Dionysius de Montina - Liber in quatuor Sententiarum Liber in quatuor Sententiarum

Dionysius de Montina - Liber in quatuor Sententiarum [Montina-l1d17q1.xml]

Dionysius de Montina

Liber in quatuor Sententiarum

Edited by: Luciana Cioca

Designer: Mihai Maga

Codices:
P = Paris, 1511

Liber I, distinctio 17, questio 1

Circa decimam septimam distinctionem quero: utrum charitas vel gratia sit viatori ad salutem necessaria.

〈Rationes〉

Arguitur primo quod non sic: nulla charitas vel gratia est viatori ad salutem necessaria, ergo etc. Antecedens patet inductive arguendo.

Secundo sic: observatio mandatorum sufficit ad salutem, Mathei 19: “Si vis ad vitam ingredi ”etc. Sed talis observatio est creature rationali possibilis sine charitate vel gratia (dicente Hieronimo in explanatione fidei catholice). Execramus eorum blasphemias qui dicunt Deum aliquid impossibile precepisse. Ex quo arguitur vel quis potest sine charitate et gratia implere precepta vel non. Si primum, habetur intentum. Si non, ergo non est peccatum non facere, quia nullus peccat in eo quod vitare non potest, ut patet per Augustinum De duabus animabus.

Tertio ad idem arguitur sic: rectitudo voluntatis (que auferri non potest) sufficit ad salutem. Sed charitas non est rectitudo voluntatis nec eius pars; ergo. Antecedens quoad primam partem videtur esse intentio Augustini in libro De libero arbitrio dicentis quod “Deus non potest auferre rectitudinem voluntatis, charitatem vero sepe aufert”.

〈In oppositum〉

In oppositum arguo sic: nullus potest salvari nisi sit Deo gratus vel charus. Sed nullus potest esse charus sine charitate nec gratus sine gratia; ergo.

〈Divisio questionis〉

Primo premittam distinctiones declarativas. Secundo ponam conclusiones responsivas. Tertio respondebo ad instantias.

Primus articulus

Quantum ad 〈primum〉 sit prima distinctio ista quod charitas vel gratia in Scriptura Sacra accipitur dupliciter. Uno modo pro charitate increata, alio modo pro charitate creata. Charitas increata quandoque capitur 29va communiter et essentialiter. Et sic convenit toti trinitati et cuilibet personarum. Et isto modo loquebatur in Canonica sua Iohannes quando dicebat Deus: charitas est. Alio modo accipitur partialiter et sic appropriatur Spiritui Sancto qui est charitas Patris et Filii. Chartias charum faciens est habitus infusus a charitate increata qua diligimus Deum et proximum meritorie de qua dicebat Apostolus Ad Romanos 5: “Charitas Dei ”etc. Consimilis distinctio potest esse de gratia, scilicet quod est gratia increata que est Deus gratificans et gratum dans et est gratia gratis data que est effectus gratie increate. De prima dicebat Apostolus Ad Ephesios 1: “Benedictus Deus et pater etc. qui predestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis sue in laudem glorie gratie sue in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratie eius”. Ubi Glossa supra: “Sola gratia predestinavit nos”, id est voluntate gratuita. De hac gratia que est voluntas divina dicit Augustinus IX Super Genesim, capitulo 16: “In voluntate Dei est gratia qua salvi fiunt peccatores” etc.

Iterum notandum quod charitas aliquando accipitur improprie pro affectione morali vel passione quam habet aliquis ad alium propter virtutem et isto modo sumitur 2 Machabeorum, capitulo 14, ubi dicitur Alchimus videns charitatem illorum etc. Similiter gratia sumitur quandoque minus proprie pro quolibet gratioso obsequio quod Deo pro beneficiis exhibemus, ut ibi: “gratias agamus Domino Deo nostro”. Similiter notandum quod gratia seu charitas aliquando dicitur dilectio qua actualiter diligimus qui est actus procedens ab habitu et est increate gratie effectus.

Secunda distinctio de necessario quod potest capi simpliciter vel secundum quid, scilicet secundum potentiam Dei ordinatam vel absolutam quomodo distingunt doctores de potentia Dei et secundum istum duplicem sensum variatur questio.

〈Propositiones〉

His premissis sit prima propositio ista: preter charitatem que Deus est oportet de communi lege ponere charitatem creatam in anima viatoris qua diligit Deum et proximum que est virtus. Probatur auctoritate ecclesie extra De summa trinitate, libro 6: “Firmiter credimus ”etc. Ubi opinio ponens gratiam informantem dari probatur ex dictis sanctorum.

Preterea, nihil potest suscipere denominationem aliquam formaliter et intrinsece nisi per formam habitam formaliter, ergo nullus sic denominari charus Deo nisi per charitatem formaliter inexistentem.

Secunda propositio: sola gratia increata distinguit filios regni a filiis perditionis eterne. Probatur, quia sola voluntas divina acceptans et ab eterno predestinans elegit eternaliter et distinxit electos a reprobis, quod videtur sentire Apostolus I Ad Corinthos 4, cum querit: “Quis enim te discernit”? Et videtur innuere quod solus Deus. Sic exponit Augustinus De correctione et gratia, et habetur in Glossa cum dicit: “Quis enim te discernit a massa perditionis nullus nisi Deus ipse te separat a perditis”.

Tertia propositio: charitas vel gratia creata solius increate charitatis est effectus. Probatur per Apostolum: C“haritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis”. Et per Augustinus De perfectione iustitie, capitulo 21, ubi ait: “Non autem per aliquam creaturam, ” 29vb “sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis”.

Quarta propositio: charitas infusa cuiuslibet meritorie actionis est effectiva. Probatur per Augustinum inde predestinatione sanctorum et allegat cum Magister distinctione 26. Ex qua sequitur quod gratia non datur secundum aliqua vel propter aliqua merita, sed efficit omne meritum.

Quinta propositio: charitas creata est signum distinctionis filiorum Dei a filiis damnationis secundum presentem iustitiam quamvis non semper sit signum distinctionis secundum eternam Dei providentiam. Prima pars patet per beatum Augustinum De correctione et gratia, capitulis 28 et 26, dicentem: “Quidam sunt filii secundum prescientiam et predestinationem, quidam secundum susceptam temporaliter gratiam, item alii sunt Filii Deo, alii nobis, id est alii secundum iudicium divinum, alii secundum humanum”. Et habetur hec distinctio in decretis De penitentia distinctione 4, capitulo 9: “Si ex bono”. Secunda pars probatur, quia multi sunt modo in charitate qui finaliter damnantur vel saltem quandoque fuit sicut patuit in Iuda.

Sexta propositio: licet viator nihil boni possit facere sine Dei speciali gratia, potest tamen in aliquod bonum velle sine charitate creata. Prima pars patet per beatum Augustinum in multis locis, precipue XVIII De civitate Dei, ubi probat quod “primus angelus non potuit se ex se facere meliorem”. Secunda pars probatur, quia existens in peccato mortali potest velle esse iustus et velle habere cor contritum et humiliatum et similia que velle est actus bonus.

Ex qua sequitur septima propositio quod gratia Dei operatur bonum etiam in malis non sit creata charitas.

Et hec de primo articulo.

Secundus articulus

〈Conclusio prima〉

Quantum ad secundum articulum sit prima conclusio ista: per prius viator acceptatur ad vitam quam habeat charitatem infusam creatam.

Probatur, quia ideo Deus infundit Socrati charitatem creatam, quia acceptus est ei et non econverso, ergo conclusio vera.

Ex ista conclusione infero duo correlaria.

〈Correlaria〉

Primum stat aliquid esse acceptum ad vitam eternam et tamen non habere charitatem creatam. Patet de predestinato existente in peccato mortali.

Secundum correlarium: stat aliquem habere charitatem creatam et non esse acceptum ad vitam eternam. Patet de prescito existente actualiter in charitate.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio: de potentia Dei absoluta viatori non est necessaria ad salutem charitas creata.

Probatur, quia aliquis potest esse acceptus ad vitam eternam sine tali charitate, ut dicit prima conclusio, ergo de potentia Dei absoluta non esset viatori necessaria ad salutem charitas creata.

Preterea, nuda potentia anime, cum obiecto, scilicet divina essentia, sufficit ad beatitudinem anime, ergo non est necessaria charitas creata de potentia Dei absoluta. Antecedens patet, quia anima est sufficiens receptivum beatitudinis et Deus sufficiens principium potens supplere efficiam cuiuslibet creature, ergo.

〈Correlaria〉

Primum correlarium: de potentia Dei absoluta potest viator mereri sine charitate creata. Patet, quia 30ra dicta charitas effective concurrit ad meritum, ergo Deus potest efficaciam supplere coagendo voluntati.

Secundum correlarium: sine dicta charitate secundum potentiam absolutam Dei potest viator diligere Deum super omnia. Patet ut precedens.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio: secundum potentiam absolutam Dei simul stat aliquem viatorem habere charitatem creatam et damnari.

Probatur, quia nulla creatura necessitat Deum ad salvandum aliquam, ergo etc. Item, de facto aliquis habens charitatem damnabitur et Deus non necessario aufert ab eo istam charitatem; ergo etc.

〈Correlaria〉

Primum correlarium: sicut libere contingenter Deus proposuit dare vitam eternam omnibus predestinatis, ita potest nunquam proposuisse et sic eis non conferre et ipsam conferre omnibus prescitis. Patet, quia liberrime predestinat Deus.

Secundum correlarium: actus noster quantumcumque sanctus non meretur vitam eternam ex valore iustitie. Patet, quia bonum glorie, quod est bonum vite eterne, est infinitum. Actus noster est solum finite bonus, ergo.

〈Conclusio quarta〉

Quarta conclusio: secundum legem ordinatam nullus salvabitur sine charitate que est qualitas.

Patet, quia nullus existens in peccato mortali et finaliter decedens in ipso, salvabitur secundum legem ordinatam. Sed quilibet non habens charitatem creatam actum vel habitum est huiusmodi; ergo etc. Maior patet per illud Psalmiste convertantur in infernum omnes gentes que obliviscuntur Deum, et in multis aliis locis. Minor conceditur ab omnibus, quia non est actus melior post baptismum.

〈Correlaria〉

Correlarium: si aliquis debeat salvari est sibi necessaria de communi lege charitas creata. Patet ex conclusione.

Secundum correlarium: preter charitatem creatam habitualem requiritur charitas actualis in adultis ad salutem consequendam. Probatur, quia de potentia Dei ordinata in adultis requiritur dilectio actualis quam voco charitatem actualem. Pro quo est advertendum quod secundum legem stantem in anima recipitur primo charitas increata specialiter existens et secundario charitas creata que est habitus infusus ab increata charitate essentia.

Tertio, charitas que est actus vel actualis ab istis et a voluntate productus. Et ordo istorum est, quia charitas actualis non potest esse sine charitate habituali creata et charitate increata in creatura rationali. Sed charitas habitualis creata bene potest esse sine actuali, ut in pueris et dormientibus, sed non potest esse sine charitate increata. Et voco hic charitatem actualem actum secundum, habitualem autem habitum infusum per Spiritum Sanctum, non autem acquisitum ex actibus. Charitas autem increata non potest esse in anima sub ratione vel modo essendi charitatis sine charitate que est habitus infusus. Et hoc de potentia ordinata, ut dictum est.

〈Conclusio quinta〉

Quinta conclusio: nulla creata charitas est Socrati ad salutem necessaria.

Probatur, quia quelibet singularis est vera, ut patet inductive, ergo conclusio vera. Non obstante tamen hac conclusione dico quod hec est neganda secundum legem ordinatam: nullam charitatem habendo Socrates salvabitur. Patet, quia ista est falsa. 30rb

〈Correlaria〉

Ex qua infero correlarium quod non sequitur nulla charitas etc., ergo nullam charitatem habendo etc. Antecedens est verum et consequens falsum.

Secundo infero quod sub nullo certo gradu quin minor illo sufficeret requiritur creata charitas necessario ad salutem consequendam sumpto ly ‘necessario’ secundum quid, id est secundum legem Dei ordinatam. Patet ista, quia quelibet singularum est vera.

〈Conclusio sexta〉

Sexta conclusio et ultima: nullus potest esse charus Deo secundum potentiam etiam Dei absolutam sine charitate Dei increata.

Probatur, quia nullus potest esse charus Deo nec amicus sine gratuita voluntate Dei ipsum gratis amante, id est misericorditer acceptante, cum ipsa sola discernat amicos ab impiis, ut dictum est supra, ergo conclusio vera.

〈Correlaria〉

Correlarium primum: dicta charitas sive gratia increata est viatori simpliciter ad salutem necessaria. Patet ex conclusione cum nullus potest esse salvus nisi Deo charus, ergo correlarium verum.

Secundum correlarium: ex dictis omnibus sequitur opinionem Magistri non esse veram qui dicit quod ad eliciendum actum dilectionis Dei et proximi meritorie non requiritur aliquis habitus creatus. Patet enim hoc esse falsum per supradicta. Et hoc de articulo secundo.

Tertius articulus

Quantum ad tertium articulum pro solutione argumentorum occurrunt tria dubia.

Primum: utrum sine charitate se servari possunt precepta de communi lege.

Secundum: utrum Deus possit auferre rectitudinem voluntatis a voluntate.

Tertium: an sit possibile rationalem creaturam non Dei chara charam fieri sine charitate creata.

〈Dubium primum〉

Quantum ad primum dubium quidam sine assertione dicit istam conclusionem quod multa precepta potest quis implere sine charitate de communi lege. Probat, quia non requiritur ad impletionem preceptorum quod aliquis impleat ea ex charitate, ergo etc. Antecedens probatur, quia, si requiritur charitas, sequuntur multa inconvenientia. Primum quod subveniens proximo in extrema necessitate et non ex charitate peccaret, quia non faceret preceptum et dilextionem proximi secundum quod tenetur, quia tenetur subvenire proximo in charitate et cum ipse sit in mortali, ergo subvenit proximo non ut tenetur.

Secundo sequitur quod conformans se negativo precepto sine charitate peccaret. Probatur, quia non observaret preceptum secundum quod tenetur et per consequens quicumque incidisset in peccato mortali observando preceptum negativum, videlicet non occides non negaberis non furtum facies extra statum charitatis, peccaret, quod est falsum.

Tertio sequitur quod tentatus per illecebra carius non posset resistere tentationi sine peccato. Consequens est falsum. Consequentia probatur, quia talis esset sine charitate.

Quarto sequitur quod honorans parentes tunc cum tene et sine charitate peccaret; 5 sequitur quod patiens supplicium ne neget Christum sine charitate peccaret, contra Augustinum De vera patientia et ponitur a Magistro libro IV Sententiarum, distinctione 5, capitulo 6, sequeretur quod legens horas suas sine charitate peccaret. Hec autem omnia videntur sequi ex hoc quod faciens non facit precepta ex charitate, cum tamen teneatur sic facere 30va per adversarium, ergo multa precepta potest quis implere sine charitate.

Secundo ad idem arguitur: si aliquis sine charitate vel gratia potest vitare peccatum, vitet ergo, tunc quero vel facit quod tenetur, et habeo intentum, vel non facit quod tenetur et illud implicat.

Oppositum dubii patet per Magistrum libro II, distinctione 20, capitulo 1 et sequentibus. Item per Augustinum in libro De heresibus, qui dicit: “Hoc pertinere ad errorem pelagii ut credatur hominem sine charitate implere omnia mandata posse”.

Pro isto dubio aliqua breviter dicendo (quia alis materia ista diffusius tractabitur in secundo) pono breviter quattuor conclusiones.

〈Conclusiones pro responsione〉

Prima: nullus sine charitate creata potest secundum legem communem implere omnia legis precepta. Ista conclusio patet ex determinatione ecclesie in decretis et quia est certa, ideo non probo eam. Sed dubium est utrum aliquid preceptum possit aliquis adimplere sine charitate creata. Et, licet predictus doctor videatur dicere quod sic sine assertione, tamen mihi videtur dicendum (etiam sine preiudicio aliorum) quod non.

Pro quo sit ista regula et secunda conclusio quod nullus implet preceptum nisi impleat opus precepti ad voluntatem precipientis. Probatur, quia, si aliter impleatur opus quam velit impleri precipiens, non servatur vel impletur plenarie preceptum, ergo nullus implet preceptum nisi impleatur opus precepti ad voluntatem precipientis. Exemplum: si precipiatur tibi quod comedas in b hora esto quod comedas et tu non comedas in b hora ceteris observatis paribus nulli dubium qui prevariceris nec facis opus precepti ad voluntatem precipientis.

Tertia conclusio: cuiuslibet precepti opus et similiter cuiuslibet negati observantia non fit sicut fieri debet sine charitate. Probatur auctoritate Gregorii dicentis in Omelia: “Quicquid precipitur in sola charitate solidatur”. Item, beatus Corinthi 16 papa Paulus incepit dicens: “Omnia opera vestra in charitate fiant”. Secundo probatur eadem conclusio ratione sic: precepta ad hoc facta sunt et a Deo ordinata, ut per ea ad salutem pergamus et curramus sicut dicit Psalmista viam mandatorum tuorum cucurri etc., ergo, qui non sic currit, non servat precepta ad intentionem mandantis, sed sine charitate nemo currit viam mandatorum (hoc constat), ergo non facit sicut debet et per consequens non servat. Tertio ad idem sic: non est possibile quod Socrates faciat ad actum eiusdem speciei omnino cum b actu et tamen mereatur per a et non per b. Patet, quia tunc actus meritorius esset eiusdem speciei omnino cum actu non meritorio, quod non reputo verum. Et tamen hoc sequitur evidenter ad oppositum conclusionis, ergo conclusio vera. Probo quod hoc sequatur, quia, si Socrates impleat sine charitate a preceptum puta de subveniendo proximo et postea impleat idem preceptum cum charitate, sit opus primum b, secundum c. Tunc sic: vel b et c sunt eiusdem speciei, et habetur propositum, vel non sunt eiusdem speciei et tunc sequitur quod per alterum istorum actuum non implebit a preceptum, quia quodlibet distinctum preceptum est alicuius distincti operis et determinati.

Ex istis sequitur quarta conclusio quod nullum preceptum potest impleri sine charitate creata de lege communi. Probatur ex secunda et tertia conclusionibus sufficienter. Et confirmo auctoritate Augustini et habetur in Glossa super illo verbo Ad Galathas ultimo: “Neque qui 30vb circumcidunt legem custodiunt”. Ubi dicit Augustinus: “Custodibus legis dicit Apostolus ‘Non occidere, non mechari et alia huiusmodi ad bonos mores pertinentia que sine charitate fide et spe impleri non possunt’”.

〈Correlaria〉

Ex istis conclusionibus infero istud correlarium quod quicumque implet preceptum meretur et quicumque non meretur non plene servat preceptum, quia non implet, id est non plene servat. Patet, quia non facit ad intentionem precipientis, ergo non facit mandatum mandatis, ut patet per secundam conclusionem. Ex hoc refellitur solutio predicti doctoris et aliorum qui concedunt quod sine charitate nullum preceptum potest impleri ad intentionem mandatis et cum hoc concedunt quod multa precepta possunt adimpleri secundum exercitium operis sine charitate. Et concedunt quod nullum preceptum potest servari meritorie sine charitate, licet posset servari non meritorie charitate.

Patet enim hoc esse falsum, quia quodlibet preceptum obligat ad intentionem mandantis non minus quam ad exercitium operis equaliter, ergo est contradictio dicere implet preceptum et non implet voluntatem precipientis.

Pro solutione igitur rationum doctoris adversi dico tres propositiones.

Prima: non omnis qui facit quod tenetur implet preceptum. Probatur, quia preceptum non solum obligat ad operis exercitum, ut est in specie nature actus precise, sed cum hoc ut est in specie moris, ut dictum est: sicut non dicitur implere iustitiam qui facit iustum nisi cum hoc faciat iuste, ita ille non implet preceptum qui facit quod debet nisi faciat faciat sicut debet.

Secunda propositio: quilibet actus est alterius speciei quo impletur preceptum et in genere moris et in genere nature actus quam quicumque actus quo non impletur preceptum. Patet ista propositio, cum unus sit meritorius et a principio essentiali effectivo alterius speciei quam alius, quia unus est a charitate et alius non, ut dictum est, ergo propositio vera.

Tertia propositio: aliquis ex precepto tenetur ad aliquid quod tamen faciendo non implet preceptum. Patet ex duabus premissis. Talis enim obligatur ad tria, scilicet ad habendum charitatem, ad faciendum opus, et ad faciendum ex charitate. Sed, si faciat opus non propter hoc, implet preceptum; ergo.

Per hoc patet resolutio ad omnes consequentias, quia omnes ambulant pari passu, ideo una sit responsio omnium, videlicet quod quilibet qui subvenit necessitatem patienti vel qui legit horas vel honorat parentes sine charitate, tunc (cum tenetur ista facere in charitate) peccat, sed non peccat. Talia bona opera faciendo quia tenetur ad ea, sed omittendo peccat, quia omissio est qua minus implet preceptum minus, ergo peccat orans sine charitate quam non orans inquantum minus omittit. Et sic dicitur de aliis.

Et hoc primo dubio.

〈Dubium secundum〉

Secundum dubium est ratione tertii argumenti facti ad oppositum: utrum Deus possit auferre rectitudinem voluntatis a voluntate.

Et arguitur quod non auctoritate beati Anselmi De libero arbitrio, capitulo 4, ubi ponit descriptionem rectitudinis voluntatis dicentis: “Observare rectitudinem voluntatis est velle quod Deus vult illam velle”. Ex qua arguitur sic: si Deus separaret rectitudinem voluntatis ab aliqua creatura rationali aut hoc faceret nolens aut volens.

Primum Deo non est attribuendum, quia nolens non potest aliquid facere nec etiam volens, quia tunc posset velle voluntatem non velle illud quod vult eam velle. Consequens est impossibile et concludit ibi Anselmus, quia nihil magis impossibile est quam Deum auferre rectitudinem voluntatis.

Sed 31ra oppositum huius dubii arguitur sic: nihil est in voluntate causatum vel creabile a solo Deo vel a Deo et aliis concurrentibus agentibus quin ipsum sit annihilabile, etiam voluntate manente. Sed rectitudo voluntatis est aliquid causatum vel creabile a Deo in ipsa voluntate; ergo rectitudine voluntatis Deus potest auferre.

Pro responsione ad istud dubium pono quattuor conclusiones.

〈Conclusiones pro responsione〉

Prima: rectitudo voluntatis simpliciter et non secundum quid de communi lege includit gratiam. Probatur: voluntas carens rectitudine non potest eam habere a se nec ab aliqua creatura, ergo habet a gratia. Antecedens est Anselmi ubi supra, capitulo 14, dicentis: “Nullo modo potest creatura non habens rectitudinem habere ipsam a se”. Sed neque creatura valet eam habere ab alia creatura, quia, sicut nequit salvari ab ea, ita non potest illi dare propter quod debeat salvari. Sequitur utique quod nulla creatura rectitudinem voluntatis habet nisi per gratiam Dei et infra. Deo ergo largiente invenimus ad salvandum hominem cum libero arbitrio gratiam concordare, ita ut gratia sola possit hominem salvare nihil eius libertate arbitrii agente, sicut in infantibus et in intelligentibus. Ipsa enim semper iuvat liberum arbitrium naturale ita quod sine illa nihil valet ad salvandum dando voluntati rectitudinem, ergo videtur quod rectitudo includat gratiam.

Secunda conclusio: Deus potest velle voluntatem non velle quod vult eam velle in sensu diviso. Probatur, quia Deus potest velle voluntatem cras non velle quod nunc vult eam velle, ergo potest voluntatem non velle quod vult eam velle.

Tertia conclusio: hec est possibilis: Deus non vult voluntatem velle quod vult eam velle. Probatur, quia potest velle voluntatem nihil velle et ipsam ab omni actu suo suspendere, ergo etc.

Quarta conclusio: Deus potest rectitudinem voluntatis auferre ab ea. Patet ex dictis. Tunc ad Anselmum potest dici primo quod dictum Anselmi intelligendum est de potentia Dei ordinata et secundum legem nunc currentem, quia sic loquendo Deus non potest auferre rectitudinem voluntatis sine eius demerito. Nam quamdiu voluntas vult illud quod Deus vult eam velle, ipsa non demeretur, ergo quamdiu sic vult non potest sibi auferri rectitudo a Deo. Sed ipsa potest suam rectitudinem deserere deformiter volendo a se ipsa. Vel secundo potest glosari dictum Anselmi sicut ipsemet exponit in libro De concordia, capitulo 6, quod non potest auferri invito etiam a Deo. “Sic ”(inquit Anselmus) “ostensum est quomodo naturaliter et inseparabiliter sit in homine hec libertas, quamvis non ea semper utatur; et quod ita sit fortis, quod nulla res homini rectitudinem predictam, id est iustitiam quam habet, quamdiu hac licite uti voluerit auferre”. Potest et quibusdam interpositis subdit concludendo: “ex quo patet quod Deus non potest illam eandem rectitudinem auferre invito quoniam non potest hoc velle”.

〈Dubium tertium〉

Tertium dubium contra conclusionem secundam quia videtur quod impossibile sit simpliciter de non charo fieri charum sine charitate creata, quod probatur primo sic: si aliqua propositio verificabilis est de rebus et ad eius veritatem non sufficiunt due res, necesse est ponere rem tertiam vel plures ad hoc quod sit ve- 31rb-ra. Sed hec propositio ‘Socrates est charus Deo’ est huiusmodi; ergo etc. Minor patet, quia ad ipsam esse veram non sufficit quod Deus sit et quod Socrates sit, ergo requiritur aliquod tertium.

Secundo sic: nihil potest esse oditum a Deo nisi voluntas divina reperiat in eo aliquod odibile ex natura rei. Igitur per oppositum nihil potest esse charum Deo nisi in quo est charitas. Sed nihil aliud est dilectum a Deo ex natura rei nisi sit charitas loquendo de dilectione speciali; ergo etc.

Tertio: nullus actus eternus et immutabilis de novo transit super aliquod obiectum nisi eius obiectum eternum et immutabile de novo participetur ab eodem obiecto super quod de novo transit. Sed actus dilectionis vel acceptationis divine voluntatis nunc acceptat istum modo non acceptat, scilicet dum est in peccato mortali; ergo necesse est quod ab ipso participetur formaliter aliquod obiectum eternaliter dilectum. Hoc autem non potest esse divina essentia nec aliqua substantia creata, cum nulli accidat; ergo illud est forma accidentalis que est charitas.

〈Conclusiones pro responsione〉

Istis non obstantibus teneo conclusionem suprapositam, videlicet quod aliquis potest esse acceptus ad vitam eternam de potentia Dei absoluta sine charitate creata. Et ideo pro solutione primi argumenti pono quattuor conclusiones.

Prima stat aliquam propositionem posse verificari de rebus et ad eius veritatem non sufficiere esse res que nunc sunt et tamen ad hoc quod sit vera nullam rem oportet esse de novo. Probatur de ista Socrates habet Spiritum Sanctum ad cuius veritatem non sufficit Socratem esse et Spiritum esse. Et tamen nulla alia res requiritur ad hoc quod sit vera, similiter de ista humana natura Socratis est unita Deo. Item, de ista Socrates est indutus cappa.

Secunda conclusio: si aliquot res non sint tot quot sufficiunt ad veritatem alicuius date propositionis, tunc ad hoc quod ipsa propositio sit vera requiruntur plures res. Verbi gratia: si ad veritatem istius Socrates habet cappam in ecclesia non sufficiunt due res, scilicet Socrates et ecclesia vel Socrates et cappa necessario requiritur. Tertia si debet esse vera. Patet ista de se.

Tertia conclusio: licet ad veritatem istius Socrates est charus Deo non sufficiat Deum esse et Socratem esse, tamen Deus et Socrates sunt tot res quot sufficiunt ad dicte propositionis veritatem. Prima pars patet ex prima conclusione et eiusdem probatione. Secunda probatur, quia sufficit Deus ad acceptandum et Socrates adesse acceptum, ergo etc. Assumptum probatur in conclusione prima.

Ex quibus sequitur quarta, videlicet quod nulla res de necessitate requiritur ad hoc quod Socrates sit charus Deo nisi Deus et Socrates. Tunc per hoc ad argumentum respondetur quod maior potest habere sensum conclusionis prime et tunc est falsa vel habet sensum secunde et tunc concedenda et neganda est minor.

〈Propositiones ad secundum argumentum〉

Quantum ad secundum argumentum sit prima propositio ista: nulla entitas de sui natura est odibilis. Probatur, quia quelibet entitas ex sui natura est bona, secundum Augustinum De natura boni; ergo etc.

Secunda propositio: nullam entitatem Deus odit 31va sic quod ipsa natura sit obiectum oditum. Probatur ex precedente. Item in Scriptura: “nihil odisti eorum que fecisti”, Sapientie 5. Et per Magistrum libro II, distinctione 3, ubi notandum quod Deus quando dicitur ‘odire’, istud vocabulum ‘odire’ capitur valde large, scilicet pro non diligere speciali modo dilectionis ad gloriam. Et ita dicitur Ad Romanos 9: “Iacob dilexi, Esau autem odio habui”.

Tertia propositio: licet quelibet entitas sit diligibilis et a Deo dilecta, nulla tamen ex sui natura est odibilis vel a Deo odita eo modo quo dicit propositio precedens. Patet per Scripturam Sapientie ubi supra dicente: “Diligis enim omnia nihil odis ”etc.

Quarta propositio: ad rem esse oditam aliquo modo a Deo large capiendo odire (sicut expositum est prius) non oportet aliquam rem odibilem esse formaliter in ipsa re. Patet, quia quandoque aliquis est sic oditus, id est in tali statu in quo, si decesserit, damnabitur propter solam carentiam actus debiti vel propter actum transeuntem qui non relinquit aliquem habitum in anima vel formaliter inherentem odibilem, ergo etc.

Per hoc ad formam negatur antecedens et consequentia et consequens sicut neganda apparent ex propositionibus dictis.

Quantum ad tertium argumentum premitto istam distinctionem quod acceptatio vel dilectio potest capi tripliciter. Uno modo generaliter et illo modo Deus omnia diligit, alio modo specialiter modo quo predestinatos tantum diligit; tertio modo prout ultra primum modum cognotat dilectum esse in tali dispositione vel statu in quo, si perseveraverit, salvabitur. Et illo modo diligit indifferenter omnes qui sunt in gratia.

〈Propositiones〉

Hoc premisso sit prima propositio ista: actus divine acceptionis primo modo dicte vel dilectionis super nullam rem transit de novo. Patet, quia omnia entia isto modo diligit et eternaliter dilexit nec transit iste actus modo super unum obiectum, modo vero super illud vel super aliud, ut notum est. Ergo propositio vera.

Secunda: actus dilectionis secundo modo dicte divine non transit super aliquod obiectum de novo. Patet sicut precedens, cum Deus nullum de novo predestinet.

Tertia propositio: loquendo de divina acceptatione tertio modo (scilicet prout cognotat dilectum esse in tali dispositione in qua, si perseveraverit, salvabitur) tunc bene potest concedi transire super aliquod obiectum de novo. Patet, quia aliquis non est modo in tali dispositione et potest esse cras, quia hodie est in mortali cras erit in gratia vel charitate.

Quarta propositio: impossibile est intrinseca denominatione quempiam esse acceptum Deo acceptatione perfecte amicitie sive habitu vel actu charitatis infuse. Probatur ista, quia impossibile est Deum supplere vicem cause formalis. Et eque impossibile est unam formam supplere vicem alterius specifice distincte, ergo propositio vera. Tunc ad formam argumenti negatur minor in sensu prime et secunde propositionum. Et conceditur in sensu tertie, sed tunc non sumitur bene sub maiore, ergo nihil concluditur etc.

© THESIS project