Dionysius de Montina - Liber in quatuor Sententiarum [Montina-l1d1q2.xml]
Dionysius de Montina
Liber in quatuor Sententiarum
Edited by: Luciana Cioca
Designer: Mihai Maga
Liber I, distinctio 1, questio 2
Consequenter circa distinctionem predictam quero: utrum omni re citra Deum propter ipsum eque sic utendum.
〈Rationes〉
Et arguitur quod non, quia, si propter Deum omni re citra ipsum eque esset utendum, ergo Deus esset plus diligendus quam patet frater vel proximus. Consequenter videtur falsum. Et consequentia patet. Sed P 12va falsitas consequentis probatur, quia aut esset finite plus diligendus vel infinite. Non finite, ut patet per beatum Augustinum VI De trinitate, capitulo 8, de magnis, ubi dicit: “Nec illa questio iam moveatur quantum charitatis debeamus impendere, quoniam incomparabiliter plusquam nobis Deo”. Nec infinite, quia, licet augere dilectionem Dei per aliquem gradum propter aliquod beneficium exhibitum proximo, ut patet per beatum Bernardum in libro De diligendo Deum, in principio dicentem: “Si totum me debeo Deo pro me facto quantum debeo pro me refecto”. Et multa similia dicit. Ex quibus videtur quod dilectio augeri debet propter officium sibi vel proximo exhibitum.
Probatur etiam per decretalem extra de testamentis capitulo cum II oficiis, ubi sic dicitur: in officio charitatis primo tenemur his a quibus beneficia recepimus quod non fieret nisi propter beneficia contingeret continue augeri dilectionem proximi, ergo a multo fortiori dilectionem Dei.
Secundo: quilibet homo debet plus se diligere in Deum quam proximum, ergo non debet equaliter uti se ipso et proximo. Consequentia tenet eo quod se diligere et diligere proximum est bene uti. Antecedens est Augustini libro De quantitate anime: “Plus amoris mihi debeo quam proximo. Magis enim mihi me debeo quam omnibus ceteris quamvis Deo magis quam mihi”. Et idem dicit I Retractationum, capitulo 8.
Econtra vero potest argui, quoniam quanto rationalis creatura iustior est seu melior tanto complacendum est magis eo quod Deo inhereat (et hoc est magis ea uti), sed proximus est me iustior. Patet de beato. Patet de aliquo viatore, ergo non omni alio a Deo est eque utendum.
Tertio arguitur contra suppositum vel preiacentem sic: odio Dei non est propter Deum utendum, ergo etc. Consequentia patet. Antecedens probo: si quis vult uti odio Dei, vult assumere odium Dei in facultatem voluntatis propter aliud. Sed non potest id fieri nisi eligendo odium; et per consequens odiendo quod esse propter Deum non potest. Et similiter argui potest de omnibus malis culpe.
〈In oppositum〉
In oppositum arguo sic: omnia alia a Deo sunt equalis perfectionis in esse, ergo questio vera. Consequentia patet ex regula data Augustini: “Tantum res amanda est quantum est”. Antecedens ex duobus probari potest. Primum, quia omnia sunt valde bona. Secundum, quia omnia equaliter distant a Deo non unum plusquam aliud, quia sicut unum participat de bonitate Dei et quodlibet aliud per esse.
〈Divisio questionis〉
In ista questione erunt tres articuli. In primo ponam declarationes terminorum, in secundo conclusiones. Et in tertio respondebo ad obiectiones.
〈Articulus primus〉
Quantum ad primum articulum ultra distinctionem dari possibilem de uti (ut habitum est in primo articulo questionis precedentis) dico quod uti quandoque accipitur largissime pro omni exercitio vel operatione cuiusque.
Quomodo dicitur I Regum capitulo 17 de David quod usum armorum non habuit, sicut etiam dicitur in libro Thopicorum quod “cuius usus bonus est, ipsum quoque bonus est”. Alio modo accipitur large pro actu voluntatis quo aliquid pertractatur mente. Quomodo accipit Augustinus XV De trinitate, capitulo 2, dicens: “Usus est voluntate pertractare ea que continentur in memoria et intelligentia”. Et in eodem dicit: “Uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere”. Et sic uti superius est ad frui, sicut genus ad speciem.
Tertio modo sumitur uti proprie et stricte P 12vb et sic quodlibet assumere aliquid in facultatem voluntatis propter aliud dicitur uti vel usus quiquidem aliquando est volitio, aliquando est nolitio, aliquando complexa, aliquando incomplexa.
Quarto modo potest sumi usus strictissime et propriissime et sic solum actus voluntatis complacenter elicitus respectu obiecti creati et actualiter vel habitualiter in ultimum finem relatus dicitur usus. Et hic est usus rectus quem sic describit magister Hugolinus distinctione 1: “Usus rectus est voluntatis actus elicitus Sancti Spiritus gratia vivificatus complacenter servatus respectu obiecti noliti vel voliti actuali vel habituali inclinatione in summum bonum relati”. Patet ista descriptio ex terminis et talis usus est recta dilectio proximi vel obiecti creati quem infidelis non credens Deum habere non potest. Et secundum magistrum Gregorium: “Uti propriissime est assumere aliquid in facultatem voluntatis propter aliud quo fruendum est”.
TertioQuinto modo sumendo uti dico quod usus est actus rationalis creature secundum potentiam liberam elicitus quo aliquid diligitur vel assumitur propter aliud. Patet ista descriptio usus per Augustinum IV De trinitate, capitulo penultimo dicentem: “Uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere”, id est voluntatem sua libertate aliquem actum suum sive complexum sive incomplexum, sive velle sive nole elicere. Unde assumere est genus ad fruitione et usu assumere. Quoad primum patet XI De trinitate, capitulo 15: “Utimur illa re quam propter aliud querimus”. Quoad ultimum patet dicta descriptio et ex dictis Danielis libro II, capitulo 22, ubi dicit quod hec quattuor habent ordinem inter se, scilicet desiderium finis, electio, impetus, id est motus membrorum interiorum et exteriorum et usus sic quod usus alia tria presupponit.
Ex istis descriptionibus sequuntur alique propositiones.
〈Propositiones〉
Prima est quod bruta nullo modo proprie possunt uti.
Patet ex notabili et ex descriptione uti, quia sola rationalia dicuntur uti et etiam quia talia non libere eliciunt actus suos, tum quia non habent voluntatem, ut vult idem doctor.
Secunda quod usus proprie est actus voluntatis effective.
Patet ex descriptione. Et probatur, quia eius est uti cuius est frui. Sed voluntatis est proprium frui; ergo voluntatis etiam erit proprie uti.
Tertia: non omnis rei cuius usus eius est dilectio. Patet de usu miserie, ymmo usus formaliter aliquando est odium.
Quarta: licet omnis volens vel diligens a propter b actu vel habitu velit b, non tamen eodem actu vult a propter b et vult b. Patet ista secunda pars ex prima conclusione tertii articuli questionis precedentis.
Et prima probatur, quia aliud non est a esse volitum propter b quam si dicatur a est volitum, quia b est volitum, ut dictum est ibidem.
Quinta propositio: nulla absoluta vel incomplexa dilectio creature est rectus usus.
Probatur, quia sola illa dilectio vocatur recte usus per quam volo vel opto taliter esse mihi vel alteri qualiter esse est vere bene vel iuste esse referendo in summum bonum, ut dicit descriptio. Sed nulla talis est incomplexa vel absoluta dilectio (ut patet), quia dilectio absoluta non est referibilis.
Sexta: volitio qua quis vult proximum peccare non est proprie usus, sed abusus et vicium detestandum.
Probatur, nam si opto vel volo aliquem esse furem. P 13ra
Articulus secundus
Nunc pono conclusiones sequendo doctrinam magistri nostri Hugolini. Et primo de supposito.
〈Conclusio prima〉
Prima est: omnis usus a qualibet fruitione specifice distinguitur.
Probatur: nulla volitio alicuius sciti non esse bonum infinitum, sed finitum et contingens est eiusdem speciei cum volitione boni sciti esse infinitum et necessarium. Sed quelibet fruitio recta est volitio alicuius sciti esse infinitum bonum et necessarium et usus quilibet est volitio alicuius sciti esse bonum finitum et contingens; ergo non sunt eiusdem speciei. Maior est nota, quia, sicut cognitiones talium obiectorum distinguuntur, sic et volitiones. Et minor apparet per dicta in primo articulo et etiam per dicta in questione precedenti.
Confirmatur: nam descriptio fruitionis est quod fruitio est actus incomplexus et non relatus et usus rectus (ut dicit quinta propositio primi articuli) est quod est actus complexus et relatus. Sed omnis actus complexus a quolibet incomplexo specifice distinguitur; ergo stat conclusio.
〈Correlarium primum〉
Correlarium primum: nullus usus est fruitio.
Patet ex conclusione, quoniam si quilibet usus a qualibet fruitione specifice distinguitur, ergo et numero distinguitur. Patet, quia quecumque differunt specie, differunt numero. Idem ponit Gregorius libro I, distinctione 1, questione 1, contra Ockham.
〈Contra〉
Oppositum tamen tenuit Adam ponens actum medium qui simul est usus et fruitio, unde arguit sic: “dilectio aliqua creature est relata, ergo ipsa diligit aliquid propter aliud”. Consequentia patet. Antecedens probatur: alias eadem dilectio potest esse nunc vitiosa, nunc virtuosa.
Secundo arguit sic: “quero quid est habitu diligere propter aliud aliquid an sit habitus vel actus. Si habitus, ergo habens illum semper diligit aliquid propter aliud. Si actus, hoc est contra experientiam quod habeamus semper simul tot actus”. Ex hoc patet quod possumus diligere aliquid propter aliud et tamen non propter ultimum finem, ergo est actus medius.
Tertio: “dilectio qua simul angelus diligit Christi humanitatem est simul usus et fruitio, quia est dilectio mediatoris qui mediator unus est Christus, Deus, et homo”. Propter ista ponit Adam actum medium qui est simul usus et fruitio.
〈Responsiones〉
Pro responsione ad argumenta Ade notandum est quod non necesse quod omnis res (que diligit) habeat plures volitiones elicitas. Sed sufficit quod unam actu et aliam habitu. Unde ad primam rationem dico quod dilectio illa alio actu est referibilis quam actu quo creatura diligitur, vel da ex alterius amore causatur ut dilectio herbe causatur ab amore sanitatis, vel ex sola aliquando causatur habituali inclinatione. Per hoc etiam secundum.
Ad tertium de angelo dico quod, si est incomplexus amor, tunc est persone Christi et sic est fruitio vel est nature divine et sic etiam precise est fruitio, vel est humane nature precise et sic est usus. Non autem potest esse unus amor incomplexus utriusque nature, ut dictum est in tertio articulo questionis precedentis. Si vero est complexus amor, tunc aliquo modo concludit utramque. Placet enim mihi Deum sumpsisse humanam naturam, sed qualis actus sit ille patebit in secunda conclusione. Istud etiam est contra Ockham, quia putavit quod, si volo herbam propter sanitatem, talis volitio respectu sanitatis esset fruitio et respectu herbe esset usus. Ideo dicit quod idem actus poterat esse usus et fruitio, quod est falsum, quoniam non quilibet actus respectu finis est fruitio, sed solus actus absolutus vel P 13rb incomplexus respectu finis ultimi. Ideo dicendum quod talis volitio est proprie usus.
〈Correlarium secundum〉
Secundum correlarium: quelibet fruitio recta est quolibet usus perfectior.
Probatur, quia totum genus fruitionis est nobilius toto genere usus perfectione essentiali, ut faciliter posset deduci, ergo.
〈Conclusio secunda〉
Secunda conclusio: non omnis actus voluntatis est usus vel fruitio, contra Gregorium.
Probatur: non omne velle vel nolle est usus vel fruitio, ergo. Antecedens arguitur de istis nolitionibus et volitionibus: volo Deum esse summum bonum et creatorem, opto Deum nunquam humanam naturam reliquere. Placet mihi Patrem producere Filium, gaudeo Deum posse omnia, nolo Deum esse miserum, nolo Deum esse iniustum que non sunt fruitiones, cum fruitio sit actus incomplexus. Nec etiam usus, quia non referuntur in aliud. Nam Deus non est aliud quam id circa quod ille volitiones sunt, etiam quia Deo non est utendum.
〈Correlaria〉
Correlarium primum: aliquis est actus medius vel esse potest inter fruitionem et usum circa Deum et circa creaturam qui nec erit usus nec fruitio.
Patet ex conclusione et est contra Adam. Dictum tamen medium non videtur sufficienter probare Doctor Subtilis libro I, distinctione 1, questione 1, distinguens de duplici actu assentiendi intellectus et voluntatis propter se et propter aliud, ubi arguit sic: “Voluntati potest ostendi aliquod bonum absolute apprehensum nec sub ratione propter se boni nec propter aliud, ergo voluntas potest actum medium habere”. Probatur consequentia, quia potest se conformare vel non difformare ab apprehensione, iuxta illud III Thopicorum: “Quod est in intellectu affirmatio et negatio, est in voluntate prosecutio et fuga”. Sed ista ratio non probat, unde arguit magister Hugolinus reducendo eam contra eum sic: “Voluntati potest ostendi aliquod bonum absolute nec sub ratione volibilis incomplexe nec sub ratione volibilis complexe, ergo voluntas potest sic velle”. Consequens est impossibile.
Preterea, potest ostendi voluntati aliquod obiectum et non dictari utrum sit volendum vel nolendum, ergo sic voluntas potest habere actum quo nec velit nec nolit, quod est falsum. Unde ad rationem dico quod, si intellectus dictaret quod nec propter se nec propter aliud esset volendum vel diligendum, numquam tali dictamini posset se voluntas conformare.
Actum etiam medium ponit prestantissimus magister et pater meus, magister Franciscus de Parisio regens in domo minorum, libro I, distinctione 1, articulo 2, conclusione 1, quam probat decem rationibus quas adducere nolo causa brevitatis.
Secundum correlarium: non est necesse quod omne velle vel nolle circa Deum (quod non est fruitio) si propter aliud volitum vel nolitum a Deo.
Patet de volitionibus suprapositis, ideo non sequitur hoc velle vel nolle non est fruitio, ergo est usus si Deo non sit utendum, quod non debet verti in dubium.
〈Conclusio tertia〉
Tertia conclusio: omnis rectus usus aliqua ordinata fruitione est posterior.
Probatur: omnis usus est propter aliud volitum et prius dilectum.Probatur: omnis usus est propter aliud volitum et prius dilectum.
〈Correlaria〉
Primum correlarium: naturaliter prius est diligere bonum quam fugere malum.
Patet, quia dilectio boni est causa fuge mali.
Secundum: precepta negativa sunt propter affirmativa.
Patet ex immediate precedenti. Item, primus actus voluntatis est volitio. Istud probatur per predictum reverendum magistrum, ubi questione 2 sic: primus actus creati intellectus est cognitio, ergo primus actus create voluntatis est volitio. Patet antecedens, nam primus actus intellectus est intellectio que est cognitio alicuius obiecti. Probatur consequentia, nam primus actus voluntatis create non potest esse nolle respectu boni, ergo erit velle quod est propositum.
Preterea, volitio est nolitio sui oppositi, P 13va ergo per prius est volitio quam nolitio. Plures alias rationes facit quas dimitto.
〈Conclusio quarta〉
Quarta conclusio: licet quelibet res sit utilis sive utibilis, non tamen quelibet est propter aliam diligibilis.
Prima pars patet, quia qualibet re voluntas potest uti bene vel male, ut patet per dicta. Et secunda patet de miseria que nullo modo neque propter se neque propter aliud est diligibilis.
〈Correlaria〉
Correlarium: non omne uti est diligere propter aliud.
Patet ex conclusione, ymmo est odire.
Secundum correlarium: aliquod nolle est diligere.
Patet per illud quod dixit Christus: “Qui odit animam suam in hoc mundo” et cetera. Unde Augustinus: “Si male amaveris, tunc odisti. Si bene oderis, tunc amasti”.
〈Conclusio quinta〉
Quinta conclusio: licet quilibet usus illicitus sit peccatum, non tamen quilibet licitus est meritum.
Prima pars patet. Secunda probatur, quia dare elemosinam est licitum peccatori mortali, tamen non est meritorium, etiam peccator mortalis diligens Socratem propter Deum licite diligit, tamen non meritorie, cum sit in peccato mortali.
〈Correlaria〉
Primum correlarium: licet quilibet actus sit bonus vel malus, non tamen quilibet est mereri vel demereri.
Probatur ex dictis.
Secundum correlarium: non omnis usus licitus cadit sub precepto.
Patet, quia preceptum non potest impleri nisi meritorie.
〈Conclusio sexta〉
Sexta conclusio: quilibet viator tenetur se diligere et proximum ad equale bonum.
Probatur, quia alias optarem me preferri in gloria proximo et sic non diligere proximum sicut me ipsum, ut dicit Augustinus in libro De moribus ecclesie, ubi inquit: “Non diligis proximum tanquam te ipsum. Si non ad bonum ad quod tendis eum reducere satagis. Non autem satagis, si non cupis eum eque perfecto amore Deum diligere et si non vis eum ad perfectionem tui status pervenire”.
〈Correlaria〉
Correlarium: quilibet viator tenetur se proprius diligere quam proximum.
Probatur, quia proprius tenetur se esse iustum vel esse bonum et se reddere obedientem Deo quam hoc teneatur de proximo, nam sic est ordo charitatis.
Secundum capiendo diligere pro complacere: quilibet viator tenetur ad maius bonum diligere meliorem scitum esse meliorem quam se.
Patet ista, quia sic dictat recta ratio quod Deus vult dare maius premium illi quam tibi, quia meliorem et hoc tu scis, ergo etc. Item, beati in patria ad maius bonum diligunt animam Christi quam se, ergo.
Per hoc patere potest quid dicendum ad questionem cum queritur utrum omni alio a Deo propter Deum eque sit utendum, quia, si intelligatur ut dicit sexta conclusio, id est utrum propter idem vel equale bonum quolibet proximo sit utendum, questio est vera. Si intelligatur de equa perfectione dilectionis, questio est falsa.
〈Contra secundam conclusionem〉
Contra secundam conclusionem et eius primum correlarium est doctor noster magister Gregorius libro I, distinctione 1, questione 1, articulo 1, in prima, secunda, tertia et quarta conclusionibus, quarum prima est: nullum nolle est fruitio.
Secunda conclusio est quod omne nolle est usus.
Probatur, quia per omne nolle assumitur aliquid in facultatem voluntatis propter aliud volitum (ut supponit), ergo.
Ista conclusio videtur falsa per iam dicta, quia nolitio qua nolo Deum non esse vel qua nolo ipsum creare alium mundum non sunt referibiles nisi in Deum. Nolo enim Deum non esse, quia volo Deum esse vel Deum nolo esse miserum, quia placet mihi Deus.
Ad rationem dicendum quod omne rectum nole circa creaturam est P 13vb propter aliud. Et istud probat, sed, si sit universalis, falsa est et consequentia est vera.
Tertia conclusio Gregorii est: omne velle est usus vel fruitio. Probatur: omni velle assumitur aliquid in facultatem voluntatis propter se vel propter aliud, ergo omne tale est usus vel fruitio. Respondetur negando consequentiam, quia volo Deum esse summum bonum et illud velle assumitur in facultatem vel libertatem voluntatis propter aliud, scilicet propter Deum et tamen non est usus.
Quarta conclusio Gregorii que sequitur ex duabus precedentibus est quod omnis actus voluntatis est usus vel fruitio. Probatur ut prior, quia tunc esset aliquis actus deliberatus ratione dictante licitus qui nec esset bonus nec malus, quia omnis actus bonus vel malus est usus vel fruitio.
Dico ad probationem quod non sequitur quilibet actus hominis deliberantis ex electione dictatus elicitus circa Deum vel circa se ipsum est bonus vel malus, ergo quilibet est usus vel fruitio. Nam antecedens concederetur verum et consequens falsum de b volitione qua placet mihi Deum semper ante mundum fuisse et tamen nec est usus nec fruitio.
Si quis vellet sustinere Gregorium, de duobus haberet dicere unum vel quod conclusiones Gregorii loquerentur de volitionibus incomplexis vel quod possumus uti Deo aliquo modo et tunc volitio qua volo solum Patrem producere Filium esset usus. Sed distinguendum esset de usu, quia usus relatus ad creaturam tanquam eius causa non est licitus de Deo, sed relatio illius actus in complacentiam voliti quod est Deus non est inconveniens de Deo, unde omnis talis complexa volitio vel nolitio induci habet in incomplexam complacentiam Dei, et ideo talis respectu voliti quod est Deus non est illicitus.
Articulus tertius
Respondendo ad obiecta pono sex propositiones.
〈Propositiones〉
Prima est: Dei dilectio super omnia quam habet quis est maior quam sit dilectio eius meritoria respectu alicuius creature.
Probatur, quia quacumque tali dilectione quantumcumque remissa dummodo sit dilectio Dei super omnia plus diligitur Deus quam diligatur creatura aliqua dilectione que sit usus. Cum illa que est super omnia diligatur Deus super creaturam, quia aliter non esset dilectio super omnia.
Hec propositio debet intelligi de maioritate speciei vel gradus.
Secunda: quecumque Dei dilectio super omnia incomparabiliter excedit dilectionem creature in eodem.
Probatur, quoniam si precise comparabiliter sit, ergo dilectio Dei a et b dilectio creature precise excessa ab a in duplo, ergo, si foret aliqua dilectio sub dupla ad a ipsa, foret equalis b et sic usus et fruitio foret equales; et, si sic, ergo dilectio Dei super omnia non excedit hanc dilectionem creature, quod est contra primam propositionem.
Tertia: non est possibile amplius diligere Deum quam super omnia propter aliquid beneficium factum sibi vel proximo.
Probatur: sit aliqua dilectio quam habet Socrates absolute erga Deum, tunc sic Socrates potest augere a dilectionem propter b beneficium. Si sic, ponatur ergo quod augeat per c latitudinem. Et arguitur sic: c latitudine diligit Socrates magis b beneficium quam Deum, ergo c latitudine non diligit Deum super omnia.
Preterea, c potest augeri a non aucto, ergo tantum poterit augeri c quod equabitur a et ita in fine liceret tantum diligere beneficium quantum in principio diligebatur Deus, quod est falsum.
Quarta: secundum nullam propositionem que est inter finitum et finitum eiusdem rationis et speciei vel etiam esse posset est magis diligendus Deus quam si non esset beneficiis.
Probatur, quia tunc esset aliqua propositio inter dilectionem super omnia et dilectionem huius beneficii quo occasionaliter est diligendus, cuius oppositum statim probatum est.P 14ra
Quinta: non licet amplius diligere proximum propter aliquid beneficium minus vel minus diligendum quam sit proximus et hoc si ly ‘propter’ denotet causam precise qua posita ponitur effectus et qua remota removetur effectus.
Hoc probatur, quia, sicut incomparabiliter Deus est plus diligendus quam proximus, ita plus est diligendum proximus quam sit diligendum aliquid quod sit minus dignum quam proximus. Et potest probari sicut secunda.
Sexta propositio: alia dilectione est diligendus Deus propter se et alia propter beneficia.
Hoc patet, cum una excedat aliam incomparabiliter (non dico infinite contra Climeton qui dicit quod infinite). Hoc autem in dilectionibus eiusdem speciei esse non potest de potentia Dei ordinata, quia nulla species unius generis excedit aliam infinite perfectione eiusdem generis. Sic ergo dici potest quod propter beneficium multiplicius diligendus est Deus, non tamen amplius.
〈Notandum〉
Ubi notandum est quod dilectio Dei propter beneficia vel est complexa, vel incomplexa. Si complexa, puta qua placet mihi Deum redemisse mundum, ista dupliciter potest reduci in causam priorem seu aliam dilectionem, scilicet in bonitatem essentialem Dei. Et sic est fruitio, quia est complacentia incomplexa divine bonitatis, vel reducitur in commodum beneficiati, ut diligo Deum propter beneficia, quia diligo me redemptum. Et, si hic statur, illa non est fruitio, ymmo nec fruitio nec usus, sed abusus. Tunc ad argumentum cum dicitur ‘Deus est incomparabiliter plus diligendus quam proximus’, concedo et ulterius dico quod non est possibile augere dilectionem Dei propter beneficia quamvis alia dilectione secundum speciem Deus sit diligendus propter beneficia, licet secundum nullam proportionem amplius geometricam. Iste sunt conclusiones Climeton.
〈Responsiones〉
Pro responsione ad secundum principale premitto unam distinctionem quod aliquem diligere plus se quam proximum potest intelligi dupliciter. Uno modo quod diligit se ad maius bonum habendum sive tale bonum sit incomplexe significabile creatum, sive aliquid complexe significabile. Alio modo quod diligit se ad maiorem fugam alicuius per se mali sicut est peccatum et indignitas habendi Deum. Hac distinctione premissa pono conclusiones.
〈Conclusiones〉
Prima conclusio: licitum est alicui diligere proximum plusquam se ipsum volendo proximo, id est Christo maius bonum quam sibi ipsi sumendo ly ‘bonum’ primo modo.
Patet, quia quilibet tenetur velle proximo illud bonum ineffabilis visionis que est summa gratia exhibita creature rationali, secundum Augustinum, et tamen nulli licitum est hoc bonum sibi velle. Prima pars antecedentis patet per Magistrum libro III, distinctione 28.
Confirmatur conclusio, nam quilibet tenetur velle maius bonum utpote maius gaudium beate virgini quam sibi ipsi. Non enim licitum est quod aliquis peccator vel qui parum meruit habeat tantum gradum beatitudinis, sicut anima Christi vel beate virginis.
Patet etiam ex correlario secundo sexte conclusionis secundi articuli.
Secunda conclusio: accipiendo ‘diligere’ secundo modo, videlicet ad maiorem fugam mali, quilibet debet plus in infinitum, id est sine comparatione, diligere se ipsum quam proximum.
Hoc probatur ex ordine charitatis quem ponit Magister libro III, distinctione 28 et 29.
Tertia conclusio: quilibet incomparabiliter plus habet se diligere quam proximum.
Hoc probatur, quia quilibet se habet plus diligere quam aliquod bonum finitum possibile et habet se infinitis proximis in fugam peccati preponere, ergo.
Quarta: quicumque recte diligit proximum, diligit Deum.
Probatur, quia qui recte diligit proximum di-P 14rb-ligit ipsum propter Deum vel quia iustus est, aut ut iustus sit.
Ex ista conclusione patet qualiter quis experiri potest de amico utrum recte diligat et sit verus amicus. Attendat enim et videat quod magis ipsum conturbat an paupertas an infirmitas et sic de ceteris defectibus qui non important culpam an culpa, quia verum amicum maxime debet perturbare culpa, quia, si diligo vere proximum diligo ipsum, quia placet mihi in eo iustitia, vel quia opto ipsum esse iustum sine culpa que opponitur iustitie de directo.
Quinta: quilibet recte diligens Deum, diligit se et quanto plus diligit Deum, diligit se.
Probatur: quicumque modo perfecto vult se diligere Deum vult se aliqualiter esse qualiter esse est de optimo genere bene essendi, ergo ille vult severe bene esse et quanto perfectiori modo vult se taliter esse, tanto perfectius diligit se. Sed quicumque diligit Deum ut debet, vult se aliqualiter esse qualiter esse est optime et vere bene esse, quia vult se esse iustum et virtuosum tendentem amore in Deum quo nihil est sibi melius; ergo.
Sexta: quicumque recte diligit Deus occurente oportunitate diligit proximum.
Probatur per illud I Iohannis 4: “Mandatum habemus a Deo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum”. Per ista potest patere quid dicendum ad secundum argumentum.
Pro responsione ad secundum sit prima propositio: peccatis et difformitatibus possumus licite uti.
Probatur, nam secundum Augustinum: “Omnibus illis licite utimur per que iuvamur ad consequendum finem nostrum”. Sed per peccata iuvamur etc; ergo. Maior est nota. Minor est Apostoli Ad Romanos 8: “Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum”. Bona scilicet per dilectionem et mala per odium seu detestationem.
Secunda: non semper cuius usus est licitus et bonus ipsum est bonum et licitum.
Probatur de peccatis, nec semper cuius est usus malus ipsum est malum. Patet de virtutibus.
Tertia: non quicumque vult consequentiam esse bonam et vult antecedens illius vult consequens.
Patet in eo: qui se diligens propter Deum, vult dolere de peccatis que commisit. Ex quo sequitur quod ipse peccavit. Patet quod iste vult antecedens et vult consequentiam esse bonam, et tamen non vult consequens. Per hoc patet quid dicendum ad tertium argumentum, quia odio Dei possum licite uti ipsum nolendo et impediendo et peccatis, ut dictum est.
