Dionysius de Montina - Liber in quatuor Sententiarum Liber in quatuor Sententiarum

Dionysius de Montina - Liber in quatuor Sententiarum [Montina-l1d29+30+31.xml]

Dionysius de Montina

Liber in quatuor Sententiarum

Edited by: Luciana Cioca

Designer: Mihai Maga

Codices:
P = Paris, 1511

Liber I, distinctiones 29, 30, 31, questio unica

Circa distinctiones 1929, 30, et 31 simul ubi Magister tractat de personarum divinarum equalitate moveo tale dubium: utrum persone in divinis sint equales duratione magnitudine et potestate.

〈Rationes〉

〈Arguo primo〉 quod non. Duratione Pater est prior Filio et Filius Spiritu Sancto, ergo. Consequentia nota. Antecedens probatur, quia Pater est principium Filii et Filius et Pater est principium Spiritus Sancti. Principium autem natura prius est principato, ergo.

Secundo 〈arguo〉 quod non magnitudine vel perfectione. In Patre est aliqua perfectio simpliciter que non est in Filio, scilicet generatio activa et in Filio est aliqua perfectio que non est in Spiritu Sancto, scilicet spiratio activa; ergo etc. Etiam essentia divina est maior quam Filius, ergo aliqua res que est essentia divina est maior quam Filius, vel ergo ista res est ipsemet Filius quod est impossibile vel Pater aut Spiritus Sanctus. Et habetur propositum. Antecedens primum probatur, quia essentia divina est plura quam Filius, quia est Pater et Spiritus Sanctus et est quicquid est Filius, ergo maior quam Filius, que fuit probanda.

Tertio quod non potestate, quia Pater potest generare Filium et Filius non potest generare. Et Filius potest spirare Spiritum Sanctum et Spiritus Sanctus non potest spirare. Et Pater potest quicquid potest Filius et Spiritus Sanctus, et non econverso, ergo Pater est potentior quam Filius et Spiritus Sanctus. Et confirmatur. Hec est bona consequentia: Filius est nulli potens, ergo Filius non potest generare. Ergo hec est bona consequentia: Filius est omnipotens, ergo potest generare. Sed consequens est falsum, ergo Filius non est omnipotens.

〈In oppositum〉

Oppositum patet per beatum Augustinum De fide ad Petrum, capitulo 2, et ponitur libro I, distinctione 10, capitulo 1, ubi dicitur: “Nulla trium personarum aliam precedit eternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate”. Item, in Symbolo: “In hac trinitate nihil prius aut posterius ”etc. Item, “omnipotens Pater ”etc.

〈Divisio questionis〉

In ista questione primo premittam declarationes. Secundo ponam questiones. Tertio respondebo ad rationes.

Primus articulus

Quantum ad primum sciendum est quod aliqua esse sibi equalia potest multipliciter intelligi. Uno modo accidentaliter, alio modo essentialiter. Et accidentaliter dupliciter: uno modo extensive, scilicet quorum unum habet tot partes extensas equales non communicantes quot habet reliquum, et sic proprie aliqua dicuntur equalia. Et sic dicitur in Predicamentis quod “proprium est quantitati secundum eam equale vel inequale dici”.

Secundo dicitur aliquid accidentaliter equale alteri intensive sicut forme habentes equales gradus secundum numerum et intentionem non communicantes dicuntur equales, et sic albedo remissa est equalis nigredini remisse quamvis non foret ei similis. Essentialiter dicuntur aliqua equalia dupliciter. Uno modo quorum unum habet aliquam perfectionem essentialem et quidditativam et aliud habet unam aliam perfectionem quidditativam essentialem equalem per- 35vb-fectioni quidditative alterius. Et isto modo quecumque duo individua eiusdem speciei dicuntur equalia proprie quidditative. Secundo dicuntur alique res equales essentialiter, quorum unum est aliqua perfectio et alterum est eadem perfectio essentialiter, et sic nulla creatura potest esse alteri equalis, cum nulla possit esse plures res etc.

Secundo sciendum est quod tot modis potest dici aliquid inequale alteri sicut dictum est de equali, cum tot modis dicatur unum oppositorum quot modis dicitur reliquum, et sic dicitur inequale ut prius.

Tertio sciendum quod ex quo omnis equalitas fundatur super rationem quantitatis (etiam in divinis) si ergo ibi ponatur aliquo modo equalitas, oportet consequenter poni ibi aliquo modo quantitas. Est autem quantitas duplex secundum Philosophum, scilicet continua et discreta. Continua dividitur in successivam ut tempus et permanentem ut corpus linea etc. Sed secundum Augustinum possumus dicere quod quedam est quantitas perfectionis et non molis. Et ista potest esse fundamentum equalitatis in divinis.

〈Propositiones〉

Hiis premissis sit prima propositio ista: possibile est esse duas species equales accidentaliter extensive et intensive. Patet, quia albedo potest esse equalis intentionis et extensionis sicut nigredo.

Secunda propositio: non est naturaliter possibile esse duas species equales essentialiter primo modo. Probatur, quia iste due species non plus differrent essentialiter quam duo individua eiusdem speciei, immo forte simpliciter est impossibile etiam secundum divinam potentiam, quia videtur sequi contradictio, scilicet quod due species essent que tamen non differrent specie, quia essent equalis perfectionis quidditative.

Tertia: non oportet omnia equalia esse similia. Patet ex prima.

Quarta: impossibile est duas aut plures creaturas esse equales essentialiter secundo modo. Probatur, quia nulle plures creature possunt esse eadem essentia.

Quinta: omnis equalitas requirit distinctionem realem in extremis. Patet, quia, licet quodlibet sit idem sibi ipsi, nihil tamen potest esse equale sibi ipsi.

Sexta propositio: licet ad hoc quod aliqua dicantur similia sufficiat quod participent qualitatem eandem secundum speciem, non tamen sufficit ad esse equalia participatio eiusdem quantitatis secundum specie. Et in hoc patet differentia inter similitudinem et qualitatem. Prima pars patet, quia omnia participantia albedinem eo ipso sunt alba et omnia alba sunt similia. Secunda pars patet, quia aliter omnes linee essent equales, quod falsum est. Et consequentia est nota, cum participent omnes hanc speciem quantitatis que est linea.

Secundus articulus

〈Conclusio prima〉

Quantum ad secundum articulum sit prima conclusio: nulla persona divina est equalis alteri persone divine accidentaliter vel secundum extensionem vel secundum intensionem.

Patet, cum nullum accidens sit in divinis personis nec aliqua quantitas molis vel gradualis nec aliqua persona divina ptoest intendi vel remitti.

〈Conclusio secunda〉

Secunda conclusio: nulla persona divina est equalis alteri essentialiter primo modo equalitatis essentialis, scilicet quod una persona habeat perfectionem quidditativam essentialem et alia habeat unam aliam 36ra essentialem.

Probatur, quia una est omnium communis essentia; ergo etc.

〈Conclusio tertia〉

Tertia conclusio: quelibet persona divina est equalis alteri essentialiter secundo modo essentialis equalitatis, sic scilicet quod quecumque magnitudo, quecumque perfectio, quecumque potentia est una persona vel in una persona, est alia vel in alia.

Patet per Magistrum, libro I, distinctione 19. Et satis nota est. Ideo non probo eam cum et sufficiat fides et auctoritas sanctorum in multis locis per Magistrum allegatis, distinctionibus 7, 19, et 20.

〈Conclusio quarta〉

Ex qua sequitur quarta conclusio responsalis ad quesitum quod persone divine sunt equales duratione, magnitudine, et potestate.

Primum patet, quia coeterne; secundum, quia quelibet immensa. Immensus enim Pater, immensus Filius etc. Tertium patet, quia quelibet omnipotens, ibidem omnipotens Pater etc.

Item, sicut supra ad oppositum allegatum est: nihil in hac trinitate prius aut posterius et cetera.

〈Conclusio quinta〉

Quinta conclusio: licet Filius potest facere quicquid potest facere Pater, non tamen potest producere quamlibet rem quam producit Pater.

Prima pars probatur, quia nihil est factibile nisi ad extra et quicquid agit una persona ad extra. Hoc idem agit tota trinitas, cum opera eius ad extra sunt indivisa, secundum Augustinum. Secunda pars patet, quia Filium potest producere Pater quem non potest producere Filius, quia nihil potest producere se.

〈Conclusio sexta〉

Sexta conclusio sequens ex duabus immediate precedentibus quod nullum producere adintra cadit sub obiecto omnipotentie divine communi tribus personis.

Probatur, quia sequeretur quia Spiritus Sanctus nihil producit adintra quod non est omnipotens, quod falsum est. Consequentia nota est de se. Similiter sequeretur, quia non potest producere Filius Filium quod esset non omnipotens. Similiter ipsa essentia nihil producit adintra et tamen est omnipotens.

〈Correlaria〉

Ex quo infero quod omnipotentem non est esse potentem ad quodlibet producibile producendum. Patet ex conclusione. Patet etiam, quia Filius est omnipotens et tamen non est potens producere se producibilem, similiter de Spiritu Sancto et essentia.

Secundo infero quod persona non dicitur ideo omnipotens, quia possit facere quicquid non implicat contradictionem. Patet, essentiam divinam esse non implicat contradictionem et tamen nulla persona potest facere ipsam esse; ergo.

〈Conclusio septima〉

Septima conclusio: divina omnipotentia non bene exprimitur per posse facere quicquid fieri non implicat contradictionem.

Probatur, quia peccatum fieri non implicat contradictionem, et tamen omnipotens Deus non potest peccatum facere; ergo.

〈Correlaria〉

Ex quo infero quod aliqualiter potest esse qualiter esse Deus per omnipotentiam suam immediate non potest facere. Patet, quia Socratem esse peccatorem est aliqualiter esse et tamen etc.

Ex quo secundo infero quod hec consequentia non valet. Deus non potest peccare, ergo est aliqualiter nullipotens, quia nullipotens et nihil potens equipolet, ergo.

〈Conclusio octava〉

Octava conclusio 36rb:omne factibile et solum tale cadit sub omnipotentia; quod fieri ab omnipotente non claudit contradictionem.

Probatur, quia nihil repugnans fieri ab omnipotente est obiectum omnipotentie et quodlibet aliud est obiectum eius; ergo.

〈Correlaria〉

Correlarium: nullum necesse esse cadit sub obiecto omnipotentie. Patet, quia taliter repugnat fieri vel factum esse ab omnipotente sive a quocumque alio.

Secundo infero quod peccatum fieri a Deo immediate repugnat divine omnipotentie. Patet ex dictis.

Tertius articulus

Quantum ad tertium articulum pro solutione primi argumenti principalis quod fuit istud: Pater est prior Filio et Filius prior Spiritu Sancto, ergo divine persone non sunt equales duratione. Antecedens probatur, quia Pater est principium Filii et principium est prius natura principato, igitur.

〈Propositiones〉

Sit ista prima propositio: licet una persona in divinis sit principium alterius persone in divinis, nulla tamen proprie dicitur causa alterius. Prima pars patet per beatum Augustinum in pluribus locis, ubi vult quod Pater est principium Filii et Pater et Filius principium Spiritus Sancti et Pater principium totius trinitatis. Secunda pars patet discurrendo per omnia genera causarum.

Secunda propositio: licet omnis causa sit principium, non tamen econverso. Omne principium est causa illius cuius est principium. Prima pars patet, cum quelibet causa sit alicuius principium extrinsecum ut efficiens et finis sui causati vel intrinsecum ut materia et forma. Secunda pars patet per precedentem propositionem.

Tertia propositio per prius aliquo modorum prioritatis est Patrem esse principium in divinis divinarum personarum aliarum ab eo quam trinitatem esse principium creaturarum. Probatur, quia primum est simpliciter necessarium. Secundo vero, scilicet trinitatem esse principium creaturarum, est contingens et intelligo principium in actu principians. Preterea, sicut postea dicetur quando occurret in secundo productio creaturarum presupponit productionem personarum in divinis, ergo productio personarum est aliquo modo prioritatis prior.

Quarta propositio: licet in divinis sit ordo originis inter personas, non tamen est ordo inter easdem prioritatis et posterioritatis nisi ut alias dictum est, scilicet prioritatis a quo. Prima pars istius propositionis probatur, quia una persona est ab alia sic quod non econtra, scilicet Filius est a Patre et non Pater a Filio. Secunda pars patet per Athanasium: “in hac trinitate nihil prius aut posterius”.

〈Contra propositiones〉

Contra secundam partem prime propositionis est Damascenus libro I, capitulo 11, qui vult Patrem esse causa Filii. Quandoque etiam Augustinus videtur velle quod Pater sit causa essendi Filio, ut apparet in VII De trinitate. Et ponit Magister libro I, distinctione 5, capitulo 1.

Contra secundam propositionem est Aristoteles IV Metaphysice dicens: “Causa et principium sunt idem”. Et Commentator I Physicorum: “Efficiens et principium habet pro eodem”. 36va

Contra quartam propositionem est idem Aristoteles I Posteriorum dicens: “Principium et primum sunt idem”.

〈Responsiones〉

Ad primum dicitur quod usus Grecorum fuit talis, sed debet glossari causa, id est principium. Et consimiliter, ubicumque inveniatur vel ab Augustino, vel ab aliis.

Ad secundum concedo quod causa et principium sunt idem, sed non convertibiliter, sicut homo et animal non sunt idem convertibiliter.

Ad tertium dico cum doctore meo, domino Egidio, libro I, distinctione 29, questione 1, quod dictum philosophi habet veritatem in creaturis ubi quicquid est principium alterius est ipsi prius. In divinis autem ubi est solum ordo originis absque prioritate (quia ibi una persona est ab alia, tamen non est prior ea), ideo est ibi dare sic principium quod non est primum.

Ex hiis patet responsio ad argumentum primum. Principale neganda est prima propositio. Ad probationem negatur consequentia, ut docet quarta propositio.

〈Pro materia secundi principalis argumenti〉

Pro materia secundi principalis argumenti primo premitto quid sit intelligendum per perfectionem simpliciter, secundo ponam propositiones, tertio ad formam respondebo.

Quantum ad primum dico quod perfectio simpliciter dicitur omne illud quod in quolibet supposito absolute considerato sub ratione suppositi non determinando naturam cuius sit suppositum est melius ipsum quam quodcumque impossibile sibi.

Ista descriptio colligitur ex dictis Anselmi Monologion, capitulo 15, et ponitur a Doctore Subtili VIII Quodlibet, questione 5, articulo 2. Et per incompossibile intelligitur incompossibile positivum non privativum, quia si intelligeretur incompossibile privativum, quelibet res positiva esset perfectio simpliciter, cum quelibet melior sit sua negatione. Positivum enim est negatione melius.

〈Propositiones〉

His premissis sit prima propositio ista: in divinis non est nisi una perfectio simpliciter et unica. Probatur, quia ibi non est nisi unica bonitas et unica perfectio infinita que est ipsa deitas sive divina essentia et omnis perfectio Dei est immensa simpliciter, ergo propositio vera.

Secunda propositio: nulla perfectio simpliciter est una persona divina vel in una que non sit in qualibet persona divina vel non sit quelibet alia. Probatur, quia aliter persone divine non essent equaliter perfecte.

Tertia: licet generatio activa, spiratio activa, paternitas, vel quelibet relatio originis in divinis sit perfectio simpliciter identice sive fundamentaliter, nulla tamen relationum predictarum est perfectio simpliciter sub ratione sua formali, scilicet qua una proprietas distinguitur ab alia vel per quam una persona distinguitur ab alia. Prima pars probatur: quelibet relationum predictarum est essentia divina que est suprema perfectio. Nihil enim in divinis fundamentaliter distinguitur ab alio. Secunda pars probatur, quia relationes originis de se invicem negative predicantur predicatione formali, ergo si (ut sic) essent perfectiones vel aliqua earum diceret perfectionem simpliciter, sequeretur quod una perfectio negaretur de una persona que non negaretur de altera, quod est falsum. Consequentia probatur, quia hec est vera: paternitas non est filiatio. Similiter hec: generatio activa non est spiratio passiva. Si ergo in formali ratione filiationis 36vb per se includitur perfectio simpliciter cuicumque repugnat filiatio, eidem repugnat illa perfectio. Sed filiatio repugnat Patri sive paternitati et spirationi passive; ergo aliqua perfectio deficit Patri, quod est falsum et impossibile. Ista propositio est Doctoris Subtilis 8 Quodlibeto, questione 5, ubi eam probat satis diffuse et sufficit. Videat qui vult ibi.

Quarta propositio: licet essentia divina sit plura supposita quam spiratio activa, nihil tamen est plura quam aliud. Prima pars patet, quia essentia divina est tria supposita. Spiratio autem activa est tantum duo, scilicet Pater et Filius. Secunda pars probatur primo de creaturis, quia nulla creatura est plura, ergo nulla creatura est plura quam aliud. Secundo probatur de Deo vel de essentia, quia essentia non est aliud a spiratione activa nec econverso, ergo essentia divina non est plura quam aliud.

〈Ad formam secundi principalis〉

Ex hiis ad formam secundi principalis negatur antecedens illud. In Patre est aliqua perfectio que non est in Filio etc., sicut patet ex secunda et tertia propositionibus. Ex alio etiam non valet argumentum, quia deberet ita argui: aliqua perfectio est in Patre, scilicet generatio activa, et talis non est in Filio, ergo aliqua perfectio est in Patre que non est in Filio. Modo sic arguendo antecedens est falsum, quia eadem omnino perfectio que est Pater est Filius, non enim sunt distincte perfectiones generatio activa et filiatio, sed sunt una perfectio identice et fundamentaliter. Fomaliter vero neutra dicit per perfectionem. Ad confirmationem negatur antedences istud, scilicet: essentia divina est maior quam Filius, quia Filius non est aliqua perfectio que non sit essentia divina nec econverso.

〈Pro solutione tertii argumenti 〉

Pro solutione tertii argumenti pono aliquas propositiones deinde respondebo ad formam.

Prima propositio: contingit sic Patrem posse generare Filium in divina natura quod ex non posse arguitur non ommnipotens. Probatur, quia ex non posse producere Filium seu verbum arguitur in divinis non posse esse verbum productum vel notitiam productam, ergo ista natura, si non potest producere verbum, non est natura intellectualis perfecta, ergo nec omnipotens. Iste consequentie satis patent, ergo propositio vera.

Secunda propositio: non plus arguitur Filius non omnipotens vel imperfectum ex hoc quod non potest producere aliud verbum quam arguatur Pater ex hoc, quia non potest secundum vel tertium verbum generare. Probatur, quia si Pater non potest secundum vel tertium verbum generare, non dicitur ex hoc aliquo gradu potentie carere. Sed mere ex hoc, quia esse plura verba est impossibile. Sic etiam in Filio non est ad impotentiam quod non potest aliud verbum generare, quia hoc est impossibile esse.

Tertia propositio: aliquod non posse antecedit ad Deum esse omnipotentem. Probatur, quia non posse alium vel secundum Filium generare, similiter non posse creando aliquid inesse producere nisi infinite imperfectium divina essentia, antecedunt ad Deum esse omnipotentem.

Ex qua sequitur quod in productione divinarum personarum que sunt simpliciter eadem essentia indivisibilis nature nihil valet talis consequentia: a potest producere b. Et c non potest producere b; ergo a est potentior c.

Item non valet ista consequentia: a solus potest producere b et non potest solus producere d, ergo 37ra maior virtus requiritur ad producendum d quam b. Patet, quia Pater potest solus producere verbum et non potest solus producere Spiritum Sanctum, immo nec creaturam et tamen non valet consequentia.

Ex qua sequitur quarta propositio quod aliqua divinarum personarum aliquem (qui infinitum quoddam est) potest producere sola et imperfectissimum, scilicet materiam primam non potest producere sola.

Ex his ad formam argumenti nego antecedens. Ad probationem cum dicitur ‘Pater potest generare etc’, patet quid dicendum per sexta conclusionem secundi articuli qui fuit quod nullum producere adintra cadit sub obiecto omnipotentie communi tribus personis. Et ad confirmationem cum dicitur quod ‘hec este bona consequentia: Filius est nullipotens, ergo non potest’ etc., hec erit bona: Filius est omnipotens, ergo potest generare. Conceditur prima consequentia et negatur secunda. Et si dicatur ‘Augustinus arguit sic: Filius non generat non quia non potuit, sed quia non oportuit, ergo potuit generare’, respondeo cum Magistro et cum Doctore Subtili quod intelligitur non quia non potuit, id est non quia impotens fuit, quia non ex impotentia fuit.

Et sic est finis questionis.

© THESIS project