Prologus, questio 7

Tertio quero: utrum habitus theologicus intellectus creati sit de Deo sub ratione finita, tanquam de subiecto primo.

Et videtur primo quod non, quia, si sic, metaphysica esset prior, et sic nobilior theologia, quod est impossibile. Consequentia probatur, quia ratio entis est prior quacumque ratione finita.

Contra omnis scientia finita considerat subiectum suum sub ratione finita, quia subiecti ad scientiam debet esse proportio, sed theologia creata est finita quecumque sit illa; igitur etc.

Respondeo. In ista questione erunt quattuor articuli. Primo ponam aliquas distinctiones. Secundo conclusiones cum suis deductionibus. Tertio movebo dubia. Et ultimo respondebo.

Primus articulus

Quantum ad primum articulum distinguo primo de theologia creata, quia potest accipi uno modo pro habitu unius conclusionis theologice tantum, alio modo pro habitu omnium conclusionum ad eam pertinentium.

Primo modo tot habitus sunt theologie quot sunt conclusiones theologie, et sic non intelligo questione, quia certum est quod Deus non est subiectum omni habitu theologico sic sumpto nec sub ratione finita, nec sub ratione infinita. Ratio huius est, quia primum subiectum habitus scientifici unius conclusionis precise est res signata per vocem vel conceptum qui subiicitur in illa conclusione, sicut in questione de ratione formali subiecti extitit declaratum. Et, licet aliquotiens res signata per vocem vel conceptum quo subiicitur in conclusione theologica sit Deus, sicut patet in ista ‘Deus creavit mundum’, non tamen semper, quia aliquotiens est creatura sicut patet in ista ‘omnis creatura est a Deo de nihilo producta’, aliquotiens persona Patris sicut in ista ‘Pater generat Filium’, aliquotiens persona Filii sicut in illa ‘Filius generatur a Patre’ vel ‘Filius est natus de Maria virgine’, aliquotiens persona Spiritus Sancti sicut in ista ‘Spiritus Sanctus procedit ab utroque’, aliquotiens essentia sicut in ista ‘essentia non generat, nec generatur’. Ex quo patet quod in aliquo habitu theologico sic sumpto subiectum est Deus, in aliquo solus Pater, in aliquo solus Filius, in aliquo solus Spiritus Sanctus, in aliquo essentia divina, et in aliquo creatura.

Secundo modo habitus theologicus, sicut et habitus methaphysicus, est tantum unus. Non quidem unitate simplicis forme, sicut videtur aliquibus, sed unitate cuiusdam totaliter per se ordinis, ut suppono pro nunc et de tali intelligo questionem. Sic enim loquendo de metaphysica, Philosophus inquirit primum subiectum eius IV Metaphysice, sicut patet per Commentatorem ibidem, commento I, et sic doctores inquirunt primum subiectum theologie et hoc rationabiliter, quia, licet quilibet habitus theologicus partialis habeat suum proprium subiectum, habitus tamen theologie qui includit omnes istos habet unum primum subiectum, sicut, licet quilibet habitus metaphysicus partialis habeat suum proprium subiectum, habitus metaphysice qui includit omnes istos habet unum primum subiectum, sicut expresse deducit Commentator et Philosophus de super. Secundo distinguo de ratione finita, quia quedam est finita formaliter in essendo, quedam tantum virtualiter in movendo intellectum et eius actum terminando, prout in sequentibus clarius apparebit. Et de tali precise intelligo questionem, quia certum est quod in Deo non est aliqua ratio finita formaliter in essendo, cum omnis talis sit creatura et quicquid est in Deo sit Deus. Et hec de prima parte primi articuli.

Quantum ad secundam premitto decem suppositiones.

Prima est quod ens simpliciter infinitum cuiusmodi est Deus virtualiter et eminenter continet perfectionem entis cuiuscumque finiti. Hoc est ab omnibus communiter concessum, quia quod potest aliquid ex nihilo producere virtualiter et eminenter continet illud.

Secunda est quod ens simpliciter infinitum continet universaliter et perfecte notitiam entis cuiuscumque #V 24-r #V b finiti. Hec est etiam communiter concessa, quia illud continet notitiam alterius universaliter et perfecte quo perfecte cognito omni alio circumscripto in ratione obiecti cogniti illud cognoscitur quantum est cognoscibile. Sic est in proposito.

Tertia est quod ens simpliciter infinitum cuiusmodi est Deus potest movere intellectum ad cognitionem entis cuiuscumque finiti. Hec sequitur ad precedentem, quia quod continet notitiam alterius univeraliter et perfecte, potest intellectum movere ad cognitionem illius.

Quarta est quod ens simpliciter infinitum potest movere intellectum ad cognitionem unius determinati finiti non movendo ad cognitionem cuiuslibet alterius. Hoc patet, quia obiectum voluntarium et voluntarie movens ad cognitionem distinctorum, quorum unum non est de cointellectu alterius, potest movere ad cognitionem unius non movendo ad cognitionem alterius. Sic est in proposito; ergo etc. Et confirmatur, quia aliter perirent revelationes et illuminationes angelorum, quod non conceditur.

Quinta est quod ens simpliciter infinitum cuiusmodi est Deus potest movere intellectum ad cognitionem finiti magis et minus intensam in sensu diviso. Hoc patet, quia anima Christi perfectius cognoscit res in verbo quam quecumque alia. Et confirmatur, quia, licet anima Christi cognoscat in verbo quecumque que Deus cognoscit, secundum opinionem Magistri, non tamen ita perfecte sicut Deus, ut patet libro III, distinctione 9, igitur minus intense.

Sexta est quod ens simpliciter infinitum cuiusmodi est Deus potest movere intellectum non solum ad cognitionem creature, sed ad cognitionem sui magis et minus intensam in sensu diviso. Hoc patet, quia non minus potest movere intellectum ad cognitionem sui quam alterius. Hec est determinatio Magistri, libro IV, distinctione 49, capitulo 3, ubi inquirit an aliquis in patria cognoscatur aliquid de Deo, quod omnes non intelligant. Et concludens sic inquit: “omnes igitur cuncta illa videbunt, quorum cognitio beatitudini servit; sed in modo videndi differunt. Alius enim alio magis alius ali minus fulgebit”.

Septima est quod ens simpliciter infinitum, intensius et minus intense cognitum non equaliter attingitur ex parte sui. Hoc patet, quia intellectus sic cognoscens non equaliter attingit ipsum, igitur nec ipsum equaliter attingitur ab intellectu. Consequentia patet, quia sequitur a et b equaliter attingunt c, igitur c equaliter attingitur ab utroque. Et confirmatur, quia vel divina essentia equaliter attingitur ex parte sui ab intellectu creato et increato, vel non. Si non, intentum. Si sic, igitur essentia divina quantum est ex se totaliter cognoscitur, et per consequens comprehenditur ab intellectu creato, quod non est verum. Exemplum est ad hoc, quia sol intensius et minus intense visus puta a vespertilione et aquila non equaliter attingitur ab utroque etiam ex parte sui, quia plures gradus visibilitatis in sole attingit aquila quam vespertilio.

Octava est quod ens simpliciter infinitum movens intellectum ad cognitionem sui minus perfectam non attingitur inquantum infinitum vel sub ratione infiniti. Hoc patet, quia non attingitur quantum est attingibile ex parte sui ex suppositione precedendi. Et confirmatur, quia si non esset ex se perfectius attingibile, non esset infinitum, igitur precise sic cognitum non attingitur sub ratione infiniti.

Nona est quod ens simpliciter infinitum movens intellectum ad cognitionem sui minus perfectam non necessario movet ipsum sub ratione neutra et communi ad finitum et infinitum. Hoc patet, quia sola ratio entis et eorum que, cum ente convertuntur, abstrahunt a finito et infinito. Ens autem simpliciter infinitum movens intellectus ad cognitionem sui minus perfectam non necessario movet ipsum ad cognitionem sui sub ratione entis vel alicuius convertibilis.

Decima est quod ens simpliciter infinitum movens intellectum ad cognitionem sui minus perfectam potest attingi sub ratione finita. Hec patet, quia non attingitur sub ratione finita, ut patet #V 24-v #V a ex octava suppositione, nec necessario sub ratione neutra, ut patet ex nona, igitur potest intelligi sub ratione finita non quidem formaliter in essendo, sed virtualiter et immovendo intellectum et eius actum terminando, ut dictum est supra.

Et hoc de primo.

Secundus articulus

Quantum ad secundum articulum supponendo cum doctrina communi quod Deus sit subiectum habitus theologici intellectus creati, de quo nunc loquimur, pono quattuor conclusiones.

〈Conclusio prima〉

Prima est quod habitus theologicus intellectus creati non est de Deo sub ratione attributali, tanquam de subiecto primo.

Probatur primo sic: ratio formalis primi et per se subiecti habitus scientifici non est in illo habitu demonstrabilis de subiecto, sed omnis perfectio attributalis est demonstrabilis de Deo in habitu theologico creature, ergo. Minor patet per Anselmum Monologion, capitulo 15, ubi demonstrat de Deo omnes perfectiones simpliciter, quia “Deus est quo maius cogitari non potest”. Maior probatur, quia omne demonstrabile de aliquo habet rationem predicati in conclusione scita et nullum tale potest poni subiectum, nec ratio formalis subiecti. Et confirmatur, quia ratio formalis primi subiecti supponitur in scientia, sicut patet per Philosophum I Posteriorum, igitur non concluditur in prima.

Secundo sic: ratio formalis prime notitie intellectus creati non est reducibilis in aliam rationem precedentem priorem, sed omnis ratio attributalis est reducibilis in ratione deitatis, tanquam in prima, non quidem in essendo, sed in inferendo, ut patet ex dictis; ergo etc.

Tertio sic: conceptus rationis formalis primi et per se subiecti habitus theologici intellectus creati est quiditativus, non denominativus, nec qualificativum. Hoc patet, quia debet habere modum subiecti non passionis demonstrabilis de subiecto, sed nullus conceptus attributalis est quiditativus, quinimmo quilibet est denominativus et quasi qualitativus. Sic patet per Damascenum, libro I, capitulo 4; ergo etc.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio est quod habitus theologicus intellectus creati non est de Deo tanquam de subiecto primo sub ratione respectus ad extra.

Et, quia multi credunt quod opposita conclusio sit de intentione doctoris nostri, quod non est verum, primo probo conclusionem ex fundamentis doctoris sic: habitus theologicus intellectus creati est habitus realis, igitur non est de Deo tanquam de subiecto primo sub ratione respectus ad extra. Antecedens est doctoris et concessum ab omnibus. Et consequentia probatur, quia scientia realis secundum omnes considerat subiectum suum sub ratione reali, sed respectus Dei ad extra non est realis, sed rationis tantum secundum doctorem; ergo etc.

Secundo probo eam absolute sic: habitus theologicus intellectus creati est de Deo tanquam de subiecto primo sub ratione vel conceptu perfectiori possibili creature, aliter theologia increata non esset scientia nobilissima, quia scientia que esset de Deo sub tali ratione esset perfectior ipsa, sed constat quod ratio vel conceptus respectus Dei ad extra non est perfectior inter conceptus possibilis creature de Deo; igitur etc.

Tertio sic: habitur theologicus intellectus creati considerat obiectum suum sub ratione necessaria non contingenti, aliter nulla veritas theologica esset necessaria, quia quod convenit alicui sub ratione contingenti, non necessario convenit ei, sed nullus respectus ad extra convenit Deo necessarie, sed quilibet contingenter, ut patet; ergo etc.

Quarto sic: subiectum per se et primum habitus theologici intellectus creati est aliquod per se unum, sed Deus sub ratione respectus ad extra non est aliquod per se unum, ergo. Minor patet, quia, si theologia creata esset de aliquo uno per accidens, non per se, aliqua scientia creature posset esse perfectionabiliter prior ipsa illa scilicet que esset de conceptu per se uno. Hec patet, quia scientia de homine est prior et perfectior scientia de homine albo, et sic de aliis. Minor probatur, quia absolutum et respectus distinctus ab absoluto, non faciunt aliquod per se unum, sed respectus Dei ad extra est distinctus a Deo sive sit respectus ratione, sive realis, cum sit tempora- #V 24-v #V b -lis, non ab eterno, sicut patet per beatum Augustinum, V De Trinitate, capitulo penultimo; ergo etc.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio est quod habitus theologicus intellectus creati est de Deo tanquam de subiecto primo sub ratione deitatis, non quidem simpliciter et absolute sumpta, sed ut virtualiter proportionata intellectui creato.

Probatur primo sic: habitus theologicus intellectus creati est de Deo tanquam de subiecto primo sub ratione perfectiori vel conceptu possibili creature, igitur est de Deo sub ratione deitatis. Non quidem absolute sumpta, sed ut virtualiter proportionata intellectui creato. Antecedens conceditur ab omnibus. Consequentia probatur, quia ratio deitatis est nobilissima et, licet non sit attingibilis ab intellectu creato simpliciter et absolute, quia non totaliter, est tamen attingibilis aliqualiter, cum sit eius obiectum; ergo etc.

Secundo sic: ratio deitatis, ut virtualiter proportionata intellectui creato, per se primo et principaliter intenditur in habitu theologico creature, igitur, ut sic, est ratio formalis et adequata eius per se subiecti. Consequentia patet, quia omnis consideratio scientifica ordinatur ad cognitionem sui subiecti primi formaliter sumpti. Antecedens probatur, quia, sicut se habet ratio deitatis, ut est proportionata intellectui divino ad theologiam ipsius Dei, sic se habet ut est proportionata intellectui creato, sed, ut est proportionato intellectui divino, per se primo et principaliter intenditur in habitu theologico intellectus divini, igitur, ut est proportionata intellectui creato, per se primo et principaliter intenditur in habitu theologico intellectus creati.

Tertio sic: habitus theologicus creature est de Deo tanquam de subiecto primo, quia non de creatura nec de aliquo communi Deo et creature et non sub ratione universali, quia talis notitia confusa est, non distincta, nec sub ratione respectus ad intra, quia talis notitia reducibilis est in notitiam absoluti, nec sub ratione respectus ad extra, sicut patet in precedenti conclusione, nec sub ratione attributali, sicut patet ex prima, igitur sub ratione deitatis, sed non simpliciter et absolute, ut patet ex precedenti conclusione, quia, ut sic, tantum est nota intellectui divino, igitur, ut attingibilis, est intellectui creato, sed non est attingibilis ab ipso nisi ut sibi virtualiter proportionatur; ergo etc.

Quarto sic: inter habitus possibiles creature habitus theologie est simpliciter primus, igitur est de subiecto primo et sub ratione simpliciter prima possibili creature. Hec autem est ratio deitatis. Non quidem simpliciter et absolute sumpta, ut ostendum est supra, sed ut attingibilis aliqualiter ab intellectu creato; ergo etc. Sed non est attingibilis ab ipso, nisi ut proportionatur sibi virtualiter; igitur etc.

Ista conclusio confirmatur auctoritate beati Dionysii De mystica theologia circa principium, ubi ex intentione probat quod theologia nostra dirigit in Deum qui est super omnem substantiam et cognitionem, sed quod nobis est possibile et per consequens est de Deo sub ratione deitatis, non quidem absolute supra, quia sic est super omnem substantiam et cognitionem, sed ut virtualiter proportionata intellectui creato, quia sic est attingibilis ab ipso et non aliter.

Ex his infero duas propositiones.

Prima est quod habitus theologicus possibilis viatori de lege communi est de Deo tanquam de subiecto primo sub ratione deitatis, non quidem simpliciter et absolute sumpta, sed ut virtualiter proportionata intellectui creato aliqualiter elevato per habitum luminis fidei.

Secunda est quod habitus theologicus intellectus creati, iam glorificari est de Deo tanquam de subiecto primo sub ratione deitatis, ut virtualiter proportionata intellectui creato supernaturali elevato per habitum luminis glorie.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio est quod habitus theologicus intellectus creati est de Deo sub ratione finita tanquam de subiecto primo.

Istius conclusionis primo ostendo possibilitatem, secundo necessitatem. Possibilitatem quidem ostendit Deus potest ab intellectu creato sub ratione finita cognosci, igitur potest in habitu theologico intellectus creati sub ratione finita subici. Consequentia #V 25-r #V a est nota, quia non magis repugnat Deo secundum quam primum, immo non repugnat sibi secundum nisi propter primum, ut dicunt tenentes oppositum. Et antecedens patet ex suppositionibus declaratis in primo articulo; ergo etc. Verum, quia in isto antecedente fundatur assumpta conclusio et tota positio doctoris nostri quem sequor in hac materia, confirmo ipsum dupliciter.

Primo sic: si Deus non posset cognosci ab intellectu creato sub ratione finita, hoc ideo esset, quia nulla entitas que sit Deus est formaliter finita. Patet ista propositio, quia hec est potissima causa que ad adversariis assignatur. Sed istud non obstat, quia Deus potest cognosci ab intellectu creato sub ratione neutra et communi ad finitum et infinitum, utputa sub ratione entis, vel alicuius convertibilis cum ente secundum omnes. Et tamen nulla entitas que sit Deus potest esse communis et neutra ad finitum et infinitum. Sed forte dicetur ad istam rationem quod minor assumpta non est vera, quia relatio divina non est formaliter finita, nec infinita. Ista tamen evasio non satis facit propter duo. Primo, quia concesso quod ita sit adhuc relatio divina est communis ad rationem finitam et infinitam. Et per consequens instantia non est ad propositum quare in ratione dicitur quod Deus potest cognosci sub ratione neutra et communi ad finitam et infinitam. Secundo, quia non solum relatio divina, sed ipsa deitas, quia est formaliter infinita, potest cognosci sub ratione entis, et per consequens sub ratione neutra et communi ad finitam et infinitam.

Secundo, antecedens deduco sic: illa consequentia est nulla. Deus cognoscitur, igitur sub ratione infinita vel neutra ad finitam et infinitam cognoscitur, igitur potest cognosci sub ratione finita. Consequentia patet, quia si prima consequentia, que in ista tenet locum antecedentis sit vera, Deus potest cognosci sine hoc quod cognoscatur sub ratione infinita vel neutra ad finitam et infinitam, sed sequitur Deus cognoscitur non sub ratione infinita, nec neutra ad finitam et infinitam, ergo cognoscitur sub ratione finita; igitur etc. Antecedens probo sic: ista consequentia est nulla. Deus agit, igitur sub ratione infinita vel neutra ad finitam et infinitam agit. Ista consequentia est nota, quia utrobique est similis repugantiarepugnantia vel non repugnantia. Et confirmatur, quia omne ens potest cognosci secundum quod agit vel agere potest, igitur si Deus potest agere et non necessario sub ratione infinita vel neutra ad finitam et infinitam, poterit simpliciter et cognosci. Antecedens probatur sic: ponatur quod Deus producat aliquem effectum producibilem ab agente finito, utputa speciem albedinis in oculo meo supplendo vicem albedinis vel aliquid huiusmodi. Isto casu possibili posito, patet quod Deus agit et tamen non sub ratione neutra ad finitam et infinitam, certum est, quia quod in agendo suplet vicem agentis finiti non agit sub ratione neutra finiti ad infinitam, nec sub ratione infinita, quod probo multipliciter.

Primo sic: nullus effectus productus a Deo inquantum infinitus vel sub ratione infiniti potest produci ab agente infinito, quia quod convenit alicui inquantum tale convenit omni tali et soli tali, I Posteriorum, sed talis effectus ponitur producibilis ab agente finito, igitur non producitur ad Deo inquantum infinitum, vel sub ratione infiniti, quod idem est, ut patet ex supradictis.

Secundo sic: per omnes effectum quem Deus producit, ut est infinitus, potest efficaciter convinci quod eius potentia sit infinita, sed per nullum effectus producibilem ab agente finito potest efficaciter convinci quod potentia Dei sit infinita; igitur etc.

Tertio sic: sequitur Deus agit inquantum est infinitus vel sub ratione infiniti, igitur agit toto conatu, sed Deus in productione effectus producibilis ab agente finito, non agit toto conatu; ergo etc.

Quarto sic: illud non convenit Deo, ut est infinitus, quod posset sibi competere et, si esset finitus, sed productio talis effectus posset sibi competere etiam si finitus, cum ponatur, posse produci ab agente finito; igitur etc.

Et confirmatur, quia ponatur quod simul cum effectu isto producat unum alius, cui repugnat ab agente finito produci. Isto casu posito, quero an uterque producatur a Deo, ut est infinitus, vel non. Si sic, non magis repugnat uni eorum ab agente finito produci quam alteri, quod est contra po- #V 25-r #V b -sitionem. Si non, habetur propositum; igitur etc. Patet igitur antecedens et per consequens possibilitas conclusionis assumpte.

Necessitatem vero ostendo dupliciter.

Primo sic: habitus theologicus intellectus creati est de Deo tanquam de subiecto primo et non sub ratione infinita ex conclusione precedenti, nec sub ratione neutra, ut patet ex dictis, igitur sub ratione finita.

Secundo sic: habitus theologicus creature est de Deo sub ratione deitatis, ut cognoscibilis est ab intellectu creato, igitur est de Deo sub ratione finita. Antecedens patet ex conclusione precedenti. Consequentia probatur, quia Deus est cognoscibilis ab intellectu creato finite, non infinite. Et confirmatur, quia si, Deus non esset perfectius cognoscibilis ex parte sui quam posset cognosci ab intellectu creato, esset finitus, non infinitus, igitur ille habitus qui est precise de Deo, ut cognoscibilis est ab intellectu creato, est de Deo sub ratione finita non infinita. Et hec de secundo.

〈Tertius et quartus articulus〉

Quantum ad tertium et quartum articulum simul contra conclusiones istas movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam conclusionem sunt due opiniones, quarum prima ponit Deum esse subiectum theologie sub ratione boni. Et constat quod ratio boni est ratio attributalis pro ista opinione quidam doctor.

Garro in Prologo I, questione 5

Arguit primo sic: theologia est scientia nobilissima, igitur est de Deo sub nobilissima ratione. Et hec est ratio boni, quia ratio boni est finis optimus. Et confirmatur per Avicennam VI Metaphysice, capitulo ultimo, ubi dicit quod si scientia de causa finali esset separata, esset nobilissima, sed finis et bonum idem; igitur etc.

Secundo sic: secundum Avicennam I Metaphysice, scientia divina est quedam probatio animi ad fidelitatem, ergo debet esse de Deo sub ratione illa cuius notitia magis inuat et preparat ad fidelitatem. Hec est ratio boni; igitur etc.

Tertio sic: theologia solum differt a practica, quia practica est circa contingens et temporale bonum. Theologia vero circa divinum et eternum, cum ergo practica consideret subiectum suum sub ratione boni, sicut patet per Aristotelem III De anima et VI Ethicorum; igitur theologia etc.

Opinio Iacobi de Viterbio Quolibet 3, questione 1, (illegible) 1 articulo

Secunda opinio est doctoris nostri fratris, Iacobi de Viterbio, qui ponit Deum esse subiectum theologie sub ratione veri amabilis. Et constat quod ratio veri, sicut et ratio boni, est ratio attributalis.

Thomas de Argentina in Prologo I, questione 1, articulo 1

Ex hiis concordat quidam alius doctor noster qui ponit Deum esse subiectum theologie viatoris sub ratione veri summe diligibilis proportionati anime fideli nundum perfecte per habitum luminis glorie. Et dimissa ultima particula huius descriptionis, quia non est ad propositum nostrum, probant doctores isti duas conclusiones.

Prima est quod Deus est subiectum in theologia sub ratione veri.

Secunda est quod sub ratione veri amabilis.

Prima probatur sic: omnis scientia considerat suum subiectum in ratione veri, quia scientia non nisi verorum est, igitur et theologia.

Secunda sic: omnis scientia cuius finis ultimus est dilectio, considerat subiectum suum sub ratione veri diligibilis, sed ultimus finis theologie est dilectio, ergo. Minor supponitur. Maior probatur, quia illa scientia cuius finis ultimus est cognitio considerat subiectum suum sub ratione veri cognoscibilis, igitur illa cuius finis ultimus est dilectio considerat subiectum suum sub ratione veri diligibilis, ex quo quelibet considerat subiectum suum sub ratione veri.

Responsio ad rationes Garronis

Sed istis non obstantibus mihi videtur dicendum ut prius.

Ad primum igitur pro prima opinione dico, quia ratio boni et omnis ratio attributalis est nobilissima propter identitatem, cum essentia divina, quia, si aliqua earum esset res distinca ab essentia, non esset nobilissima, ratio igitur vel conceptus deitatis est nobilissimus, et ideo sub ratione deitatis non quidem simpliciter, sed ut proportionata intellectui creato De- #V 25-v #V a -us erit subiectum in theologia creature, sicut patet ex tertia conclusione. Et ad probationem quando dicitur, quia ratio boni etiam finis optima verum est intransitive, id est ratio que se ipsa est finis et bona et sic deitas est, potest etiam dici quod respectus finis non est ratio nobilissima, sed illud quod est finis, et hec est deitas. Et ulterius: ratio boni, ut est ratio attributalis, non est ratio finis ultimi, sed ipsa ratio deitatis. Et per hoc patet quid dicendum ad confirmationem Avicenne, quia non intelligit de respectu, sed de eo quod est finis et hoc est verum, quia scientia de Deo qui est finis ultimus est nobilissimus.

Ad secundum dico quod scientia deitatis possibilis creature magis inuat et prosperat ad fidelitatem quam notitia boni vel cuiuslibet alterius attributi, ut distinguitur a deitate.

Ad tertium apparebit quid dicendum in questione prologi ubi inquiretur an theologia sit practica, vel speculativa, vel affectiva. Ibi enim videbitur qualiter theologia differt a scientia practica. Et ulterius non est verum quod omnis scientia practica considerat subiectum suum sub ratione boni absoluti, aliter omnes scientie practice essent eiusdem subiecti primi formaliter sumpti, quod non est verum, nec illud invenitur dictum ab Aristotele.

Responsio ad rationes Iacobi et Thome

Ad primum vero pro secunda opinione nego maiorem, quia metaphysica considerat subiectum suum sub ratione entis et non sub ratione veri, ut distinguitur ab ente, quia, ut sic, est passio demonstrabilis et non subiectum ex IV Metaphysice. Idem etiam patet de philosophia naturali, cuius subiectum est corpus mobile vel ens mobile, ut mobile non, ut verum. Et quando dicitur quod scientia verorum est, concedo quod tantum verum scitur, falsum nescitur, quia non est, sed ex hoc nihil probatur nisi loquatur de subiecto, quod est scibile sive conclusio scita et tunc non est ad propositum.

Ad secundum nego maiorem, quia ad hoc quod dilectio sit ultimus finis alicuius scientie sufficit quod illa consideret subiectum suum sub tali ratione que se ipsa sit diligibilis et talis est ratio deitatis, ut patet.

Contra secundam conclusionem

Contra secundam conclusionem potest argui primo sic: habitus theologicus intellectus creati est de Deo sub ratione glorificatori, igitur sub ratione respectus ad extra. Antecedens est doctoris nostri et consequentia videtur nota, quia glorificator restaurator et similia important respectum Dei ad extra.

Secundo sic: et est quasi confirmatio rationis precedentis vel doctor intelligit per rationem glorificatoris id quo formaliter Deus glorificat et hoc non est nisi deitas. Et sic Deus erit subiectum in theologia sub ratione deitatis absolute quod negat vel intelligit respectum et denominationem ad glorificatum qua formaliter Deus dicitur glorificator, sicut denominatur creator relative a creatione existente in creatura, et sic Deus erit subiectum sub ratione respectus ad extra, quod est propositum. Istam rationem facit Aureolus contra doctore in Prologo I, questione 5, articulo 3.

Responsio ad rationes Aureoli

Ad primum istorum concedo antecedens in sensu quo doctor concedit ipsum cuius gratia est advertendum quod per rationem glorificatoris non intelligit doctor respectum glorificantis ad glorificatum, quia talis respectus non est realis, sed rationis tantum secundum eum et theologia, cum sit scientia realis, considerat subiectum suum sub ratione reali. Sed intelligit rationem deitatis non quidem simpliciter et absolute sumptam, quia sic solum est nota intellectui divino, sed ut proportionata intellectui creato, quia sic est attingibilis ab ipso et glorificat ipsum. Et quod ista sit intentio doctoris patet videntibus dicta sua in tractatu De subiecto theologie et Quolibet III, questione 2, ubi expresse dicit quod ista conditio addita subiecto theologie, videlicet quod Deus in eo quod glorificator sit subiectum in theologia, non est nota alicuius rationis attributalis, sed solum per eam restringitur modus considerationis, quia, licet essentia divina et omnis divina perfectio cognoscatur a creatura, nulla tamen quantum #V 25-v #V b est cognoscibilis, quia essentia divina et quelibet divina perfectio, cum sit infinita, est cognoscibilis infinite et ab intellectu creato, cum sit finitus, non potest cognosci nisi finite. Et quibus verbis evidenter apparet quod per rationem glorificatoris non intelligit respectum glorificantis ad glorificatum, sed solum restrictionem quamdam in ratione deitatis, ut obicitur creature a qua non potest cognosci quantum est cognoscibilis in se et hec restrictio sufficienter salvatur per rationem glorificator si intelligatur ratio deitatis ut proportionata intellectui creato, ut patet ex dictis doctoris. Sed sic concesso antecedente, nego consequentiam. Nec probatio valet, quia glorificator, licet importet respectum, non tamen accipitur a doctore ratio glorificatoris pro respectu illo, sed pro ratione glorificante eo modo quo dictum est.

Per idem patet quid dicendum ad secundum et omnes rationes que consequenter fiunt contra doctorem quantum ad istum terminum glorificator, quia nulla earum vadit ad intentionem doctoris.

Opinio Roddentoni in Prologo I, questione 4, articulo 2

Contra tertiam conclusionem est quedam opinio cuiusdam moderni doctoris, qui ponit duas conclusiones quarum quelibet infert oppositum illius conclusionis.

Prima conclusio illius doctor est quod habitus theologicus viatoris est distinctus contra naturaliter acquisitos non est de aliquo tanquam de subiecto, quia non habet subiectum, sed terminum tantum cui inheret. Et hoc destruit suppositum conclusionis et prime propositionis correlarie, ut patet. Consequentia vero probatur sic: habitus theologicus viatoris distinctus contra naturaliter acquisitos non est habitus cognitive, igitur non habet aliquid pro subiecto.

Ista consequentia probatur tripliciter.

Primo sic: habitus qui non est cognitivus non respicit complexum, igitur nec predicatum, nec subiectum. Consequentia est nota et antecedens patet de habitu caritatis et speciei per actus eorum, quia proprie non diligo Deum esse trinum et unum, sed Deum trinum et unum, nec proprie spero illud complexum esse in celo, sed beatitudinem ipsam.

Secundo sic: subiectum continet virtualiter notitiam passionis et notitia subiecti continet virtualiter notitiam passionis, igitur ad illum habitum qui non est cognitivus non pertinet subiectum.

Tertio sic: habitus ex quo non elicitur cognitio, non habet aliquid pro subiecto, sed talis est omnis habitus non cognitivus, ergo. Probatur maior, quia sequitur habitus habet aliquod subiectum accipiendo subiectum pro re extra, igitur est cognitio illius, igitur ex supposito, si non potest esse cognitio correspondens, non potest dici quod aliquid sit ibi quod habeat rationem subiecti.

Antecedens vero probatur ab eodem in prima questione prologis, articulo I quadrupliciter.

Primo sic: per nullum habitum cognitivum distinguitur fidelis ab infideli, cum omnem actum quem habet unus possit habere alius, sed per habitum theologicum distinctum contra naturaliter acquisitos distinguitur fidelis ab infideli, quia per fidem; ergo etc.

Secundo sic: fides non est habitus cognitivus, sed habitus theologicus distinctus contra naturaliter acquisitos non est nisi fides, igitur. Minor supponitur. Maior probatur, quia, si fides esset habitus cognitivus quanto quis habet, maiorem fidem haberet evidentiorem cognitionem, quod non apparet cum una vetula aliquando habeat maiorem fidem quam unus magnus theologus et certum est quod non habet maiorem cognitionem.

Tertio sic: per solum assensum distinguitur fidelis ab infideli, igitur non per habitum cognitivum. Ista consequentia patet, quia assensus non est aliqua cognitio, quia, si sic, quanto quis magis assentiret, tanto magis cognosceret, quod est falsum, sed distinguitur per habitum theologicum, quod dictum est supra; igitur etc.

Quarto sic: si habitus theologicus esset cognitivus deficiente sensu non oporteret deficere scientiam que nata est haberi per illum sensum, #V 26-r #V a quod tamen est falsum. Consequentia probatur, quia ponatur quod aliquis cecus a nativitate credat quod sit verum quicquid alius dicat sibi et alius dicat quod albedo est color disgregativus visus, iam credit quod sic sit in re sicut dicit ille sibi. Si igitur fides sit habitus cognitivus et credere sit cognoscere cecus nativitate cognoscit quod albedo est color disgregativus visus et sic deficiente sensu, non oportet deficere scientiam illius; igitur etc.

Secunda conclusio est quod Deus sub ratione deitatis hoc est ipsa dietasdeitas absolute sumpta est ratio subiecti theologie comprehensoris. Et hec infert oppositum conclusionis et secunde propositionis correlarie.

Conclusio vero probatur sic: illud quod est medium in demonstratione propter quid ad concludendum passionem de subiecto est ratio subiectiva, sed deitas absolute sumpta est huiusmodi; igitur etc. Probatur minor: si beatus vult probare quod Pater et Filius potest mundum creare, mortuos suscitare, beatificare, damnare, et sic de aliis, medium erit deitas sic: omne illud quod est deitas potest facere predicta. Pater est huiusmodi; igitur etc.

Secundo sic: Deus non est subiectum in theologia comprehensoris sub ratione glorificatoris, igitur sub ratione deitatis absolute. Consequentia videtur nota, quia, si non est subiectum sub ratione glorificatoris, oportet dare aliam rationem priorem et hoc non potest esse nisi ratio deitatis absolute sumpta. Et potest confirmari, quia ponentes quod Deus non est subiectum in theologia sub ratione deitatis absolute sumpta dicunt ipsum esse subiectum sub ratione glorificatoris. Antecedens probatur, quia illud quod se habet ut passio probata de subiecto non potest esse ratio subiectiva, sed talis est ratio glorificatoris et redemptoris; igitur etc.

Pro ista conclusione sunt multe rationes diversorum quarum aliquas deduxi in precedenti conclusione contra quartam conclusionem et ideo pertranseo.

Contra Roddentonem

Ista opinio, ut mihi videtur, est omnino irrationalis et defectuosa, quia posito quod habitus theologie revelate possibilis viatori de lege communi, ut distinguitur contra naturaliter acquisitos, non sit de aliquod tanquam de subiecto, adhuc habitus theologie acquisitus cui duplex est, ut in secunda questione et in tertia istius operis extitit declaratum, erit vere de aliquo tanquam de subiecto. Ratio huius est, quia omnis habitus opinativus vel scientificus scientia proprie dicta est de aliquo tanquam de subiecto, sed unus istorum habituum est opinativus, alter vero scientia proprie dicta, ut patet ibidem; igitur etc. Irrationalis vero, quia nulla illarum conclusionum est possibilis. Non quidem prima, quia non est possibile et loquendo de theologia revelata viatoris, ut distinguitur contra habitus naturaliter acquisitos, quod non sit de aliquo tanquam de subiecto patet.

Quod probo primo sic: omnis habitus sillogisticus et deductivus est de aliquo tanquam de subiecto. Patet de se, sed theologia revelata viatoris, ut distinguitur contra habitus naturaliter acquisitos, est habitus sillogisticus et deductivus, sicut fuit declaratum in tertia questione istius operis; ergo etc.

Secundo sic: omnis habitus cuius per se principia sunt vere propositionem est de aliquo tanquam de subiecto. Hec patet, quia omnis vera propositio habet predicatum et subiectum, sed habitus theologie de quo nunc loquimur est huiusmodi, quia eius per se principia sunt aliqui articulorum fidei, sicut patet ex quarta questione istius operis et omnis articulus fidei est vera propositio, ut patet; ergo etc.

Tertio sic: habitus fidei est de aliquo tanquam de subiecto, igitur et habitus theologie revelate viatoris possibilis de lege communi. Patet consequentia etiam per istum doctorem, quia talis habitus theologicus non est realiter a fide distinctus. Antecedens probatur, quia omnis habitus qui respicit complexum respicit predicatum et subiectum. Et per consequens est de aliquo tanquam de subiecto etiam per eum habitus fidei est huiusmodi; ergo etc. Probatur minor primo, quia omnis theologus credit Deum esse trinum et unum Filium Dei esse incarnatum et sic de aliis que sunt propositiones complexe secundo.

Quarto sic: cuicumque dis- #V 26-r #V b -sentit infidelis potest fidelis per fidem assentire, sed constat quod infidelis dissentit huic complexo Deus est trinus et unus, igitur fidelis potest ei per fidem assentire.

Ad istam rationem respondet iste doctor interimendo antecedens. Et ad probationem negat minorem, quia habitus fidei, ut dicit, non habet complexum pro obiecto. Et ad probationes respondet.

Ad primam dicit quod cognitio semper coniungitur cum assensu et, quia cognitio illa est respectu complexi, ideo apparet quod assensus simpliciter sit complexi, quod tamen est falsum, quia tantum est rei significate, non tamen ut apprehenditur sub uno conceptu, sed sub diversis conceptibus.

Ad secundum eodem modo dicit quod infidelis non dissentit complexo, sed rei significate, licet coniungatur cum isto dissensu cognitio complexi. Ista tamen solutio est nulla. Et, quia virtus eius consistit in duobus, pono duas propositiones oppositas.

Prima est quod assensus fidei potest esse et est de facto respectu complexi. Ista propositio fuit dupliciter probata. Et ideo confirmabo primo eam, secundo ostendam probationes illas non esse solutas. Confirmo igitur propositionem. Primo, quia cecus a nativitate potest credere quod albedo est color disgregativus visus secundum eum, sed illud est quoddam complexum; ergo etc. Et in hoc iste doctor contradicit sibi, ut videtur, quia ex una parte dicit quod assensus fidei non est respectu complexi et ex alia quod cecus a nativitate potest credere quod albedo est color etc., quod est quoddam complexum.

Preterea, vel iste doctor credit articulos fidei esse veros, vel non. Si non, non est catholicus. Si sic, habetur propositum, quia quilibet articulorum fidei est quoddam complexum cum sit propositio.

Preterea, de quocumque unus habet scientiam, alius potest habere opinionem et alius fidem, secundum doctrinam Aristotelis et secundum omnes, sed scientia semper est respectu complexi cum sit habitus conclusionis demonstrate, igitur fides et opinio possunt esse respectu complexi.

Preterea, tantum complexum est verum, sed assensus fidei potest esse et est de facto respectu veri, ergo et respectu complexi.

Preterea, ‘occeanum esse’, ‘Romam esse’ et similia sunt quedam complexa et tamen hec omnia credimus testimoniis aliorum, ut patet per beatum Augustinum XV De Trinitate, capitulo 32. Patet igitur quod assensus fidei est respectu complexi, nec illud debet esse catholicis dubium, quia ‘Christum esse Deus et hominem’ est quoddam complexum et tamen est hec fides recta, ut credamus et consiteamur, quia dominus noster Ihesus Christus Dei Filius Deus et homo est, ut patet per Athanasium in Symbolo.

Preterea, rationes etiam prime non sunt solute, non quidem prima propter duo.

Primo, quia omnem veritatem quam comprehensor videt in patria fidelis viatori credit in via, cum fidei succedat veritas et visio, ut patet per beatum Augustinum IV De Trinitate, capitulo 36 et in multis sequentibus, sed constat quod comprehensor videt in patria Deum esse trinum et unum Filium Dei esse incarnatum et sic de aliis, igitur hec omnia fidelis credit in via quod negat illa solutio. Et ad veritatem non videtur benedictum quod catholicus non credat illas propositiones ‘Deus est trinus et unus’, ‘Filius Dei est incarnatus’, sed tantum assentiat rei significate.

Secundo, quia non est necessarium quod aliqua cognitio a fide distincta respectu istius complexi Deus est trinus et unus coniungatur cum omni assensu fidei, sicut asserit illa solutio. Quod patet primo, quia in ceco a nativitate nulla cognitio alia a fide coniungitur, cum assensu fidei respectu istius complexi albedo est color disgregativus visus, igitur in catholico non necessario cum assensu fidei coniungitur aliqua cognitio alia a fide respectu istius complexi ‘Deus est trinus et unus’. Consequentia est nota, quia, si antecedens sit verum, non necessario cum assensu fidei coniungitur talis cognitio. Et antecedens patet etiam per eum, quia, si detur oppositum, sequitur quod cecum a nativitate cognoscit quod albedo est color etc., quod negat, quia tunc, ut dicit, deficiente sensu non oporteret scientiam deficere que nata est haberi per illum sensum. Secundo, #V 26-v #V a quia in simplici vetula non est aliqua cognitio distincta a fide respectu istius complexi ‘Deus est trinus et unus’ quicquid sit de aliis. Et ulterius, si ad talem assensum necessario requiratur predicta cognitio, nullus posset credere ea que tenemus De Trinitate nisi posset ea mente cognoscere, cuius oppositum patet per beatum Augustinum XV De Trinitate, capitulo 80, ubi invehitur contra illos qui talia credere volunt, quia illa cernere mente non possunt. Et confirmatur, quia multa credunt homines esse vera que nec per sensus, nec per intellectum, sed tantum aliorum relatione noverunt, ut patet per beatum Augustinum XV De Trinitate, capitulo 31, igitur cum assensu fidei non necessario coniungitur alia cognitio. Patet igitur quod prima ratio non est soluta. Nec secunda, quia certum est quod, sicut fidelis assentit huic complexo ‘Deus est trinus et unus’, ita infidelis dissentit eidem. Et ulterius non est verum quod infidelis habeat cognitionem distinctam a fide respectu istius complexi ‘Deus non est trinus et unus’, cum ista propositio sit simpliciter impossibilis.

His igitur solutionibus impugnantis. Patet illa propositio contra illam solutionem, videlicet quod assensus fidei potest esse et de facto est respectu complexi.

Secunda propositio est: habitus fidei est de aliquo tanquam de subiecto et ista sequitur ex precedenti et per eum, quia ille habitus qui habet complexum pro obiecto est de aliquo tanquam de subiecto secundum eum et veritatem, sed sic est in proposito ex propositione precedenti; ergo etc.

Potest tamen confirmari. Primo, quia fidelis per fidem credit aliquid verificari de aliquo, igitur fides habet aliquid pro subiecto. Antecedens patet ex dictis, quia fidelis credit esse trinum et unum esse incarnatum verificari de Deo. Consequentia probatur, quia, sicut se habet illud de quo aliquid scitur ad scientiam, ita se habet illud de quo aliquid creditur ad fidem, sed omne illud de quo aliquid scitur est subiectum scientie, igitur omne illud de quo aliquid creditur est subiectum fidei.

Secundo, quia omnis habitus sillogisticus et discursivus habet aliquid pro subiecto et fides acquisita de conclusione credita deducta ex propositionibus mere creditis est habitus sillogisticus et discursivus, sicut patet ex tertia questione istius operis; ergo etc. Ex istis propositionibus patet quod illa ratio non est soluta, et per consequens quod prima conclusio sua non est possibilis impossibilitas vero secunde patet ex questione precedenti, et ideo pertranseo. Nec rationes istius doctoris concludunt.

Responsio ad rationes Roddentoni

Ad rationem igitur pro prima conclusione quando dicitur quod habitus theologicus viatoris etc. non est habitus cognitivus dico quod duplex est cognitio sive notitia adhesionis, scilicet et evidentie et, sicut potest colligi ex dictis beati Augustini XIII De Trinitate, capitulo 8, ubi sic ait: “Conditam Romam tam certum habeo in rebus humanis quam Constantinopolim, cum Romam viderim oculis meis de illa vero nihil noverim nisi quod aliis testibus didici sive credidi”. Ex quibus verbis apparet quod beatus Augustinus certus erat de utroque de Roma cum certitudine evidentie de Constantinopoli vero certitudine adhesionis. Et, quia omnis certitudo notitia quedam est, sequitur quod notitia quedam est adhesionis et quedam evidentie.

In primo sensu nego antecedens, quia habitus theologie revelate de quo nunc loquimur et, si non sit cognitivus cognitione evidentie, est tamen cognitivus cognitione adhesionis. Nec probationes convincunt. Non quidem prima, quia per habitum cognitivum cognitione adhesionis distinguitur fidelis ab infideli etiam per eum, quia per fidem. Nec secunda, quia fides est habitus cognitivus et, si non cognitione evidentie, saltem adhesionis, sicut patet per beatum Augustinum XV De Trinitate, capitulo 32, ubi dicit: “absit ut scire nos negemus que testimonio didicimus aliorum”. Et in 9 capitulo dicit quod “fides incobat cognitionem que non perficietur nisi post hanc vitam”. Et quando dicitur quod si fides esset habitus cognitivus quan- #V 26-v #V b -to quis habet maiorem fidem, haberet maiorem cognitionem. Verum est si esset habitus cognitivus cognitione evidentie, sed non aliter. Nec tertia, quia non sequitur per solum assensum distinguitur fidelis ab infideli, igitur non per habitum cognitivum cognitione adhesionis, immo totum oppositum. Nec quarta, quia non sequitur quod deficiente sensu non possit haberi scientia que nata est haberi per illum sensum, sed quod possit haberi notitia adhesiva que non est scientifica.

In secundo vero sensu concedo antecendens, sed nego consequentiam. Nec probationes valent. Non quidem prima, quia non solum habitus cognitivus cognitione evidentie, sed etiam cognitione adhesionis respicit complexum et sic predicatum et subiectum, quia non solum credimus ‘Deum trinum et unum’, sed ‘Deum esse trinum et unum’, et sic de aliis, ut patet ex dictis. Nec secunda, quia et antecedens regulariter non est verum, sicut patet ex questione de ratione formali subiecti. Et consequentia est nulla, quia, licet sequatur etiam concesso antecedente quod ad habitum qui nullo modo est cognitivus non pertineat subiectum, non tamen sequitur quod ad habitum qui non est cognitivus cognitione evidentie non pertineat, dum tamen non est cognitivus cognitione adhesionis, sicut est in proposito. Nec tertia, quia habitus ex quo elicitur cognitio adhesionis habet aliud pro subiecto.

Ad rationes vero pro secunda conclusione respondeo.

Ad primam potest uno modo dici quod maior non est universaliter vera, sicut patet ex duabus questionibus precedentibus, quia angulus extrinsecus est medium ad demonstrandum habere tres de triangulo et interpositio lune ad demonstrandum eclipsim de sole. Et tamen constat quod nullus istorum est subiectum, nec ratio formalis subiecti. Secundo potest dici quod deitas absolute sumpta non est medium ad probandum predicta in habitu theologico creature, sed ut proportionata intellectui creato, et sic concedo quod sit ratio subiectiva.

Ad secundum nego antecedens accipiendo rationem glorificatoris eo modo quo declaratum est supra. Nec probatio valet, quia ratio glorificatoris sic sumpta non est passio probata de Deo, cum sit ipsa deitas.

Opinio communis

Contra quartam conclusionem est opinio communis pro qua potest argui primo sic: nulla scientia considerat subiectum suum sub ratione sibi formaliter et intrinsece repugnante, sed finitas repugnat Deo formaliter et intrinsece cum sit simpliciter infinitus; ergo etc.

Preterea, nulla scientia considerat subiectum suum sub ratione aliqua formali opposita formaliter sue proprie ratione formaliter. Hoc patet, quia quod aliqua scientia consideret album sub ratione nigri vel econverso est simpliciter impossibile, sed finitas formaliter opponitur infinitati que tamen est de ratione formali et intrinseca deitatis ex questione precedenti; ergo etc.

Preterea, ratio formalis primi et per se subiecti scientie realis precedit actum potentis in subiecto, quia non se tenet ex parte potentie, sed subiecti, sed theologia est scientia realis et finitas non precedeit in Deo actum intellectus creati, ut patet ; ergo.

Preterea, ratio formalis primi subiecti habitus theologici intellectus creati satiat intellectus et voluntatem creature, igitur non est finita sed infinita. Antecedens conceditur. Consequentia probatur, quia intellectus et voluntas creature non satiantur aliquo finito, aliter possent satiari et sic beatificari in alio quam in Deo, quod non est possibile neque benedictum. Et confirmatur, quia ultra quodcumque finitum voluntas potest plus appetere, igitur non potest satiari. Aliquo finito multe rationes consimiles adducuntur contra conclusionem istam que solvuntur ista solutis et ideo dimitto eam.

Responsio ad rationes

Pro solutione tamen istarum et illarum est advertendum, sicut in primo articulo tangebatur, quod ratio formalis subiecti primi habitus scientifici quedam est finita formaliter, quedam tantum virtualiter in ratione obiecti cogniti, quia potest movere intellectum finitum iuxta capacita- #V 27-r #V a -tem non minus ipsius quam si esset eidem proportionata formaliter, et sic finita in suo esse virtualiter in ratione agendi. Et quod talis ratio debeat dici virtualiter finita patet, quia illa ratio est finita virtualiter in ratione obiecti que potest quicquid posset in ratione obiecti si esset formaliter finita, ut sic, illa est finita virtualiter in ratione agendi que potest quicquid posset in ratione agendi si esset formaliter finita.

His premissis respondeo ad rationes.

Ad primam dico quod primo modo sumpta repugnat Deo formaliter et intrinsece. Et sic non ponitur subiectum in theologia sub ratione finita. Sumpta vero secundo modo non repugnat sibi, quia cum hoc stat quod simpliciter sit infinitus formaliter in essendo et sic ponitur subiectum theologie create sub ratione finita, quia, quamvis sit simpliciter infinitus et infinite cognoscibilis, ab intellectu tamen creato non cognoscitur infinite, sed ut proportionatur ei. Non quidem in essendo, sed in movendo et actum ipsius terminando, quia potest ipsum movere ad tantam cognitionem quantam intellectus ipse potest recipere, non minus quam si esset sibi proportionatus formaliter in essendo.

Sed contra solutionem posset instari primo, quia, si ratio deitatis que per me ponitur ratio formaliter subiecti theologie sit finita virtualiter, Deus non erit virtualiter infinitus, quod falsum est et impossibile. Consequentia videtur nota, quia, sicut infinitum virtualiter non potest esse finite virtutis, ita videtur quod finitum virtualiter non possit esse virtutis infinite.

Secundo, quia non magis repugnat finitum et infinitum formaliter quam finitum et infinitum virtualiter, sed quod est infinitum formaliter non potest esse formaliter finitum, ergo quod est infinitum virtualiter non potest esse virtualiter finitum, sed Deus est virtualiter infinitus non est dubium, ergo.

Ista tamen non concludunt non quidem primum, quia non sequitur ratio deitatis est finita virtualiter modo dicto, igitur Deus non est virtutis infinite, immo quia Deus est virtutis infinite, ratio deitatis potest sic esse virtualiter finita cum non sit finita in essendo, sed solum in movendo intellectum et eius actum terminando.

Et ad probationem dico quod, sicut infinitum virtualiter non est vel non potest esse finite virtutis, ita illud quod est precise finitum virtualiter non potest esse infinite virtutis, sed illud in proposito non est verum, quia cum hoc sit quod Deus est virtualiter finitus in ratione obiecti, est etiam virtualiter infinitus, quia potest obici intellectui finito et infinito iuxta capacitatem utriusque.

Et per hoc patet quid dicendum ad secundum, quia magis repugnat finitum et infinitum formaliter in essendo quam virtualiter in movendo, quia simpliciter est impossibile quod eadem res sit finita et infinita formaliter in essendo et tamen non est impossibile quod possit obici intellectui infinto et finito et ab utroque cognosci, iuxta capacitatem utriusque et istud patet in simili, quia impossibile est quod eadem res sit albedo et nigredo formaliter. Et tamen conceditur quod essentia divina sit albedo et nigredo virtualiter, quia potest utrumque in esse producere et ad cognitionem utriusque intellectum movere.

Ad secundam rationem principalem dico simpliciter quod finitas secundo modo sumpta non opponitur formaliter infinitati formali que ponitur de ratione formali et intrinseca deitatis, immo ipsam concomitatur necessario.

Ad tertiam dico quod ratio formalis subiecti debet precedere actum intellectus in subiecto formaliter vel virtualiter. Ratio huius est, quia tantum ponitur precedere, ut possit movere intellectum. Et quocumque istorum modorum precedat, potest movere ipsum. Assumptum patet, quia creatura, ut creatura, potest cognosci in se ipsa et in Deo et tamen in Deo non continetur formaliter, sed tantum virtualiter.

Ad quartum concedo quod illa ratio que faciat voluntatem et intellectum creature non est finita formaliter in essendo. Tamen posset esse in #V 27-r #V b ratione obiecti finita virtualiter et in movendo intellectum creature et eius actum terminando. Nec probatio valet, quia, licet voluntas creata non possit satiari aliquo finito formaliter, quia ultra quodcumque tale potest plus appetere, potest tamen satiari sic finito virtualiter.

Ad argumenta principalia

Ad ratione principales.

Ad primam dico quod, licet ratio entis sit prior quocumque ratione finita formaliter, non est tamen prior ratione deitatis que ponitur finita solum virtualiter nisi dicatur prior, quia communior et tunc non est ad propositum.

Ad secundam rationem concedo et eius veritas declarabitur questione sequenti etc.