Prologus, Questio 6

Secundo quero: utrum habitus theologicus intellectus creati sit de Deo ut Deus est tanquam de subiecto primo.

Et videtur primo quod sic, quia habitu theologicus intellectus creati est nobilissimus, igitur est de subiecto nobilissimo et sub nobilissima ratione. Tale autem est Deus sub ratione deitatis; ergo.

Contra habitus theologicus intellectus creati et increati non sunt eiusdem speiciei primi subiecti sub eadem ratione formali cum sint essentialiter subordinati, sed habitus theologicus intellectus increati est de Deo ut #V 20-v #V b Deus est tanquam de subiecto primo; ergo.

Respondeo. In ista questione erunt quattuor articuli, quia primo ponam aliquis distinctiones. Secundo conclusiones. Tertio movebo dubia. Et ultimo respondebo.

Primus articulus

Quantum ad primum articulum supposito quod questio non intelligatur de subiecto in quo est scientia, nec de subiecto quod scitur quod proprius vocatur obiectum quam subiectum, sicut patet ex prima distinctione primi articuli questionis precedentis, sed de subiecto de quo aliquid scitur.

Distinguo primo de subiecto sic sumpto, quia uno modo potest dici subiectum vox illa, sive terminus qui subicitur in conclusione scita, alio modo conceptus incomplexus significatus per illam vocem. Et istis duobus modis subiectum sumitur valde large et improprie, quia proprie loquendo modo impossibile est quod subiectum primum scientie sit vox vel conceptus, sicut patet ex questione precedenti.

Tertio modo dicitur subiectum res significata per talem vocem vel conceptum et sic sumitur proprie, ut patet ibidem et de subiecto sic sumpto intelligo questione.

Secundo dinstinguo de conceptibilitate ipsius Dei, ut appareat quid difficultatis facit in proposito illa reduplicatio, ut cum queritur utrum habitus etc. sit de Deo ut Deus est, quia potest concipi sub ratione communi, utputa entis vel alicuius convertibilis cum ente, et sic accipitur in universali, et per consequens talis notitia confusa est non distincta. Secundo sub ratione respectus ad extra, videlicet ut est creator vel salvato. Et ex hoc aliqui sunt decepti credentes doctorem nostrum posuisse Deum esse subiectum nostri habitus theologici sub ratione respectus ad extra, quia dixit ipsum esse subiectum sub ratione glorificationes cuius tamen oppositum intendit, sicut declarabitur questione sequenti.

Tertio sub ratione respectus ad intra, videlicet ut est generans vel spirans, et sic concipitur ut personaliter accipitur pro persona.

Quarto sub ratione attributali puta iustitia sapientis vel homini vel alterius cuiuscumque consimilis.

Quinto sub ratione propria quiditativa sive formali, videlicet sub ratione deitatis et sic concipitur ut Deus vel inquantum Deus. Et ex hoc patet quod idem est querere an habitus theologicus sit Deo, ut Deus est tanquam de subiecto primo, et an sit de Deo sub ratione deitatis absolute. Apparet etiam quod bestialiter loquuntur dicentes quod non debet queri utrum Deus sit subiectum theologia ratione deitatis, quia ibi non est nec sub, nec supra.

Secundus articulus

Quantum ad secundum articulum pono quattuor conclusiones.

〈Conclusio prima〉

Prima est quod repugnat enti simpliciter infinito cuiusmodi est Deus ab intellectu finito cognosci inquantum infinitum vel sub ratione infiniti.

Probatur primo sic: quia repugnat enti simpliciter incomprehensibili ab intellectu finito cognosci, igitur ut infinitum est. Antecedens patet, quia sic incomprehensibile, ut incomprehensibile posset ab intellectu finito comprehendi, quod est impossibile. Consequentia probatur, quia nihil est incomprehensibile nisi quia infinitum. Et confirmatur per Ricardum De Trinitate, libro 2, capitulo 6, ubi loquens de Deo sic inquit: “habet inquam Deus magnitudinem infinitam et eo ipso immensam quod enim infinitum est nulla mensura comprehendi potest”. Ecce quod Ricardus probat divine magnitudinis incomprehensibilitatem per eius infinitatem. Quo posito patet quod Deus qui solus est incomprehensibilis et immensus, ideo est incomprehensibilis et immensus quia infinitus, et per consequens, si Deo repugnat ab intellectu finito cognosci ut incomprehensibilis, sibi etiam repugnat cognosci ut infinitus est.

Secundo ad principale sic: repugnat enti simpliciter infinito cuiusmodi est Deus ab intellectu finito cognoscibile quantum est cognoscibile, igitur sibi repugnat ab eodem cognosci inquantum infintum vel sub ratione infiniti. Antecedens conceditur ab omni catholico. Consequentia probatur dupliciter. Primo, quia, si Deus non esset cognoscibilis quantum est cognoscibilis non esset infinitus, ergo, si non cognoscitur ab #V 21-r #V a aliquo quantum est cognoscibilis, non cognoscitur ut infinitus. Secundo, quia sequitur ens simpliciter infinitum cognoscitur inquantum infinitum vel sub ratione infiniti, igitur adequate. Consequentia patet, quia si infinitum ut infinitum non cognoscitur adequate. Nullo modo potest adequate cognosci, sed si cognoscitur adequate cognoscitur quantum est infinitum, quod est impossibile cuius oppositum assumitur in antecedente; ergo etc.

Tertio sic: ens simpliciter infinitum cuiusmodi est Deus , ut infinitum est, excedit virtutem cognitivam intellectus cuiuscumque finiti, igitur sibi repugnat ut sic ab intellectu finito cognosci. Consequentia est nota. Antecedens probatur, quia ens simpliciter infinitum, ut infinitum est, sufficienter adequat virtutem cognitivam intellectus infiniti seu intellectus divini, igitur improportionabiliter excedit virtutem cognitivam intellectus cuiuscumque finiti. Ista consequentia patet, quia quandocumque aliqui duo intellectus se habent per modum excedentis et excessi quicquid sufficienter adequat intellectum excedentem excedit excessum iuxta mensuram excedentis ad ipsum, sed intellectus infinitus sive divinus qui solus est infinitus excedit improportionabiliter virtutem cognitivam intellectus cuiuscumque, ut patet, ergo. Antecedens vero probatur dupliciter. Primo sic: essentia divina qui simpliciter est infinita inquantum infinita, vel sub ratione infiniti quod idem est, est tante intelligibilitatis intensive et extensive quante virtutis cognitive est intellecctus divinus, igitur sufficienter adequat virtutem cognitivam ipsius. Consequentia est bona et antecedens patet, quia essentia divina, ut infinita est, intensive et extensive est intelligibilitatis infinite et intellectus divinus non est nec esse potest maioris virtutis cognitive quam infinite. Secundo sic: illud obiectum sufficienter adequat virtutem cognitivam intellectus divini, quo solo posito et omni alio circumscripto nihil circumscribitur ab intellectione divina. Patet ex terminis, sed sola divina essentia posita et sub ratione infiniti cognita nihil circumscribitur ab intellectione divina, aliter Deus ab eterno non cognovisset omnia; igitur etc.

Quarto sic ad principale: si intellectus finitus posset Deum cognoscere sub ratione infiniti, eius actus esset perfectionaliter infinitus supposito quod intellectus esset perfecte dispositus non impeditus et eliceret actum toto conatu, sicut est in beatis. Consequens est falsum, igitur et antecedens. Consequentia probatur, quia ubicumque est augmentum unius, necessario sequitur augmentum alterius et ad maius augmentum unius, maius augmentum alterius, ubi ad infinitum augmentum in uno, sequitur infinitum augmentum in altero, sed in actibus eiusdem rationis ad augmentum obiecti primi potentie intellective perfecte disposite non impedite elici entis actum toto conatu, necessario sequitur augmentum perfectionis in actu et ad maius augmentum perfectionis in obiecto, maius obiectum perfectionis in actu, igitur ad infinitum augmentum perfectionis in obiecto, sicut est in proposito, sequitur infinitum augmentum perfectionis in actu. Maior rationis tenet virtute illius deductionis quam facit Aristoteles VIII Physicorum dicens quod, si tanta virtus movet in tanto tempore, et maior in minori, igitur infinita in non tempore. Minor vero pensatis condictionibus positis in eadem videtur clara, quia quod actus eiusdem potentie respectu perfectionis obiecti formaliter sumpti non sit perfectior, non potest provenire nisi ex quattuor vel altero eorum. Primo, si non sint actus eiusdem rationis et ideo non actus opinandi, non est nobilior actu sciendi, etiam si sit nobilioris obiecti. Secundo: si potentia non fit equaliter disposita, sicut patet de potentia visiva in habentibus oculos debiles vel infirmos. Tertio: si sit impedita, quia impedimentum in potentia est causa remissionis in actu. Quarto: si non elicit actum toto conatu, et ideo voluntas que libera est, non naturaliter elicit actum, et per consequens non necessario toto conatu potest remissius diligere maius bonum. Sed potentia perfecte disposita non impedita elicit actu toto conatu et actus sunt eiusdem rationis, impossibi- #V 21-r #V b -le est omnino quin ad augmentum perfectionis in obiecto sequatur augmentum perfectionis in actu, aliter nobilitas obiecti nihil penitus faceret ad nobilitatem actus vel habitus, quod est expresse contra Philosophum I et II De anima; igitur etc.

Ista consequntia potest confirmari multis auctoritatibus, tam sanctorum quam philosophorum.

Primo quidem auctoritate beati Augustini in questionibus Veteris et Novi Testamenti, questione 1, ubi sic ait: “quia Deus super omnia est necesse est, ut omnium mentes excedat”, sed est super omnis, quia infinitus, igitur ut infinitus omnium mentes excedit.

Secundo auctoritate Dionysii in Epistola ad Timotheum dicentis quod “oportet intelligere in Deo excessum qui est super omnem intellectum secundum quem segregatur Deus ab omni intellectu”, sed iste excessus convenit ei ut infinitus, igitur ut sic est ab omni intellectu finito segregatus.

Tertio auctoritate Anselmi, Proslogion, capitulo 4, ubi sic inquit: “Quid puritatis, quid simplicitatis, quid splendoris est in Deo! Certe plusquam a creatura valeat intelligi”. Propter quod capitulo 15 concludit: “Ergo, Domine, non solum es quo magis cogitari nequit, sed maius quam cogitari possit nisi quia infinitus”, igitur idem quod prius.

Quarto auctoritate Philosophi I Physicorum, capitulo 5 dicentis expresse quod “infinitum secundum quod infinitum est ignotum”, immo hoc accipit Aristoteles pro medio contra Anaxagoram, ut ibidem deducit Commentator, commento 35. Idem etiam dicit II Physicorum tractatu de infinito, capitulo 6. Consimiles auctoritates tam sanctorum quam philosophorum possunt adduci quasi infinite et ideo supersedeo.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est quod habitus theologicus intellectus creati non est de Deo sub ratione infiniti, igitur, ut sic, non potest esse subiectum sui habitus theologici. Antecedens patet ex conclusione precedenti et consequentia est bona; igitur etc. Potest tamen multipliciter confirmari.

Primo sic: habitus theologicus intellectus creati non est de Deo tanquam de subiecto, ut incomprehensibilis est, igitur nec ut infinitus est. Antecedens patet, quia non de aliquo ignoto, quia ratio formalis subiecto debet esse notissima, etiam per tenentes oppositam conclusionem et ut incomprehensibilis est ignotus, ergo. Consequentia probatur, quia Deus est incomprehensibilis quia infinitus, ut patet ex prima ratione precedentis conclusionis; ergo etc.

Secundo sic: habitus theologicus intellectus creati non considerat de Deo omnibus modi quibus considerabilis est, igitur nec ut infinitus est. Antecedens patet, quia hoc est proprium theologici habitus increati. Consequentia probatur. Primo, quia quicumque intellectus cognoscit Deus sub ratione infiniti, cognoscit ipsum quantum est cognoscibilis. Hoc patet ex secunda ratione precedentis conclusionis, igitur a simili quicumque habitus considerat de Deo sub ratione infiniti, considerat ipsum quantum est considerabilis. Secundo, quia infinitas divina includit non solum omnem perfectionem, sed et omnem gradum perfectionis divine, igitur quecumque scientia considerat de Deo ut infinitus est, considerat omnem perfectionem et omnem gradum perfectionis divine, et per consequens considerat de Deo omnibus modis quibus est considerabilis.

Tertio ad principale sic: habitus theologicus intellectus creati non considerat de omnibus, igitur non est de Deo sub ratione infiniti tanquam de subiecto primo. Antecedens patet, tum quia omnis alius esset superfluus, tum quia esset tante latitudinis, sicut habitus theologicus increatus, quod non conceditur, tum quia beatus Augustinus XIV De Trinitate, capitulo 226 tantum attribuit ei “illud quo fides #V 21-v #V a saluberrima que ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur et roboratur”. Consequentia probatur. Primo, quia quicumque habitus considerat de Deo tanquam de subiecto primo, sub illa ratione per quam supereminetur continet omnia, est considerativus omnium, sed per rationem infiniti Deus supereminentis continet omnia; igitur etc.

Secundo, quia quicumque intellectus cognoscit Deum sub ratione infiniti necessario considerabit omnia, igitur quecumque scientia vel quicumque habitus considerat de Deo sub ratione infiniti, necessario considerabit omnia. Consequentia patet per locum a simili. Antecedens probatur, quia quicumque cognoscit Deus sub ratione infiniti vel ut infinitum est, necessario cognoscit omnia que ratione sue infinitatis representantur et cognoscuntur in ipso. Oppositum predicati infert oppositum subiecti, sed ratione sue infinitatis omnis representantur in Deo, et per consequens cognoscuntur omnes creature entes possibiles, sicut patet per Damascenum, libro I, capitulo 12; ergo etc. Et confirmatur, quia quicumque cognoscit Deum adequate, cognoscit Deum sub ratione infiniti, cognoscit ipsum adequate, sicut patet ex secunda ratione ad precedentem conclusionem; ergo etc.

Quarto ad principale sic: habitus theologicus intellectus creati non est infinitus, igitur non est de Deo sub ratione infiniti tanquam de subiecto primo. Antecedens supponitur. Consequentia probatur quod quantitas prefectionis habitus scientifici ex perfectione subiecti per se et primi mensuratur, igitur sicut subiecti finiti est scientia finita, ita infiniti sub ratione infinita erit scientia infinita. Ista ratio clarius deducetur conclusione quarta.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio est quod infinitas est de per se et primo intellectu quiditativo deitatis.

Probatur primo sic: quod convenit deitati circumscripto omni eo quod non est deitas per se primo modo, convenit ei quiditative, et per consequens est de per se et primo intellectu quiditativo ipsius. Infinitas est huiusmodi; ergo etc. Maior patet, quia oppositum predicati infert oppositum subiecti. Minor probatur, quia circumscripto omni eo quod non est deitas per se primo modo adhuc deitas ex se formaliter dicit perfectionem aliquam non finitam, ergo infinitam.

Secundo sic: deitas se ipsa formaliter est perfectissima, igitur se ipsa formaliter est infinita. Consequentia est bona, quia sequitur deitas se ipsa formaliter non est infinita, igitur formaliter per se non est perfectissima, quia infinitas in Deo perfectionem importet. Antecedens probatur primo, quia ratio formalis per se subiecti et primi habitus perfectissimi se ipsa formaliter est perfectissima. Deitas est huiusmodi etiam per tenentes oppositam conclusionem, quia theologie in se subiectum, ut dicunt quod ab eis ponitur, est perfectissima. Secundo, quia ratio formalis obiecti per se et primi intellectus perfectissimi se ipsa formaliter est perfectissima. Deitas est huiusmodi, quia intellectus divinus cuius obiectum, ut quidam in eorum dicunt, est essentia sua et nihil aliud. Tertio, quia illa ratio in cuius visione et fruitione consistit beatitudo formalis creature rationalis circumscripta visione et fruitione cuiuscumque, quod non est ipsa quiditative formaliter, se ipsa est perfectissima circumscripto omni eo quod non est de per se et primo intellectu quiditativo. Ipsius deitas est huiusmodi; ergo. Maior probatur, quia aliter obiectum beatificum non esset perfectissimum. Probatur minor, quia posito quod possibili vel impossibili quod aliquis in patria essentia divina clare visa frutatur circumscripto omni eo quod non est ipsa quiditative in ratione obiecti visi, vel talis perfecte est beatus vel non. Si sic, propositum. Si non, ergo deitas non beatificat primo, sed illud in cuius visione vel fruitione talis esset beatus, quod non consonat catholice veritati.

Tertio ad principale sic: secundum Anselmum Proslogion, capitulo 2 et 3, “Deus est ille quo maius cogitari non potest”, igitur deitas se ipsa formaliter est infinita et sic infinitas de per se et primo intellectu quiditativo ipsius est. Consequentia probatur, quia sequitur deitas se ipsa formaliter non est infinita, igitur Deus ut Deus non est id quo maius cogitari non potest, tum quia potest aliquid cogitari cuius ratio formalis et quiditativa se ipsa formaliter sit infinita, tum quia omni non infinito potest cogitari maius.

Quarto sic: omnis proprietas attributalis in Deo est #V 21-v #V b infinita propter identitatem cum essentia, igitur essentia divina se ipsa formaliter est infinita. Consequentia videtur nota, quia nihil est infinitum propter identitatem cum eo quod se ipso non est formaliter infinitum, sed quodam alio. Antecedens conceditur etiam ad adversariis, unde Scotus in Prologo I, questione de subiecto theologie in probando positionem illam que ponit Deum sub ratione boni subiectum nostre theologie dicit expresse quod “omnes proprietates attributales sunt infinite propter identitatem cum essentia, sicut ex radice et fundamento omnis perfectionis intrinsece”; ergo etc.

Quinto sic: vel conceptus deitatis, ut prescindit ab omni eo quod non est de per se et primo intellectu quiditativo ipsius, est finitus vel infinitus, vel neuter vel uterque. Primum dari non potest propter multa. Primo, quia si conceptus deitatis esset finitus, Deus, ut Deus, non esset id quo maius cogitari non potest, quia omni finito potest cogitari maius. Secundo, quia Deus, ut Deus, esset comprehensibilis ab intellectu finito. Consequentia patet, quia nullus conceptus finitus improportionabilis intellectui finito. Tertio, quia cum Deus sub ratione deitatis sit subiectum sui habitus theologici, theologia Dei erit de Deo tanquam de subiecto primo sub ratione finita et theologia viatoris de eodem sub ratione infinita, ut dicunt tenentes oppositum, quod est pervertere ordinem universi. Tertium etiam non potest dari propter multa. Primo, quia conceptus neutri ad finitum et infinitum, cum non sit finitus nec infinitus, est conceptus confusus et indeterminatus, quia indifferens ad utrumlibet et nullus talis est perfectissimus. Conceptus autem deitatis inter omnes possibiles haberi de Deo est perfectissimus, etiam per adversarios, cum sit quiditatibus. Secundo, quia solus conceptus entis et eorum qui convertuntur cum ente videatur posse abstrahere a finito et infinito. Conceptus autem deitatis non est conceptus entis in communi, nec convertibilis cum ente. Tertio, quia sicut se habet ens universaliter sumptum ad ens finitum et infinitum, ita conceptus entis universaliter sumpti ad conceptum finitum et infinitum, sed impossibile est dare sub ente aliquod determinatum ens quin sit finitum determinatum vel infinitum; igitur impossibile est dare sub conceptu entis aliquem determinatum conceptum, quin sit finitus determinate vel infinitus. Nec potest ulterius dari quartum, videlicet quod talis conceptus sit simul finitus et infinitus et sic uterque, quia finitum et infinitum non se compatiuntur simul in eodem respectu eiusdem, cum dividantur ex opposito. Relinquitur ergo secundum et sic propositum.

Sexto sic: quod se ipso formaliter circumscripto omni eo quod non est ipsum per se primo modo continet perfectiones infinitas se ipso formaliter est infinitum, et sic infinitas de per se et primo intellectu quiditativo ipsius. Deitas est huiusmodi; ergo. Maior patet, quia continere unam perfectionem est perfectionis et continere duas est maioris perfectionis et sic ascendendo, igitur continere infinitas est infinite perfectionis. Minor probatur dupliciter. Primo ad rem, quia essentia divina se ipsa formaliter etc. continet perfectiones possibilium a potentia divina produci. Hec autem sunt infinita, ergo. Maior patet, quia, si huius perfectiones non contineret se ipsa formaliter, sed quodammodo ab alio dependent in continendo, quod non consonat rationi. Secundo ad minorem, quia, quod continet virtualiter primo perfectiones infintas se ipso formaliter, continet illas circumscripto omni eo quod non est ipsum per se primo modo. Deitas est huiusmodi, ergo. Maior patet, quia continere virtualiter primo etiam per tenentes oppositum est ab alio non dependere in continendo, sic quod circumscripto omni alio per possibile vel impossibile mediante solo intellectu illius adhuc contineret et nihil aliud continet nisi per rationem illius, ergo quod continet virtualiter primo continet se ipso formaliter etc. Minor autem est clara per adversarios, quia de ratione formali primi et per se subiecti habitus scientifici, ut dicunt, est continere virtualiter per omnes veritates illius habitus cuius est subiectum, sed Deus sub ratione deitatis ponitur ab ipsis subiectum #V 22-r #V a theologie infinite, quia theologie in se; igitur Deus per rationem deitatis continet virtualiter primo omnes veritates theologici habitus infiniti, et per consequens omnes perfectiones de Deo in tali habitu demonstrabiles. Talis autem constat esse infinitas; igitur etc.

Ista conclusio videtur esse de intentione Damasceni, libro I, capitulo 1, ubi sic ait: “videtur quidem omnibus nominibus, que de Deo dicuntur principalius esse, qui est, ipso dicente Moysi. Sic filiis Israeli qui est misit me ad vos totum in se ipso comprehendens velut quoddam Pelagus substantie infinite se ipso formaliter est infinitum”; ergo etc. Hec est etiam intentio Ricardi De trinitati, libro II, capitulo 5, 6 et 7 unde in septimo concludit: “iam de superioribus habuimus et pro certo habemus quod substantia divina non sit aliud aliquid quam immensitas sua. Immensitas autem in Deo est infinitas eius”; ergo etc.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio est quod habitus theologicus intellectus creati non est de Deo ut Deus est sive sub ratione deitatis absolute, quod idem est tanquam de subiecto primo. Ista conclusio sequitur ex precedentibus.

Primo, quia sequitur habitus theologicus intellectus creati non est de Deo sub ratione infiniti; ergo etc. Nec sub ratione deitatis absolute. Antecedens patet ex secunda conclusione. Et consequentia est nota quod infinitas est de per se et primo intellectu quiditativo deitatis, ut patet ex tertia conclusione; igitur etc.

Secundo, quia sequitur Deus non est cognoscibilis ab intellectu creato sub ratione deitatis absolute sumpta, igitur, ut sic, non potest esse subiectum sui habitus theologici. Consequentia patet. Antecedens probatur, quia Deus non est cognoscibilis ab intellectu creato sub ratione deitatis absolute sumpta infinite ex prima conclusione, igitur nec sub ratione deitatis absolute sumpta. Consequentia patet, quia deitas de se ipsa formaliter est infinita ex conclusione precedenti; ergo etc. Potest tamen confirmari multipliciter.

Primo sic: scientia finita et infinita non sunt eiusdem subiecti primi sub eadem ratione formali. Hec patet, quia subiectum primum ponitur adequatum, sicut patet per Philosophum I Posteriorum. Idem autem adequari scientie finite et infinite sub eadem ratione formali est impossibile, sed theologia Dei est infinita et est de Deo tanquam de subiecto primo sub ratione deitatis absolute sumpta; igitur etc.

Secundo sic: scientie habentes idem subiectum sub eadem ratione formali sunt eiusdem ambitus adequate. Hec patet etiam per tenentes oppositam conclusionem, quia, sicut se habet potentiam ad obietum, sic scientia ad subiectum secundum eos, sed potentie habentes idem obiectum sub eadem ratione formali sunt eiusdem ambitus adequate, igitur et scientie habentes idem subiectum sub eadem ratione formali. Sed constat quod theologia Dei et creature non sunt eiusdem ambitus adequate, igitur nec eiusdem subiecti primi sub eadem ratione formali, sed theologia Dei est de Deo ut Deus est, tanquam de subiecto primo, ut patet; ergo etc.

Tertio sic: theologia creata et increata non sunt eiusdem speciei, igitur nec eiusdem de subiecti primi sub eadem ratione formali. Antecedens patet, tum quia magis differunt quam quecumque due scientie create, tum quia creatum et increatum differunt plusquam genere. Consequentia probatur, quia scientia specificatur a suo per se subiecto formaliter sumpto, ut suppono pro nunc et ex intentione declarabitur questione 4; igitur etc.

Quarto sic: habitus theologicus intellectus creati non est nobilissimus, igitur non est de Deo sub ratione deitatis absolute, tanquam de subiecto primo. Antecedens patet, quia theologia Dei est nobilior. Consequentia probatur, quia solus habitus nobilissimus est de Deo tanquam de subiecto primo et nobilissimo sub nobilissima ratione. Ratio autem deitatis absolute sumpta est nobilissima; igitur etc.

Et hec de secundo.

Tertius et quartus articulus

Quantum ad tertium et quartum articulum simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia.

Et primo contra primam conclusionem quidam doctor ponit quattuor conclusiones, quarum quelibet probatur quadrupliciter.

Franciscus in Prologo I, questione 5, articulo 1

〈Conclusio prima〉

Prima conclusione est quod intellectus creatus supernaturaliter elevatus et beatus attingit Deum sub ratione infiniti.

Probatur #V 22-r #V b primo, quia scienti in patria vident Deum sicuti est, I Iohanni 3, sed Deus est infinitus in suo esse, igitur sub ratione infiniti ibi videtur.

Secundo, quia quicumque intellectus attingit ad quiditatem alicuius obiecti, ex illa potest devenire in omni que ei conveniunt per se. Infinitas autem convenit essentie divine que est obiectum beatificum non per accidens.

Tertio, quia notitia intuitiva qualis est beatifica, non solum inducit cognitionem eorum que sunt per se, sed etiam eorum que sunt per accidens, sicut ex visione cognoscimus quod albedo una est et quod est hic et nunc, ergo multo magis eorum que sunt per se.

Quarto, quia in notitia intuitiva non solum illa que sunt per se, sed illa que per accidens sunt per se nota, ut per se notum est, nivem esse albam, aut parietem. Intuenti enim illud non est notum per medium, igitur multo magis illa que sunt per se, sunt per se nota.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est quod intellectus creatus supernaturaliter elevatus et non glorificatus potest Deus attingere sub ratione infiniti. Probatur quadruplici auctoritate.

Primo, quia Propheta David in Psalmo 84: cui revelata fuit Dei infinitas dicit magnus dominus et laudabilis minis et magnitudinis eius non est finis.

Secundo, quia Sapientie 7 dicitur quod sapientia ingenita, infinitus thesaurus est hominibus.

Tertio, quia Baruch 3 dicitur de divina essentia: O, Israel, quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius magnus et non habens consumationem excelsus et immensus.

Quarto, quia Deuteronomii 2 dicitur: ira Dei immensa.

Omnia autem ista dicta fuerunt supernaturaliter viatoribus revelata; igitur etc.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio est: intellectus separatus in puris naturalibus constitutus potest attingere divinam essentiam sub ratione infiniti.

Probatur primo, quia quicumque intellectus potest intelligere naturaliter effectum, ex illo potest devenire in notitiam cause demonstratione, quia talis autem intellectus cognoscit naturaliter effectus productum a virtute infinita.

Secundo, quia talis intellectus potest intelligere quantitatem virtutis secundum suam naturam perfecte. Et per consequens, quod ipsa est nata ad infintiatem, ut ei etiam, non repugnet.

Tertio, quia talis intellectus potest intelligere potentiam obiectivalem que perfecte est in natura, cum insit a natura, et per consequens actum sibi oppositum correlative. Talis autem est potentia activa infinita.

Quarto, quia talis intellectus intuitive cognoscit creaturas et earum quantitatem virtutis, et per consequens cognoscit respectus fundatos in ipsis, igitur cum creature habeant respectum inequalitatis ad divinam infinitatem cognoscit eam, sicut terminum illius relationis.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio est quod intellectus creatus in puris naturalibus constitutus potest attingere ad Deum sub ratione infiniti.

Probatur primo, quia nullus intellectus potest credere aliquam complexionem nisi concipiat eius terminos, sed credimus ex puris naturalibus Deus esse infinitum.

Secundo, quia nullus intellectus potest probare aliquam complexionem cuius ei termini sunt ignoti, cum complexio ordine naturali sive essentiali sit posterior apprehensione simplicium, sed Deum esse infinitum probamus in theologia.

Tertio, quia medium per quod demonstratur veritas in aliqua scientia oportet esse notum in illa, sed per rationem infiniti demonstramus omnes perfectiones simpliciter de Deo, secundum Anselmum in Monologion.

Quarto, quia illud quod supponitur in aliqua scientia non potest esse ignotum in illa, sed ratio infiniti supponitur in nostra theologia, ut patet ex dictis; igitur etc.

Pro solutione istarum rationum est advertendum quod aliud est scire quod Deus est infinitum et aliud ipsum cognoscere sub ratione infiniti, sicut aliud est scire quod Deus est Deus et aliud ipsum cognoscere sub ratione deitatis, quia primum est per se notum cuilibet intelligenti terminos, secundum autem saltem viatori repugnat etiam per adversarios. Premissis his respondeo ad rationes verum, quia omnes simpliciter peccant in forma. Primo reducam eas contra suum auctores, secundo solvam.

Responsio ad rationes Francisci

#V 22-v #V a

Quantum ad primum: si rationes concluderent, probarent Deum posse cognosci ab intellectu finito, ut incomprehensibilis est, quod est aperta contradictio. Assumptum patet in reducendo rationes.

Reduco igitur primam rationem sic: scienti in patria vident Deum sicuti est, sed incomprehensibilis in sua essentia, igitur ut incomprehensibilis ibi videtur.

Eodem modo potest reduci secunda, quia quicumque intellectus attingit ad quiditatem alicuius obiecti, ex illo potest devenire in omnia que ei conveniunt per se. Incomprehensibilitas autem convenit essentie divine non per accidens. Similiter etiam possent omnes reduci. Verum, quia reductio est clara intuenti, supersedeo et respondeo ad eas.

Ad primam igitur pro prima conclusione dico quod non sequitur beati in patria vident Deum sicuti est, igitur ut infinitus est, quia li “sicuti est” non est nota visionis totalis et adequate. Sic enim solus Deus se ipsum videt sicuti est, sed facialis intellectui creato proportionatur mensurato, quia videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem, I Ad Corinthos 13. Sic beatus Augustinus exponit hec verba XIV De Trinitate, capitulo 19, ubi sic inquit: “Imago vero que renovatur in spiritu mentis in agnitione Dei non exterius, sed ad interius de die in diem, ipsa perficietur visione que tunc erit facie ad faciem. Tunc perficit per speculum in enigmate propter eius perfectionem dictum illud intelligendum est”. Hec Augustinus. Videtur igitur Deum sicut est non est ipsum totaliter et adquate videre et sic sub ratione infiniti, sed ipsum facie ad faciem intueri. Forma etiam rationis est nulla, quia in conclusione additur sub ratione infiniti quod tamen non ponitur in aliqua premissarum. Conclusio igitur que sequitur gratia forme est quod scienti in patria vident Deum infinitum in suo esse et hoc coceditur. Ex hoc tamen non sequitur, igitur vident ipsum sub ratione infiniti, quia aliud est scire vel intuitive videre quod Deus sit infinitus et aliud ipsum cognoscetur sub ratione infiniti, ut fuit declaratum immediate.

Ad secundum, licet maior sit dubia, quia non necessario et quiditate subiecti potest deveniri imperfectam notitiam passionis demonstrabilis de subiecto, sicut in conclusione precedenti extitit declaratum, potest tamen in proposito concedi de intellectu attingente ad quiditatem obiecti adequate et perfecte. Et sub isto sensu minor supplenda non est ad propositum, quia intellectus creatus etiam beatus hoc modo non attingit ad quiditatem Dei, solus igitur Deus qui sic attingit ad quiditatem sui se ipsum cognoscit sub ratione infiniti. Potest etiam concedi conclusio que gratia forme sequitur ex premissis, quia non sequitur quod intellectus attingat Deum sub ratione infiniti, sed quod attingit infinitatem Dei, quod conceditur, quia beati vident deitatem et infinitatem. Ipsum tamen non vident infinite, quia non omnibus modis quibus est visibilis, nec per consequens sub ratione infiniti.

Ad tertium dico quod notitia intuitiva non necessario ducit imperfectam cognitionem quiditativam eorum que sunt per accidens, nec eorum que sunt per se, sed in cognitionem aliquorum, quod patet etiam in exemplo posito, quia ex visione cognoscimus quiditatem albedinis, igitur ex tali medio non probatur nisi quod beati vident Deum esse infinitum, quod non negatur.

Ad quartum eodem modo dico, quia non concludit nisi quod per se notum sit beatis, Deum esse infinitum, quo concesso non concludit.

Ad auctoritates probantes secundam conclusionem dicendum quod non sunt ad propositum, quia non ostendunt nisi quod supernaturaliter sit viatoribus revelatum Deum esse infinitum quod concedo, immo credo quod potest esse naturaliter demonstratum, sed ex hoc nihil concluditur, quia non sequitur scimus vel credimus Deum esse infinitum, igitur ipsum cognoscimus sub ratione infiniti, ut patet ex dictis.

Ad rationes etiam probantes tertiam conclusionem eodem modo dico, quia ex intentione probant quod intellectus separatur in puris naturalibus constitutus potest cognoscere, quia infinitum est vel quia Deus est infinitus, quod patet per singulas discurrenti, decipitur igitur iste doctor, quia non distinguit inter cognoscere Deum sub ratione infiniti et ipsum cognoscere esse infinitum, ut patet intuenti.

Ad rationes quarte conclusionis posset dici similiter quod non probatur intellectum coniunctum posse Deum attingere sub ratione infiniti, sed quod attingat infinitatem Dei, ut #V 22-v #V b patet scienti formam sillogisticam, quia nondum extitit negatam. Verum, quia nec hoc probatur quantum quid rei, potest et aliter responderi. Cuius gratia notandum quod cognitio naturalis vera quedam est dicens quid nominis, quedam vero etc., et alia que dicit quid rei vel propter quid ex I Posteriorum quibus premissis dicendum ad primam et secundam quod ad credendum vel probandum aliquam complexionem non necessario requiritur quod eius termini sint concepti quartis ad quid rei conceptu proprio et quiditativo, sed quantum ad quid nominis tantum et quia sunt. Aliter, ad credendum vel probandum istam complexionem ‘Deus est infinitus’, viator necessario cognosceret Deum quantum ad quid rei conceptu proprio et quiditativo, et sic sub ratione deitatis, quod est contra Damascenum expresse, libro I, capitulo 4 et contra ipsos.

Ad tertium dico quod quando passio vel perfectio que demonstratur de subiecto in habitu scientifico non cognoscitur cognitione dicente quid rei, sed quia est et quantum ad quid nominis, non oportet quod medium cognoscatur cognitione dicente quid rei cuius ratio est, quia cogniti medii sufficit quod sit conformis cognitioni eius quod demonstrantur per ipsum. Perfectiones autem simpliciter, que ab Anselmo demonstrantur per ipsum, de Deo non sunt nobis note quantum ad quid rei conceptu proprio et quiditativo, ut suppono ex communiori doctrina.

Ad quartum eodem modo dico, quia non omne quod supponitur in scientia oportet esse notum quantum ad quid rei, sed quia est et quantum ad quid nominis, quia subiectum supponitur in scientia I Posteriorum, quia Deus supponitur subiectum nostri habitus theologici et tamen non cognoscitur a nobis in via quantum ad quid rei, saltem conceptu proprio et quiditativo etiam per eos.

Franciscus de Maironis in Prologo, I, questione 3, articulo 2

Contra secundam conclusionem est opinio Scoti qui ponit theologiam viatoris esse de Deo sub ratione infiniti, tanquam de obiecti primo, pro qua quidam doctor arguit sic:

Primo Anselmo I Monologion per illud medium quo maius nihil cogitari potest demonstrat veritates theologicas de subiecto theologie. Ista autem est diffinitio infiniti simpliciter.

Secundo sic: nobilissima scientia viatoris est de nobilissimo subiecto sub nobilissima ratione vel conceptu possibili nobis in via de lege communi, sed theologia in nobis est scientiarum nobilissima, sicut docet Augustinus IX De Trinitate, igitur est de subiecto nobilissimo et sub nobilissima ratione vel conceptu possibili nobis etc. Talis autem est conceptus infiniti; igitur etc.

Tertio sic: Dionysius De mystica theologia circa principium ex intentione probat quod nostra theologia dirigit in Deum secundum quod est transcendens omnis, sed per solam rationem infiniti transcendit omnia, quia sola ratio infiniti est ratio excessiva; igitur etc.

Quarto sic: ultima resolutio omnium scibilium stat ad primum subiectum cuiuslibet scientie. In nostra autem theologia ultimate resolvimus veritates transcendens in infinitatem, sicut eandem naturam numero in tribus suppositis ex ipsius illimitatione defendimus, igitur idem quod prius.

Responsio ad rationes Francisci de Maronis

Ad primum istorum potest dupliciter responderi.

Primo, quia si ratio aliquid concludit probat Deum esse subiectum nostri habitus theologici sub ratione deitatis, quod tamen negatur ab ipsis, quia esse illud quo maius cogitari non potest est diffinitio vel descriptio Dei, ut patet expresse per Anselmum, Proslogion, capitulo 2 et 3, igitur per illud medium non probatur intentum, sed oppositum eius quod intendit.

Secundo potest dici etiam concesso quod per infinitatem demonstret Anselmus etc. quod ista consequentia non est formalis nec necessaria. Infinitas est medium ad demonstrandum theologicas veritates de subiecto theologie, igitur Deus est subiectum sub ratione infiniti, quia angulis extrinsecus est medium ad demonstrandum habere tres de triangulo, et tamen constat quod nec subiectum, nec ratio formalis subiecti. Et similiter luna est medium demonstrandum eclipsim de sole, et tamen nec est subiectum nec ratio formalis subiecti. Idem etiam patet per eos, quia infinitas non solum est medium ad demonstrandum theologicas veritates in via, sed etiam #V 23-r #V a in patria, et tamen in patria non concedunt Deum esse subiectum nostri habitus theologici sub ratione infiniti.

Ad secundum dico concesso toto processu primo quod ratio vel conceptus infiniti non est in nobis magis possibilis in via de lege communi quam ratio vel conceptus deitatis, quicquid sit de eius perfectione. Et ideo ratio non probat magis Deum esse subiectum nostri habitus theologici sub ratione infiniti quam sub ratione deitatis, cuius oppositum tamen intendunt. Et si dicatur quod conceptum infiniti probavit Philosophus de prima intelligentia VIII Physicorum et XII Metaphysicorum, igitur est possibilis viatori dicendum quod Aristoteles non probavit infiniatem primi motoris nisi a posteriori et per effectum, quia per motum, ut patet in locis preallegatis. Talis autem probatio non inducit cognitionem dicente quid rei vel propter quid, sed solum quia ex I Posteriorum. Ex deductione igitur Aristotelis non convincitur quod aliqua notitia sit nobis possibilis de infinitate Dei que non sit possibilis de deitate, quia cognitio existendi Deum, non solum possibilis, sed nobis naturaliter est inserta, secundum Damascenum, libro I, capitulo (lacuna).

Ad tertium dico quod Dionysius ubi allegatur est ad oppositum, quia ibi ostendit expresse quod theologia nostra dirigit in Deum qui est super omnem substantiam et cognitionem (illegible) nobis est possibileimpossibilis, igitur, secundum intentionem Dionysii, non dirigit in Deum sub ratione infiniti, quia, ut sic, est super omnem substantiam et cognitionem et sub ratione nobis possibiliimpossibilis; et sic ratio est ad oppositum, non ad propositum. Potest etiam reduci ratio contra eum dupliciter.

Primo, quia theologia patrie non minus dirigit in Deum secundum quod est transcendens omnia quam theologia vie, sed sola ratio infiniti, ut dicit, est excessiva ratio, igitur theologia in patria est de Deo sub ratione infiniti, quod non concedunt.

Secundo, quia per rationem deitatis formaliter sumptam Deus transcendit omnia, aliter non esset id quo maius etc., igitur Deus est subiectum nostri habitus theologici sub ratione deitatis si forma est bona cuius oppositum asserit.

Ad quartum patet quid dicendum ex solutione primi, quia ratio illativa de qua procedit rima ratio est ratio resolutiva de qua agitur in ista, quia sicut in natura primum in compositione est ultimum in resolutione, sic etiam et in arte suo modo ratio igitur non differt a prima nisi in verbi, igitur ex solutione prime patet quid dicendum intuenti. Possunt etiam hec et prima contra suum auctorem reduci, quia, si aliquid concludunt, probant Deum esse subiectum cuiuscumque habitus theologici creati vel increati sub ratione infiniti, quod est contra eum. Consequentia patet, quia in omni habitu theologico perfectiones simpliciter demonstrantur de Deo per rationem infiniti et in infinitatem ultimate resolvuntur veritates transcendentes cuiuscumque habitus theologici, quia quod una natura numero sit in tribus distinctis suppositis in solam infinitatem potest ultimate resolvi; ergo etc.

Contra tertiam conclusionem ex fundamentis Scoti et suorum potest argui sic: modus intrinsecus non est de se et primo intellectu quiditativo rei cuius est modus, sed infinitas est modus intrinsecus deitatis, ergo. Minor supponitur, quia hec-ceitas, realitas, actualis existentia et quantitas virtutis, cum in nullo varient rationem formalem, sunt modi intrinseci, ut dicunt. Maior vero probatur a quoddam doctor quadrupliciter.

Franciscus de Maronis in Prologo, questione 1, articulo 1

Primo, quia modus cuiuslibet rei intelligitur posterior ea re cuius est modus cum fundetur in ipsa. Omnia autem quiditativa intelliguntur priora.

Secundo, quia una ratio formalis est communis duobus modis intrinsecis, ut ratio entis est communis finito et infinito, et nulli communi suum proprium est quiditativum.

Tertio, quia ratio formalis dividitur contra modum suum intrinsecum, ut ait inventor istorum et sola ratio formalis est quiditativa.

Quarto, quia ablato aliquo quod est de quiditate alicuius aufertur quiditas eius. Ablato autem gradu albedinis, qui est modus intrinsecus eius, non aufertur ratio formalis sive quiditativa talis qualitatis.

Secundo ad principale sic: infinitas est demonstrabilis de Deo et ipsam Aristoteles demonstravit VIII Physicorum et IV Me- #V 23-r #V b -taphysice, igitur non est de per se et primo intellectu quiditativo ipsius. Consequentia videtur clara, quia quod demonstratur de aliquo pertinet ad secundum modum perseitatis ex I Posteriorum et nullum tale est per se et primo intellectu quiditativo rei.

Tertio apprehenso aliquo apprehendit omne id quod est de primo et per se intellectu quiditativo illius, sed apprehensa deitate non apprehenditur necessario infinitas eius, quia cognitio existendi Deum naturaliter omnibus est inserta et tamen multi philosophi dubitaverunt de eius infinitate; ergo etc.

Quarto sic: nulla ratio privativa per se primo modo clauditur in ratione positiva. Ratio infinitatis est privativa, deitatis autem positiva; igitur etc.

Responsio ad rationes Francisci

Ad primum dicerent aliqui per interemptionem Aristotelis, quia, licet modus extrinsecus sit extra quiditatem rei, cuius est modus tamen intrinsecus ingreditur quiditatem rei, et per consequens pertinet ad primum modum perseitatis.

Et ad probationes posset dici:

Ad primam quod modus intrinsecus non intelligitur posterior ea re cuius est modus, quia non fundatur in ipsa, licet est ipsa, et nihil est posterius se ipso, I De Trinitate, capitulo 1. Extrinsecus autem sic, et sic equivocatur de modo.

Ad secundam: si ratio concluderet, probaret quod differentie specifice non sint quiditative, quia una ratio formalis est communis duabus differentiis, ut ratio animalis rationali et irrationali et nulli communi suum proprium est quiditativum. Dicendum igitur quod tenentes modum intrinsecum esse de quiditate rei non dicunt ipsum esse de quiditate superiorum, sed eius quod per ipsum ab aliis distinguitur, sicut Deus per infinitatem ab omni eo quod non est Deus, sicut dicentes differentias esse quiditativas non dicunt ipsas esse de quiditate generis, sed specierum quas separant et distinguunt, et per consequens ratio non est ad propositum.

Ad tertiam diceretur quod dividentes rationem formales contra modum suum intrinsecum ignorant propriam vocem, quia nihil dividitur contra se ipsum.

Ad quartam dicerent multi quod gradus albedinis non est modus eius intrinsecus, quia modus intrinsecus non videtur posse separari ab eo cuius est modus, quia omne separabile a re videtur extrinsecum rei. Gradus autem albedinis est separabilis. Et ulterius: si forma habet gradus in esse, non in essentia, ut asserit Doctor Solemnis, talis gradus non erit intrinsecus, sed extrinsecus. Potest etiam dici supposito quod ponatur eius modus intrinsecum quod, licet ablato tali gradu non auferatur ratio formalis albedinis absolute, aufertur tamen ratio formalis huius albedinis cuius ponitur modus intrinsecus, et hoc sufficit. Sed quicquid sit de maiori, minor est simpliciter falsa, quod patet ex fundamentis ipsorum.

Primo, quia ablato modo intrinseco alicuius, ut dicunt, non necessario aufertur ratio formalis et quiditativa illius. Ablata autem infinitate, necessario aufertur ratio formalis et quiditativa deitatis, quia ablata infinitate a Deo, Deus non manet id quo maius cogitari non potest, igitur aufertur ratio formalis et quiditativa ipsius, quia nomine Dei intelligimus id quo maius etc., ut allegatum est supra.

Secundo, quia modus intrinsecus per eos est posterior ea re cuius est modus. Infinitas autem non est posterior deitate. Non enim est posterior ipsa divina essentia ratione vel natura, quia talis repugnat nature divine, nec origine, quia infinitas non originatur a deitate, igitur nullo modo. Et ad probationem quando dicitur quod hec-ceitas, realitas, actualis existentia et quantitas virtutis, cum in nulla varient rationem formalem, videntur modi intrinseci quicquid sit de aliis de quibus etiam non credo esse verum, saltem de omnibus ex dictis apparet quod quantitas virtutis variat rationem formalem, quia ablata infinitate a Deo aufertur ratio formalis et quiditativa ipsius. Nec etiam videtur bona consequentia. Hec-ceitas, realitas etc., non variant rationem formalem, igitur sunt modi intrinseci, quia nullum extrinsecum adveniens vel discedens ab aliquo variat rationem formalem illius. Et tamen non omne extrinsecum ponitur modus intrinsecus, immo quod aliquod extrinsecum sit modus intrinsecus est oppositum in obiecto.

Ad secundum principale: si ratio concluderet, probaret quod #V 23-v #V a esse non sit de per se et primo intellectu quiditativo deitatis, quia Deum esse est demonstrabile. Potest igitur ad rationem uno modo dici quod infinitas de Deo non est demonstrabilis a priori, saltem in via de lege communi, sed a posteriori tantum. Et sic Aristoteles nititur ipsam demonstrare, quia per motum, sed ex hoc nihil concluditur, quia a posteriori et per effectum non solum demonstrantur que pertinent ad secundum modum perseitatis, sed etiam que ad primum, et sic esse demonstratur de Deo. Potest etiam secundo dici supposita quod infinitas de Deo sit demonstrabilis a priori quod demonstratio a priori est duplex, prout superius extitit declaratum: quedam in qua medium ostendens predicatum de subiecto est causa non solum in inferendo, sed etiam in essendo. Et talis videtur omnis demonstratio in qua demonstratur distincta passio de subiecto et de tali verum est quod nihil demonstratur nisi quod pertinet ad secundum modum perseitatis, et sic loquitur Aristoteles; quedam in qua medium ostendens etc. est causa in inferendo, non autem in essendo et quod sic demonstratur potest esse de per se et primo intellectu quiditativo eius de quo demonstratur quod patet in hoc sillogismo: omnis substantia animata sensibilis est animal, omnis homo est substantia animata sensibilis; ergo omnis homo est animal. Iste sillogismus est demonstrativus, quia ex veris et necessariis et impossibilibus aliter se habere, tum quia non est topicus nec sophisticus, et tamen predicatum est de per se et primo intellectu quiditativo subiecti, igitur non est bona consequentia, immo est falsa. Consequenter infinitas est demonstrabilis de Deo, igitur non est de per se et primo intellectu quiditativo eius etc.

Ad tertium dico quod maior non est vera si illud apprehendatur prefecte, et sub isto sensu minor non est ad propositum, quia nullus philosophorum nec viatorum Deum apprehendit perfecte.

Ad quartum dico quod infinitas perfectionis de qua loquimur in proposito non est ratio privativa quantum ad quid rei, sed quantum ad impositionem nominis tantum.

Contra quartam conclusionem que simpliciter negat habitum theologicum intellectus creati tam in via, quam in patria esse de Deo sub ratione deitatis absoluta sumpta, tanquam de subiecto primo, est opinio communis pro qua quidam arguunt.

Sanctus Thomas in prima parte, questione 1, articulo 7

Primo sic: idem et sub radem ratione formali est subiectum in tota scientia et in primis principiis scientie. Hec patet, quia tota scientia continetur virtualiter in principiis, sed Deus sub ratione deitatis absolute est subiectum in articulis fidei que sunt principia theologie; ergo etc.

Secundo sic: sicut se habet obiectum ad potentiam, sic se habet subiectum ad scientiam, sed illud est primum obiectum potentie sub cuius ratione omnia referuntur ad potentiam, igitur illud est primum subiectum scientie sub cuius ratione omnia considerantur in scientia. Sed omnia que considerantur in theologia, considerantur sub ratione deitatis absolute vel quia sunt ipse Deus, vel quia habent ordinem ad ipsum ut ad principium vel ad finem; igitur etc.

Landulphus in Prologo I, questione ultima, articulo 3

Ad idem arguunt quidam alii probantes quod Deus, inquantum Deus, sit subiectum in theologia viatorum.

Primo sic: sub illa ratione Deus est subiectum in theologia sub qua continet virtualiter omnes veritates eius. Hoc patet, quia de ratione formali subiecti, ut dictum est, est continere etc. Sed Deus, inquantum Deus, continet omnes veritate theologicas, ergo sub hac ratione est subiectum in theologia. Probatur minor, quia prima ratio et perfectior in omni ente est illud a quo dependet virtualiter omne cognoscibile de eo, sed ista est ratio specifica, igitur in Deo ratio deitatis que est ratio necessaria et quasi specifica continebit virtualiter omne scibile de Deo.

Secundo sic: eodem modo Deus est subiectum in theologia quo modo est obiectum intellectui divino, sed intellectui divino est obiectum inquantum Deus, ergo in theologia erit subiectum inquantum Deus. Maior patet, quia, cum theologia sit de Deo novissimonobilissimo modo, si esset de Deo #V 23-v #V b aliter quam ut est obiectum intellectui divino, divinus intellectus non haberet Deum pro obiecto novissimonobilissimo modo. Minor patet XII Metaphysice, ubi Philosophus et Commentator dicunt quod obiectum intellectus prime intelligentie, que est Deus, est essentia sua, non aliquid aliud.

Tertio sic: si theologia non esset de Deo, inquantum Deus, theologia non esset perfectissima notitia de Deo. Consequens est falsum, ergo et antecendes. Consequentia probatur, quia si non esset de Deo, inquantum Deus, in aliqua alia traderetur notitia de Deo, inquantum Deus, et ista alia esset nobilior, quia esset de Deo sub propriisimo vel nobilissimo conceptu possibili haberi de eo.

Responsio ad rationes sancti Thome

Ad primum istorum dicerent multi quod articuli fidei non sunt principia theologie, quod, saltem verum de aliquibus, ut declaratum est supra, multi etiam dicerent quod in omnibus articulis fidei Deus, ut Deus, non est subiectum, quia in articulo incarnationis tantum Filius est subiectum. Quicquid tamen sit de hoc dico quod, licet in articulis fidei saltem in aliquibus, prout sunt principia vel conclusiones theologie divine, Deus, ut Deus simpliciter sit subiectum, non tamen prout sunt principia vel conclusiones theologie create. Ratio istius est, quia articuli fidei in habito theologico intellectus divini sunt adequate noti in habitu nostro theologico creato, non quia nulla creatura potest adequate cognoscere articulum trinitatis, quia nec deitatem nec trinitatem potest cognoscere quantum cognoscibilis est. Concedo ergo quod in articulis fidei saltem in aliquibus, prout sunt principia vel conclusiones theologie increate, Deus, ut Deus, est simpliciter subiectum, sed, prout sunt principia vel conclusiones theologie create, Deus, ut Deus non est simpliciter subiectum et absolute, sed ut attingibilis ab intellectu creato precise, et sic concedo quod sit subiectum theologie create, prout declarabitur questione sequenti.

Ad secundum, licet multi negarent maiorem simpliciter, sicut assumitur, concessa tamen maiore, minore et prima conclusione, videlicet quod illud sit subiectum primum scientie sub cuius ratione omnia considerantur in scientia, non habetur intentum, quia in habitu theologico intellectus creati nihil consideratur sub ratione deitatis absolute sumpta, sed ut attingibilis est ab intellectu creato et sic contracte et finite accepta.

Responsio ad rationes Landulphi

Ad primum aliorum, licet forma non sit bona, quia ex puris affirmativis in secunda figura nihil sequitur et minor possit negari, quia talis virtualis continentia non est de ratione subiecti, sed medii, sicut patet ex questione precedenti, dico tamen ad minorem quod aliter Deus continet theologicas veritates prout sunt de per se consideratione theologie increate et aliter prout sunt de per se consideratione create, quia prout sunt de per se consideratione theologie increate continet eas ut Deus est absolute, sive sub ratione deitatis absolute sumpta, sed prout sunt de per se consideratione theologie create, continet eas sub ratione deitatis non quidem absolute sumpta, sed ut intellectu increato proportionata. Non ergo sequitur quod in theologia viatorum creata Deus sit subiectum sub ratione deitatis absolute sumpta, sed ut intellectui creato proportionata quod utique verum est, sicut in sequenti questione videbitur.

Ad secundum dico quod 〈non〉> procedit de theologia increata, sed de creata. Maior est falsa, quia obiectum adequatum intellectus divini excedit improportionabiliter virtutem cognitivam intellectus cuiuscumque creati, et ideo non est possibile quod idem sub eadem ratione formali sit subiectum theologia create et obiectum adequatum intellectus divini. Et ad probationem quando dicitur quod theologia est de Deo nobilissimo modo dico quod theologia increata est de Deo nobilissimo modo simpliciter. Theologia vero creata est de Deo nobilissimo modo, non quidem simpliciter, sed possibili intellectui creato.

Ad tertium concedo quod theologia creata non est perfectissima, quia theologia increata est perfectior et talis est de Deo sub ratione deitatis absolute sumpta. #V 24-r #V a

Responsio ad rationes principales

Ad primam patet quid dicendum ex solutione statim data, quia habitus theologicus intellectus creati non est simpliciter nobilissimus, licet sit nobilissimus inter habitus possibiles creature. Secundam rationem concedo et credo ipsam concludere.