Idcirco dimissis questionibus ad genus cause efficientis pertinentibus circa causam finalem, quero primo: utrum finis principaliter intentus in habitu theologico viatoris sit praxis vel speculatio.
Et videtur primo quod speculatio, quia finis principaliter intentus in theologia viatoris est credere, iuxta illud Iohannem III: hec scripta sunt ut credatis. Credere autem est quoddam speculari cum fidei succedat visio; ergo etc.
Contra: finis principaliter intentus in theologia viatoris est dilectio, sed dilectio est praxis, non speculatio, ut patet; ergo etc.
In ista questione erunt quattuor articuli, quia primo ponam aliquorum terminorum declaratives. Secundo conclusiones. Tertio movebo dubia et ultimo respondebo.
Quantum ad primum articulum primo declarabitur quid praxis, secundo quid speculatio.
Circa primum est advertendum quod praxis potest accipi quadrupliciter: communissime, communiter, proprie et magis proprie.
Primo modo: omnis operatio cuiuscumque virtutis potest dici praxis sive sit libera, sive naturalis, sive sit agentis per cognitionem, sive non. Ratio huius est, quia praxis grece dicitur operatio latine, igitur de quocumque operatio predicatur et praxis, unde Commentator I Ethicorum, commento 1, dicit quod, licet praxis et endelechia, id est actus et operatio, secundum appropriatas significationes distinguantur, communiter tamen acceptis nominibus unum per altero ponitur indifferenter.
Secundo modo dicitur praxis non quecumque operatio, sed existens in potestate voluntatis, sive talis sit actus eius elicitus, sive imperatus, sive sit respectu finis, sive eorum que sunt ad finem. Ratio huius est, quia omnis operatio virtutis vel vitii est vere praxis, Commentatore, ubi supra, dicente: “dicitur rursus energia”, et sic praxis opus virtutis et per consequens vitii, quia qua ratione opus virtutis est praxis eadem et opus vitii, sed omnis operatio existens in potestate voluntatis est opus virtutis vel vitii, quia omnis talis potest esse virtuose vel vitiosa, igitur omnis talis est vere praxis, dum tamen quantum ad illud per quod formaliter est virtuosa vel vitiosa in genere moralis sit in potestate voluntatis.
Tertio accipitur praxis proprie et sic dicitur praxis operatio existens in potestate voluntatis non quecumque, sed electiva tantum vel sequens electionem. Hec est expressa sententia Philosophi VI Ethicorum, ubi vult quod omnis actus humanus qui proprie habet rationem praxis est electio vel sequens electionem. Et sic Commentator loquitur, ubi supra, dicens: “praxim autem consueverunt transferre in actum qui est secundum selectionem”. Et, licet praxis proprie dicatur tam de operatione que sequitur electionem, quam de electione ipsa, quia electio, ut patet ibidem, est principium actuum humanorum laudabilium et vituperabilium, de utroque tamen dicitur proprie, ut patet per Aristotelem.
Quarto modo accipitur magis proprie et propriissime et sic praxis dicitur operatio existens in potestate voluntatis electiva vel sequens electorum, non quecumque, sed alterius potentie quam intellectus. Ratio huius est, quia intellectus extensione sit practicus ex III De anima, igitur illa tantum operatio ad quam extenditur intellectus est praxis propriissime et strictissime, sed stando precise in actibus intellectus nulla est extensio intellectus, quia non tendit extra se nisi ut actus eius tendit respicit actum alterius potentie, igitur solus actus intellectus praxis propriissime dum tamen sit in potestate voluntatis et sic electio vel sequens electionem.
Hec ad propositum applicando dico quod [29va] praxis a qualia proprie dicitur habitus vel scientia practica, quia sic ad presens loquor de practica, non est praxis sumpta primo modo, nec secundo, nec tertio. Ratio huius est, quia praxis sic sumpta distinguitur a speculatione, quia nulla scientia a speculatione dicitur practica. Accepta autem primo modo vel secundo, vel tertio non distinguitur ab ipsa.
Non quidem accepta primo modo, quia sic omnis operatio cuiuscumque virtutis dicitur praxis. Speculatio autem est operatio virtutis intellective.
Nec secundo, quia sic omnis operatio existens in potestate voluntatis dicitur praxis. Constat autem quod speculatio existit in potestate voluntatis, quia speculatio est quedam intellectio. Intelligere autem potest homo, cum voluerit II De anima.
Nec tertio, quia sic omnis operatio electiva, vel sequens electionem est vere praxis, sed de speculatione potest esse consilium et respectu eius et electio, igitur pura speculatio potest esse praxis isto modo. Praxis ergo a qua proprie dicitur habitus vel scientia practica non est praxis sumpta aliquo istorum modorum. Restat ergo per locum a sufficienti divisione quod a praxi quarto modo dicta dicatur scientia practica, quod patet etiam ex duobus.
Primo sic, quia distinguitur a speculatione, ut patet secundo, quia per extensionem ad ipsam intellectus dicitur practicus, ut patet ex dictis, igitur et habitus vel scientia. Praxis igitur, ut de ea loquimur ad presens, est operatio alterius potentie intellectus electiva vel sequens electionem nata elici conformiter rationi recte ad hoc quod sit recta. Per primum excluditur omnis operatio intuitiva, quia ad ipsam proprie non extendit intellectus, et sic speculatio per secundum excluditur omnis operatio cuiuscumque potentie que non est electio vel sequens electionem de quibus dicetur infra. Per tertium describitur praxis bona vel virtuosa, non vitiosa, quia vitiosa non nata est elici conformiter rationi, sed difformiter rationi recte, vel conformiter ratione erronee.
Contra descriptionem quam dat Ockham de praxi in Prologo I, questione, articulo
Ex his infero aliquas conclusiones correlarias.
Prima est quod illa descriptio praxis est impropria que dicitur quod praxis est omnis operatio existens in potestate voluntatis considerata ab intellectu respectu cuius est electio voluntatis.
Hoc patet primo, quia praxis sic dicta dicitur de operatione intellectus etiam per eos cuius oppositum patet ex dictis.
Secundo, quia illa descriptio praxis est impropria per quam praxis non distinguitur a speculatione, quia speculatio, ut nunc loquimur, non est praxis, aliter scientia speculativa esset vere practica, quod nihil est dicere. Hec autem est talis, quia speculatio est in potestate voluntatis et potest esse considerata ab intellectu et respectu ipsius potest esse electio; igitur etc.
Contra descriptionem Francisci in Prologo I, questione 9, articulo 1
Secunda est quod etiam illa descriptio est nulla qua dicitur quod praxis est operatio intellectus regulabilis a ratione recta.
Hoc patet primo, quia aliquis actus intellectus potest per alium actum intellectus aliquo modo dirigi regulariter, aliter logyca non dirigeret nos in actibus discurrendi et tamen nullus est vere praxis etiam per eum ibidem.
Secundo, quia non omnis praxis est regulariter a ratione recta. Praxis enim vitiosa non elicitur conformiter, sed difformiter rationi recte. Nec valet si dicatur quod diffinitur praxis bona vel virtuosa, non vitiosa, quia tunc deberet dici quod praxis est operatio regulabilis a ratione recta ad hoc quod sit recta, et sic de praxi virtuosa fieret mentio.
Contra descriptionem Scoti in Prologo I, questione ultima, articulo
Tertia est quod illa descriptio praxis est simpliciter insufficiens qua dicitur quod praxis est actus alterius potentie quam intellectus naturaliter posterior intellectione nata elici conformiter etc. Hoc patet, quia illa descriptio est insufficiens que non convertitur cum descripto, talis est ista; ergo. Probatur minor, quia nulla operatio est proprie praxis nisi sit electio vel sequens electionem, ut patet per Aristotelem, sed aliqua operatio que non est electio nec se-[29vb]-quens electionem est alterius potentie quam intellectus naturaliter posterior intellectionem nata elici conformiter etc, sicut patet de appetitu finis, immo de omni operatione circa ipsum finem, igitur non omnis operatio alterius potentie quam intellectus naturaliter posterior intellectione nata elici etc.
Ex hoc patet quod illa descriptio est insufficiens que non convertitur cum descripto, talis est illa, igitur. Minor probatur, quia nulla operatio est proprie praxis nisi sit electio vel sequens electionem, ut patet per Aristotelem. Sed aliqua que non est electio vel sequens electionem est alterius potentie, quia intellectus naturaliter posterior intellectione nata elici conformiter etc, sicut patet de appetitu finis, immo de omni operatione circa ipsum fine, ergo non omnis operatio alterius potentie quam intellectus naturaliter posterior intellectione etc. est proprie praxis, nec per consequens descriptio convertitur cum descripto. Et ulterius, licet prima conditio huius descriptionis sit vera, oppositum tamen potest ostendi ex dictis huius doctoris.
Primo, quia sequitur per eum in eadem questione intellectio est imperata a voluntate, igitur est praxis vel practica, sed aliqua intellectio potest esse imperata a voluntate et tamen nullo modo potest esse practica.
Preterea, omnis operatio ad quam inclinat virtus appetitiva est vere praxis per eum ibidem, immo per hoc probat dilectionem finis esse praxim, sed ad operationem aliquam intellectivam inclinat virtus appetitiva, quia ad virtuose studendum vel speculandum inclinat amor habitualis qui est virtus appetitiva, etiam per eum. Et confirmatur, quia ad speculandum vel virtuose studendum potest aliquis inclinari in imperium voluntatis non minusquam ad ieiunandum vel celebrandum, ergo talis cognitio vere erit praxis et in his iste doctor videtur contradicere sibi.
Sed contra descriptionem per me datam quantum ad primam eius contradictione que dicitur quod praxis est operatio alterius potentie quam intellectus arguitur primo sic.
Ockham in Prologo I, questione I de practico et speculativo, articulo 1
Omnis operatio de qua sicut de subiecto est notitia practica est praxis, quia notitia practica dicitur in extensione ad praxim, sed de speculatione et actu intelligendi est notitia practica et hoc est intelligendum de operibus que sunt in potestate nostra, ergo ipsa intellectio est praxis.
Preterea, omnis operatio sequens electionem est praxis, sed actus intelligendi sequitur electionem et consilium. Potest enim aliquis consiliari an debeat studere vel non et postea eligere studere, igitur istud studium sequens consilium et electionem vere praxis est.
Preterea, omnis actus intelligendi qui est directivus alterius actum mediante actu voluntatis est practicus et actus directus est praxis, sed unus actus intellectus vere dirigit alium actum mediante actu voluntatis, ergo primus dirigens vere erit practicus et alius directus vere erit praxis. Maior est manifesta, quia talis actus vere extenditur ad alium dirigendum per ipsum. Minor patet, quia dictamen quo dictatur pro quo loco et tempore est studendum in theologia vel alia facultate vere dirigitur mediante actu voluntatis. Potest enim voluntas conformiter imperare istud studium sicut dictatur prius per intellectum; igitur etc.
Responsio ad rationes Ockham〈i〉
Ad primum patet quod improprie loquitur de praxi, quia ratio probat quod pure speculatio sit vere praxis. Proprie igitur non loquitur de praxi, ut ab ea distinguitur scientia practica, dicendum igitur quod minor est falsa, aliter naturalis philosophia que considerat de actibus intellectus, ut patet III De anima, esset scientia practica contra Philosophum. Et ad probationem dico quod de operibus que sunt in potestate voluntatis ad quem intellectus potest extendi est notitia practica. Non autem de operibus vel actibus ad quem vel ad quos non extenditur intellectus, quia intellectus, ut patet extensione, sit practicus. Ad actus autem intelligendi [30ra] et presertim ad speculationem non exceditur intellectus, ut dictum est supra.
Ad secundum patet quod loquitur de praxi tertio modo dicta, non quarto, quia sic non omnis operatio electiva vel sequens electionem est praxis, ut patet ex dictis, et ideo non est ad propositum, quia equivocatur de praxi.
Ad tertium dicendum per interemptionem maioris quod non omnis actus intelligendi qui est directivus alterius mediante actu voluntatis est practicus, nec actus directus est praxis, ut nunc loquimur de praxi, nisi actus directivus vel sequens electionem, aliter logyca esset practica, quia dirigit nos in actibus discurrendi, quod communiter non tenetur. Et ad probationem quando dicitur quod talis actus vere extenditur ad alium dirigendum dicendum quod talis extensio actus non sufficit ad hoc quod actus directivus sit practicus et actus directus sit praxis, ut loquimur, sed requiritur extensio ipsius intellectus que non est possibilis stando precise in actibus intelligendi.
His premissis patet, quis sit praxis, ut de praxi loquimur ad presens, et hoc de primo termino. De secundo dico quod speculatio a qua proprie dicitur habitus vel scientia speculativa, quia sic de speculatione loquor ad presens est operatio intellectiva que non ordinatur ad aliquam operationem regulandam que vere sit praxis, sed est sui gratia. Per primum excludit omnis operatio alterius potentie quam intellectus et sic praxis. Per secundum, omnis notitia practica, quia omnis talis dicitur practica a praxi ad quam ostenditur vel ordinatur. Per tertium ostenditur quod eius finis est scire tantum, non operari.
Sed contra descriptionem istam et presertim quantum ad tertiam eius partem potest argui primo sic: quod est sui gratia non ordinatur sic ad alium finem, sed quod non ordinatur ad finem est ultimus finis, igitur quod est sui gratia est ultimus finis, sed speculatio non est ultimus finis, igitur non est sui gratia.
Preterea, non omnis habitus speculativus est sui gratia, sed solus metaphysicus, dicente Philosopho in Prohemio Metaphysice quod hec sola libera est scientiarum, sola namque hec suimet est causa, igitur non omnis speculatio erit sui gratia, sed sola metaphysica.
Preterea, sicut se habet habitus ad habitum, sic actus ad actum, sed omnis habitus, sive sit practicus, sive speculativus, ad theologiam ordinatur tanquam ad finem, ergo omnis speculatio et omnis praxis ad speculationem vel operationem theologie ordinatur, igitur nulla earum est sui gratia.
Preterea, speculatio ordinatur ad ulteriorem operationem tanquam ad finem, igitur non est sui gratia. Patet consequentia. Antecedens probatur, quia omnis operatio potentie inferioris ordiantur finaliter ad operationem potentie superioris, VII Physicorum. Semper enim quod est deterius maioris est gratia, sed voluntas est superior intellectu, igitur omnis operatio intellectiva ordinatur finaliter ad operationem voluntatis.
Pro solutione istarum rationum est advertendum quod speculatio non dicitur sui gratia simpliciter, quia quod sic est sui gratia est ultimus finis omnium et sic solus Deus est sui gratia, sed dicitur sui gratia secundum quid, quia videlicet non ordinatur ad aliquam operationem dirigendam et regulandam que vere sit praxis.
His premissis dicendum ad primum quod illud quod est simpliciter sui gratia non ordinatur ad finem sui. Speculatio autem non est simpliciter sui gratia, sed secundum quid.
Ad secundum dico quod sola metaphysica dicitur sui gratia, non quia ipsa sola non ordinatur ad operationem aliquam dirigendam que vere sit praxis, sed quia ad ipsam tanquam ad perfectiorem omnes alie ordinantur. Ipsa autem non ad aliam. Per idem patet quid dicendum ad tertium.
Ad quartum dicerent aliqui quid actus intellectus est perfectior actu voluntatis, non igitur ordinatur ad ipsam, sed econtra. Hoc tamen non credo verum, et ideo concedo quod speculatio et omnis actus intellectus ad actum aliquem voluntatis finaliter ordinatur, non tamen ad ipsum dirigendum vel ordinandum, et ideo non sequitur quod sit sui gratia, ut nunc loquimur. Et hoc de primo. [30rb]
Quantum ad secundum articulum pono quattuor conclusiones. Premitto tamen ad earum evidentiam quod theologia viatoris potest accipi uno modo pro habitu unius conclusionis theologice tantum. Alio modo pro habitu omnium conclusionum pertinentium ad ipsam, sicut in questione de subiecto dicebatur. Et intelligo questionem de theologia secundo modo dicta, quia sic doctores communiter querunt de fine theologie. Ratio huius est, quia posito quod finis immediatus unius conclusionis theologice sit praxis et alius speculatio, adhuc isti fines habent per se ordinem inter se, vel ad unum tertium qui principaliter in toto habitu theologico intenditur et de tali proponitur presens questio.
His premissis prima conclusio est quod actus voluntatis circa finem non est proprie praxis, sed circa ea tantum que sunt ad finem. Ista conclusio sequitur ex supradictis, quia omnis actus qui proprie habet rationem praxis est electio vel sequens electionem, sicut patet ex articulo precedenti, sed volitio finis non est electio, nec sequitur electionem, ergo.
Minor probatur primo, quia voluntas est finis. Electio autem eorum que sunt ad finem, ut patet per Philosophum III Ethicorum.
Secundo, quia electio sequitur consilium. Consilium autem non est de fine, sed de his que sunt ad finem. Consiliamur enim non de finibus, sed de his que sunt ad finem, secundum Aristotelem, ubi supra, igitur respectu finis non est electio, nec per consequens actus qui sequitur electionem, sed respectu eorum que sunt ad finem tantum.
Secunda conclusio est quod dilectio Dei meritoria non est proprie praxis. Ista conclusio sequitur ad precedentem, quia dilectio Dei meritoria est actus voluntatis circa finem, non circa ea que sunt ad finem. Et confirmatur, quia nulla operatio que est simpliciter perfectior quacumque speculatione est proprie praxis, quia quacumque notitia practica aliqua speculatio est perfectior et quacumque praxi aliqua speculatio, ex Prohemio Metaphysice, sed dilectio Dei meritoria est simpliciter perfectior quacumque speculatione, saltem pro statu vie; ergo etc.
Preterea, omnis actus virtuosus qui proprie habet rationem praxis est in potestate voluntatis quantum ad illud pro quod formaliter est virtuosus, sed dilectio Dei meritoria non est in potestate voluntatis, ut meritoria est sive quantum ad illus per quod veraciter est meritoria; igitur etc. Maior patet ex supradictis. Minor probatur, quia dilectio Dei ex sola acceptatione divina est meritoria. Hoc autem, ut patet, non est in potestate voluntatis. Et confirmatur ista ratio, quia omnis actus qui proprie habet rationem praxis ante inquisitionem vel infusionem habitus est in potestate voluntatis. Patet in omnibus inductive, sed constat quod dilectio Dei meritoria ante infusionem habitus caritatis non est in potestate voluntatis, aliter ex puris naturalibus possemus mereri vitam eternam, quod est error pelagii; ergo etc. Nec valet si dicatur quod maior est vera de omni praxi quam philosophi cognoverunt. Non autem de ista, quod non viderunt, quia sic dicendo conceditur quod dilectio Dei non est praxis eo modo quo philosophi loquuntur de praxi, et hoc intendimus. Nec valet ulterius si dicatur quod, licet ante infusionem habitus caritatis dilectio Dei meritoria non sit in potestate voluntatis, post infusionem tamen ipsius in potestate nostra est. Primo, quia concesso quod assumitur non solvitur ratio, quia praxis, ut de ea loquuntur philosophi, non solum post acquisitionem habitus, sed etiam ante est in libera potestate voluntatis. Secundo, quia etiam posito habitu caritatis infuse ad hoc quod dilectio Dei sit meritoria requiritur acceptatio divina que non est in potestate nostra, nec habitus caritatis necessitat voluntatem divinam ad acceptandum actum meritorium nisi ex ordinatione divina, ut [30va] suppono ad presens; igitur etc.
Tertia conclusio est quod finis principaliter intentus in habitu theologico viatoris est dilectio Dei meritoria.
Probatur primo sic: nobilissima operatio ad quam theologia pro statu vie finaliter ordinatur est finis principaliter intentus in habitu theologico viatoris. Dilectio Dei meritoria est huiusmodi, ergo. Maior patet, quia, si detur oppositum, sequitur quod theologia in nobis non sit scientia nobilissima, quia illa erit nobilior, cuius finis principaliter intentus est huiusmodi operatio nobilissima. Minor habet duas partes. Prima est quod theologia pro statu vie sicut ad finem ordinatur ad dilectionem Dei meritoriam.
Et ista probatur primo sic: Sacra Scriptura et precepta divina ad eundem finem ordinantur pro statu vie. Hoc patet, quia tam Scriptura Sacra quam precepta divina ordinantur ultimate ad beatitudinem consequendam, igitur finis precepti est finis Scripture Sacre, saltem pro statu vie, sed finis precepti est caritas, sicut patet per Apostolum I Ad Thimoteum 1; ergo etc.
Secundo sic: qui diligit Deum et proximum legem implet, igitur finis legis et per consequens Sacre Scripture est dilectio Dei et proximi. Antecedens patet, quia plenitudo legis est dilectio, Ad Romanos 13. Consequentia probatur, quia, sicut finis precepti est ad impletio precepti, sic finis legis est impletio legis.
Tertio sic, quia finis precepti est finis Scripture Sacre, sicut patet ex ratione precepti, ex finis precepti est plenitudo legis, ergo. Istam rationem tangit beatus Augustinus De laude caritatis in principio sermonis, ubi sic ait: “divinarum Scripturarum multiplicem habundantiam latissimamque doctrinam sine ullo errore comprehendit et sine ullo labore custodit cuius cor plenum est caritate, dicente Apostolo, plenitudo autem legis caritas”. Et alio loco: “finis autem precepti caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quod est autem precepti finis nisi precepti ad impletio nisi legis plenitudo, quid ergo dixit plenitudo legis caritas, hoc etiam hic dixit finis precepti caritas”. Hec Augustinus. Ex quibus verbis evidenter apparet quod finis Sacre Scripture sit dilectio, quia ipsa est finis precepti et legis plenitudo.
Tertio sic: illa doctrina que nobis ad hoc proponitur intuenda, ut per ipsum Deus queratur et diligatur, ad dilectionem Dei ordinatur sicut ad finem. Oppositus predicati infert oppositum subiecti. Theologia est huiusmodi, ut patet per beatum Augustinum II De Trinitate, capitulo 2, ubi sic ait: “non erro ad inquirendam substantiam Dei sive per Scripturam eius sive per creaturam, que utraque nobis ad hoc proponitur intuenda, ut ipse queratur ipse diligatur”; ergo.
Secunda pars illius minoris est quod dilectio Dei meritoria pro statu vie est nobilissima hominis operatio et hec communiter est concessa, quia, sicut se habet habitus ad habitum, ita actus ad actum, sed habitus caritatis saltem pro statu vie est nobilissimus, quia nobilior nobilibus, dicente Apostolo I Ad Corinthos 13: “nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hec; maior autem horum est caritas”; ergo. Patet ista minor et per consequens illa tota ratio confirmatur, quia tota Sacra Scriptura ad fidem speciem et caritatem pro statu vie finaliter ordinatur, sicut patet per beatum Augustinum VIII De Trinitate, capitulo 16 de parvis, ubi sic ait: “ubi sunt enim illa tria propter que in animo edificanda omnium divinorum librorum machinamenta consurgunt fides, species, caritas nisi in animo credente quod nundum videt et sperante atque amante quod credit”. Sed constat quod maior istorum trium est caritas sive dilectio, ut patet per Apostolum iam allegatum, igitur ad ipsam sicut ad finem principalem et principaliter intentum tota Scriptura Sacra ordinatur saltem pro statu vie.
Secundo ad principale sic: illa operatio per quam viator perfectius et intimius coniungitur ipsi Deo est finis principaliter intentus in habitu theologico viatoris, dilectio Dei meritoria est huiusmodi, ergo. Maior patet ex duobus. Primo, quia tota Sacra Scriptura finaliter ordinatur ad perfectam unionem hominis cum Deo. Secundo, quia omnis habitus ordinatur sicut ad finem principaliter intentum ad illum actum per quem poten-[30vb]-tia divina perfectius unitur et coniungitur subiecto cuius est habitus. Minor autem est nota, quia Deus caritas est qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo, unde beatus Augustinus De laude caritatis, circa principium: “nec dubitari ullo modo potest quod templum Dei sit homo in quod habitat caritas. Dicit enim Iohannes caritas est Deus”; ergo etc.
Tertio sic: habitus theologicus viatoris ordinatur ultimate ad eternam beatitudinem consequendam, sicut patet per beatum Augustinum XIV De Trinitate, capitulo 1, igitur illa operatio est finis principaliter intentus in ipso per quam huiusmodi habitudo acquiritur principaliter, sed hec est dilectio Dei et proximi, non est dubium, dicente Apostolo I Ad Corinthos 13: Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, etc. Super quo verbo dicit Glossa probat quod caritas sit excellentior aliis, quia alia non valent sine ea et ipsa sine eis valet, unde beatus Augustinus XV De Trinitate, capitulo 49: “nullum est isto Dei dono excellentius. Solum est quod dividit inter filios regni eterni et filios perditionis eterne”. Et subdit immediate dantur et alia per ipsam in misericordia, sed sine caritate nihil prosunt nisi ergo tantum impartiatur cuique Spiritus Sanctus, ut eum Dei proximum faciat amatorem a sinistra non transiertur ad dextram. Et quibusdam paucis interpositis concludit quantum ergo bonum est sine quoad eternam vitam neminem cetera bona inducunt. Ex quibus apparet quod per dilectionem Dei et proximi eterna beatitudo acquiritur principaliter; ergo etc.
Ista conclusio potest multis auctoritatibus confirmari.
Primo auctoritate illa vulgata beati Augustini De laude caritatis et ponitur in Glossa super illo verbo I Ad Thimoteum in finis precepti caritas, ubi sic inquit Augustinus: “totam magnitudinem et ampliationem divinorum eloquiorum secura possidet caritas qua Deum proximumque diligimus que radix est omnium bonorum unde in his duobus preceptis tota lex pendet et Prophete, si ergo non vacat omnes paginas sanctas perscrutari, omnia volumina sermonum evolvere, omnia scripturarum secreta penetrare, tene caritatem ubi pendent omnia, quia finis omnium est dilectio Dei et proximi”. Hec Augustinus.
Secundo auctoritate eiusdem I De doctrina christiana, capitulo 49, ubi sic ait: “omnium igitur que predicta sunt ex quo de rebus tractamus, hec summa est ut intelligatur legis et omnium scripturarum divinarum plenitudo et finis esse dilectio rei qua fruendum est et rei que nobis cum ea re frui potest”.
Ex his et multis similibus que possunt adduci patet quod finis totius Scripture Sacre saltem pro statu vie est dilectio Dei et proximi et non est finis alterius principaliori subordinatus, ut patet ex supradictis; ergo etc.
Quarta conclusione est quod finis principaliter intentus in habitu theologico viatoris non est praxis, nec speculatio. Ista conclusio sequitur ex precedentibus, quia finis principaliter intentus in theologia viatoris est dilectio Dei meritoria ex conclusione precedenti et dilectio Dei meritoria non est proprie praxis, sicut patet ex secunda conclusione. Et certum est quod non est speculatio cum sit actus voluntatis, non intellectus, ergo. Et hec de secundo.
Quantum ad tertium et quartum articulum simul movenda et dissolvenda sunt dubia. Et primo contra primam conclusionem quidam doctor arguit primo sic:
Scotus in Prologo I, questione 4
Omnis operatio alterius potentie quam intellectus naturaliter posterior intellectione nata dirigi et regulari per rationem rectam est propriisime praxis. Actus voluntatis circa finem ultimum est huiusmodi, ergo. Maior supponitur. Minor probatur dupliciter.
Primo sic, quia, licet voluntas non possit errare circa finem ostensum in universali, potest tamen errare circa finem in particulari ostensum, igitur adhuc ut recta ratione agit circa finem principaliter ostensum indiget dirigi et regulari et non nisi per rationem rectam; [31ra] ergo etc.
Secundo, quia habitus directivus non ponitur propter substantiam actus, sed propter circumstantiam, sicut temperantia. Non ponitur propter substantiam actus comedendi, sed propter circumstantiam, igitur, licet voluntas determinata esset ad substantiam actus tendentis in finem in particulari, requireretur tamen directio quantum ad circumstantias illius actus ad quas non extenditur directio que est circa substantiam actus, igitur idem quod prius.
Preterea, ad principalem secundo sic: cognitio dirigens voluntatem circa ultimum finem est cognitio practica, igitur actus voluntatis directivus est vere praxis. Consequentia est nota, quia cognitio practica non dirigit nisi praxim. Antecedens probatur, quia ad idem genus secundum praxim vel speculationem pertinet principia et conclusiones. Conclusiones enim practice resolvuntur in principia practica, non speculativa, igitur, cum cognitio finis sit directiva in actibus circa ea que sunt ad finem et quasi sit cognitio eorum que sunt ad finem, sic quasi cognitio inclusa in cognitione finis quasi principia si cognitio eorum que sunt ad finem sit cognitio conclusionum practicarum, cognitio finis erit cognitio predicta quasi principia practici.
Responsio ad rationes Scoti
Ad primum istorum nego maiorem, quia, sicut actus intelligendi directus et regulatus per alium actum intellectus non est vere et propriissime praxis, quia ad ipsum non extenditur intellectus, etiam per istum doctorem, ita etiam et actus voluntatis, etiam si sit directus per rationem, non erit proprie praxis, nisi sit electivus vel sequens electionem, ut patet ex dictis quorum neutrum convenit in proposito cum voluntas sit finis, electio autem eorum que sunt ad finem.
Ad secundum nego antecedens, quia cognitio quam habet intellectus de Deo, ut est finis ultimus, est speculativa, non practica, et cognitio quam habet theologus non est practica, nec speculativa, ut declarabitur questione sequenti. Et ad probationem dico quod cognitio eorum que sunt ad finem non se habet ad cognitionem finis, sicut conclusio ad principium eo modo quo principium et conclusio sumuntur in habitu scientifico, sicut imaginatur illa deductio, et ideo ratio nulla.
Scotus, ubi supra
Contra secundam conclusionem idem doctor arguit sic: omnis actus ad quem inclinat virtus appetitiva est vere praxis, quia quelibet talis virtus est habitus electivus II Ethicorum, sed ad dilectionem Dei inclinat virtus appetitiva, non tantum caritas, sed etiam amor acquisitus habitualis qui est virtus appetitiva, quia habitus appetitus consonat rationi recte; igitur etc.
Ad idem arguunt alii sic:
Preterea, omnis operatio existens in potestate voluntatis est praxis vel speculatio ex communi dicto omnium philosophorum, sed dilectio Dei est in potestate voluntatis et non est speculatio, cum non sit operatio intellectus, sed voluntatis, igitur est vere praxis.
Preterea, vel actus dilectionis meritorie est eiusdem rationis specifice quantum ad substantiam actus cum actu dilectionis naturalis circa Deum vel alterius. Si eiusdem, igitur sicut actus dilectionis naturalis est vere praxis et actus dilectionis supernaturalis. Si alterius, adhuc idem sequitur, quia, sicut ex parte intellectus actus naturalis et supernaturalis infra idem genus et considerationis continentur, quia uterque est vere speculatio, sic etiam ex parte voluntatis debet esse, et per consequens sicut actus dilectionis naturalis est vere praxis et supernaturalis. Et confirmatur, quia actus videndi elicitus a potentia visiva supernaturaliter creata. Si poneretur et actus videndi elicitus a potentia naturaliter generata infra idem genus continerentur, quia uterque esset visio, igitur a simili quamvis actus dilectionis meritorius sit elicitus a potentia mediante habitu supernaturaliter infuso. Erit tamen infra idem genus operationis cum actu dilectionis naturalis, sic quod uterque erit vere praxis.
Preterea, Philosophus III De anima, capitulo de movente dicit quod “sicut appetitus sensitivus sequi-[31rb]-tur rationem et per ipsam in agendo cum fantasia est principium motivum, sic etiam et voluntas cum ratione, sed quotienscumque appetitus sensitivus sequitur rationem et per ipsam in agendo regulatur est principium practicum et operatio eius est vere praxis, igitur quotienscumque voluntas sequitur rationem est per ipsam in sua regulatione operatur erit principium practicum et eius operatio est vere praxis”, ita in diligendo Deum voluntas sequitur rationem et per ipsam dirigitur et regulatur; ergo etc.
Responsio ad rationes Scoti et suorum
Ad primum istorum potest uno modo dici quod ad dilectionem Dei meritoriam non inclinat virtus appetitiva quod sit habitus electivus, quia electio est precise illorum que sunt ad finem. Et quando dicitur quod omnis virtus appetitiva est habitus electivus verum est si sit appetitiva eorum que sunt ad finem, non eorum que sunt appetitiva finis, quia respectu finis non est electio, sed voluntas.
Secundo, quia non omnis operatio ad quam inclinat virtus appetitiva, etiam si talis sit habitus electivus, est vere praxis nisi sit attingibilis per inclinationem illius habitus electi, quod in proposito dici non potest, quia dilectio Dei meritoria non est attingibilis per habitum naturaliter acquisitum, aliter ex puris naturalibus mereremur, quod non consonat catholice veritati.
Ad secundam potest uno modo dici per interemptionem maioris, quia non omnis operatio alterius potentie quam intellectus existens in potestate voluntatis est praxis proprie dicta nisi sit electio vel sequens electionem, ut patet ex dictis, igitur non omnis operatio existens in potestate voluntatis est praxis vel speculatio, nec ista fuit communis sententia philosophorum, immo contradicit Aristoteles VI Ethicorum dicens quod omnis actus humanus qui proprie habet rationem praxis est electio vel sequens electionem, ut allegatum est supra. Potest etiam dici secundo interimendo minorem, quia dilectio Dei meritoria, ut meritoria est, non est in potestate voluntatis, quia non habet quod sit meritoria nisi ex acceptatione divina que non est in potestate nostra.
Sed contra solutionem istam instatur primo, quia omnis actus meritorius, ut meritorius est, procedit a principio libero non naturali, sed omnia talis est in potestate nostra; ergo etc.
Preterea, ex actibus qui non sunt in potestate nostra, non laudamur, nec vituperamur, ergo omnis actus meritorius vel demeritorius est in potestate nostra et quanto magis est demeritorius, tanto magis in potestate nostra, igitur omnis actus meritorius, ut meritorius est, est in potestate nostra et quanto magis meritorius, tanto magis erit in potestate nostra. Antecedens patet, quia peccatum ideo peccatum, quia voluntarium, secundum Augustinum. Consequentia videtur nota, quia non minus requiritur libertas et facultas voluntatis ad merendum quam ad demerendum.
Preterea, non minus est in potestate nostra post infusionem habitus caritatis dilectio Dei meritoria quam sit actus credendi post infusionem habitus fidei, sed actus credendi post habitum fidei infusum est simpliciter in potestate nostra et ex hoc necessario praxis vel speculatio et constat quod modo praxis, igitur speculatio, ergo actus dilectionis meritorius post habitum caritatis infusum erit simpliciter in potestate nostra et ex hoc necessario praxis vel speculatio. Et constat quod non speculatio, igitur erit praxis.
Pro solutione istarum rationum est advertendum quod actus dilectionis meritorius potest accipi dupliciter, videlicet quantum ad substantiam actus et quantum adesse meritorium ipsius. Primo modo non includit Dei acceptationem, sicut nec actus credendi vel sperandi. Secundo modo includit divinam acceptationem vel saltem ipsam connotat necessario. His premissis dico ad primum quod omnis actus meritorius procedit a principio libero nobis intrinseco quantum ad substantiam actus, non autem quantum adesse eius [31va] meritorium, quia tale includit vel connotat divinam acceptationem que non est in nostra libertate.
Ad secundum dico quod ex actibus qui non sunt in potestate nostra, nec quantum ad substantiam actus, nec quantum adesse meritorium vel demeritorium, nec laudamur, nec vituperamur, sicut patet de actus quolibet naturali, ut distinguitur contra liberum. Ex actibus autem qui sunt in potestate nostra quantum ad substantiam actus possumus laudari vel vituperari. Sic autem est in proposito, ut patet ex dictis.
Ad tertium dico quod, si fiat comparatio inter actum meritorium et demeritorium quantum ad substantiam actus, concedo quod non minus est in potestate nostra actus meritorius quam demeritorius si veri fiat comparatio inter ipsos quantum adesse meritorium et demeritorium. Neganda est consequentia, quia non est simile de actu meritorio et demeritorio quantum ad hoc, quia esse demeritorium totaliter est a nobis, non autem esse meritorium, ut patet ex dictis.
Ad quartum negatur maior, quia actus credendi post habitum fidei infusum nihil includit quod non sit in potestate nostra. Dilectio autem Dei meritoria etiam post habitum caritatis infusum includit divinam acceptationem, et ideo non est simile.
Ad tertium principale potest uno modo dici quod etiam dilectio Dei naturalis non est proprie praxis, cum sit dilectio finis cuius non est electio. Potest etiam dici secundo quod non est simile de dilectione naturali et meritoria sive sint eiusdem rationis specifice sive non, quia dilectio Dei naturalis totaliter est in potestate nostra. Meritoria autem non quantum ad hoc quod est esse meritorium. Et per hoc patet quid dicendum ad rationem confirmationis, quia non est simile de actu videndi elicito a potentia visiva supernaturaliter creata et naturaliter generata et de dilectione Dei naturali et meritoria. Tamen propter acceptationis divine implicationem, tum quia omnis actus potentie visive est formaliter visio, sed non omnis operatio voluntatis etiam naturalis est formaliter praxis nisi sit electio vel sequens electionem, quod in proposito dici non potest.
Ad quartum potest uno modo dici quod, sicut appetitus sensitivus regulatus per rationem est principium practicum, sic intellectivus respectu operationis existentis in potestate nostra. Potest etiam dici secundo quod non est simile de appetitu sensitivo regulato per rationem et de voluntate, quia appetitus sensitivus regulatus per rationem semper sequitur electionem cum non sit respectu finis, sed respectu eorum que sunt ad finem. Voluntas autem est ipsius finis, et ideo non semper est principium practicum, nec eius operatio semper est praxis, quia non semper est electio vel sequens electione.
Garro in Prologo I, questione 1 et 4
Contra tertiam conclusionem quidam doctor arguit primo sic: impossibile est quod aliquid habeat finem proprium alicuius habitus et non habeat illum habitum. Patet hoc, quia quod est commune habenti et non habenti habitu non est proprius finis habitus, sed aliquid potest habere dilectionem Dei meritoriam non habendo habitum theologie, sicut patet ex iustis simplicibus, ergo.
Preterea, impossibile est quod alicui insit aliquid habitus cum opposito sui finis, sed constat quod habitus theologie potest inesse alicui cum opposito dilectionis meritorie, quia cum peccato mortali, ergo.
Preterea, finis proprius unius habitus non potest esse finis proprius alterius, dicente Commentatore I Ethicorum, commento 68, quod unaquequam ars habet suum proprium finem, sed caritas et theologia sunt habitus distincti et dilectio est finis proprius caritatis, igitur non theologie. Et confirmatur, quia finis proprius cuiuslibet habitus est proprius actus eius, sed dilectio est actus proprius caritatis, ergo non theologie.
Preterea, finis proprius cuiuslibet habitus debet esse eiusdem generis cum illo habitu, sed dilectio non est eiusdem generis cum theologia, nec cum aliqua scientia, quia dilectio pertinet ad genus affectionis, scientia vero ad genus speculationis; ergo etc.
Preterea, quando aliquid ponitur finis scientie, illa que magis conveniunt cum illo debent esse principia illius scientie, si ergo ponatur quod finis theologia sit dilectio, sequitur quod preceptum de caritate, videlicet diliges dominum Deum tuum etc., sit eius primum principium et non articuli [31vb] fidei quod non est verum, etiam per me; ergo etc.
Goffredus Quolibet 5
Preterea, ad idem arguitur quidam doctor primo sic: si dilectio Dei esset finis principaliter intentus in theologia, sequeretur quod esset eius subiectum. Consequens est falsum, igitur et antecedens. Consequentia probatur, quia illud est subiectum in aliqua scientia sub cuius ratione intenditur quicquid intenditur in ipsa, sed omne tale est subiectum in scientia; ergo etc. Et confirmatur, quia, si dilectio principaliter intenditur in theologia, igitur Deus non intenditur in ipsa nisi inquantum est dilectus, vel diligibilis. Quo posito sequitur quod dilectio sit ratio formalis subiecti theologie; ergo etc.
Pro solutione istarum rationum est advertendum quod duobus modis potest intelligi quod actus sit proprius finis habitus. Uno modo, quia est eius finis quo, et sic sola operatio elicita per habitum dicitur finis habitus, et sic dirigere est finis prudentie et credere finis proprius fidei, et sic de aliis. Alio modo, quia est eius finis gratia cuius, et sic non solum operatio elicita per illum habitum, sed etiam per alium. Potest esse proprius finis habitus et isto modo actus virtutum sunt finis scientie moralis, quia scientia moralis non est contemplationis gratia, sed ut boni fiamur, sicut patet II Ethicorum. Hec ad propositum applicando dico quod dilectio non dicitur primo modo finis theologie, sed secundo, et sic ad presens loquimur de fine.
Responsio ad rationes Garronis
His premissis respondeo ad rationes. Ad primam dico quod maior est vera de fine primo modo sumpto. Non autem secundo ratio huius est, quia finis secundo modo sumptus est finis quo alterius habitus, et ideo haberi potest ab habente illum habitum. Videmus enim quod aliquid potest habere actus virtutum moralium sine scientia morali qui tamen sunt fines ipsius cuius gratia. Et quando dicitur quod est commune habenti habitum et non habenti non est finis habitus, verum est de fine quo non autem de fine cuius, ut patet ex dictis.
Ad secundam dico quod maior est falsa, tam de fine cuius quam de fine quo, quia habitus virtutis potest stare cum actu vitii oppositi, igitur non est impossibile quod habitur insit alicui cum opposito sui finis loquendo de fine quo, qui est actus elicitus per illum habitum. Iterum scientia moralis potest stare et stat in multis cum opposito virtutum moralium quarum actus sunt proprius finis gratia cuius scientie moralis, igitur non est impossibile quod habitus insit alicui cum opposito sui finis, etiam loquendo de fine cuius.
Ad tertiam concedo maiorem si accipiatur finis uniformiter, sed, si difformiter non est vera, et sic est in proposito, quia dilectio est finis quo caritatis ipsius vero theologie est finis cuius, non finis quo. Per idem patet quid dicendum ad confirmationem, quia finis quo cuiuslibet habitus est proprius actus eius, non autem finis cuius, sicut patet ex dictis, quia finis cuius scientie moralis sunt actus virtutum et non proprius actus eius.
Ad quartam eodem modo dico, quia finis quo est eiusdem generis cum habitu, non autem finis cuius, cum sit actus elicitus per alium habitum.
Ad quintum nego maiorem, quia principaliter scientie ordinantur ad concludendum aliquid de subiecto, non de fine cuius qui est actus vel operatio ad quam principaliter habitus ordinatur, et ideo debent poni principaliter illa que magis conveniunt cum subiecto, non cum fine.
Responsio ad rationes Goffredi
Ad sextam nego consequentiam. Et ad probationem quando dicitur quod illud principaliter intenditur in scientia etc., dico quod tripliciter aliquid potest intendi principaliter in scientia. Uno modo, sicut aliquid scitur, et sic conclusio scita. Alio modo, sicut illud de quo aliquid scitur, et sic subiectum eo modo quo doctor iste loquitur de subiecto. Alio modo, sicut illud cuius gratia scitur et scientia habetur, et sic finis intenditur. Concedo ergo quod illud quo principaliter intenditur in scientia secundo modo est illud sub cuius ratione omnis considerantur in ipsa et omne tale est subiectum, sed non illud quod intenditur principaliter primo vel tertio modo loquendo de subiecto de qui, si-[32ra]-cut loquitur iste doctor. Et hoc dico, quia illud quod principaliter intenditur primo modo potest aliquo modo dici subiectum, prout superius extitit declaratum. Per hoc patet quid dicendum ad confirmationem.
Contra quartam conclusionem sunt due opiniones, quarum prima ponit quid finis proprius et principaliter intentus in theologia sit speculatio, pro qua quidam doctor arguit primo sic:
Henricus in Summa, articulo 8, questione 2
Finis principaliter intentus in theologia est cognitio Dei, iuxta illud Matheum 5: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Sed cognitio Dei est vera speculatio, non praxis, nec affectio; ergo etc. Sed confirmatur ista ratio auctoritate beati Augustini Sermone de Iacob et Esau, ubi sic ait: “omnis operatio nostra in hac vita est servare oculum cordis unde videatur Deus, adhuc sacrosancta mysteria celebrantur, adhuc sermo Dei predicatur, adhuc agunt quicquid agunt divine sancte literae, ut purgentur illud interius ab ea re que nos impedit ab aspectu Dei”. Hec Augustinus. Ex quibus verbis videtur isti doctori quod tota Scriptura Sacra ad visionem Dei finaliter ordinatur.
Preterea, finis principaliter intentus in theologia est contemplatio, sed contemplatio non est praxis, nec affectio, sed vera speculatio, ergo. Probatur maior, quia vita contemplativa est nobilior activa, igitur contemplatio nobilior actione, et per consequens ipsa erit ultimus finis theologie. Et potest ista ratio confirmari per beatum Augustinum I De Trinitate, capitulo 27, de parvis, ubi sic ait: “tradet itaque regnum Deo patri et Deus Ihesus Christus non se inde separato, nec a Spiritu Sancto qui perducet credentes ad contemplationem Dei, ubi est finis omnium bonarum actionum”. Ecce quod finis omnium bonarum actionum est contemplatio Dei, secundum Augustinum, sed finis omnium bonarum actionum est ultimus finis theologie; ergo etc.
Preterea, idem est finis scientie et principiorum in scientia. Hoc patet, quia tota scientia virtualiter continetur in principiis, sed articulorum qui sunt principia theologie ultimus finis est cognitio Dei; ergo etc.
Preterea, finis proprius sapientie est speculatio veri, sicut patet per Philosophum in Prohemio Metaphysice et in VI. Sed theologia est scientia proprie dicta, sicut potest declarari discurrendo per omnes conditiones sapientie; ergo etc.
Secunda opinio ponit quod proprius finis theologie sit praxis. Et istorum quidam concedunt quod proprius finis theologie est dilectio Dei.
Opinio Scoti et suorum sequacium
Sed dicunt quod dilectio Dei est proprie praxis. Quidam vero dicunt quod proprius finis theologie est operatio virtutum et observantia mandatorum Dei et constat quod operatio virututum et observantia mandatorum consistit in operibus moralibus que proprie habent rationem praxis. Primi non discordant a positione quam sequor nisi quia dicunt quod dilectio Dei est praxis. Et quia rationes eorum sunt adducte contra conclusionem secundam, non resumo dicta eorum.
Alexander de Ales in Prologo I, questione ultima
Alii vero adducunt conclusionem sic: theologia est scientia salutis, iuxta illud quod scribitur luce primo ad dandam scientiam salutis plebi eius, igitur finis principaliter intentus in ipsa est illud quo salus acquiritur principaliter, sed salus hominis principaliter habetur per operationem virtuosam et observantiam mandatorum Dei salvatore, dicente Mattheo 19: si vis ad vitam ingredi serva mandata; igitur etc.
Istis tamen non obstantibus credo quod finis proprius theologie sit dilectio Dei, non praxis, nec speculatio, nec rationes istorum doctorum concludunt.
Responsio ad rationem Henrici de Gandavo
Ad primum igitur pro prima opinione potest dupliciter responderi. Primo quidem potest dici quod nihil concludit de theologia viatoris quicquid sit de theologia comprehensoris, quia finis principaliter intentus in theologia saltem pro statu vie non est cognitio Dei, sed dilectio Dei. Ratio huius est, quia certum est quod in via quicquid sit de patria dilectio Dei est nobilior omni cognitione, sicut patet per Apostolum I Ad Corinthos 13. Nec auctoritas beati Augustini est ad propositum propter duo. [32rb]
Primo, quia theologia viatoris ordinatur ad visionem illam beatificam, sicut ad finem ultimum et remotum, non ad propinquum et immediatum. Sed de tali non loquitur ad presens, quia a tali non sit denominatio in scientiis, aliter scientia moralis esset speculativa, quia ordinatur ad felicitatem ultimate, immo omnis scientia esset speculativa, quia omnis ordinatur ad beatitudinem ultimate.
Secundo, quia theologia viatoris non ordinatur ad visionem Dei, etiam sicut ad finem ultimum et remotum per exclusionem dilectionis, sed cum inclusione eiusdem. Nec illa fuit intentio Augustini, quia visio non est tota merces, nisi cum inclusione fruitionis et sic dilectionis, sicut patet per illam decretalem extravagante domini benediciti ex visione animarum.
Secundo potest dici quod, licet cognitio Dei sit aliquo modo finis theologie, non tamen principalis nec in via, nec in patria, quia tam in via, quam in patria dilectio Dei est nobilior cognitione, ut suppono pro nunc. Finis igitur principaliter intentus in theologia non est cognitio Dei, sed dilectio Dei, nec auctoritates dicunt oppositum, ut patet ex dictis.
Ad secundam distinguo de contemplatione Dei, quia potest accipi uno modo pro sola cognitione ipsius, alio modo pro cognitione simul et dilectione. Si accipiat secundo modo, concedo quod finis principaliter intentus in theologia sit contemplatio Dei, non quidem ratione cognitionis, sed dilectionis ad quam ordinatur cognitio, sicut patet per Anselmum Monologion, capitulo 9. Et sic beatus Augustinus loquitur de contemplatione quando dicit quod finis omnium bonarum actionum est contemplatio Dei, quid patet per literam sequentem, ubi ostendit quod illa contemplatio est requies permansiva, quia merces est boni operis transitivi, unde in fine illius capituli sic ait: “in illa igitur contemplatione Deus erit omnia in omnibus, quia nihil ab illo aliud requitur, sed se ipso illustrari perfruique sufficiet”. Ecce quod contemplatio illa que requies est permansiva et boni operis permansuri merces in visione et fruitione consistit, non in sola visione, secundum Augustinum. Si vero accipiatur primo modo, patet ex precedenti solutione quod contemplatio Dei non est finis principaliter intentus in theologia, nec in via, nec in patria. Nec sic de contemplatione loquitur beatus Augustinus, ut patet ex dictis. Et ad probationem quando dicitur quod vita contemplatiova est nobilior quam activa, concedo, sed ex hoc non sequitur quod speculatio sit nobilior dilectione Dei, sed quod sit nobilior actione que proprie habet rationem praxis, quia in talibus actionibus vita activa consistit speculatio, igitur non erit finis principaliter intentus in theologia, sed dilectio ad quam speculatio nostra principaliter ordinatur.
Ad tertium dico quod finis articulorum fidei principaliter non est cognitio Dei, sed dilectio, quia notitia articulorum ad dilectionem Dei meritoriam ordinatur sine qua fides mortua est, dicente Apostolo I Ad Corinthos 13: quia si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero nihil sum.
Ad quartum dico quod finis proprius sapientie philosophorum est speculatio et de tali loquitur Aristoteles, sed finis proprius theologice sapientie non est speculatio, sed aliquid altius speculatione et hoc est dilectio Dei.
Ad rationem secunde opinionis Scoti
Ad rationem vero pro secunda opinione concedo quod finis principaliter intentus in theologia est illud qui salus acquiritur principaliter, sed illud est dilectio Dei meritoria ad quam omnis operatio virtuosa et observantia mandatorum finaliter ordinantur, quia finis precepti caritas, ut allegatum est supra.
Ad primam dico quod finis principaliter intentus in theologia viatoris non est credere, sed diligere, quia fides ad dilectionem Dei finaliter ordinatur, ut patet ex dictis. Et quando dicitur quod hec scripta sunt ut credatur, statim additur, et, ut credentes vitam eternam habeatur, vita autem eterna principalius habetur per dilectionem quam per fidem. Dilectio igitur erit finis principalis theologie non fides.
Ad secundum concedo quod finis proprius theologie sit dilectio Dei meritoria, sed talis non habet proprie rationem praxis, ut patet, etc. [32va]