Prologus, Questio 5

Expeditis questionibus pertinentibus ad genus causa formalis huius doctrine, cir- #V 17-v #V b -ca causam materialem quero primo in generali: utrum de ratione formali primi et per se subiecti habitus scientifici sit habere passiones distinctas a se realiter.

Et videtur primo quod sic, quia cuius non est demonstratio, nec scientia proprie dicta tanquam de subiecto primo, sed non habentis passiones a se distinctas realiter non est possibilis demonstratio; ergo. Maior patet, quia scientia est habitus conclusionis demonstrate I Posteriorum. Minor probatur, quia propositum immediate repugnat simpliciter demonstrari de eodem primo, sed omnis propositio in qua probatur indistincta passio de subiecto est immediata, quia eiusdem de se ipso; ergo etc.

Et confirmatur, quia si indistincta passio esset demonstrabilis de subiecto quid quidem est posset demonstrari de eo cuius est, et sic substantie esset demonstratio, quorum quodlibet est contra Philosophum VI Metaphysice et I Posteriorum.

Contra: illud quod repugnat primo et per se subiecto cuiuscumque habitus scientifici non est de ratione formali ipsius. Patet ex terminis, sed habere passiones a se distinctas realiter repugnat etc; igitur etc. Probatur minor, quia si subiectum alicuius habitus scientificii haberet passiones a se distinctas realiter, Deus posset facere subiectum sine sua propria passione et econverso, quod est impossibile.

Respondeo. In ista questione erunt quattuor articuli, quia primo ponam aliquas distinctiones, secundo conclusiones, tertio movebo dubia, quinto et ultimo respondebo.

Primus articulus

Quantum ad primum articulum distinguo primo de subiecto habitus scientifici. Est enim subiectum in quo, subiectum de quo et subiectum quod. Subiectum in quo in nobis est intellectus, vel anima et a tali scientia non sortitur speciem nec dignitatem. Aliter omnes scientie humane essent eiusdem speciei et equalis perfectionis, quod patet esse falsum. Subiectum quod est scibile sive conclusio scita et subiectum sic sumptum proprie vocatur obiectum et est aliquod complexum, quia tantum verum scitur et tantum complexum est verum. Tertium, scilicet subiectum de quo, est id de quo aliud scitur et de tali, ut patet proponitur questio.

Secundo distinguo de passione demonstrata vel demonstrabili de subiecto, quia uno modo, licet proprie potest dici passio votilla sive terminus qui probatur in conclusione demonstrata. Alio modo dicitur passio et adhuc improprie conceptus incomplexus significatus per illam vocem, quia voces sunt note earum passionum que sunt in anima, ut patet I Periermenias. Tertio dicitur passio res significata per talem conceptum, quia sicut voces sunt signa conceptuum, ita conceptus sunt signa rerum, ut dicitur in eidem. Et sic passio accipitur proprie, prout in sequentibus apparebit et de passione sic sumpta intelligo conclusiones.

Tertio distinguo de habitu scientifico, quia quidam est habitus unius conclusionis tantum, quidam vero plurium sive talis sit unus unitate simplicis forme, sive non, de quo alias et de utroque potest intelligi questio.

Et hoc de primo.

Secundus articulus

Quantum ad secundum pono quattuor conclusiones.

〈Conclusio prima〉

Prima est: de formali ratione primi et per se subiecti habitus scientifici non est continere virtualiter primo omnes veritates illius habitus cuius est subiectum.

Primo probatur sic: si de formali ratione primi et per se subiecti esset primo continere etc., eadem veritas numero esset adversis subiectis contenta virtualiter primo. Consequens est impossibile, igitur et antecendes. Impossibilitas consequenter apparet, quia quod continetur ab aliquo vel in aliquo virtualiter primo nulli convenit nisi per rationem illius. Hec patet etiam per illos qui ponunt oppositam conclusionem. Si igitur duo subiecta distincta continerent virtualiter primo eandem virtutem numero, quodlibet eorum contineret per rationem alterius et sic nullum contineret #V 18-r #V a virtualiter primo, quia quodlibet dependeret ab alio in continendo, quod est aperta contradictio. Consequentia probatur, quia principia scientie subalternate sunt conclusiones in scientia subalternante, sicut patet de perspectiva et geometria, igitur sunt de per se consideratione utriusque. Et per consequens contenta virtualiter primo in subiectis earum, stante supposito, sed subiecta talium scientiarum constat esse diversa; igitur etc.

Secundo sic: illud quod convenit ex se formaliter medio, ut distinguitur a subiecto, non est ratio formalis et quiditativa subiecti. Patet ex terminis, sed virtualiter continentia conclusionis demonstrate convenit ex se formaliter medio, ut distinguitur a subiecto, quia medium habet rationem cause et propter quid respectu conclusionis, sicut patet I et II Posteriorum; ergo etc.

Roddenton in Prologo I, questione 4, articulo 1

Sed ad istam rationem dicunt aliqui quod virtualiter continentia medii non excludit virtualem continentiam subiecti, quia medium in demonstratione potissima est difinitio subiecti. Et ideo idem est dicere quod medium contineat virtualiter et quod subiectum contineat virtualiter primo, cum continere virtualiter primo nihil aliud sit quam continere per rationem propriam circumscripto quocumque alio.

Contra Roddenton

Ista tamen evasio non satisfaciat. Primo, quia si medium demonstrationis sit diffinitio passionis, sicut asserit doctor noster, falsum est, quod assumitur.

Secundo, quia saltem in aliquibus demonstrationibus apparet evidenter quod diffinitio subiecti non est medium nec aliquid pertinens ad naturam eius, sicut patet in demonstratione qua demonstratur habere tres de triangulo per angulum extrinsecum, tanquam per medium de quo certum est quod nec est diffinitio trianguli, nec aliquid pertinens ad naturam eius. Idem econverso patet quando eclipsis demonstratur de sole per lunam interpositam, ut de luna per interpositionem terre tanquam per medium virtualiter continens notitiam conclusionis, quia constat quod luna interposita non est diffinitio solis, nec pars diffinitionis illius, nec terra est diffinitio lune, nec aliquid pertinens ad naturam eius. Non est igitur absolute et universaliter verum quod medium demonstrationis sit diffinitio subiecti, sicut asserit illa solutio. Quicquid sit de veritate positionis doctoris nostri et potest ex dictis formari una talis ratio, illa veritas non continetur primo virtualiter in subiecto per se et primo habitus scientifici cuius notitia non est possibilis sine notitia alicuius extrinseci, quod non est subiectum nec pars essentialis subiecti, nec aliquid pertinens ad naturam eius. Patet ex terminis, sed multe veritates sunt huiusmodi; ergo. Minor patet ex dictis, quia non potest sciri an luna eclipset nisi sciatur cur terra interponatur et tamen terra interposita, nec est luna nec aliquid eius, ut dictum est supra. Idem patet de eclipsi solis et interpositione lune et similibus. Exclusa igitur hac evasione arguo ad principale.

Tertio sic: notitia subiecti non semper continet notitiam passionis demonstrabilis de subiecto, igitur de ratione formali subiecti non est omnes veritates sui habitus continere virtualiter primo. Consequentia patet, quia sine notitia passionis demonstrabilis de subiecto, non est possibilis notitia conclusionis demonstrate. Antecedens patet, quia notitia alicuius subiecti est alicui possibilis cui notitia passionis demonstrabilis de ipso est impossibilis, sicut patet de ceco a nativitate cui est impossibilis notitia coloris et possibilis notitia caloris, quia talis non habetur per visum, et per consequens est sibi impossibilis notitia nigredinis que consequitur colorem ut passio, sicut patet in corvo et est demonstrabilis de ipso.

Quarto sic: subiectum non semper continet virtualiter predicatum, igitur nec evidentiam totius propositionis. Consequentia est nota, etiam per oppositum opinantes. Antecedens probatur, quia quandoque predicatum #V 18-r #V b est perfectius subiecto, sicut patet quando demonstratur quod forma substantialis potest informare materiam et imperfectius non continet perfectius virtualiter, immo potius econverso.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est quod ratio formalis et adequata primi et per se subiecti habitus scientifici non est subiecti respectu predicati in conclusione scita, supposita quod in conclusione scita subiciatur vox vel conceptus et non res extra.

Probatur primo sic: de subiecto per se et primo habitus scientifici supponitur quod est et quia est, ut patet I Posteriorum, sed de subiecto conclusionis scite supposito quod sit vox vel conceptus, non supponitur quid est nec quia est, ut patet; ergo. Sed forte dicetur ad istam rationem quod subiectum potest accipi dupliciter, videlicet pro illo quod supponit et pro illo pro quo supponit. De primo non supponitur in scientia quod est et quia est, sed de secundo. Sed sic dicendo habetur intentum, quia illud est subiectum per se et primum habitus scientifici proprie loquendo et nihil aliud cui vere conveniunt contradictiones subiecti ex solutione data; igitur etc.

Secundo ad principale sic: illud est proprie subiectum cui vere conveniunt passiones et proprietates demonstrabiles de subiecto et nihil aliud. Patet ex terminis, sed subiecto conclusionis scite supposito quod sit vox vel conceptus non vere conveniunt huiusmodi passiones, sed rei; ergo. Probatur minor, quia certum est quod non convenit voci vel conceptui posse ridere, vel beatificari, sed rei.

Tertio sic: primum subiectum scientie per se primo et principaliter intenditur in scientia, sed subiectum conclusionis non sic intenditur in ipsa, supposito quod sit vox vel conceptus, igitur idem quod prius. Maior conceditur. Minor probatur, quia illud quod non intenditur in sententia ratione sui, sed alterius. Non intenditur primo, nec principaliter in ipsa, sed subiectum in conclusionibus est huiusmodi stante supposito, quia non intenditur nisi ratione rei, tum quia conclusio non scitur pro se, sed pro re et per adversarios, tum quia nominibus utitur loco rerum I Elementorum, tum quia vox et conceptus sunt signa subordinata ipsius rei et utimur eis tanquam signis, et per consequens non ratione sui principaliter, sed eius quod significant et sic rei; ergo etc. Ista conclusio posset multis rationibus confirmari verum, quia ex sequenti conclusione clarius apparebit pertranseo.

〈Conclusio tertia〉

Est igitur tertia conclusio quod ratio formalis et adequartaadequata primi et per se subiecti habitus scientifici unius conclusionis precise est esse rem significatam per vocem vel conceptum qui subicitur in illa conclusione. Ratio vero formalis et adequata primi subiecti habitus scientifici plurium conclusionum est esse rem significatam per vocem vel conceptum qui subicitur in prima et principali conclusione scita.

Ista conclusio continet duas partes iuxta diffinitionem habitus scientifici positam articuli precedenti. Prima est quod ratio formalis et adequartaadequata primi et per se subiecti habitus scientifici unius conclusionis precise est esse rem significatam per vocem vel conceptum qui subicitur in illa conclusione.

Et hec probatur primo sic: illud est subiectum per se et primum habitus scientifici de quo aliquid vere scitur, sed de re significata per vocem vel conceptum qui subicitur in conclusione scita aliquid vere scitur et non de voce vel conceptu significante, quia de terra que est extra vere scitur quod sit rotunda et non de voce vel conceptu qui est in mente; ergo. Nec valet si dicatur quod de voce vel conceptu qui est in mente aliquid vere scitur non ratione sui, sed ratione rei pro qua supponit, quia tunc res illa et non terminus nec conceptus qui est in mente erit subiectum proprie loquendo, ex quo de talibus nihil scitur ratione sui, sed rei.

Secundo sic: unitas et distinctio habitus scientifici sumitur ex unitate et distinctione primi et per se subiecti, dicente Aristotele I Posteriorum quod “scientia est una que est unius generis #V 18-v #V a subiecti”, etc. Sed constat quod 〈non〉 sumitur ex unitate et distinctione vocis vel conceptus, sed rei, quia secantur scientie quemadmodum et res, ut scribitur III De anima; ergo etc.

Tertio sic: impossibile est scientiam haberi sine notitia rei significate per vocem vel conceptum qui subicitur in conclusione scita. Hoc patet, quia conclusio non scitur etiam per tenentes oppositum pro se, sed pro re, sed scientia potest haberi sine notitia cuiuscumque, quod non est subiectum scientie, nec passio demonstrabilis de subiecto, nec aliqua premissarum, nec conclusio, nec subiectum conclusionis, nec predicatum, nec medium. Hoc patet, quia habita notitia istorum et remota quacumque alia potest haberi scientia proprie dicta, igitur res significata etc., cum non sit passio demonstrabilis de subiecto, nec conclusio, nec subiectum conclusionis, nec predicatum, nec medium, erit scientie primum subiectum.

Confirmatur, quia impossibile est scientiam haberi annihilata re per vocem vel conceptum qui subicitur in conclusione scita. Hoc patet, quia etiam conclusio per adversarios non scitur pro se in tali re annihilata non potest sciri pro re, sed manente intellectu scientia potest haberi annihilato quocumque, quod est subiectum scientie, nec passio demonstrabilis de subiecto, nec aliqua premissarum, nec conclusio, nec subiectum conclusionis, nec predicatum, nec medium; igitur res significata, cum non sit passio, nec aliqua premissarum etc., erit primum subiectum in scientia.

Quarto sic : illa est ratio formalis et adequata subiecti qua posita potest poni subiectum quocumque alio remoto et qua remota non potest poni subiectum quocumque alio posito. Patet ex terminis, sed posita re significata etc. ponitur vel potest poni subiectum, quia ponitur illud de quo potest aliquid vere sciri et ipsa remota, etiam quocumque alio posito, etiam non potest poni subiectum, quia nihil ponitur de quo possit aliquid vere sciri, ut patet ex dictis; ergo etc.

Et confirmatur, quia illud est subiectum scientie de quo supponitur cognitio imperfecta et acquiritur perfecta, sed de re significata etc. ponitur cognitio imperfecta, non de voce vel conceptu significante; ergo etc.

Secunda pars conclusionis est quod ratio formalis et adequata primi et per se subiecti habitus scientifici plurium conclusionum est esse rem significatam per vocem vel conceptum qui subicitur in prima et principali conclusione scita. Et hec supposita precedenti videtur satis nota, quia certum est quod in tali scientia non potest esse subiectum res significata per vocem vel conceptum qui subicitur in qualibet conclusione scita, quia tunc non haberet unum subiectum primum, sed plura, cuius oppositum patet de metaphysica et naturali philosophia et similibus, iuxta doctrinam Philosophi et Commentatoris. Nec potest dici quod subiectum talis scientie sit res significata per vocem vel conceptum qui subicitur in secunda conclusione vel in aliqua aliarum si sit res distincta a re significata per vocem vel conceptum qui subicitur in prima, quia nulla talis res consideratur principaliter in scientia illa, licet possit considerari per se et primo relinquitur, ergo etc. quod subiectum primum talis scientie sit res significata etc.

Preterea, qualis est ordo unius conclusionis ad aliam, talis est ordo subiecti unius ad subiectum alterius, et per consequens talis est ordo rei significate per subiectum unius ad rem significatam per subiectum alterius, sed constat quod omnes conclusiones talis habitus vel scientie habent ordinem et attributionem ad primam conclusionem ipsius; igitur etc. Subiecta omnium ad subiectum primum prime et per consequens res significate per voces vel conceptus qui subiciuntur in omnibus aliis ad rem significatam per vocem vel conceptum qui subicitur in prima. Quo posito sequitur quod talis res sit subiectum in illa scientia, quia illud est subiectum in scientia multarum conclusionum ad quod omnia alia habent ordinem et attributionem; ergo etc.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio est quod de ratione formali pri- #V 18-v #V b -mi et per se habitus scientifici non est habere passiones distinctas a se realiter.

Probatur primo sic: illud quod repugnat primo et per se subiecto nostri habitus metaphysici non est de ratione formali subiecti per se et primi habitus scientifici, sed habere passiones a se distinctas realiter repugnat etc; ergo etc. Maior patet, quia noster habitus metaphysicus est scientia proprie dicta, cum procedat modo demonstrativo non probabiliter, sed sophistice, dicente Commentatore IV Metaphysice, commento 7, quod metaphysica differt a logica per modum, quia metaphysica considerat de ente consideratione demonstrativa, logica autem consideratione probabili. Minor probatur, quia enti, inquantum ens, repugnat habere passiones distinctas a se realiter, sicut patet per Philosophum IV Metaphysice circa principium, ubi ostendit quod ens et unum quod ponitur eius passio sunt idem et una natura. Idem etiam vult Commentator, ibidem contra Avicennam, commento 3 per totum, sed primum subiectum metaphysice est ens inquantum ens, sicut patet per Aristotelem in eodem IV dicens quod “est scientia quedam que speculatur ens inquantum ens”, ubi dicit Commentator, commento 1 quod tractatus 4 continet duas partes, quarum prima est in diffiniendo subiectum huius scientie. Vult ergo Commentator expresse quod Aristoteles assignat subiectum metaphysice cum dicit quod “speculatur ens inquantum ens”. Idem etiam patet per Lincolniensis I Posteriorum, capitulo 2, qui loquens de demonstratione sicutsic inquit: “sciendum quod super universale ambiguum erigitur demonstratio et nisi hoc esset ens subiectum in metaphysica quod reputat inconveniens”; ergo etc.

Secundo sic: illud quod repugnat primo et per se subiecto habitus theologici creati et increati comprehensoris et viatoris non est de ratione formali primi et per se subiecti habitus theologici, sed habere passiones a se distinctas realiter repugnat etc. ; igitur etc. Maior patet, quia aliquis istorum est scientia proprie dicta. Minor probatur, quia subiectum primum horum habituum est Deus. Deo autem repugnat habere passiones distinctas a se realiter; ergo etc.

Tertio sic: cui non repugnat concipi conceptu quiditativo et denominativo veridico et necessario, ei non repugnat subici in habitu scientifico, sed non habenti passiones distinctas a se realiter non repugnat concipi, etc; igitur etc. Minor patet, quia enti, inquantum ens, non repugnat sic concipi ex IV Metaphysice. Nec etiam ipsi Deo, cum possit concipi conceptu essentiali et attributali de quibus tamen constat quod non habent passiones distinctas a se realiter. Maior probatur, quia de quocumque potest haberi predicti conceptus potest esse scientia proprie dicta, igitur nulli tali repugnat per se subici in habitu scientifico. Consequentia patet. Antecedens probatur, quia omnis propositio necessaria non per se nota est demonstrabilis, et per consequens vere scibilis scientia proprie dicta. Hoc patet, quia omnis propositio necessario non per se nota est nota per aliud, et per consequens habet causam sue notitie, igitur omnis talis est demonstrabilis. Sed de quocumque possunt haberi conceptus quiditativus et denominativus, veridicus et necessarius potest formari propositio necessaria et non necessaria per se noto, ut patet; ergo etc.

Et hoc de secundo.

Tertius articulus

Quantum ad tertium et quartum articulum simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam est opinio Scoti qui directe ponit oppositum ex qua ipse arguit dupliciter.

Scotus in Prologo I, questione 2, articulo 2

Primo sic: subiectum primum scientie continet propositiones immediatas, quia subiectum illarum continet predicatum, et sic evidentiam totius propositionis. Propositiones autem immediate continent conclusiones, ergo de primo ad ultimum subiectum primum continet omnes veritates habitus scientifici, quia mediatas et immediatas.

Landulphus in Prologo I, questione ultima, articulo 1

#V 19-r #V a

Ista ratio sic deducitur ab uno doctore: illud quod continet in se virtualiter primum predicatum, continet veritatem primi principii. Primum subiectum in scientia continet predicatum primum, ergo continet primi principii veritatem. Sed primum principium in scientia continet in se virtualiter omnes veritates illius habitus, ergo de primo ad ultimum in primo subiecto virtualiter continetur veritates totius habitus.

Secundo ad principale Scoti arguitur sic: omnis causa equivoca et adequata suum effectum continet virtualiter, sed subiectum est causa equivoca et adequata scientie; igitur etc. Minor patet, quia ex quo est causa equivoca continet virtualiter et ex quo est adequata continet totum effectum. Minor autem est nota quoad utramque partem. Nam quod subiectum prime scientie sit eius causa equivoca patet, quia non est eiusdem rationis cum ipsa, quod autem sit adequata. Patet, quia primitas accipitur hic ex I Posteriorum ex diffinitione universalis secundum quod dicit adequationem, igitur subiectum primum necessario dicitur adequatum.

Landulphus, ubi supra

Tertio ad idem arguunt aliqui alii sic: in essentialiter ordinatis oportet stare ad aliquod simpliciter primum, II Metaphysice, sed inter veritates unius habitus est ordo essentialis, igitur in quolibet habitu oportet stare ad aliquid simpliciter primum. Istud autem non potest esse nisi subiectum, quia conclusiones reducuntur in principia ex I Posteriorum. Principia mediata ad primum principium immediatum constat ex terminis, scilicet subiecto et predicato, sed omne predicatum continetur virtualiter in subiecto ex II Periermenias in subiecto, igitur continetur tota virtus omnium veritatum totius habitus.

Ad idem ab aliis arguitur quarto sic: entitas subiecti continet virtualiter primo entitates omnium passionum que de ipso demonstrantur, igitur et veritatem omnium propositionum. Consequentia patet, quia dispositio unius cuiusque rei in entitate est sua dispositio in veritate, II Metaphysice. Antecedens probatur, quia principia subiecti sunt adequata causa prime passionis de ipso demonstrabilis, aliter demonstratio non esset ex propriis, cuius oppositum patet I Posteriorum. Et principia subiecti cum prima passione sunt causa adequata passionis sequentis, et sic regulariter usque ad ultimam; ergo etc.

Responsio ad rationes Scoti

Ad primum illorum dico quod illa maior in qua doctores isti fundantur principaliter non est regulariter vera, igitur posito quod sit vera in scientia subalternante procedente a priori et per causam. Non tamen in scientia subalternata, quia nec in scientia procedente a posteriori ac per effectum, non quidem in scientia subalternata in prima principia scientie subalterne que sunt in ipsa propositione immediate eo quod in ipsa non deducuntur ex aliis sicut conclusiones in scientia subalternante, et per consequens virtualiter continentur in primis principiis scientie subalternantis ex modo eorum arguendi. Quo posito sequitur quod subiectum primum scientie subalternate non continet virtualiter primo huiusmodi veritates. Nec est etiam vera in scientia procedente a posteriori et per effectum, quia in tali propositiones immediate non formantur de subiecto prime scientie, nec notitia earum dependet a notitia subiecti. Et ad probationem quando dicitur quod subiectum illarum continet predicatum et sic evidentiam etc., potest tripliciter responderi.

Primo quidem potest dici quod ultima resolutio non stat regulariter ad subiectum prime propositionis immediate scientie subalterne, cum tales sint conclusiones in scientia subalternante, et per consequens resolubiles in priora principia.

Secundo potest dici quod non semper subiectum primum scientie est subiectum prime propositionis immediate, quia in scientia a posteriori et quia est propositiones immediate non formantur de subiecto primo scientie, ut dictum est supra.

Tertio potest dici quod subiectum primum scientie continere predicatum prime propositionis immediate potest intelligi dupliciter. Uno modo, quia entitas subiecti virtualiter continet entitatem predicati sive passionis. Alio modo, quia notitia subiecti virtualiter continet notitiam passionis sive predicati quod pro eodem accipio pro nunc. #V 19-r #V b Et hoc potest tripliciter intelligi iuxta triplicem notitiam passionis nobis possibilem. Potest enim passio uno modo cognosci cognitione, quia est in rerum natura. Alio modo cognitione dicente propter quid est in sua essentia. Et tertio cognitione dicente quid est intelligi subiecto. Verbi gratia. Eclipsis est quedam passio demonstrabilis de sole et potest istis tribus modis cognosci, quia potest uno modo cognosci si cognoscatur, quia eclipsis solis est. Secundo, si cognoscatur quid est. Tertio, si cognoscatur propter quid soli inest. Et nullo istorum sensuum videtur regulariter verum quod subiectum contineat predicatum sive passionem que de ipso demonstratur. Non quidem in primo, quia, sicut dictum est in arguendo, vere demonstratur quod forma substantialis potest informare materiam et tamen entitas materie non continet virtualiter entitatem forme substantialis, cum sit imperfectior ipsa. Nec in secundo, quia, licet quandoque notitia subiecti contineat virtualiter notitiam passionis quia est, videlicet quando subiectum est notius sua passione in se et quoad nos, quandoque tamen notitia passionis continet notitiam subiecti quia est, videlicet quando passio est nobis notior quam subiectum, tunc enim a posteriori probamus subiectum esse, quia passio est. Et isto modo ex effectu convincimus, quia causa est et sic demonstrative convincitur quod Deus est. Nec in tertio, quia notitia quiditativa passionis resolvitur in sua principia intrinseca, videlicet in proprium genus et in propriam differentiam que predicantur per se primo modo et I Posteriorum. Subiectum autem isto modo non predicatur de passione saltem regulariter, ut patet ibidem, nec in IV, quia medium habet rationem cause et propter quid respectu passionis, quia saltem regulariter non est diffinitio subiecti, nec aliud pertinens ad naturam eius, ut ostensum est supra. Patet igitur quod non est regulariter verum quod notitia subiecti contineat notitiam passionis, nec entatis entitatem, et per consequens probatio nulla. Ex his patet quid dicendum ad deductionem alterius doctoris.

Ad secundum potest uno modo dici quod multis et magnis doctoribus non videtur quod scientia respiciat subiectum suum sicut causa effectivam sui, sed sicut materiam circa quam vel de qua, de hoc tamen alias.

Potest secundo modo dici quod, si subiectum sit aliquo modo causa, esset causa passionis demonstrabilis, non conclusionis demonstrante, quia medium habet rationem cause et propter quid respectu passionis non subiectum.

Potest dici tertio supposito quod sit causa quod non semper est causa adequata, quia primum subiectum scientie subalternate non se habet ad ipsam sicut adequata causa ad effectum, cum sua principia recipiata subalternante et sint resolubilia in principia subalternantis.

Potest ulterius dici quarto et sic si concedatur minor quod virtualis continentia cause efficientis non sufficit ad habendum perfectam notitiam de effectibus productis a sole, cum talis resolvatur in eorum principia intrinseca,videlicet in proprium genus et in propriam differentiam, et certum est quod sol potest perfecte cognosci et effectus eius ignorari quantum ad proprium genus et differentiam.

Responsio ad rationes Landulphi

Ad tertium potest uno modo dici etiam concesso toto quod nihil demonstratur probabiliter de subiecto scientie subalterne, quia cum principium primum immediatum in tali scientia resolvatur in primum principium immediatum scientie subalternantis ultima resolutione, et sic status erit ad subiectum scientie subalternantis, non subalternate.

Secundo potest dici etiam si consideretur absolute quod prima principia scientie non resolveretur in priora principia complexa, sed in aliqua simplicia, quod tamen non est verum in scientiis subalternis, ut patet ex dictis, quia resolutio talium principiorum stat ad tria simplicia, scilicet ad primum subiectum, ad primum predicatum et ad medium, et si ista resolvantur inter se ad aliquod unum a quo principalius dependent conclusiones scite, illud erit medium et non subiectum, quia medium habet rationem cause et propter quid respectu conclusionis scite non subiectum, nec predicatum.

Ad quartum patet ex supradictis quod antecedens non #V 19-v #V a est saltem regulariter verum, nec sequitur ex hoc quod demonstratio non sit ex propriis, quia causa propria et immediata demonstrationis de qua loquitur Aristoteles non est subiectum, sed medium. Consequentia etiam non est bona, quia posito quod entitas subiecti virtualiter contineret entitatem passionis, non propter hoc contineret veritatem, nec notitiam conclusionis. Nec auctoritas Aristotelis est ad propositum, quia loquitur de dispositione rei intrinseca, non extrinseca. Est enim intentio Aristotelis, quia quanto aliqua res est perfectior formaliter et intrinsece, tanto magis est intelligibilis quantum est ex se, licet non semper quoad nos, ut patet ibidem, sed non intentio ipsius est quod cognita causa extrinseca perfecte cognoscatur effectus, quia oppositum patet ex supradictis.

Contra tertiam conclusionem est opinio quorumdam dicentium quod ratio formalis et adequata primi et per se subiecti habitus scientifici non est nisi respectu predicati in conclusione scita, pro qua quidam doctor noster arguit dupliciter. Primo sic.

Michael de Massa in Prologo I, questione 5, articulo 1

Eadem est ratio subiecti scientie et subiecti conclusionis scite, sed ratio formalis subiecti conclusionis scite est subici respectu predicatum conclusione scita; ergo etc. Minor est evidens. Maior probatur, quia ad habendum scientiam sufficiunt principia, subiectum medium et passio demonstrabilis de subiecto, licet certum est quod sine subiecto conclusionis scite non potest haberi scientia, igitur subiectum conclusionis scite concurrit necessario et non sicut principium, nec sicut medium, nec sicut passio, igitur si est subiectum scientie, et sic propositum.

Secundo sic: ratio formalis subiecti in scientia dicitur ab eo quod est subici, sed hoc non potest dici, quia subicitur actui intellectus, tanquam id circa quod intellectus negociatur, quia sicut principia et passio et medium dicitur subiectum habitus vel actus ipsius intellectus, nec dicitur ab eo quod est subici, tanquam illud in quo est scientia, quia habitus non est subiective in eo quod dicitur subiectum scientie, oportet igitur quod dicatur ab eo quod est subici in conclusione scita per locum a sufficienti divisione.

Ockham in Prologo I, questione 5, articulo 1

Ad idem arguunt quidem alii. Primo sic: vel subiectum scientie vel subiectum conclusionis scite sunt idem simpliciter et habetur propositum, vel non. Et hoc est impossibile, quod sic probatur: impossibile est scientiam haberi sine notitia subiecti illius scientie, sed scientia potest haberi sine notitia cuiuscumque quod non est notitia aliqua premissarum, nec conclusio, nec subiectum conclusionis, nec predicatum, nec medium, igitur subiectum scientie, cum non sit aliqua premissarum, nec conclusio, nec predicatum conclusionis, nec medium, erit necessario subiectum conclusionis.

Preterea, subiectum scientie est aliquod incomplexum, sed preter subiectum conclusionis et predicatum nullum est incomplexum nisi medium et constat quod subiectum scientie non est predicatum conclusionis, nec medium relinquitur, ergo quod sit subiectum.

Preterea, secundum omnes subiectum est illud de quo considerantur proprietates et passiones, sed tale est semper subiectum conclusionis; ergo etc.

Preterea, illa est prima ratio subiecti qua posita omni alio circumscripto aliquid potest esse subiectum et quo non posita quocumque alio posito non potest esse subiectum, sed hoc solo posito quod aliquid sit subiectum conclusionis scite omni alio circumscripto. Puto quod non contineat virtualiter, et sic de aliis contradictionibus vere ponitur subiectum scientie, quia ista scientia vere habebit subiectum et, quacumque alia contradictione posita, si non sit subiectum in conclusione scita, non potest esse subiectum in scientia; igitur etc.

Responsio ad rationes Michaelis de Massa

Ad primum istorum nego Aristoteles supposito quod subiectum conclusionis scite sit vox vel conceptus et non res extra, sicut isti concedunt. Et ratio istius est, quia cum omnis propositio fiat per operationem intellectus componentis et dividentis, sicut patet per Philosophum II De anima, subiectum conclusionis necessario sequitur operationem intellectus. Subiectum vero scientie, sicut et obiectum potentie, prevenit eius actum, et ideo non est eadem ratio utriusque.

Ad probationem dico #V 19-v #V b quod procedit ex insufficienti, quia ad habendam sciantiam non solum requiruntur principia subiectum sive medium et passio, sed etiam conclusio scita que non est aliquod istorum. Subiectum igitur conclusionis scite concurrit necessario, non sicut principium, cum sit incomplexum, nec sicut subiectum scientie, cum non sit res extra, nec sicut medium, nec sicut passio, sed sicut pars conclusionis scite.

Ad secundum etiam dico quod procedit ex insufficienti, quia ratio formalis subiecti non dicitur ab eo quod est subici aliqui istorum modorum, sed quia subicitur realiter, vel saltem secundum nostrum modum intelligendi passioni demonstrabili de subiecto.

Responsio ad rationem Ockham

Ad tertium dico quod subiectum scientie et subiectum conclusionis scite non sunt idem supposito quod subiectum conclusionis sit vox vel conceptus, et ad probationem quando dicitur in minori quod scientia potest haberi sine notitia cuiuscumque quod non est aliqua premissarum etc. per interemptionem etc., quia scientia non potest haberi sine notitia rei de qua est. Nam ab eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa dicitur secundum Aristotelem, igitur veritas conclusionis scite non potest haberi sine notitia rei, et per consequens nec scientia.

Et confirmatur, quia ista conclusio vere scitur ‘omnis homo est susceptibilis discipline’; vel igitur scitur pro se, vel pro re. Non pro se, quia sic est falsa et impossibilis, quia nec vox, nec conceptus est susceptibilis discipline; ergo pro re, et per consequens notitia rei necessario requiritur que tamen non est aliqua premissarum, nec conclusio, nec subiectum conclusionis, nec predicatum, nec medium; ergo etc.

Ad quartum dico quod subiectum primum scientie non est conceptus, nec terminus incomplexus, sicut ista ratio videtur imaginari, sed res significata per talem terminum vel conceptum eo modo quo fuit declaratum tertia conclusione mea. Et ratio istius est, quia scientia est de rebus, non de vocibus vel conceptibus, licet ista sint significativa rerum.

Ad quintum dico quod, secundum omnes qui recte loquuntur, illud 〈est〉 subiectum scientie cui vere conveniunt proprietates et passiones, sed tale non est vox vel conceptus qui subicitur in conclusione scita, sed res significata per talem vocem vel conceptum, sicut declaratum est supra.

Ad ultimum primo reduco rationem, quia, si deductio sit bona, sequitur quod predicatum conclusionis scite sit primum subiectum scientie. Probatur: illa est prima ratio subiecti que posita etc., sed hoc solo posito quod aliquid sit predicatum conclusionis scite omni alio circumscripto vere ponitur subiectum scientie per probationem suam, quia ista scientia vere habebit subiectum et quacumque alia contradictione posita si non sit predicatum in conclusione scita non potest esse subiectum in scientia; ergo etc. Dico igitur ad formam rationis quod minor implicat non solum falsum, sed incompossibile, quia ponere subiectum conclusionis scite circumscripta re de qua est scientia est aperta contradictio, quia conclusio non scit pro se, sed pro re, ut patet ex dictis.

Opinio multorum anglicorum

Contra tertiam conclusionem est opinio dicentium quod res extra non est primum subiectum scientie pro qua ex fundamentis eorum potest argui.

Primo sic: unius scientie est tantum unum subiectum, non plura, ergo subiectum scientie non est res extra significata per vocem vel conceptum qui subicitur in conclusione scita. Antecedens est Philosophi I Posteriorum dicentis quod “scientia est una que est unius generis subiecti”, etc. Consequentia probatur res, quia significata non est una, sed plures, quia non plus primus conceptum hominis importatur unum individuum quam alius.

Ista ratio sic deducitur ab aliquibus: si primum subiectum scientie non sit vox vel conceptus etc., sed res extra vel primum subiectum scientie que habetur de elephante est elephas universalis vel particularis. Non universalis, quia in re extra nullus est talis. Si particularis, vel aliquis determinate, vel omnis. Non potest dici quod aliquis sic et aliquis non, nisi quis vellet loqui ad placitum. Non aliquis determinate, quia non est maior ratio de uno quam de alio, cum non magis unus eorum importetur per conceptum elephantis quam alius. Si omnis, sequitur quod unius scientie non erit unum subiectum, sed plura, immo quasi infinita, quod est impossibile.

Preterea, subiectum scientie est universale vel singulare, quia de singulari non est scientia, nec diffini- #V 20-r #V a -tio VII Metaphysice, ergo primum subiectum scientie non est res extra, quia res extra est tantum singularis, non universalis, quia universalia aut nihil sunt, autem posteriora sunt, ut dicitur I De anima; igitur etc.

Preterea, illa non est ratio formalis adequata subiecti qua non posita potest poni subiectum, sed non posita re extra potest poni subiectum; ergo etc. Probatur minor, quia nulla rosa existente habetur scientia de rose tempore hiemali et ista scientia vere habet subiectum; igitur etc.

Preterea, scientia de homine fuit ab eterno, quia Deus ab eterno perfecte cognovit hominem, igitur subiectum eius fuit ab eterno, quia omnis scientia est de aliquo tanquam de subiecto, sed res significata per conceptum hominis non fuit ab eterno; igitur talis res extra non est subiectum eius.

Responsio ad rationes anglicorum

Ad primum istorum dicunt multi quod res primo significata per vocem vel conceptum qui subicitur in conclusione scita semper est una unitate numerali, vel specifica, vel saltem aliqua unitate communi et universali que tamen est vere realis. Et si ista opinio esset vera, rationes contra conclusionem istam modicum concluderent verum, quia illud non reputo verum, quia credo quod omnis res de mundo sit particularis et nulla universalis.

Responsio aliter ad eas

Ad primum igitur nego consequentiam. Et ad probationem dico quod accidit subiecto primo habitus scientifici ad hoc quod sit verum, quia res significata per vocem vel conceptum qui subicitur in conclusione scita sit numeraliter una vel plures, quia, sicut plures homines sunt unus populus, sic plures res significate per vocem vel conceptum sunt unum subiectum. Cuius gratia est advertendum quod ad hoc quod subiectum primum habitus scientifici sit vere unum non necessario requiritur quod omnes significata per vocem vel conceptum qui subicitur in conclusione scita sit una unitate numerali, nec requiritur quod sit una unitate specifica vel alia communi reali, quia nulla est talis, sed sufficit quod sit una unitate numerali sicut quando demonstratur eclipsis de sole, vel infinitas de Deo. Vel si sint plures numeraliter, sufficit quod omnes sint unum unitate eiusdem per se ordinis. Verbi gratia. Res significate per vocem vel conceptum qui subicitur in hac conclusione scita ‘omnis homo est risibilis’ sunt numeraliter plures, quia per conceptum hominis non magis importatur unum individuum hominis quam aliud, sicut dicebatur in arguendo, et tamen omnes sunt unum unitate per se ordinis, quia eo ipso quod ‘quilibet homo particularis est animal rationale’ est inter eos essentialis ordo sive similitudo, quia non minus assimilantur Petrus et Paulus, quia quilibet eorum est animal rationale quam duo homines albi, quia quilibet eorum est albus et quia ista similitudo sive ordo essentialis qui est inter eos sufficit ad hoc quod risibilitas demonstretur de quolibet homine, quia bene sequitur demonstrato quocumque ‘hoc est animal rationale’, igitur est risibilis. Idcirco talis unitas per se ordinis sufficit ad hoc quod omnis homo, etiam si essent infiniti, sint unum subiectum. Et ad istum intellectum probat Aristoteles IV Metpahysice quod que sunt unius per se ordinis sunt de per se consideratione unius scientie, ex quo patet quod illa consequentia est nulla. Res significate per conceptum sunt numeraliter plures, igitur scientie qui habetur de homine non est unum subiectum, sed plura, etiam supposito quod eius subiectum sit res extra.

Ex his patet quid dicendum ad deductionem sequentem, quia concedo quod primum subiectum scientie que habetur de elephante non est elephas universalis, nec aliquis particularis determinate, quia quocumque tali annihilato adhuc habetur scientia de elephante, nec determinate omnes istis demonstratis qui nunc sunt actu, quia si omnes isti annihilarentur, uno solo manente adhuc haberetur scientia de elephante, nec aliqui demonstrati et aliqui non, quia non est maior ratio de istis quam de illis. Ex quo patet quod ratio procedit ex insufficienti. Dico igitur quod primum subiectum scientie que habetur de elephante est elephas indeterminate sumptus unus vel plures. Quicumque ponantur in esse, sicut primum subiectum scientie qui habetur de homine, est homo indeterminate acceptus unus vel plures. Quicumque ponantur in esse de quocumque tali vel quibuscumque talibus vere demonstratur quod sit vel sint risibiles. Et hoc intendunt doctores dicentes quod individuum signatum non potest esse subiectum #V 20-r #V b scientie, sed individuum vagum bene. Per hoc etiam salvatur illud commune dictum quod subiectum scientie abstrahit ab esse fore vel fuisse. Non sequitur si ponantur actu plures quod sint plura subiecta, sicut patet ex solutione precedenti. Et quod illud sit possibile ostendo in simili, quia quando cognoscitur elephas cognitione abstractiva non solum cognoscitur vox vel conceptus, sed res extra, mediate vel immediate non curo. Et constat quod non cognoscitur elephas universalis, quia in re extra nullus est talis et perfectim secundum istos, nec aliquis particularis determinate, quia non est maior ratio de uno quam de alio, nec aliqui eorum sic et aliqui non per eandem rationem, nec determinate omnes demonstrantis istis tantum qui nunc sunt actu, quia, si ista cognitione nunc manente generaretur vel crearetur unus de novo, cognosceretur sicut et isti. Oportet ergo dicere quod cognoscitur elephas indeterminate acceptus unus vel plures quicumque ponantur in esse. Sed contra solutionem istam instatur, quia omnis particularis res est significata et determinata et a homini alia numeraliter distincta, igitur nulla est indeterminata, et per consequens non est possibile quod subiectum primum scientie que habetur de elephante sit elephas qui est in re extra indeterminate acceptus etc.

Ista tamen instantia est nulla, quia si Deus precipiat forti habenti mille florenos quod det duos amore Dei sub pena peccati mortalis. Certum est quod non tenetur dare omnes, nec aliquos duos determinate, quia demonstratur quibuscumque duobus potest dare alios et illos conservare et tamen quicumque illorum quos dedit est res determinata et ab omni alia re numeraliter distincta. Ex quo patet quod iste due propositiones non equivalent in significando, scilicet quilibet istorum mille florenorum est res determinata et aliquis eorum determinate debet dari amore Dei. Et sic est in proposito, quia, licet quilibet elephas particularis sit res determinata in se, nullus tamen determinate est primum subiectum scientie que habetur de elephante. Ex quo patet quod talis modus arguendi mutat rem in rei modum, et per consequens committit fallaciam figure dictionis.

Ad quartamsecundam rationem principalem dico quod subiectum primum scientie est universale virtualiter et obiective, quia potest movere intellectum ad conceptum specificum et communem. Non autem formaliter et subiective, cum omne tale sit per solam operationem intellectus, ut suppono pro nunc. Et ad probationem quando dicitur quod singalariumsingularium non est scientia, nec diffinitio, dico quod verum est de singulari adequato sue nature specifice determinate accepto, non autem confuse et indeterminate sumpto, immo sic diffinitionem generum et specierum non sunt diffinitiones rerum universalium existentium extra animam, sed sunt diffinitiones rerum particularium existentium extra intellectum, sicut expresse deducit Commentator I De anima, commento 8.

Ad tertium potest uno modo dici quod rosa non existente actualiter non habetur scientia de rosa quantum ad quid rei, quia non est actu, sed quantum ad quid nominis tantum. Potest etiam dici secundo quod scientia habitualis de qua loquimur non est scientia de existentia rose, sed de quiditate vel esse. Et ideo potest haberi scientia, nulla rosa actualiter existente, quia cum non sit annihilata in hieme manet quantum ad quiditatem et essentiam saltem in suis causis.

Ad ultimum dico quod subiectum primum scientie quam Deus habuit de homine ab eterno est ipse Deus sub ratione infinite sue deitatis que cognita simpliciter et absolute cognoscitur omne possibile. Et hoc fuit ab eterno.

Landulphus in Prologo I, questione 1, articulo 1 et questione ultima, articulo 1.

Contra quartam conclusionem quidam doctor arguit sic: causa ostendens passionem de subiecto in scientia proprie dicta est causa non solum in inferendo, sed etiam in essendo, sed; nisi passio differet realiter a subiecto, non posset poni causa in essendo; ergo. Minor patet, quia subiectum non causatur in scientia, nec passio, stante supposito, quia esset idem cum subiecto, nec inherentia, quia non est ibi ex quo totum est idem realiter. Maior autem a qua pendet tota deductio probatur tripliciter.

Primo auctoritate Philosophi I Posteriorum dicen- #V 20-v #V a -tis quod demonstratio habet fieri ex terminis veris immediatis causis conclusionis et exponit que sunt illa prima. De priora autem simpliciter non quoad nos, sed priora simpliciter sunt cause non solum in inferendo, sed etiam in essendo; ergo etc.

Secundo auctoritate Lincolniensi dicentis quod scientia est apprehensio scibilis et mutabilis, dependentis a priori et per apprehensionem cause eius in essendo et in inferendo.

Tertia ratione, quia per illud premisse demonstrationis non sunt causa conclusionis proprie scite per quod conveniunt cum sillogismo falsigrapho et dialectico, sed per inferre solum convenit demonstratio cum supradictis, ergo premisse non sunt solum causa per inferre. Maior patet, quia, si demonstratio faceret scire per hoc quod convenit cum aliis sillogismus, alii sillogismi facerent scire sicut demonstratio. Maior probatur, quia illatio sequitur figuram et formam sillogisticam. In sillogismo autem falsigrapho et topico optime salvatur forma sillogistica et figura, igitur et illatio.

Responsio ad rationes Landulphi.

Ad rationem principalem nego maiorem, quia omnis habitus conclusionis demonstrate est scientia proprie dicta ex I Posteriorum et tam aliquem sunt demonstrationes etiam a priori in quibus medium ostendens predicatum de subiecto non est causa in essendo, sed tantum in inferendo, sicut patet in ultimo articuli prime questionis et ex primo secunde. Et ad probationes respondeo.

Ad primum dico quod non quecumque priora simpliciter sunt cause in essendo, quia, cum sunt priora in conceptu simpliciter, non autem in effectu, non sunt cause in essendo, sed solum in inferendo. Patet ex tertia distinctione primi articuli et questionis. Ex quo patet quod auctoritas Aristotelis non concludit propositum.

Ad secundum dico quod Licolniens non diffinit scire communiter sumptum, sed in speciali acceptum pro habitu conclusionis demonstrate a priori, non solum in conceptu, sed etiam in effectu.

Ad tertium concedo quod demonstratio non facit scire per inferre precise, sed, quia infert ex veris et immediatis et impossibilibus, aliter se habere quod non convenit sillogismo falsigrapho nec dialectico, sed ex hoc non sequitur quod causa ostendens passionem de subiecto in scientia proprie dicta sit causa in essendo in, quia sufficit quod sit causa in inferendo.

Ad argumenta principalia

Ad rationes principales

Ad primam que directe concludit contra quarta conclusionem, nego minorem, quia non habentis passiones distinctas a se realiter est prima demonstratio, ut patet ex dictis. Et ad probationem dico quod non omnis propositio in qua predicatur indistincta passio de subiecto est immediata, quia, licet non possit probari a priori et per causa in essendo, potest tamen probari a posteriori et etiam a priori et per causa in inferendo. Et ad confirmationem concedo quod substantie potest esse demonstratio non quidem a priori et per causam in essendo, et hoc notat Aristoteles, sed a posteriori et etiam a priori et per causam in inferendo, sicut patet in isto sillogismo. Omnis substantia animata sensibilis est animata omnis. Homo est substantia animata sensibilis, ergo omnis homo est animal.

Ad secundam, licet sit pro conclusione quam teneo potest responderi quod minor est falsa, quia multotiens passio demonstrabilis de subiecto distinguitur realiter ab eo, utrum autem sequatur ex hoc quod Deus possit facere subiectum sine sua propria passione et econverso, videbitur alias.