

Secunda pars conclusionis est quod theologie revelate aliqui articuli sunt principia. Et contra istam partem est quedam opinio.

Opinio Aureoli in Prologo I, questione 1, articulo 1

Que, sine distinctione aliqua, ponit articulos fidei non esse principia theologie. Et habet hec opinio multas rationes verum, quia rationes ille nihil probant contra conclusionem istam et directe probant tertiam conclusionem meam illam bene intuenti. Dimitto eas. Decipitur tamen iste doctor, quia non distinguit de theologia, sed solum vocat habitum theologicum habitum articulorum et eorum que deducantur ex articulis declarativum et defensivum, de quo posui tertiam conclusionem.

Tertia vero pars illius conclusionis est quod theologie revelate tantum duo articuli sunt principia, videlicet articulus trinitatis et articulus incarnationis.

Opinio Bernardi Oliverii in Prologo I, questione 11, articulo 1

Et contra istam partem in speciali est quedam opinio cuiusdam doctoris nostri quilibet concedat duas primas partes huius conclusionis, negat tamen articulum incarnationis esse theologie principium, quod probat dupliciter.

Primo sic: nulla propositio de qua scientia dicit propter quid est primum principium simpliciter in ipsa, sed de articulo incarnationis et omnium pertinentium ad humanitatem Christi theologia dicit propter quid; ergo nullus istorum articulorum erit primum principium simpliciter theologie. Maior patet, quia [24ra] dicetur propter quid de propositione est probare ipsam. Principia autem non probantur, ut patet per Philosophum I Posteriorum. Minor autem, ut dicit, est de se nota, quia de omnibus istis theologus dicit causa propter quid; ergo etc.

Secundo sic: nulla scientia precedit sua principia in essendo, sed theologia precedit omnes articulos ad humanitatem Christi pertinentes, ergo. Maior supponitur. Minor probatur, quia omnes articuli ad humanitatem Christi pertinentes sunt formati et expressi in Novo Testamento. Habitus autem theologicus, quantum ad aliquam sui partem precedit Novum Testamentum, quia Vetus Testamentum precedit Novum.

Respondeo ad rationes Bernardi Oliveri.

Ad primum istorum concedo maiorem in sensu in quo sit, quia equivalet isti: ‘nulla propositio deducta a priori et per causa in aliqua scientia est primum principium simpliciter in ea’. Et hec est vera, sed sub isto sensu nego minorem, quia articulus incarnationis non sic deducitur in theologia revelata, nec illud probatur per rationem. Nec valet si dicatur quod de habentibus habitum theologie dicitur I Petri, 3 capitulo, quod debent esse parati ad satisfaciendum omni poscenti reddere rationem de ea que in nobis est fides, quia hoc non pertinet ad theologiam revelatam, cum non sit nisi fides acquisita de conclusione credita, deducta a propositionibus mere creditis, ut dictum est supra. Sed ad theologiam acquisitam eorum que tradit fides declarativam et defensivam, in qua concedo quod articuli non sunt principia, sicut patet per tertiam conclusionem meam.

Ad secundam potest dici dupliciter.

Primo, quia, licet nulla scientia secundum se totam precedat principia sua in essendo, potest tamen precedere aliquod principium, licet non omnia secundum aliquam partem sui. Ratio istius est, quia, si scientia habet aliqua principia quantum ad unam partem sui, et alia quantum ad aliam, non est inconveniens quod si secundum unam partem sui precedat principia alterius partis, et sic est in proposito, quia theologia non precedit articulum incarnationis nec alios ad humanitatem Christi pertinentes secundum se totam, sed solum secundum partem, sicut in illamet ratione conceditur.

Secundo potest dici quod, licet theologia, quantum ad quamlibet partem sui, precesserit incarnationem Christi, non tamen precessit fidem de incarnatione Christi, quia per solam fidem mediatoris sunt salvi quicumque sunt salvi, et hoc sufficit ad hoc quod articulus incarnationis sit principium in theologia.

Contra tertiam est Gerardus de Senis in Prologo I, questione 3, articulo 1.

Contra tertiam conclusionem quidam doctor noster arguit primo sic: illa sunt principia in aliqua scientia, que in suo ambitu includunt omnes veritates pertinentes ad illam scientiam et excludunt omnes eas que ad eam non pertinent, sed articuli fidei includunt omnes veritates ad theologiam pertinentes et excludunt omnes impertinentes; ergo sunt principia ipsius. Maior patet per inductionem in singulis factis. Minor probatur per beatum Augustinum XIV De Trinitate, capitulo 1, ubi dicit quod tantummodo “huic scientie attribuitur quo fides saluberrima” etc. Ex quibus verbis habetur quod ille veritates que sunt extranee a fide et ab articulis fidei non pertinent ad theologiam. Ille vero que possunt reduci ad articulos fidei aliquo modo pertinent ad considerationem ipsius, ergo.

Preterea, illa per que mensuratur, regulatur que tota consideratio alicuius scientie sunt principia illius scientie, sed tota consideratio theologie regulatur, mensuratur per articulos fidei; ergo maior est evidens. Minor probatur, quia tota consideratio et totus processus istius scientie fundatur supra veritatem articulorum fidei tamquam super regulam et mensuram a qua deviare non licet, unde tunc cognoscimus aliquem processum in ista scientia esse veridicum quando concordat veritati articulorum, et econtra. Tunc cognoscimus ipsum esse erroneum quando a veritate articulorum discordat, ergo.

Preterea, illa ad que stat ultima resolutio totius considerationis theologie sunt principia theologie. Articuli fidei sunt huiusmodi, ergo. Patet maior in singulis scientiis. Videmus enim in quacumque scientia quod terminus in sua consideratione stat in re-[24rb]-solutione ad sua principia, ultra que transire non licet. Minor probatur, quia in theologia non apparet in quo stet terminus sue considerationis per resolutionem, nisi in articulis fidei; ergo etc.

Preterea, omne illud quod in genere complexorum est per se ipsum intelligibile, ita quod non indiget ratione demonstrante, habet rationem primi principii et dignitatis. Hoc patet, quia secundum Philosophum I Posteriorum “dignitates non egent ratione extra demonstrante”, ubi dicit Lincolniensis quod “sicut lucidum visibile, ut videatur, non indiget nisi visu exteriori cadente super ipsum, sic dignitas, ut sciatur, non eget nisi ratione que est aspectus mentis simpliciter super ipsum cadente absque omni ratiocinatione”, sed constat quod articuli fidei sunt maxime intelligibiles per se ipsos et maxime evidentes in sua veritate; ergo etc. Nec obstat si dicatur quod articuli fidei non intelligunt〈ur〉 a nobis, et ideo non possunt dici principia nostre theologie propter duo.

Primo, quia sicut non obstante quod principia alicuius scientie humanitus adinvente non intelligantur ab isto vel ab illo, nihilominus tamen sunt principia vere illius scientie, quia vere in se sunt intelligibilia et intelliguntur ab illis qui perfecte habent illam scientiam, ita etiam non obstante quod articuli fidei non intelligantur a nobis, nihilominus tamen vere sunt principia ipsius theologie, quia vere in se sunt intelligibiles et vere intelliguntur ab illis qui perfecte habent scientiam theologie sicut sunt beati.

Secundo, quia ista theologia utitur istis principiis mensurando et regulando totam suam considerationem, quemadmodum scientie humanitus adinvente utuntur ipsis dignitatibus regulando et mensurando totum suum processum per eas; qua propter non obstante quod prefati articuli non intelligantur a theologo, nihilominus tamen vere sunt principia theologie ratione usus, quia eis utitur tamquam dignitatibus.

Respondeo ad rationes Gerardi.

Sed, licet iste rationes vel saltem alique earum probent quod articuli fidei omnes vel aliqui sint principia theologie revelate, quod utique verum est, nulla tamen earum probat ipsos esse principia theologie acquisite, de qua nunc loquimur, et quod tamen intendit iste doctor. Arguit enim contra Aureolum, qui tantum loquitur de theologia articulorum declarativa et defensiva, ut dictum est supra de qua, ut patet, posui conclusionem istam.

Ad primam igitur dico primo quod ratio non est ad propositum, quia si fides articulorum per habitum theologie predictum gignitur, nutritur, defenditur et roboratur, sicut patet per auctoritatem beati Augustini, quam iste doctor adducit, sequitur quod articuli fidei in tali habitu theologico non sunt principia, sed conclusiones, quod est ad propositum. Respondeo ergo ad formam rationis interimendo minorem, quia sicut articuli fidei qui ponuntur principia theologie revelate virtualiter includunt omnes veritates pertinentes ad theologiam revelatam, quia omnes possunt ex ipsis deduci. Non tamen continent isto modo veritates theologie, de qua nunc loquimur, immo continentur ab aliis cum sint conclusiones deducte et, si non evidenter, quia talis theologia non est scientia proprie dicta, saltem probabiliter, sicut patet per beatum Augustinum quem allegat et per ea que dicta sunt supra.

Ad secundam etiam primo reduco rationem contra eum, quia, si ista deductio sit bona, sequitur quod omnis conclusio theologica sit principium in theologia, quod est evidenter falsum et contra eum. Consequentia patet per probationem suam, quia nunc cognoscimus aliquem processum esse veridicum in theologia quando concordat veritati conclusionum ipsius et per oppositum, tunc cognoscimus ipsum esse erroneum quando a veritate dictarum conclusionum discordat, igitur conclusiones theologice iuxta deductionem suam sunt regula et mensura omnium veritatum theologie, et per consequens sunt principia theologie secundum eum. Dico igitur ad rationem quod illa maior non est simpliciter vera, nisi per illam reguletur et mensuretur tota consideratio scientie per modum defendentis et per modum probantis et declarantis, quia iste sunt contradictiones principiorum primorum. Sed sub isto [24va] sensu minor est falsa, quia non omnes virtutes theologice predicte defenduntur, probantur et declarantur per articulos fidei, immo articuli fidei in tali habitu defenduntur, probatur et declarantur ex aliis quantum viatoribus est possibile de lege communi.

Ad tertia m dico quod dupliciter potest intelligi quod ultima resolutio totius considerationis theologie stet ad aliquas veritates. Uno modo, sicut ad illa ex quibus omnis alia veritas theologica defenditur, probatur et, quantum est possibile, demonstratur. Alio modo sicut ad illa quorum virtute principaliter adheretur theologicis veritatibus. Primo modo non est verum quod ultima resolutio theologie, prout nunc loquimur, virtute de theologia stet ad articulos fidei, ut patet ex dictis. Secundo modo autem sic, sed ex hoc non sequitur ipsos esse principia theologie, quia non est de ratione principiorum quod ultima resolutio stet ad ipsa secundo modo, sed primo modo.

Ad quartam concedo quod illud quod est in genere complexorum per se ipsum intelligibile, sic quod non indiget demonstratione in aliqua scientia, habet rationem primi principii et dignitatis in illa. Sic loquitur Aristoteles I Posteriorum, sed sub isto sensu minor est falsa, quia, posito quod articuli fidei sint per se intelligibiles cognoscenti terminos ex sola habitudine terminorum, quod non est verum, saltem de omnibus, cum aliqua sunt demonstrabiles a priori, ut patet ex supradictis. Adhuc non est verum quod in theologia acquisita viatoris, de qua nunc loquimur non indigeant demonstratione large loquendo de demonstratione, cum in tali habitu probabiliter deducantur et declarentur ex probabilibus nobis notis in lumine naturali, et per consequens sint conclusiones deducte. Et potest reduci ratio contra eum, quia, si ista deductio sit bona, sequitur quod iste propositiones ‘Deus est’, ‘Deus est actus purus’, ‘Deus est infinitus’, ‘Deus est ultimus finis’ sunt dignitates et prima principia nostri habitus metaphysici, quod est evidenter falsum. Consequentia patet, quia iste propositiones non minus sunt intelligibiles in se quam sint articuli fidei omnes vel saltem aliqui. Ex his patet quod solutio quam ponit iste doctor est bona si intelligatur modo predicto. Nec instantie ipsius concludunt. Non quidem prima, quia, licet principia scientie humanitus adinvente huius vel illius non perdant rationem principiorum per hoc quod intellectui illius vel illius non sint nota, illa tamen non habent rationem principii in aliqua scientia humanitus adinventa que in illa deducuntur ex notioribus et sic in proposito, ut patet ex dictis. Nec secunda, quia theologia acquisita, prout de ipsa nunc loquimur, non utitur articulis fidei regulando et mensurando totam considerationem suam per modum defendentis, probantis et declarantis, ut patet ex solutione secunde ipsius, nec per consequens utitur eis tamquam principiis, ut patet ibidem.

Contra quartam conclusionem posset argui, sed quia satis est nota de se et ex dictis posset responderi ad rationes, pertranseo.

Ad argumenta principalia.

Ad rationes principales. Ad primam, que aliqualiter est contra secundam conclusionem dico quod principia fidei non oportet quod sint probabiliora conclusionibus habenti habitum fidei, quia talibus principiis non assentitur propter probabilitatem, sed propter auctoritates dicentes quod theologia revelata non est realiter a fide distincta, non sequitur quod eius principia per se non possint esse articuli fidei.

Ad secundam, que directe vadit contra tertiam et quartam conclusionem, nego minorem, quia non notis articulis aliquid potest concludi per se pertinens ad theologiam secundo modo et tertio modo dictam, de quibus posui conclusiones illas. Et ad propositum concedo quod remota a viatore notitiam articulorum non remanet sibi nisi notitia de naturaliter cognitis pertinens ad theologiam. Patet quod non est verum de theologia istis duobus modis sumpta, licet sit verum de theologia revelata etc.