Dionysius de Montina - Liber in quatuor Sententiarum [Montina-l1d2.xml]
Dionysius de Montina
Liber in quatuor Sententiarum
Edited by: Luciana Cioca
Designer: Mihai Maga
Liber I, distinctio 2
Nam speciali circa distinctionem secundam quero: utrum Deum esse sit viatori per se notum vel ex per se notis demonstrabile vel demonstratum.
〈Rationes〉
Et arguitur quod sit demonstrabile, quia unum Deum possibile est esse, ergo unum Deum necesse est esse. Antecedens est notum et consequentiam probat Doctor Profundus libro I, capitulo 14 sic: si non est necesse esse et potest esse, ergo potest incipere esse. Consequens est falsum, quia nec a se nec ab alio, ergo.
Secundo ad idem arguit Doctor Subtilislibro I, distinctione 2 sic: aliquid est effectibile et non a se nec a nullo, ergo ab alio. Tunc ultra sit b illud a quo est aliquid factibile et quero utrum b sit primum ineffectibile. Et habetur propositum: vel b est effectibile ab alio et sic in infinitum, quod est impossibile. Quod probatur ex dictis domini Altissidorensis libro I, capitulo 1 sic: quia tota multitudo vel universitas causatorum est causata sive sit finita, sive infinita et non ab aliquo illius multitudinis, ergo ab alio. Et per consequens illud erit ineffectibile et improductum cum non sit de tota P 14va illa multitudine et, si sic, ergo est Deus, ergo viatori est demonstrabile et ex per se notis Deum esse.
Tertio arguitur per Achilem Astensis: si Deus esset, implicaret contradictionem ipsum posse non esse, ergo. Et nunc implicat ipsum posse non esse. Consequentia probatur, quia variatio propositionis de esse ad posse non variat contradictionem. Sive enim rex sedeat et possit non sedere sive non sedeat et possit sedere iste contradicunt: ‘rex sedet’, ‘rex non sedet’. Probo antecedens, quia presuposito quod implicet contradictionem necessarium posse esse contingens, sequitur antecedens verum. Nam si Deus esset utique necesse esse et per consequens implicaret ipsum posse non esse.
〈In oppositum〉
In oppositum arguo sic: Deum non esse non includit evidenter formalem contradictionem, ergo Deum esse non est per se notum. Consequentia nota est. Antecedens probavi in principio meo, ergo etc.
〈Divisio questionis〉
In ista questione erunt tres articuli. In primo exponam terminos, secundo ponam conclusiones. Tertio respondebo ad rationes.
〈Articulus primus〉
Quantum ad primum: per Deum intelligo summum ens, summum perfectum quo nihil melius cogitari potest cui convenit quicquid est simpliciter melius esse ipsum quam non ipsum.
Patet ista descriptio per Boetium III De consolatione, prosa 10 et per venerabilem Anselmum Proslogion, capitulis 2 et 3 et per beatum Augustinum I De doctrina christiana, capitulo 4. Predicti tamen, scilicet Boetius et Anselmum, habuerunt ab Augustino.
Ex ista descriptione infero quattuor propositiones.
〈Propositiones〉
Prima esse Deum est simpliciter necesse esse.
Patet, quia melius est ipsum quam non ipsum. Patet etiam ex descriptione premissa.
Secunda: hec est necessaria si Deus est, ipse est omnipotens inimpedibilis, omnia sciens, eternus, nullus egens et sic de singulis Dei proprietatibus. Patet describendo Deum.
Tertia: licet Deum esse sit Deum esse trinum et unum, tamen non est evidens quod Deum esse trinum et unum sit melius ipsum quam non ipsum. Patet ista: assentiens quod ‘Deus est’ non necessario assentit vel concedit quod Deus est trinus et unus, ergo propositio vera.
Quarta: aliqua sunt in Deo perfectionis que esse perfectionis non est nobis evidenter notum.
Patet ista ex immediata.
〈Descriptio〉
Ubi nota quod per se notum, secundum magistrum Hugolinum, est enuntiabile semper necessario verum quod naturaliter cuilibet advertenti est notum absque notitia alicuius extrinseci, id est, absque indigentia alterius notitie. Vel secundum alios et largius per se notum est complexum evidens precise ex notitia terminorum suorum inquantum sui sunt. Patet ex II et IV Metaphysice, ubi dicitur quod “principia ideo per se sunt nota, quia sunt nota ex notitia terminorum suorum”.
Ex ista descriptione infero quattuor propositiones.
〈Propositiones〉
Prima: esse per se notum primo et per se competit enuntiabili et non propositioni.
Probatur, quia prius est sic esse vel non sic esse quam propositionem enuntiantem sic esse esse veram et sic esse est causa veritatis propositionis nec potest propositio esse nota, vel esse nisi sciatur sic esse sicut ipsa significat, ergo.
Secunda: licet omnis propositio per se nota sit evidens, non tamen econverso.
Patet ista propositio de propositionibus demonstrabilibus que non sunt proprie per se note. P 14vb
Tertia: licet omnis propositio per se nota sit immediata, non tamen econverso.
Patet ista propositio quoad secundam partem de multis que absque singularium experientia cognosci non possunt, ut iste aliquid movetur: ‘omnis calor est calefactivus’ et sic de similibus.
Quarta: licet ista propositio ‘omne totum est maius sua parte’ sit sillogisabilis, non tamen est demonstrabilis.
〈Probatio prime partis〉
Prima pars probatur, quia potest sic sillogari ‘omne quod continet tantundem et amplius est maius eo’, ‘omne totum continet tantundem et amplius, scilicet partem, eius ergo est maius sua parte.’
Sed secunda pars probatur, quia maior non est notior conclusione, ergo per ipsam non demonstratur conclusio. Consequentia nota est. Antecedens patet , quia in maiore predicatur de diffinitione dicente quid nominis subiecti conclusionis illud idem quod predicatur in conclusione de ipso subiecto. Nam diffinitio quid nominis totius est quod continet aliquid et amplius et hoc subicitur in maiore et, quia apud omnem demonstrantem et eum cui demonstrat oportet esse precognitum quid nominis tam subiecti quam passionis, sequitur quod ille sillogismus non est demonstratio, ymmo forte secundum magistrum Gregorium est petitio principii, quia illud quod probari deberet presupponitur esse cognitum.
Secundus articulus
Quantum ad secundum articulum pono conclusiones.
〈Conclusio prima〉
Et prima sit ista: licet necesse esse includat evidenter esse, non mentamen est per se notum vel demonstrabile quod aliquod sit ens quod sit simpliciter necesse esse.
Prima pars patet de se, cum oppositum esse repugnet ei quod est necesse esse.
Secunda pars probatur, quia non est demonstrabile a priori cum necesse esse nullum habeat prius nec a posteriori, quia, ut dixi in principio meo, nulla contradictio est si esse affirmetur de a et negetur de b totaliter ab ipso distincto. Nec ad a esse sequitur b esse evidenter evidentia reducibili ad primum principium si a et b sint res absolute, ergo conclusio vera.
〈Correlaria〉
Correlarium primum: Deum esse non est viatori per se notum, sed fide creditum.
Patet, quia nec a posteriori, ut dictum est, nec a priori, cum non habeat causam.
Secundum correlarium: non est per se notum nihil esse necesse esse.
Patet ex conclusione, quia contradictoria sunt evidentie equalis.
〈Conclusio secunda〉
Secunda conclusio: eiusdem effectus esse plures causas essentiales est impossibile et inferens evidentem repugnantiam.
Pro qua nota quid est esse causam essentialem, quia est sine qua nullo modo potest poni effectus. Tunc probatur conclusio, quia da oppositum, sequitur quod idem effectus numero posset his produci, quod est falsum. Consequentia patet ex descriptione cause essentialis.
〈Correlaria〉
Primum correlarium: nec unius nec plurium possunt esse plures cause essentiales dicto modo.
Patet, quia quelibet earum esset necessario independens.
Secundum correlarium: non est ponendus ordo causarum essentialiter ordinatarum.
Patet ex immediato correlario, quia plures essent independentes. Ista est ratio Magistri libro I, distinctione 3, capitulo penultimo.P 15ra
〈Conclusio tertia〉
Tertia conclusio: hec est demonstrabilis ‘si Deus est, tantum unus Deus est’ supposito quid nominis Dei secundum quod in primo articulo dixi.
Probatur: si Deus est, nullus eget nec impediri potest, sed, si essent plures, unus impediret alium et quilibet alterius amicitia egeret, quod repugnat ei quod est esse Deum.
〈Correlaria〉
Correlarium: demonstrabile est non esse plures deos, licet non sit per se notum quod tantum sit unus. Patet istud ex conclusione.
Secundum correlarium: non sequitur scio evidenter non esse plures deos, ergo scio evidenter tantum esse unum Deum.Patet istud satis.
〈Conclusio quarta〉
Quarta conclusio: licet tantum unum esse Deum non sit nobis evidenter notum, tamen unum solum Deum verum esse est sic efficaciter probatum quod nulli de veritate eadem, licet dubitare.
Prima pars patet ex dictis et secunda tenet, quia efficaciter per auctoritates et rationes naturales et theologicas est probatum, ut patet in XII Metaphysice et in VII et VIII Physicorum et in Veteri et Novo Testamento.
〈Correlaria〉
Correlarium: non solum illis est firmiter assentiendum quibus intellectus non potest dissentire vel evidenter veris.
Patet ex conclusione et per articulum Parisiensem dicentem quod “non teneamur assentire nisi per se notis vel ex per se notis deductis” error.
Secundum correlarium: auctoritati Scripture tam firmiter est assentiendum sicut cuique rationi demonstrative. Patet, quia sine dubitatione.
〈Conclusio quinta〉
Quinta conclusio: Deum esse quamquam Spiritus Sanctus theologis inspiraverit, nunquam tamen Aristoteles suis Physicis vel Metaphysicis rationibus aliqualiter demonstravit.
Prima pars patet ex Sacra Scriptura, scilicet quod Spiritus Sanctus inspiraverit theologis et sanctis. Et secunda probatur, quia Aristoteles semper volendo hoc probare vel assumpsit dubium vel admiscuit impossibile, sicut deducam inferius. Nam volens hoc demonstrare inter alia argumenta hoc est unum, quia in moventibus et motis non est processus in infinitum istud, ut dicit Branchil nunquam sufficienter demonstravit, sed solum ex testimoniis autorum et aliquibus persuasionibus non evidenter notis.
〈Correlaria〉
Correlarium: si Aristoteles dixisset istam propositionem ‘Deus est’ sequens eam totaliter secundum suam intentionem necessario secutus fuisset errorem.
Patet, quia secundum mentem Aristotelis, implicabat taliter esse qualiter esse est impossibile, videlicet Deum esse virtutem finitam non valentem de nihilo aliquid producere.
Secundum correlarium quod significabile illud Deum esse non est idem apud theologum et mentem Aristotelis.Patet ex immediato.
Ex istis patet responsio negativa ad quesitum, scilicet quod Deum esse non est viatori per se notum etc.
Tertius articulus
Quantum ad tertium articulum pro solutione primi argumenti (quod est Doctoris Profundi) arguit sic: unum Deum vel Deum possibile est esse, ergo etc.
Secundo arguit idem doctor sic: quam impossibile est aliquid tam necessarium est aliquid, sed aliquid P 15rb est tam impossibile quod ipsum implicat esse, ergo aliquid est tam necesse quod implicat ipsum non esse. Sed quid est magis necesse esse quam Deus; ergo Deum esse est necesse et demonstrabile.
Tertio arguit sic: tam falsum est aliquid quam verum est aliquid. Sed aliquid est tam falsum quod ipsum esse verum contradictionem includit; ergo aliquid est tam verum quod ipsum esse falsum contradictionem includit. Sed quid est verius primo vero quod est Deum esse; igitur.
Quarto arguit sic: si Deus non est aliqua veritate Deus non est, ergo aliqua veritas est, ergo prima veritas est. Probatur, quia vel illa est Deus vel a Deo.
Quinto: si Deus non est, necesse est Deum non esse, ergo aliqua necessitate alicuius necessarii Deus non est, ergo aliqua necessitas est, ergo prima necessitas est.
Sexto: si Deus non est, possibile est ipsum esse vel ipsum non esse, ergo aliqua potentia hoc est possibile, ergo aliqua potentia est et aliquid est potens per illam. Sed quid est illud nisi Deus.
Septimo: si Deus non est, ita est quod Deus non est, ergo per aliquod esse ita est quod Deus non est. Omne autem ese vel est primum quod est Deus vel a primo, ergo.
〈Responsiones〉
Pro responsione ad argumenta Brauardini premitto quinque propositiones.
Prima: nulla res potest incipere esse Deus per essentiam. Patet, quia nec a se nec ab alio, ergo propositio vera.
Secunda: si non est aliquid quod sit Deus, nihil potest incipere esse Deus. Patet ex precedenti.
Tertia: non est evidens possibile esse absolute quod sit Deus nec est evidens possibile esse absolute quod non sit Deus. Patet, quia contradictorie sunt evidentie equalis.
Quarta: si Deus non est, necesse est Deum non esse.
Quinta: non est evidens quod Deus sit prima veritas nec prima necessitas.
Ex istis patet responsio ad omnia predicta argumenta.
Ad primum cum dicitur ‘unum Deum possibile est esse, ergo unum Deum necesse est esse’, dico quod antecedens non est evidens, sicut patet per tertiam propositionem quamvis consequentia foret bona, sicut patet per secundam et quartam.
Per idem ad secundum conceditur maior, sed minor non est evidens, scilicet aliquid est tam impossibile esse quod ipsum implicat esse si ly ‘aliquid’ supponat pro qualibet imaginabili essentia incomplexa.
Ad tertium dico quod verum et falsum non sunt sic immediata quod de quocumque predicatur verum, de eius opposito predicetur falsum, sed sufficit quod oppositum veri dicatur non verum. Patet de ista ‘nihil creatum est’ que fuit vera ab eterno veritate increata saltem, tamen oppositum eius non fuit falsum ab eterno et sic de multis similibus. Et sic patet quod illa maior potest negari. Si intelligatur tamen de facto sic esse quantum ad species, conceditur et similiter minor et negatur consequentia, quia non est evidens quod Deum non esse sit tale impossibile quod tamen oporteret, quia propositio impossibilis falsa solum infert suam oppositam non posse esse falsam formaliter, cuius oppositum videtur argumentum supponere.
Ad quartum potest negari consequentia. Sed bene sequitur ‘Deus non est’; ergo non est sic quod Deus est, quia supposito quod omne verum sit a Deo. Si Deus non esset, Deus vere non esset, tamen conformiter dictis dico quod suppositum non est evidens, ut patet per quintam propositionem, ergo consequentie non sunt evidentes.
Ad quintum patet similiter ex quinta, cum non sit evidens quod sit prima necessitas.
Ad sextum, consequentia 15va non est evidens, quia per hoc quod una res est, non sequitur evidenter quod alia res sit aut possit esse ut alias dixi.
Ad ultimum nego consequentiam primam, sed sequitur Deus non est, ergo non est ita quod Deus est. Data etiam prima consequentia et secunda tamen ulterius dico quod non est evidens Deum esse causam cuiuslibet esse.
Pro responsione ad argumenta Doctoris Subtilis pono aliquas propositiones.
Prima: non omnis efficax ratio debet proprie vocari demonstratio.
Secunda: non est evidens quin quodlibet causans habeat causam sine statu.
Tertia: non est evidens oppositum istius, videlicet quod de facto sint infinita quorum quodlibet sit alio nobilius.
Quarta: tota universitas causatorum est causata et tamen a nullo est causata tota universitas causatorum. Et hoc, scilicet accipiendo ly ‘tota’ cathegorematice, quia sic acceptum stat confuse tantum, tunc ad formam dico quod antecedens non est evidens et patet quid dicendum ad totam rationem per propositiones premissas.
Ad Astensem cuius est tertium argumentum dico duo.
Primum quod ratio sua est efficax probatio, non tamen demonstratio.
Secundo dico quod non sequitur si Deus esset, esset necesse esse et impossibile non esset, ergo Deum esse est demonstrabile vel per se notum.
Sic est finis questionis.
