Dionysius de Montina - Liber in quatuor Sententiarum [Montina-l1d1q1.xml]
Dionysius de Montina
Liber in quatuor Sententiarum
Edited by: Luciana Cioca
Designer: Mihai Maga
〈Liber I, distinctio 1, questio 1〉
Quia Magister in hac prima distinctione agit de summa et incommutabili trinitate que Deus est que est summum bonum possibile rationali creature ac per hoc precipue diligibile ideo quero: utrum sola trinitas unus Deus sit a creata voluntate fruitione ordinata ultimate fruibilis.
〈Rationes〉
Et arguo primo quod non ex dictis Climetonis in questionibus theologicis, questione prima sic: “Deus trinitas non est a creatura rationali super omnia diligendus”. Ergo questio falsa. Consequentia nota. Antecedens deducit idem doctor sic: ceteris paribus eligibilius est diligere proximum quam Deum, ergo proximus eque vel plus est diligendus quam Deus. Consequentia nota. Antecedens probatur duo manifesta supponendo.
Primum quod omnis dilectio proximi meritoria est propter Deum.
Secundum quod omnis dilectio Dei meritoria est propter Deum, tunc ceteris paribus ponatur quod unus meritorie diligat Deum a gradu dilectionis et alius diligat proximum eodem gradu meritorie. Tunc arguitur sic: diligens Deum precise a gradu intensiori gradu non diligit Deum, sed diligens proximum propter Deum a gradu diligit plus Deum quam a gradu dilectionis, quia talis diligit proximum propter Deum et etiam diligit Deum, ergo plus diligit Deum quam proximum. Sed proximum diligit a gradu; ergo Deum intensiori. Tunc ultra eligibilius est diligere Deum gradu intensiori a quodquam gradu a. Sed diligens proximum a gradu magis diligit Deum quam precise diligens Deum a gradu; ergo ceteris paribus eligibilior est dilectio secundi quam primi, quod est falsum, quia proximus non est diligendus nisi propter Deum, ergo eius dilectio non est eligibilis nisi propter dilectionem Dei. Ergo questio falsa.
Secundo sic: aliquod quod non est Deus est eque bonum vel melius Deo, ergo est tantum vel plus diligendum quam Deus. Consequentia est nota. Antecedens deducit Adam libro I, distinctione 1, questione 11 sic: “quia entitas resultans ex humanitate assumpta et supposito divino Filii est ita bona sicut Deus, cum ipsam bonitatem seu divinitatem includat et tamen ista entitas non est Deus, quia est recens et non eterna”. Deus autem est eternus et non recens, Psalmi: “Israel, si audiens me non erit in te Deus recens neque adorabis Deum alienum”. Ergo questio falsa.
Tertia: essentia divina est fruibilis a creatura licite esto quod non fruatur personis, ergo questio falsa. Consequentia nota. Antecedens probat Doctor Subtilis libro I, distinctione 1, questione 5 sic: “quia ipsa essentia est cognoscibilis non cognitis personis sub ratione infiniti boni, sic enim ipsam cognoverunt philosophi”. Ergo.
〈In oppositum〉
Ad oppositum est beatus Augustinus libro I De doctrina christiana et allegatur a Magistro in littera, “quia illis rebus tantum fruendum est que nos beatos faciunt”.
〈Divisio questionis〉
In hac questione tres erunt articuli. In primo declarabo terminos. In secundo ponam conclusiones et in tertio removebo obiectiones.
Primus articulus
P 8vbQuantum ad primum articulum, quia in titulo questionis supponitur quod creata voluntas sit illa potentia que fruitur, est sciendum quod frui potest dupliciter accipi. Large, et sic omnis appetitus, sive naturalis sive animalis, et sensitivus sive intellectivus alicuius propter se dicitur fruitio. Secundo potest accipi stricte et proprie et hoc dupliciter, scilicet concausaliter et requisitive et sic cognitio concausaliter necessario prerequisita ad actum fruitionis dicitur fruitio. Secundo modo formaliter et elicitive et sic solum actus amoris eliciti respectu alicuius obiecti propter se fruitiones dicuntur. Consimiliter de usu potest distingui. Ex ista distinctione infero tres propositiones.
Prima: omnis et sola potentia appetitiva est potentia alicuius obiecti fruitiva.
Probatur sic: omnis et solius potentie appetitive est amore inherere alicui obiecto propter se ipsum, ergo conclusio vera. Consequentia patet ex descriptione fruitionis AugustiniDe doctrina christiana, capitulo 1. Antecedens probatur, quia sole potentie appetitive adherent alicui obiecto tanquam per se fruibili. Ex qua sequitur quod summendo fruitionem large non solum creatura rationalis, sed etiam irrationalis et inanimata secundum varios appetitus potest frui aliquo obiecto.
Secunda propositio: summendo fruitionem proprie et concausaliter vel requisitive est actus potentie intellective seu anime ut intellectiva potentia est.
Probatur sic: actus cognitionis necessario est actus previus ad actum dilectionis respectu summi boni propter se et sub eadem ratione qua est obiectum voluntatis, ergo propositio vera. Consequentia nota, quia per hoc intelligitur aliquem actum concausaliter esse fruitionem. Et antecedens quoad secundam partem probatur (quia prima de se patet), quia aut talis actus est respectu obiecti sui sub ratione boni et habetur propositum, aut non et sic voluntas diligeret illud sub ratione sibi non ostensa per intellectum et per consequens sibi ignota, et sic actus voluntatis esset naturalis vel necessarius quod voluntati repugnat.
Tertia propositio: quod fruitio proprie dicta et elicitive est actus solius voluntatis tam active quam subiective loquor de fruitione vie, quia de fruitione patrie secus est.
Hoc sic probatur: in quo formaliter et elicitive est omnis amorem, ipso est actus fruitionis. Sed in sola voluntate est formaliter et elicitive omnis amor; ergo propositio vera.
Secundo sic: nam sicut veritas et falsitas subiective et elicitive sunt in intellectu, ita bonitas mentalis et malitia sunt in voluntate, ergo.
Tertio sic: solius potentie volitive est mereri vel demereri, ergo solius ipsius est frui et uti et ipsorum opposita. Antecedens est notum et consequentia probatur, quia in illis solum et in eorum oppositis consistit meritum et demeritum.
Quarto: solius potentie volitive est recte et laudabiliter et perverse ac vituperabiliter agere, ergo propositio vera. Antecedens est notum, quia de hiis solum laudamur et vituperamus que sunt in potestate voluntatis. Consequentia probatur, quia summa perversitas est frui utendis et uti fruendis et omnis ordinatio que virtus nominatur est fruendis frui et utendis uti.
Pro ista propositione est Branchil super distinctione 1, conclusione 6. Ex istis patet quomodo fruitio est actus cuiuslibet potentie et quomodo appetitive et quomodo intellective et quomodo solius voluntatis. Et per istam distinctionem potest salvari opinio sancti doctoris dicentis quod fruitio (ut est actus quo attingitur summum bonum) est actus intellectus, quod probat, quia nobilissimus actus debet esse nobilissime potentie. Sed fruitio est huiusmodi et nobilissima potentia est intellectiva; ergo etc. Potest dici quod intelligit secundo modo, scilicet concausaliter et requisitive.
P 9raAdvertendum tamen quod fruitio est dilectio et delectatio simul et coniunctim includit istos duos actus, licet principalius consistat in actu delectationis quod sit delectatio patet per Magistrum dicentem: “Frui est uti cum gaudio et fruimur cognitis ”etc. Sunt verba Augustini quod dilectio apparet per eundem et per Augustinum: “Frui est amore inherere ”etc. Quod utrumque includat.
Probatur, quia sicut se habet beatitudo ad visionem et fruitionem, ita fruitio ad delectationem et dilectionem. Sed illa utrumque includit; igitur etc. Sed quod principalius in actu delectationis consistat probatur: fruitio est supremus actus voluntatis, ergo in eius actu perfectiori consistit principalius. Sed actus delectationis est huiusmodi, quia ipse actus delectationis promittitur nobis in premium et actus dilectionis datur in preceptum; ergo in primo principalius consistit fruitio.
Summendo ergo fruitionem proprie et elicitive describo frui sic: frui est actus incomplexus nature rationalis secundum potentiam liberam complacenter elicitus quo summum bonum diligitur propter se finaliter et ultimate. Per primam particulam excluduntur omnes actus voluntatis complexi.
Ubi advertendum est quod volitionum seu dilectionum quedam est complexa, quedam incomplexa, vel sub aliis verbis quedam est absoluta et quedam referibilis. Incomplexa est respectu bonitatis vel apparentis bonitatis placentis in suo esse absoluto ut dilectio vel complacentia qua placet mihi Deus vel essentia divina vel res aliqua. Complexa complacentia vel dilectio est respectu bonitatis essentialis rei vel apparentis bonitatis placentis in suo sic aliqualiter esse ut inesse iustum vel beatum vel sapientem ut volo Deum posse creare vel me fore beatum vel iustum. Ista distinctio est domini Egidii libro II, distinctione 34, et doctoris inventivi Iacobi de Viterbio secundo Quolibeto, questione 20. Et ponit eam Doctor Luculentus magister Hugolinus libro I, distinctione 1, questione 1.
Per secundam particulam, scilicet nature rationalis, excluduntur bruta que non proprie fruuntur.
Per tertiam excluditur natura mere intellectiva si aliqua esset talis, quia non esset potentia libera.
Per quartam particulam excluduntur omnes actus anime qui non sunt voluntarii vel accepti et omnes actus voluntatis simplicis complacentie cognitionem naturalem consequentes sicut sunt primi motus et similiter omne nolle, quia nullum nolle est actus complacentie, sed displicentie cuiusdam.
Per quintam excluditur omnis dilectio finis qui non est summum bonum.
Ex ista descriptione et declaratione infero aliquas propositiones iuxta doctrinam Doctoris Luculenti magistri Hugolini qui iudicio meo melius locutus in materia ista quam omnes alii quos vidi.
Propositiones correlaria
Prima est: qualibet volitione vel nolitione recta complexa elicita de Deo contingit dare aliquam volitionem incomplexam perfectiorem specifice.
Probatur, quia quelibet volitio complexa recta habet reduci in rationem amabilitatis simplicis complacentie tanquam in propter quid ut si in angelo placet Deum posse creare et queratur cur hoc placet ratio est in promptu, quia placet illi illa immensa essentia Dei vel immensa perfectio et hoc est in rationem amabilitatis incomplexe complacentie reducere; ergo propositio vera.
Confirmatur: illa est perfectissima omnium volitionum P 9rb in viatore qua existente bona cetere sunt bone consequenter. Et econtra sit foret mala cetere sunt male. Sed huiusmodi est incomplexa volitio, id est complacentia que est frui viatoris respectu omnium incomplexarum. Nam illa existente bona iste viator est bonus eo quod et in omnibus que agit placet Deus, ut ait Augustinus Super Psalmum 70 et quia ei placet bene agit; ergo.
Secunda propositio: qualibet volitione recta complexa circa creaturam elicita contingit aliquam volitionem incomplexam esse specifice perfectiorem.
Patet per idem, quia quelibet talis, si est recta, refertur in simplicem et incomplexam volitionem de Deo tanquam ad perfectiorem et quietativam causam et ad illam propter quam vel cuius gratia ut si homo (verbi gratia) velit proximo dare elemosinam etiam actualiter non cogitando de Deo et queratur cur vult dare elemosinam. Respondebit, quia placet mihi bene esse proximo. Et si iterum queratur cur hoc tibi placet, respondebit, quia certe creatus est ad imaginem Dei et quare hoc placet, quia placet mihi Deus et hec volitio vel complacentia incomplexa recta perfectior est omni complexa circa creaturam elicita; ergo propositio vera.
Tertia propositio: non qualibet volitione complexa circa hominem elicita vel dabili datur volitio circa hominem perfectior specifice nec incomplexa nec complexa.
Probatur ista: de hac volitione complexa optima circa hominem qua placet sibi perpetuo frui Deo. Nam nec suum esse purum substantiale est tam bonum quam bonum est ipsum frui Deo, quia istud velle aliqualiter includit Deum et immediate reducitur in volitionem perfectissimam cuiusmodi est complacentia de Deo. Et bene adverte quod una propositio non repugnat alteri.
Quarta propositio: impossibile est creaturam rationalem seu angelum vel hominem se ipso frui tanto se bono quanto se bono contingit se uti.
Probatur, quia impossibile est hominem vel angelum fruentem se meliorari et contingit se ipsum se ipso utentem meliorari optimo bene esse creature, ymo impossibile est se ipsum fruentem se non deteriorari; ergo propositio vera.
Ubi notandum quod sola fruitione Dei primo originaliter redditur creatura melior secundo volitionibus ex illa causatis, ut quia placet Deus vis eum esse summum bonum omnipotentem, creatorem, glorificatorem etc. Tertio contingiter respectu creature usu recto diligens vel odiens efficitur melior; ergo propositiones vere.
Quinta propositio sit ista: circa quamlibet essentiam datam vel dabilem potest voluntas creata habere aliquam complexam nolitionem et rectam et similiter aliquam complexam volitionem et rectam.
Probatur, quia circa Deum potest voluntas creata nolle ipsum iniuste agere circa penam velle quod sit et quod sit qualitas a Deo circa actum odii velle quod sit sine subiecto et sic de aliis; ergo propositio vera.
Sexta et ultima: non omne aliqualiter esse possibile voluntati potest esse volitum vel nolitum.
Probatur primum, quoniam omnino male esse subducto totaliter bene esse est possibile et non potest esse volitum.
Et probatur secundum, quia semper esse bene subducto totaliter male esse est possibile et non potest esse nolitum; ergo propositio vera.
Iste propositiones sunt Doctoris Luculenti magistri predicti.
TertiusSecundus articulus
P 9vaNunc pro secundo articulo pono conclusiones.
〈Conclusio prima〉
Prima est ista: nulla essentia citra Deum data vel dabilis est simpliciter infinite amabilis, scilicet ex valore proprie bonitatis.
Ista probatur suppositis quattuor regulis quas ponit beatus Augustinus III De libero arbitrio, capitulo 15.
Prima est: quecumque sunt eo ipso quod sunt, bona sunt.
Secunda: omnis res tam bona est quam est.
Tertia: omnis res tantum amanda est quantum bona est.
Quarta: omnis res tantum amanda est quantum est.
Tunc arguitur sic: nulla essentia citra primam est simpliciter infinite bona seu infinite bonitatis essentialis, ergo nulla est infinite simpliciter diligibilis. Consequentia patet, quia res tantum amanda est quantum bona est, ut dicit tertia regula. Et antecedens patet, quia quelibet essentia creata vel creabilis non est nisi essentia et portio quedam latitudinis perfectionis qua potest dari melior specifice, ergo nulla talis est simpliciter infinte bona.
Secundo arguitur: tantum omnis essentia amanda est quantum est. Sed nulla essentia citra Deum infinite simpliciter est; ergo nulla infinite simpliciter amanda est. Maior est deductio Augustini IX De trinitate, capitulo 4, ubi dicit: “Si mens minus se amat quam est, errat. Si se amat quantum est amandum corpus, cum ipsa sit plus quam corpus, peccat. Item, si tantum quantum amandus est Deus, cum incomparabiliter minus sit ipsa quam Deus, incomparabiliter magis peccat”.
〈Correlaria〉
Primum correlarium: non quantolibet amore res amari potest, tanto recte est amabilis, sed quantum est bona tantum est amabilis.
Ista patet ex precedenti probatione.
Secundum correlarium: aliqua culpa mortalis est infinite maior culpa et perversitas quam alia.
Patet, quia si amore congruente corpori ametur anima, est perversitas aliqua. Et si eodem amore ametur angelus, dupla perversitas; ergo, si amore eodem ametur Deus, cum contineat infinitas latitudines equales, perversitas continebit infinitas latitudines equales perversitatis et malitie. Ergo erit perversitas mortalis infinita. Sed tanta est culpa quanta est perversitas, quia sunt idem cum sint iniustitia; ergo propositio correlaria vera.
〈Conclusio secunda〉
Secunda conclusio: sola trinitas unus Deus est sufficienter amabilis ex valore proprie bonitatis.
Probatur: omne quando est immensum et incommutabile bonum simpliciter infinite diligibile, est se ipso diligibile et nihil aliud ab ipso. Sed sola trinitas unus Deus est huiusmodi; ergo conclusio vera. Maior patet, quia quanta est bonitas essentialis, tantus est gradus diligibilitatis, ergo si est immensum et incommutabile, est infinite diligibile, sed probo quod se ipso, quia ex valore proprie bonitatis que est immensa perfectio sibi ipsi sufficiens ad essendum. Minor probatur, quia sola trinitas unus Deus est omnibus modis simpliciter infinite bonitatis, perfectionis, pulchritudinis, ut deducit Augustinus VI De trinitate, capitulo 9 et libro Meditationum, capitulo 1; ergo conclusio vera.
〈Correlaria〉
Primum correlarium: licet esse diligibile sit simpliciter perfectio, esse tamen per se amabile est per se simpliciter esse perfectio.
Prima pars patet, quia esse diligibile est esse bonum, quia diligible et bonum convertuntur.
Et secunda pars probatur, quia esse per se diligibile est esse per se bonum et per consequens esse simpliciter perfectio.
Secundum correlarium: solum immensum et incommutabile bonum (quod est trinitas unus Deus) est actu fruitionis amandum.
Patet, quia so-P 9vb-lum istud est propter se diligendum. Quod probatur, quia istud solum est propter se diligendum quod est summe beatum faciens amore inherentem. Sed huiusmodi est sola trinitas; ergo.
〈Conclusio tertia〉
Tertia conclusio: licet quelibet fruitio vel dilectio propter se de creatura vel respectu creature elicita sit culpabilis, non tamen quelibet respectu Dei vel incommutabilis boni elicita est vitalis.
Prima pars patet ex correlario immediate posito et per beatum Augustinum 83 Questiones, questione 38: “Summa perversitas est frui utendis et uti fruendis”.
Secunda pars patet, quia aliquis sine charitate potest diligere Deum propter se aliquo actu finaliter nihil inde sperans, ergo.
〈Correlarium primum〉
Primum correlarium: frui non convertitur cum dilectio Dei super omnia, sed habet se in plus.
Patet, quia omnis dilectio Dei super omnia est vitalis et non omnis fruitio seu dilectio Dei propter se est huiusmodi, ut patet ex conclusione; igitur.
Secundum correlarium: licet viator qualibet re possit uti, non tamen qualibet re potest frui.
Prima pars patet, quia potest uti Deo male et creaturis bene et male.
Secunda pars patet de miseria que, secundum doctores sanctos, nullomodo potest diligi propter se.
〈Conclusio quarta〉
Quarta conclusio: licet nulla beate trinitatis dilectio ex charitate procedens fiat sine premio in predestinato, nullus tamen beatam trinitatem propter premium diligit sine peccato. Et ly ‘propter’ capio causaliter.
Ista conclusio patet per beatum Bernardum De diligendo Deum dicentem: “Deus non diligitur sine premio et si absque premii intuitu diligendus sit, vacua enim charitas esse non potest etc., nec tamen mercenaria est”. Ergo conclusio vera.
〈Correlaria〉
Primum correlarium: Deus non potest diligi licite propter beneficia accipiendo ly ‘propter’ ut prius pro finali causa.
Ubi notandum est quod ‘propter’ capitur dupliciter. Uno modo causaliter. Verbi gratia: diligo Socratem propter honorem vel pecuniam. Altero modo occasionaliter, ut obviam venit mihi Socrates et propter hoc salutavi eum. Unde dicitur in Psalmo: “In eternum non obliviscar iustificationes tuas propter retributionem”. Hic accipitur secundo modo.
Secundum correlarium: sine predestinationis gratia nullum opus hominis est dignum vita eterna. Istud est beati Augustini in libro De heresibus, capitulo 8.
〈Conclusio quinta〉
Quinta conclusio: licet fruitio sit actus voluntatis, ipsa tamen non semper respectu talis actus est libera libertate contradictionis.
Prima pars fuit probata superius in primo articulo de fruitione propria.
Secunda pars patet, quia voluntas in patria non potest non frui Deo clare viso, ymo nec in via ipso apprehenso sub ratione ultimi finis, secundum opinionem magistri Thome, ergo respectu fruitionis non semper est libera libertate contradictionis. Consequentia nota est, sed antecedens probatur, quia videns Deum percipit eum esse infinitam bonitatem, infinitam veritatem etc.; ergo non potest non frui ipso.
Confirmatur, nam tristitia damnatorum sic movet voluntatem eorum quod ipsi necessitantur ad tristari, ergo gaudium et letitia beatorum tanta est et ab obiecto fruibili sic delectat voluntatem eorum quod non possunt ad presentiam talis obiecti non letari, ergo necessario ipso fruuntur et per consequens non libere libertate contradictionis.P 10ra
Ubi notandum est pro solutione argumentorum (que possunt fieri) secundum quod ponit magister Thomas libro I, distinctione 1, questione 2, duplex est necessitas: quedam violentie et coactionis et ista sonat in defectum nec stat cum libertate, quia, ut dicitur V Metaphysice, omne violentium constristans, “alia est necessitas immutabilitatis vel inevitabilitatis ”que est quasi; quedam immobilis adhereo convenientis cum convenienti.
Est etiam duplex libesiolibertas, scilicet libertas contradictionis qua possumus hoc et oppositum, et ista libertas inest voluntati quantum ad actus electionis respectu eorum que sunt ad finem; alia est libertas eximie complacentie secundum quam innascitur in nobis quedam placidissima tendentia in obiectum absque omni defectu monstratum et apprehensum sub ratione perfecti et universalis boni. Et illa libertas non convenit voluntati penes actum electionis, sed proprie respectu ultimi finis respectu cuius non est electio, sed voluntas iuxta illud VI Ethicorum: “voluntas est ipsius finis, electio autem eorum que sunt ad finem”.
Secundo notandum secundum opinionem Roseti Bokinkam et Vosemblantis quod duplices sunt actus voluntatis, ut dictum est in questione precedenti: quidem sunt velle et nolle, alii sunt appetitus istos priores actus consequentes, sicut gaudere, tristari. Circa primos actus voluntas non potest necessitari, sed bene circa secundos, quia magis patitur ab eis quam ipsos agat. De libertate complacentie et necessitate inevitabilitatis intelliguntur que dicta sunt in probatione conclusionis.
〈Correlaria〉
Primum correlarium: si Lucifero daretur clara Dei visio, statim diligeret Deum et frueretur ipso nec ipsum possibile esset esse damnatum supposito quod Deus coageret secum omni coeficientia sicut facit cum aliis, quia statim desisteret esse conservator odii vel alterius actus dilectioni repugnantis.
Probatur sicut probat magister Hugolinus libro I, distinctione 1, questione 5, articulo 3, conclusione 2: si Lucifer clare videret Deum, videret primo quod est totale conservativum donans esse creaturis ex sola sui bonitate nullo altero a se egens. Secundo videret quod Deus est infinita tranquilitas, imperturbabilis suavitas a quo nullum malum egredi potest et apprehenderet sibi quod ex punitione Deus melioraret rem punitam, quia de natura iustitie est decorare universum et quamlibet partem eius et omne dedecus ab eo auferre. Tertio videret quod ipsum diligere Deum est optima ipsius melioratio et ipsum Deum odire est sibi maxima miseria. Et sic activitas huius delectabilissime visionis superaret facultatem seu conatum voluntatis Luciferi respectu operari, igitur nec propter commodum nec propter aliud fortius movens posset Lucifer exire in actum incompossibilem visioni et complacentie consequenti naturaliter ex visione illa; ergo correlarium verum.
Secundum correlarium: Lucifero vel alteri clare videnti Deum non posset Deus precipere quod non diligeret ipsum supposito illo quod supposui in primo correlario.
Patet istud correlarium, quia preceptum esset iniustum.
〈Conclusio sexta〉
Sexta conclusio: licet capacitas create voluntatis sit finita, nihil tamen eam satiare potest nisi trinitas beata.
Prima pars breviter sic probatur: de ratione cuiuslibet creature est finitari vel esse finitum eo quod quelibet creatura finitis tantum terminis est terminata. Hec capacitas quacumque demonstrata est creatura; ergo hec capacitas est finita.
Secundam partem probat dominus P 10rbEgidius in tractatu De influentia Dei in beatos, capitulo 1, quinque rationibus quarum precise unam adduco. Arguit enim sic: “nullum bonum particulare potest animam satiare, quia, secundum Philosophum, intellectus est qui facit universalitatem est in rebus. Sed omne bonum citra trinitatem beatam est bonum particulare et diminutum, trinitas autem beata est bonum universaliter perfectum; ergo sola trinitas beata potest satiare capacitatem create voluntatis”. Hanc materiam tractat Augustinus VIII De trinitate, capitulo 3: “Quid plura bonum hoc et bonum illud tolle hoc et tolle illud et vide ipsum bonum si potes, ita Deum videbis non alio bono bonum, sed omnis boni bonum.”
Secundo eandem secundam partem probat Branchil in questione de fruitione (et est quarta sua conclusio in forma illa quam posui) sic: “sicut in ratione cause finalis centrum se habet ad omnia gravia, sic Deus se habet in ratione finis ad omnia spiritualia. Sed in ratione cause finalis sic centrum se habet ad omnia gravia quod nullum grave primo quiescit nisi in centro vel nisi fiat unum alio quiescenti in centro; ergo in ratione finis sic se habet Deus vel trinitas beata ad omnia spiritualia quod nullus spiritus quiescit nisi in Deo eterno vel nisi fiat unum alicui coniuncto cum Deo”. Consequentia patet et minor. Et maior arguitur ex processu beati Augustini I Confessionum et XIII etiam dicentis: “Hoc” (inquit) “est amor in spiritualibus quod est pondus in corporibus”. (Et modicum infra) “pondus meum amor meus illo feror quocumque feror”. Et V De trinitate, capitulo 16 inquit: “Corpus pondere sicut animus amore fertur”. Ex quibus formaliter sequitur veritas maioris plura alia media adducit, sed dimitto ea causa brevitatis.
Prima pars istius conclusionis est contra ClimetoII, questione 3.
〈Correlarium primum〉
Primum correlarium: licet aliquod finitum possit satiare informative capacitatem voluntatis create, nihil tamen finitum ipsam potest satiare obiective.
Patet istud correlarium quoad primam partem de se, sed secunda pars patet ex conclusione, quia sola trinitas beata que est obiectum infinitum ipsam potest satiare obiective.
Secundum correlarium: licet voluntas creata sit capax obiective trinitatis infinite que est trinitas beata, non tamen sub ratione infinita.
Secunda pars probatur per beatum Augustinum in Epistola ad Dardanum fere circa finem. Hii in quibus Deus habitat habent eum pro sue capacitatis diversitate. Sed certum est quod non equaliter sunt capaces. Quod probatur, quia homines assumuntur ad diversos status et ordines angelorum. Sed hii, scilicet angeli, inequaliter capiunt; ergo et ipsi, scilicet homines. Ratio ista patet per Magistrum libro II, distinctione 9, capitulo 4 et libro IV, distinctione 49 in fine.
Tertius articulus
Nunc tertio ad tertium articulum respondeo ad argumenta, igitur pro solutione primi argumenti ponit Climeton ubi supra duas conclusiones quas adduco.
〈Conclusio prima〉
Prima est ista quod nullus potest unico actu simul diligere Deum et proximum.
Hoc probatur sic: nullus unicus actus potest esse usus et fruitio vel dilectio finis et eorum que sunt ad finem, ergo conclusio vera. Antecedens est Augustini II De trinitate, capitulo 6, vide ibi. Et probatur a Gregorio libro I, distinctione 1, questione 1, articulo 2 et multis rationibus quarum prima est: si aliquis vult finem actualiter et aliquid propter ipsum finem, volitio finis est causa volitionis eius quod est ad finem, ergo nullo actu quo apetitur P 10va illud quod est ad finem propter finem appetitur ille finis. Consequentia est clara, quia nihil est causa sui. Antecedens patet, quoniam nihil est aliud a esse volitum propter b quam a esse volitum, quia b est volitum. Hoc vero non est aliud in nobis quam volitionem finis causam esse volitionis eius quod est ad finem. Consequentia prima patet, quia dilectio Dei est dilectio finis et fruitio et dilectio proximi dilecto eorum que sunt ad finem et usus.
〈Conclusio secunda〉
Secunda conclusio: de nullis duobus est possibile quod unus ceteris paribus diligat Deum meritorie et alius eodem gradu proximum meritorie.
Patet, quia tunc eodem gradu posset proximus diligi ab uno licite et Deus ab alio (et non loquor de gradu intensive qui est in actu dilectionis. Sed de gradu in dilectione Dei qui simpliciter est preferendus cuilibet alteri a se per modum quo loquitur Augustinus dicens quod dilectio Dei debet esse improportionabiliter maior quam dilectio alicuius alterius rei). Consequens est falsum, quia diligens Deum tenetur ipsum preponere sibi et cuicumque alteri rei.
Confirmatur, quia sit a gradus ille quo aliqui duo diligunt unus Deum alter proximum meritorie. Sequitur a gradu diligit Socrates proximum suum meritorie, ergo diligit ipsum propter Deum, ergo Deum magis diligit quam a gradu et ita non eodem gradu diligitur Deus et proximus, tunc ad formam eligibilius est ceteris paribus etc. Negatur antecedens sic absolute ad casum. Patet quod non est admittendus. Et ultra quando dicitur ‘eligibilius est diligere Deum gradu intensiori a quam a gradu’, dico quod aliquid esse alio eligibilius potest dupliciter intelligi: uno modo per se, alio modo per accidens. Illud est per se eligibilius quod subducta omni alia circumstantia coniuncta et subducto omni alio coniuncto foret eligibilius. Illud autem per accidens est eligibilius quod non est per se eligibile, sed ex aliqua circumstantia coniuncta.
Primo modo concedendum est quod eligibilius est diligere Deum quam proximum, tum quia fruitio per se est melior quam usus ceteris paribus, tum quia non est eligibile diligere proximum nisi propter Deum, tum quia alias liceret creaturam tantum diligi sicut Deum.
Secundo modo conceditur quod eligibilius est diligere proximum propter Deum a gradu quam precise Deum eodem gradu, quia sic diligens proximum propter Deum solum a gradu magis diligit Deum quam a gradu et sic coniungit dilectioni proximi dilectionem Dei sub gradu maiori.
Ex quo sequitur quod, licet sic elicere actum dilectionis respectu proximi quam respectu Dei tantum sit eligibilius, non tamen magis meritorium est sic diligere proximum quam diligere Deum sub isto gradu. Unde non sequitur magis meritorium est diligere Deum sub a gradu quam proximum sub a, ergo eligibilius est sic diligere Deum quam proximum. Et causa est, quia cum merito sic diligendi proximum coniungitur meritum magis diligendi Deum.
〈Ad secundum argumentum〉
Pro solutione secundi argumenti pono duas conclusiones quas sententialiter ponit Adam ubi supra.
Prima conclusio: nihil resultans ex deitate et humanitate est deitas vel humanitas quamvis includat deitatem et sit Deus et similiter humanitatem et sit homo hanc conclusionem suppono pro nunc. Et alias libro III declarabitur esse de intentione sanctorum.
Secunda conclusio: non propter aliquod unitum deitati crescit aut augetur bonitas vel perfectio Dei.
Probatur, quia bonitas et perfectio Dei est simpliciter infinita, ergo non potest crescere vel augeri. Antecedens est P 10vb fidei. Et consequentia patet, quia ex opposito sequitur quod Dei bonitas et perfectio non sit simpliciter infinita.
Tunc ad formam negatur antecedens et ad probationem que videtur innuere quod aliquid distinctum resultet ex humanitate et deitate unitis (quod tamen non est hic discutiendum) posito tamen quod sit (quod non assero) dico quod illa entitas non est per se fruibilis fruitione debita deitati, sicut nec per se utilis usu debito humanitati.
Dico secundo quod cum illa talis unio deitatis cum humanitate non sit compositio, nulla tertia entitas resultat ex tali unione que non sit Deus et homo vel que sit distincta a deitate et humanitate unitio. In componibilibus enim nullum componens per se est compositum nec unquam de altero predicatur, sed in illa benedicta unione Deus de homine predicatur et econverso.
Magister Hugolinus libro I, distinctione 1, questione 6, articulo 4, respondendo ad istud argumentum ponit tres propositiones.
〈Propositiones〉
Prima: in Christo proprie est aliquid compositum.
Patet, quia in Christo est humanitas que est composita ex corpore et anima.
Secunda: nulla eadem complacentia incomplexa correspondet illis duabus naturis.
Patet, quia complacentia qua placet mihi deitas etc. non potest etc.
Tertia: dilectione complexa potest totus Christus sive utraque natura esse dilecta.
Patet, quia placet mihi naturam humanam esse unitam nature divine vel verbo.
Ex hoc tamen non sequitur quod plus diligam illud compositum quam Deum, licet totus Christus sit diligibilis pluribus dilectionibus.
〈Correlarium〉
Ex quo potest inferri quod hominis anima est diligenda una dilectione et hominis corpus alterius generis una dilectione incomplexa dico.
〈Ad tertium argumentum〉
Pro solutione tertii argumenti quod est argumentum Doctoris Subtilis libro I, distinctione 1, questione 5, est advertendum quod idem doctor tenuit quod aliquis potest frui essentia non fruendo personis et hanc viam plures moderni sequuntur.
Verumtamen dominus Alphonsus libro I, distinctione 1, questione 8, respondet ad istud dubium intellectum tituli duplicem premittendo. Dicit enim quod voluntatem posse frui essentia non fruendo personis vel una persona non fruendo alia potest intelligi dupliciter: uno modo, quia potest frui essentia non fruendo re que est persona et hic intellectus est simpliciter impossibilis et contra mentem doctorum moventium istam dubitationem, quia essentia divina est res que est persona. Ideo quicumque fruitur re que est essentia fruitur re que est persona. Alio modo, quia potest frui essentia divina ut est essentia non fruendo ipsa ut est persona. Et hic intellectus est dubius apud multos.
Secundo distinguit de interiori voluntate viatoris et comprehensoris et secundum hoc ponit quattuor conclusiones.
Prima est quod voluntas viatoris potest ordinate frui essentia non fruendo personis.
Secunda conclusio quod voluntas viatoris potest ordinate frui una persona divina non fruendo qualibet alia.
Tertia conclusio quod voluntas comprehensoris non poterit frui beatifice essentia divina non fruendo personis.
Quarta conclusio quod voluntas comprehensoris non potest beatifice frui una persona divina non fruendo aliis.
Prima conclusio probatur, quia essentia divina potest concipi conceptu simplici ab intellectu viatoris sub ratione summi boni et ultimi finis non conceptis personis, ergo conclusio vera. Consequentia patet et antecedens probatur, quia naturaliter potest cognosci et convinci quod [11ra] essentia divina sit summum bonum et ultimus finis omnium, ut patet per Philosophum XII Metaphysice. Et tamen trinitas personarum non potest naturaliter convinci nec cognosci, igitur.
Secundo sic, quia voluntas philosophi viatoris naturaliter concludentis Deum esse et ignorantis ipsum esse trinum potest Deum diligere et concludit ipsum esse optimum in natura vel ergo propter se vel necessario propter aliud. Si propter se, ergo ipso potest ordinate frui et habetur propositum. Si necessario propter aliud, ergo necessario illo utetur, quod etiam nullus philosophorum assereret.
Tertio ponatur quod aliquis philosophus paganus non instructus in fide trinitatis diligat Deum propter se et per consequens fruatur ipso ordinate (hoc enim est possibile). Tunc quero an talis fruatur trinitate personarum aut non. Si non, habetur propositum. Si sic, aut cognoscit trinitatem, aut non. Si non, ergo diligit incognitum. Si sic, aut naturaliter et hoc non est possibile, aut est ex fide et hoc est contra casum, quia ponitur casus quod non sit instructus in fide.
Secunda conclusio probatur primo supponendo quod, licet quelibet persona divina sit relativa, non tamen dicitur ad quemlibet relative cum eadem reductione. Unde, licet Pater dicatur relative ad Filium inquantum Pater, non tamen ad Spiritum Sanctum, quia sic est Pater Filii quod non Spiritus Sancti. Et ideo, licet Pater ut Pater non possit intelligi non intellecto Filio nec Filius inquantum Filius non intellecto Patre, possunt tamen Pater et Filius intelligi non cointellecto Spiritu Sancto, quia ut sic non referuntur ad ipsum. Et conformiter de fruitione per omnia est dicendum.
Ex hac declaratione ponit duas propositiones.
Prima: voluntas viatoris non potest ordinate frui Deo Patre non fruendo Filio nec econtra.
Secunda: potest ordinate frui Patre et Filio non fruendo Spiritu Sancto, non tamen non fruendo essentia.
Prima probatur, quia id quod non potest concipi alio non concepto non potest diligi alio non dilecto. Si sit in utroque una ratio diligibilitatis precise. Pater et Filius in divinis sunt huiusmodi; ergo Pater non potest diligi et per consequens nec frui sine Filio nec econverso. Maior tenet ex terminis et minor quantum ad primam partem probatur eo quod relativa sunt simul non solum natura, sed etiam naturali intelligentia, tum quia non possum scire aliquem esse Patrem nisi sciam ipsum habere Filium nec aliquem esse Filium etc.
Et secunda pars, scilicet minoris, probatur, quia, sicut est una deitas, ita est una bonitas et ratio diligibilitatis.
Secunda propositio probatur quoad primam partem per oppositum prime, quia Pater et Filius possunt concipi sub ratione summi boni non concepto Spiritu Sancto, ergo et diligi. Consequentia nota est. Sed antecedens probatur, quia omnis res realiter distincta ab alia et non includens illam in suo per se conceptu potest cognosci alia non cognita. Sed sic est de Patre et Filio inquantum huiusmodi respectu Spiritus Sancti, ut patet ex dictis; ergo. Secunda pars propositionis patet, quia Pater et Filius non possunt concipi non concepta essentia, cum quelibet persona in sua ratione includat ipsam, quia essentia est summum bonum et ultimus finis, ergo rationes aliarum conclusionum pro nunc dimitto, quia reputo eas veras.
Sed quia due prime conclusiones non apparent mihi vere, ideo pono aliquas conclusiones pro responsione ad argumentum iuxta doctrinam magistri Hugolini libro I, distinctione 1, questione 6 et Ade libro I, distinctione 1, questione 12.
〈Conclusiones〉
Prima conclusio: cognitione intellectuali (cuius per se obiectum est deitas vel aliqua persona di-P 11rb-vina in se) una persona non potest cognosci alia non cognita, ita quod non potest videri persona Patris qui videatur persona Filii et Spiritus Sancti et econverso.
Istam conclusionem probo sic per consequentiam Christi factam Philippo querenti: “Domine, ostende nobis Patrem”. Respondit: “Philippe, qui videt me ”(scilicet visione intellectuali divinitatis) “videt et Patrem meum”. Hec est consequentia Christi: Philippus videt personam Filii, ergo Philippus videret personam Patris. Consequentiam probat Christus: “An non credis, quia ego in Patre et Pater in me est”. Et quomodo tu dicis “ostende nobis Patrem” quasi diceret si hoc credis consequenter habes credere quod non possum videri visione divina nisi et Pater videatur eadem visione. Si ergo consequentia Christi est bona, sequitur quod sicut Filius necessario est in Patre et Pater in Filio, sic non potest Filius videri Patre non viso alioquin non probasset Christus dictum suum, sed omnino necessarium est illud antecedens, scilicet Filium esse in Patre sic quod impossibile est non sic esse, ergo et consequentia Christi que fuit consequens ad istam probationem est necessario vera.
Secundo probat eam Augustinus I De trinitate, capitulo 7: “Sive audiamus: ostende nobis Patrem, sive: ostende Filium nobis, tantumdem valet, scilicet quia neuter sine altero potest ostendi. Probatio: unum quippe sunt sicut ait: ego et Pater unum scimus”. Ex hoc arguitur, quia sunt essentialiter unum, ergo unum non potest ostendi sine altero, ergo impossibile est unum ostendi non ostenso altero, ex quo sunt unum in essentia. Prima consequentia est Augustini et antecedens. Secunda consequentia nota est. Nota tamen quod aliqualiter esse et proprietas Patris complexe significabilis potest sciri de persona Patris absque hoc quod illud sciatur de persona alia puta Filii, sed non sine hoc quod habeatur aliqua notitia de illa. Patet nam gemisse Filium potest sciri de Patre et non de Filio nec de Spiritu Sancto et essentiam esse tres personas potest sciri de essentia et non de aliqua persona divina.
Sed dubium est an liceat Patrem diligere, quia genuit Filium et ex hoc precise cum ita sit quod genuerit.
Responsio: non ex hoc precise, sed quia infinita bonitas et perfectio infinita et ista ratione etiam est quelibet persona diligenda.
Tertio probatur sic: si aliqua persona divina potest cognosci alia non cognita, ergo aliqua potest causare obiecti visionem qua ipsa videtur alia non causante et sic opera trinitatis ad extra sunt penitus indistincta, quod est falsum.
Secunda conclusio impossibile est essentiam videri non visis personis.
Probatur, quia sicut non potest videri una persona quin videatur alia (ut dicit prima conclusio) et videre personam simpliciter visione est videre eius essentialem perfectionem seu substantiam sic videre essentiam sicuti est est videre eandem substantiam uniformiter sicut videndo unam personam, ergo videre essentiam est videre personam, quia videre substantiam angeli est videre angelum vel personam illam, ergo multo amplius ibi.
Preterea, accidens non potest videri nisi (saltem per accidens) subiectum videatur, ergo multo magis nec videtur essentia nisi videantur persone.
Tertia conclusio per accidens potest una persona cognosci et videri alia non cognita et visa.
Probatur, quia verbum fuit visum in carne assumpta et tamen visione illa corporali nec videbatur Pater nec Spiritus Sanctus. Similiter persona Filii concipitur conceptibus hominis et animalis quibus non concipitur persona alia. Similiter dilectione in communi qua omnis homo diligitur persona Filii P 11va diligitur et non persona Patris.
Quarta conclusio: nullus potest frui una persona secundum divinitatem nisi fruatur qualibet.
Probatur, quia, sicut principium creationis est unum in tribus personis, ita obiectum primum et immediatum fruitionis est idem in tribus, ergo, sicut una persona non potest creare sine alia, ita nec est fruibilis sine alia.
Preterea, una persona non potest efficienter monere sine alia, ergo nec per modum finis.
Tertio sequitur quod una persona sine alia posset esse summa beatitudo alicuius creature contra beatum Augustinum superius allegatum dicentem: “Hoc enim est plenum gaudium nostrum quo amplius non est, frui trinitate Deo ad cuius imaginem conditi sumus”.
Quinta conclusio: impossibile est aliquem diligere vel frui fruitione incomplexa essentia non fruendo personis vel non diligendo personas.
Probatur, quia in nullo aliqualiter perfectionis potest essentia complacere quin illud competat personis, ergo.
Confirmatur, quia simplicissima ratio diligibilitatis obiective competit formaliter essentie et personis.
Sexta conclusio: dilectione complexa vel fruitione tam in via quam in patria potest una persona diligi alia non dilecta.
Probatur: nam beato vel viatori rationabiliter placet Filium incarnatum et personaliter exercuisse redemptionis beneficium. Sed in hac unica complacentia non complacet nisi aliqualiter qualiter non competit Patri; ergo. Ex istis patet quod due prime conclusiones domini Alphonsi non sunt vere nec etiam conclusiones due Doctoris Subtilis que conveniunt cum conclusionibus domini Alphonsi. Similiter apparet ex conclusionibus supradictis quod conclusio illa Doctoris Subtilis libro I, questione ubi supra, articulo 2 (qui dicit quod de potentia Dei absolute possibile est intellectum et voluntatem videre et diligere essentiam non videndo personam et unam personam non videndo nec diligendo aliam) non videtur vera. Sed argumentorum solutio est veritatis manifestatio. Idcirco rationes predictorum doctorum aliquas adducam et ipsas (ut scivero) solvam, prout eas solvunt etiam doctores prenomiati eis oppositi.
〈Ad rationes Alphonsi〉
Ad rationes domini Alphonsi. Ad primam negatur antecedens et eius probatio.
Ad secundam nego antecedens et dico quod talis philosophus credet se diligere Deum quem non cognoscit nec scit esse Deum ex quo non cognoscit eum esse trinitatem et illa talis dilectio non erit dilectio Dei, sed eius quod ille credit esse Deum.
Ad tertiam patet per idem, quia nullus diligit proprie Deum qui negat trinitatem personarum.
〈Contra quartam conclusionem〉
Oppositum quarte conclusionis tamen tenuit in principio suo magister Iohannes de Sancto Luciano. Illa res que voluntatem creatam beatificat potest esse (ymmo de facto est) voluntati create obiectum fruibile beatificum. Sed divinum suppositum est res que voluntatem creatam beatificat; ergo. Maior nota est, sed minorem probat, quia, si suppositum divinum non esset res etc., recte sequeretur quod non sunt tres res que nos beatos faciunt contra Augustinum. Et confirmat per Augustinum dicentem: Solus Pater sufficit ad beatitudinem nostram, quia ab aliis separari non potest.
〈Responsio ad argumenta〉
Pro responsione ad argumenta pono aliquas propositiones.
Prima est nulla ratio suppositalis divina in esse suppositi (ut sic) in via vel in patria est ab aliqua voluntate creata vel increata per se diligibilis P 11vb nec obiectum fruibile.
Probatur: subducta quacumque ratione essentiali ratio suppositalis non est diligibilis, ergo nec per se diligibilis. Probatur antecedens, quia, si est diligibilis, hoc est ratione essentie divine. Et patet consequentia, quia illud est per se diligibile quod potest diligi quocumque extrinseco subducto.
Preterea, ratio suppositalis non est per se bonum, quia non perfectio simpliciter, ergo etc. Ratio enim suppositalis Patris est paternitas, Filii filiatio, Spiritus Sancti spiratio passiva.
Oppositum quinte conclusionis ponit Doctor Subtilis libro I, distinctione 1, questione 5, articulo 2 dicens quod possibile est de potentia Dei absoluta voluntatem et intellectum cognoscere et diligere essentiam non cognoscendo nec diligendo personam quem impugnat dominus Alphonusus libro I, distinctione 1, questione 6 et eius solvit argumenta.
Arguit enim Doctor Subtilis sic: prius origine quam generet Filius Pater est perfecte beatus, quia nullam perfectionem sibi intrinsecam habet a persona producta. Perfectio autem intrinseca est beatitudo persone beate, sed si in illo priori sit perfecte beatus, ergo in illo priori habet obiectum perfecte beatificans. Non autem videtur in illo priori habere essentiam communicatam tribus ut obiectum, sed essentiam vel absolute vel ut est in una persona tantum, ergo non est de ratione essentie ut est obiectum beatificum quod ipsa beatificet inquantum communicata tribus et ita non videtur contradictio nec quantum ad visionem nec quantum ad fruitionem.
Preterea, ex fundamentis ipsius doctoris Landulphus libro I, distinctione 1, questione 2, articulo 1, arguit sic (et est declaratio precedentis rationis): “In quocumque priori Pater est in eo habet in se omnem perfectionem simpliciter. Sed Pater est prior Filio et Spiritu Sancto origine; ergo in illo priori Pater habebit beatitudinem que est perfectio simpliciter et tamen non habebit beatitudinem essentie ut in tribus, ergo”. Alias rationes adducit quas dimitto.
Contra eadem conclusionem arguit Rodondon in libro I, distinctione 1, articulo 1, sic: “Beatus potest habere distinctas visiones de essentia et de personis, ergo potest frui essentia non fruendo personis. Consequentia supponitur, sed antecedens probatur, quia cum dicitur essentia est tres persone, Pater non est tres persone, aut est idem conceptus Patris et essentie, aut alius. Non potest dici quod sit idem, quia tunc una istarum propositionum non esset magis vera quam alia, ergo est alius et alius conceptus”. Et sic habetur propositum.
Preterea, a multis arguitur sic: essentia non terminat assumptionem nature humane et verbum sine persona terminat, ergo essentia potest terminare visionem et fruitionem beatificam absque hoc quod terminetur ad verbum vel personam. Antecedens est creditum et consequentia videtur bona, quia non videtur maior repugnantia inter terminare et non terminare visionem vel fruitionem quam terminare et non terminare nature humane assumptionem.
Et confirmatur, quia per eundem modum possunt formari et solvi paralogismi hoc et ibi.
〈Solutiones〉
Pro solutione istarum rationum est advertendum quod in divinis non est aliqua prioritas in quo nec nature nec originis nec qualitercumque, aliter nominetur, sicut isti doctores videntur imaginari, quia dicit dominus Alphonsus: “Non est possibile dare nec vere imaginari aliquod signum quantumcumque indivisibile in quo Pater sit et Filius non sit, quia quod in uno signo non est et in altero signo habet esse incipit esse post non esse et nullum tale prius dicitur de aliqua divina persona” P 12ra “sicut inferius Deo dante declarabitur, sed, si aliquomodo (licet valde large et improprie) modus prioritatis aliquotiens admittitur in divinis, intelligendum est semper de prioritate a quo vel originis, quia pro omni duratione pro omni signo Filius est a Patre et Spiritus Sanctus ab utroque”.
Tunc ad primum argumentum negatur antecedens si per prioritatem originis intelligatur prioritatis in quo. Si vero intelligatur de prioritate a quo, potest concedi in sensu prius dato antecedens et consequens, videlicet quod in illo priori habet obiectum perfecte beatificans, quia per omni signo et per omni duratione in qua Pater est habet obiectum perfecte beatificans. Et quando dicitur ‘in illo priori non habet essentiam communicatam tribus ut obiectum’ fit variatio medii, quia mutatur prioritas a quo in prioritatem in quo, ideo propositio est falsa et valde periculosa, quia, si esset aliquod signum in quo essentia non esset communicata tribus personis divinis, esset aliquod signum in quo non essent tres persone, quod non videtur catholice dictum. Pater ergo semper est beatus in essentia communicata tribus personis et per consequens in nullo signo fruitur essentia non fruendo personis. Et per hoc patet quid dicendum ad rationem alterius doctoris que non est nisi confirmatio istius.
Ad rationes Rodondon nego antecedens. Ad probationem patebit responsio inferius.
Ad aliud nego consequentiam. Ad probationem dico quod ymmo maior repugnantia est quod essentia divina terminet visionem vel fruitionem beatificam et non persona quam quod persona terminet assumptionem nature et non essentia.
〈Dubitatio prima〉
Sed posset dubitari nunquid Pater agat visionem sui in eo quod Pater aut in eo quod Deus ad istud dicitur a doctoribus quod securius est dicere Patrem agere inquantum Deus, unde Pater sua propria realitate agit que est deitas.
Iterum, posset dubitari si questio principalis possit ostendi per hoc quod diligi et non diligi, videri et non videri, intelligi et non intelligi, sunt contradictoria. Et videtur quod non, quia fides permittit in divinis verificari contradictoria, sicut generari et non generari, esse hominem et non esse hominem, spirari et non spirari, ergo contradictio non impedit quin opposita possint verificari de eadem re.
Ad istud respondeo sub triplici conclusione.
〈Conclusiones〉
Prima conclusio: nulla affirmatio vel negatio concedi debet de diversis personis nec de essentia et personis nisi expresse habeatur ex fidemfide ecclesie vel sequatur evidenter ex habitis ex fide.
Probatur, tum quia hoc difficile sustinere, quia nullus debet tum sibi ignotum et dubium affirmare, tum quia certum est quod ideo talia sunt expressa ab ecclesia, quia prius erant vera et non econverso. Et ideo in hiis que non sunt expressa temeritas esset affirmare vel negare.
Secundo conclusio: pro nulla eadem re verificantur simul contradictoria in divinis nec in creaturis accipiendo re, prout distinguitur contra signum, prout vult primum principium de quolibet etc.
Patet, quia hoc concedere in divinis est fidem exponere derisioni omnium infidelium cum omnes asserant illud esse verum. Declaratur etiam exemplo in divinitate nam certum est quod ille non conceduntur simul: deitas generat, deitas non generat. Et iste: Pater generat, Pater non generat, similiter de Filio respectu generari et non generari. Et spiritu dede Spiritu Sancto respectu spirari et non spirari. Et tamen ibi omnis res est deitas vel proprietas personalis.
Tertia conclusio est quod et si contradictoria ista que P 12rb verificantur in divinis de Patre et essentia verificentur de eodem conceptu, verificantur tamen de ipso pro alio et alio supponente. Nam de conceptu Patris verificatur generare et de conceptu essentie verificatur non generare. Sed idem est conceptus Patris essentie (ut prius dicebatur); ergo conclusio. Sed contra sequitur salem quod de eodem conceptu in propositione mentali verificentur contradictoria et per consequens de eodem subiecto. Ad istud dicendum quod sicut non est inconveniens in propositione vocali de eodem subiecto pro alio et alio stante verificari contradictoria, sicut in ista 'animal est homo', 'animal non est homo' vel 'est non homo'. Ita etiam non est inconveniens in divinis conceptu stante pro alio et alio modo quo ibi alietas potest imaginari et esse.
〈Dubitatio secunda〉
Sed ulterius quereretur quare magis conceditur generare et non generare de duabus personis quam videri et non videri.
Huic respondetur quod tota causa est, quia videri non est aliud quam causam illam que modo est visa in principio vitali creato causare (tam efficientia generali quam etiam speciali debita obiective) motiones rei vise et, quia huiusmodi motiones sive operationes ad extra non possunt convenire uni persone et non alie, habetur causa. Secus autem est de generare que est operatio intrinseca.
Et si dicatur nunquid incarnatio est opus intrinsecum et tamen convenit uni soli persone divine ut prius dicebatur in argumento. Responsio quod incarnatio potest accipi dupliciter, scilicet active et hoc modo est opus extrinsecum et toti trinitati conveniens, quia incarnare est carnem alteri unire et sic quelibet persona incarnavit (ut ita loquar), id est verbo carnem univit. Alio modo potest capi passive seu terminative et sic incarnari est ex se et carne hominem fieri et hoc proprie non est operatio extrinseca. Sed incarnare est terminatio alicuius operationis ad extra que quidem operatio communis fuit tribus personis active; et ideo potest soli Filio de facto convenire. Non sic autem est de visione et fruitione, quia terminantur ad quamlibet personam ut deitas est non ut suppositum est. Et ideo, licet in divinis sint tria supposita (quorum quodlibet potest suppositare aliquam naturam alio non suppositante ipsam), tamen ibi est precise obiectum unum visionis et dilectionis nostre, sicut unica deitas et unica bonitas.
Ultimo, si dicatur quod ille conceduntur de eodem conceptu stante pro eadem re essentia divina est Pater, essentia divina est non Pater; ergo contradictoria verificantur de ipsa. Dicendum quod ille non sunt contradictorie nisi negatio verbum principale precedat, aliter ly ‘non Pater’ stat sicut terminus infinitus. Tales autem propositiones composite ex predicato finito in una et ex eodem infinito in alia conceduntur in divinis, sicut essentia est innascibilitas etc.
Et sic est finis huius questionis.
