Dionysius de Montina - Liber in quatuor Sententiarum [Montina-l1d5+6+7q1.xml]
Dionysius de Montina
Liber in quatuor Sententiarum
Edited by: Luciana Cioca
Designer: Mihai Maga
Liber I, distinctiones 5, 6, 7, questio 1
Circa distinctionem quintam, sextam, et septimam similiter quero: utrum cum singularitate divine essentie possit stare trinitas personarum.
〈Rationes〉
〈Arguo primo〉 quod non, quecumque sunt unum et idem omnibus modis, impossibile est unum plurificari sine altero. Sed essentia et persona sunt unum et idem omnibus modis; ergo impossibile est unum plurificari sine altero. Maior videtur nota et minor est Augustini. Et ponitur a Magistro, distinctione septima, capitulo 6, et tunc ultra posset argui. Sed essentia non potest plurificari; ergo nec persona.
Secundo arguitur sic: essentia hec est Pater, ergo est non Filius et ultra, ergo non est Filius. Consequentia patet ex II Peri Hermenias, ubi dicitur quod “ab illa de predicato infinito ad illam de predicato finito negative est bona conse quentia”.
Tertio, si questio foret vera, sequeretur quod in divina essentia esset trinitas individuorum substantie. Consequens est falsum. Et consequentia patet ex descriptione data per Boethium in libro De duabus naturis et una persona in Christo, ubi dicit quod “persona est rationalis nature individua subsistentiam vel subsistens substantiam”.
〈In oppositum〉
Oppositum probatur Iohannis 5: Tres sunt qui testimonium dant in celo: “Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, et hii tres unum sunt”. Item, ex Symbolo Athanasii: “unum Deum in trinitate ”etc. Item, extra De summa trinitate, capitulo ‘Damnamus’ et capitulo ‘Firmiter.’
〈Divisio questionis〉
Primo premittam terminorum declarationes. Secundo ponam conclusiones. Tertio respondebo ad rationes.
Primus articulus
Quantum ad primum pro intellctu dicendorum in hac difficili materia, sciendum quod nominum que dicuntur de Deo aliqua dicuntur essentialia, aliqua personalia, aliqua notionalia, et aliqua communia.
Nomina essentialia sunt que sic sunt propria essentie, quod si per impossibile separaretur a personis, ipsa dice- 19ra-rentur de essentia et non de personis, cuiusmodi sunt ista nomina: deitas, divinitas, essentia, et quedam adiectiva, ut communicabilis, et quedam numeralia, ut trinitas.
Nomina personalia sunt que dicto casu retento solum dicerentur de persona vel personis, et non de essentia. Et quedam illorum dicuntur de omnibus personis, cuiusmodi sunt ista: persona, suppositum, ypostasis, et similia, quedam vero de una persona tantum, ut Pater, Filius, Spiritus Sanctus. Et istorum abstracta dicuntur proprietates personales, cuiusmodi sunt: paternitas, filiatio, et spiratio passiva, et similia.
Nomina notionalia dicuntur distincta personarum inter se, ut generans, spirans, procedens, et eorum verbalia: generatio, spiratio, processio, que etiam dicuntur relativa. Et quedam istorum sunt notiones unius persone tantum, ut generare active est notio et proprietas Patris generari Filii, spirari Spiritus Sancti. Quedam vero notiones sunt pluribus, non tamen omnibus communes, ut spirare active est commune Patri et Filio, non tamen Spiritui Sancto. Notio dicitur a ‘nosco, noscis, noscere’, quia per nomina notionalia una persona distinguitur ab alia et noscitur distinctive ab alia, ut nomen istud ‘generans’ noscitur distinctive persona Patris a persona Filii.
Nomina communia sunt que casu predicto dicerentur tam de persona quam de essentia, tunc sicut nunc, cuiusmodi sunt ista: ens, res entitas, Deus, et similia; et ista adiectiva: creator, omnipotens, eternus, immensus, et huiusmodi.
〈Dubium〉
Dubium tamen est mihi utrum aliqua dictorum sint inter inere essentialia computanda, unde de isto nolo suspectus haberi, sed relinquo iudicio magistrorum.
〈Propositiones〉
Prima propositio: nullum verbum notionale proprium vel commune verificatur de aliquo nomine proprie essentiali. Probatur: hec enim est falsa ‘essentia generat’ et similiter ista ‘divinitas generat’, et sic de similibus. Omne enim notionale est relativum, essentiale autem ut sic non refertur. Ista videtur intentio Magistri libro I, distinctione 4, per totum. Tamen hec est vera ‘divinitas est generatio’.
Secunda propositio: nomina essentialia non verificantur de aliquo personali in numero singulari substantivo. Probatur, quia hec est falsa ‘Pater est trinus’ et similiter ista ‘Filius vel Pater est trinitas’, similiter ista ‘suppositum est trinitas’ vel ‘persona est trina’, igitur propositio vera.
Tertia propositio: nomina essentialia substantiva verificantur de quolibet nomine personali et eius proprietate. Patet ista propositio. Nam iste sunt vere ‘Pater est essentia’, ‘paternas est essentia’, ‘persona est essentia’, ‘Filius est divinitas’, ‘Spiritus Sanctus est deitas’, ergo propositio vera.
Quarta: nomina essentialia adiectiva dicuntur vere de essentia et non de aliqua persona vel nomine personali. Patet, quia hec est vera ‘essentia est communicabilis’, non autem ista ‘Pater est commu- 19rb-nicabilis’. Ubi nota quod esse communicabile et incommutabile in divinis in sensu quo catholici capiunt vel concedunt non sunt aliquo modo predicamenta contradictoria, quia dicuntur de essentia diversis respectibus, immo et de personis. Nam eadem essentia est communicabilis tribus personis et est paternitas non communicabilis, immo propria uni persone.
Quinta: ista nomina ‘invasibilis’, ‘improducibilis’, ‘ingenitum’, et similia non sunt notiones proprie alicui persone. Patet, quia dicuntur de essentia.
Sexta: nomina essentialia dicuntur vere de nominibus communibus, ut dicendo ‘Deus est trinitas aliqua res deitas’, ‘ens est trinitas’.
Septima: nomen personale aliquando est nomen ypostasis, aliquando proprietatis. Primo modo ‘pater’ dicit mihi personam que habet filium, scilicet Patrem. Secundo modo dicit mihi Patrem Filium generare. Primo modo nomen personale predicatur de essentiali, sed non secundo modo. Ideo sic potest formari propositio. Si nomen personale sit nomen proprietatis, non potest predicari de aliquo nomine essentiali, unde hec est falsa ‘essentia est Pater’; ly ‘Pater’ supponit pro proprietate.
Octava: nomina personalia verificantur de communibus et econtra, unde hec est vera ‘aliqua res est Pater’, ‘Pater est res’, ‘Filius est ens’, et hiis similia.
Nona: nomina personalia, essentialia, et communia predicantur de se invicem convertibiliter predicatione identica, licet non formali. Patet, quia iste predicationes sunt vere ‘Pater est id quod Filius’, ‘essentia est id quod Filius’, ‘Filius est id quod Pater’, ‘Spiritus Sanctus est id quod essentia’, et sic de aliis.
Ex qua infero quod non sequitur informali consequentia: a est idem b, ergo a est b. Nec sequitur a est id quod b, ergo a est b. Item, non sequitur a negative a non est b, ergo a non est id quod est b vel idem b. Patet, quia non sequitur ‘Pater est id vel idem quod Filius, ergo Pater est Filius’. Nec sequitur ‘Pater non est Filius, ergo Pater non est id quod Filius’. Patet istud per propositionem immediatam.
Decima: omne nomen pure essentiale predicatur de quolibet personali et de omnibus simul in singulari et non in plurali dicendo ‘Pater est essentia’, ‘Filius est essentia’, ‘Spiritus Sanctus est essentia’, et hii tres: una essentia, una deitas, una divinitas; non autem essentie.
Undecima: noomina communia substantiva dicuntur de omnibus suppositis singulariter et pluraliter, ut dicendo ‘tres persone sunt tres res’, ‘persone sunt una res’, ‘persone sunt tres entes et unum ens, non tria entia’, sed hoc solum particulariter.
Duodecima: nomina communia adiectiva dicuntur de quolibet nomine personali et de omnibus singulariter et non pluraliter, ut dicendo ‘Pater est Deus’, ‘Filius est Deus’, ‘Spiritus Sanctus est Deus’ 19va et ‘Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus, et non tres’, et similiter ‘Pater est eternus’, ‘Filius est eternus’, ‘Spiritus Sanctus est eternus’, et hii tres: unus eternus, unus immensus, unus omnipotens; non tres eterni etc.
Secundus articulus
〈Conclusio prima〉
Quantum ad secundum prima conclusio sit ista: inter essentiam divinam et personam nulla est distinctio realis.
Probatur, quia essentia non totaliter distinguitur a personis sic quod non sit persone vel persona, cum ad hoc sequitur quod trinitas non est in divinis. Nec personaliter distinguitur sic, scilicet quod essentia sit pars persone, quia tunc persona non esset simplex, et quia tunc essentia non esset persona, cum totum non sit pars, ergo nullo modo distinguitur realiter essentia a persona.
Secundo: omne simpliciter simplex est quicquid habet. Sed essentia divina est simpliciter simplex; ergo est quicquid habet. Sed da quod non sit persona, ergo essentia non est quicquid habet, quia essentia habet personam, ut vult Augustinus XI De trinitate, capitulo 4.
Tertio arguo per regulam Anselmi De processione Spiritus Sancti in divinis: “Omnia sunt idem ubi non obviat relationis oppositio”. Sed inter personam et essentiam non obviat relationis oppositio; ergo.
〈Correlarium〉
Ex qua conclusione et eius probatione infero correlarie quod essentia non distinguitur realiter a proprietate personali.
Patet ex conclusione cum proprietas personalis vel relativa et persona sint idem, ergo, si essentia non distinguitur realiter a persona, nec etiam a proprietate personali. Et probatur, quia, si essentia divina non esset realiter paternitas, sequitur quod in divinis esset quaternitas. Consequens est hereticum. Et consequentia probatur, quia in divinis tres sunt proprietates. Sed, si essentia est realiter distincta ab eis, ergo esset ibi quaternitas.
〈Conclusio secunda〉
Secunda conclusio: essentia et proprietas personalis non sunt due formalitates eiusdem rei, scilicet in eadem persona.
Probatur: realitas essentie nullo modo distinguitur a formalitate eiusdem, quia sua realitas est formalitas sua. Similiter, realitas proprietatis personalis omnimode est sua formalitas et essentia divina est idem realiter cum proprietate personali, igitur non sunt due formalitates distincte. Consequentia patet. Assumptum probo, quia sit realitas essentie a, eius formalitas b, et formalitas proprietatis et relationis c, cuius realitas est a. Per correlarium premissum tunc arguitur sic: aut a est idem b omnibus modis, sicut a est idem sibi ipsi, et habetur propositum, quia tunc a est idem c. Si non, igitur a et b distinguuntur et non realiter, igitur formaliter. Sit ergo illa formalitas d, ergo essentia habet aliam formalitatem. Tunc queram de ista sicut prius, et sic erit processus in infinitum vel dabitur quod aliqua distinguuntur formaliter, et tamen non habent distinctas formalitates.
Pro huius conclusionis intellectu notandum quod aliqua distingui formaliter vel formalitas dicitur quinque modis.
Primo modo distinguitur formaliter formalitas a formalitate, vel quidditas a quiddi- 19vb-tate, vel essentia ab essentia extra intellectum existente, et sic omnis distinctio formalis est realis.
Secundo modo distingui formaliter dicitur ut importat modum predicandi per modum inherentis et isto modo (sicut dicit Doctor Subtilis, distinctione 7 primi) omnia adiectiva predicantur formaliter. Nam ex eo quod adiectiva sunt significant formam per modum informantis.
Tertio modo dicitur formaliter distingui, id est diminute distingui et tunc est idem, sicut non distingui simpliciter, sed secundum quid.
Quarto modo dicitur aliquid formaliter tale, ut distinguitur, quia esse tale solum causaliter, et sic ignis est formaliter calidus et sol virtualiter.
Quinto modo distingui formaliter accipitur ut importat istud complexum aliquid esse tale in primo modo dicendi per se. Isto modo dicunt aliquid quod Doctor Subtilis capit formaliter distingui in secunda distinctione primi, questione quarta et, si sic, accipiatur potest aliquando habere bonum intellectum, ut ista dicatur distinctio formalis. Quando aliqua res significatur per plures conceptus, quorum unus non inest alteri. In primo modo dicendi per se sicut animal ideo est conceptus quidditativus hominis. Homo autem non est conceptus quidditativus animalis, ideo, licet ista sit in primo modo dicendi per se ‘homo est animal’, non tamen ista ‘animal est homo’, ita quod distinctio formalis importat modum predicandi extremorum, videlicet quod unum non predicatur de altero in primo modo dicendi per se.
Correlarium quod sequitur ex conclusione essentia et personalis proprietas non distinguitur formaliter primo modo sumendo distingui formaliter.
〈Conclusio tertia〉
Tertia conclusio: quelibet persone personalis proprietas est per se primo modo divinitas.
Probatur: hec propositio ‘Pater est essentia’ est in primo modo dicendi per se, ergo et ista paternitas est essentia vel divinitas quam nota, quia idem sunt persone et personalis proprietas sua. Antecedens probo, quia non minus hec propositio ‘Pater est essentia’ est in primo modo dicendi per se quam ista ‘Socrates est homo’. Sed ista est in primo modo dicendi per se; ergo et alia. Maior est nota, quia Pater minus convenit cum essentia quam Socrates cum humanitate, ymmo forte magis.
Secundo probatur antecedens, quia non minus persona divina est per se primo modo divinitas quam persona humana homo, sed secundum est ponendum, ergo et primum.
〈Corellarium〉
Correlarium: persona quelibet divina est formaliter divina essentia. Patet ex conclusione, quia hec est in primo modo dicendi per se ‘persona divina est essentia’.
Pro quo notandum quod ad hoc ut aliqua propositio sit in primo modo dicendi per se quattuor requiruntur. Primo requiritur quod predicatum significet quidditatem subiecti.
Secundo quod non cognotet aliquod extrinsece a significato subiecti et ideo ista non est in primo modo dicendi per se ‘homo est risibilis’, quia ‘risibile’ cognotat actum ridendi, sed est in secundo. Tertio requiritur quod predicatum insit subiecto necessario, unde I Posteriorum dicitur que per se insunt necessaria sunt. Et intelligitur primo modo dicendi per se. 20ra Quarto requiritur quod predicatum ponatur in diffinitione subiecti. Ex hoc patet quod ista non est in primo modo dicendi per se ‘animal est homo’ nisi forte per reductionem, quia homo non est aptus natus poni in diffinitione animalis nec est per se superius ad aliquod predicatum quod ponatur in diffinitione animalis. Similiter ista ‘deitas vel essentia est paternitas’ non est in primo modo dicendi per se, quia paternitas non ponitur in diffinitione essentie dato quod essentia diffiniretur, sed bene econverso hec est in primo modo dicendi per se ‘paternitas est essentia’, ut dicit conclusio.
〈Conclusio quarta〉
Quarta conclusio: licet personalis proprietas sit modus omnibus idem essentie vel deitati, sicut est idem sibi ipsi, tamen hec non est in primo modo dicendi per se ‘deitas est Pater vel paternitas’.
Prima pars patet ex dictis. Secunda probatur, quia minus commune non dicitur per se primo modo de argumentis.
〈Correlarium〉
Correlarium: licet essentia ex persona sint idem, non tamen formaliter sumendo formaliter quinto modo.
Prima pars patet, quia essentia est persona. Sed secunda probatur, quia hec est in primo modo dicendi per se ‘persona est persona’, et tamen hec non est in primo modo dicendi per se ‘essentia est persona’; ergo essentia non est formaliter persona.
Ex quo ulterius sequitur quod deitas est essentia non est modis omnibus idem persone, sicut persona persone, vel deitas deitati, vel sicut essentia sibi ipsi. Patet, quia persona est in primo modo dicendi per se et essentia est essentia in primo modo dicendi per se. Sed essentia est persona non est per se primo modo; ergo non sunt omnibus modis idem.
Ex istis infero quod distinctio formalis sic sumpta minima distinctio. Ratio, quia illa distinctio que stat cum identitate reali est minima distinctio. Sed talis distinctio est huiusmodi; ergo etc. Minor patet, nam homo non predicatur de animali in primo modo dicendi per se, et tamen est idem realiter cum animali. Similiter patet de risibili respectu hominis et de creante respectu Dei.
〈Conclusio quinta〉
Quinta conclusio: licet divinitas sit realiter distincta a Patre, non tamen realiter distinguitur.
Prima pars patet, quia divinitas est aliquid et aliqua res realiter distincta a Patre, quia est Filius, ergo divinitas et Pater sunt realiter distincta, scilicet supposita distincta.
Secunda pars patet ex prima conclusione. Non tamen quod ly ‘distincta’ hic capio nominaliter et non participialiter.
〈Correlarium〉
Ex quo infero correlarie hanc consequentiam non valere ista sunt realiter distincta, ergo realiter distinguntur. Patet, quia Pater et Filius sunt realiter distincta supposita, et tamen non realiter distinguuntur.
〈Conclusio sexta〉
Sexta conclusio et responsalis sit ista: cum unitate divine essentie stat trinitas personarum. Ista patet per decretum et Boethium et Augustinum VI De trinitate, capitulo 8, et in multis aliis locis.
Et licet ista conclusio non possit demonstrative probari (quia, secundum Dionysium I De divinis nominibus, ista sunt supra scientiam et rationem et intellectum, non contra rationem nec contra scientiam nec contra intellectum), tamen Richardus III De trinitate, capitulo 5, talem persuasionem adducit in sum- 20rb-ma bonitate non potest id deesse quo nihil perfurius, quo nihil melius. In summa felicitate quo nihil iocundius, nihil redulcius. In plenitudine glorie quo nihil gloriosus, nihil magnificentius, certe nil melius, nil certe iocundius, omnino nil magnificentius est vera et sincera summa charitate que non potest esse sine personarum trinitate, quia sicut summa bonitas requirit dilectum sibi equalem, ita summa felicitas requirit condilectum sibi et dilectionem equalem in quibus plenarie consistit trinitas personarum. Intendit ergo talem rationem in summa bonitate ut se communicare possit oportet quod sit qui dilectionem impendat et qui rependat et quod, si esset tantum una persona in divinis, non haberet cui communicaret suam benivolentiam, igitur necesse est ponere trinitatem personarum in divinis cum simplicitate essentie. Possunt et alie rationes adduci ad ostendendum quod in divinis sit personarum pluralitas duabus suppositionibus premissis.
〈Rationes〉
Prima quod necessario in divinis est aliqua persona.
Secunda quod necessario est infinita intelligentia et prima persona.
Prima patet, quia impossibile est naturam intellectualem et independentem esse et eius non esse aliquam personam, ergo impossibile est naturam divinam esse et eius non esse aliquam personam. Consequentia patet. Antecedens probatur, quia persona est nature intellectualis perfecta subsistantia vel substantia, ut ait Boethius, et per consequens independens. Tunc arguitur non repugnat finite intelligentie dicere se, ergo nec infinite. Ista est ratio et consequentia Augustini in libro De cognitione vere vite. Antecedens patet, quia creatura et infinita intelligentia producit notitiam sui.
Preterea, omnis illa persona que se ipsa est totius deitatis fons et plenitudo potest perfectissime dicere verbum per omnia sibi equale. Sed talis est Pater vel prima persona divina; ergo etc.
Ista ratio est Richardi V De trinitate, capitulo 3. Antecedens probatur, quia, si Pater vel illa persona que est totius deitatis fons, non potuit producere notitiam sui, ergo et notitia non potuit produci persone. Et, si sic, ergo natura divina esset deterior aliis naturis intellectualibus, quod est absurdum. Sed talis notitia producta non est inferioris nature a dicente vel producente (quia tunc non perfecte se dixisset), ut deducit Augustinus V De trinitate, capitulo 14; ergo necesse est notitiam illam genitam esse eandem essentiam que est ipsa divinitas.
Secundo principaliter arguitur quod ibi sit tertia persona, quia in natura divina preter notitiam productam necessario est aliquis amor productus et perfectus et necesse est talem amorem productum esse Deum et eiusdem nature cum notitia, ergo ibi erit tertia persona. Consequentia catholico non est dubia et antecedens probatur, quia, si non, sequitur quod Deo deesset infinite charitatis perfectio. Nam sicut si Deus non produceret verbum per omnia equale, non se perfecte diceret, ita si non produceret amorem quo se tantum amaret quantus est non se perfecte amaret.
Et preterea, si potest ab ista persona divina produci verbum, potest et amor, cum sit ibi eque bene voluntas sicut intellectus. Secunda pars antecedentis probatur, quia talis amor est tam perfectus et tantus quanta est res amata. Sed res amata est simpliciter infinita; ergo etc.
Preterea, amor quo se amant Pater et Filius non potest esse accidentalis nec creatura, quia tunc non perfecte se amarent. Sed amore producto perfecte se amant; ergo talis amor est Deus. 20va
Correlarium quod sequitur ex conclusione: licet in divinis sit pluralitas personarum, non tamen est ibi pluralitas individuorum.
Ex quo patet quod individuum non convertitur cum persona.
Ex quo sequitur tertio quod in divinis non est persona absoluta nec esse potest. Patet, quia quodlibet tale absolutum est communicabile et quia ista talis persona, si esset, esset individuum, et per consequens tunc quaternitas personarum. Relinquo ergo quod quodlibet individuum suppositum est relativum.
Quarto infero et ultimo quod quelibet persona divina est essentia et omnes tres persone sunt illa essentia. Et ideo non sequitur quod rerum quaternitas sit ponenda, sicut abbas Ioachim videbatur arguere ex dictis Magistri volens ostendere Magistrum esse hereticum propter hoc quod dicebat quod essentia nec generat nec generatur, et tamen persona que est essentia generat.
Oppositum secunde conclusionis et sui correlarii tenet Doctor Subtilis libro I, distinctione 2, et Ockham libro I, distinctione 33.
Arguit enim Doctor Subtilis sic primo: secundum Augustinum VII De trinitate, capitulo 1, de magnis: “omnis essentia que relative dicitur est aliquid excepto relativo”. Et subdit infra capitulo eodem: “propter quod si Pater non est aliquid ad se, non est omnino qui relative dicitur ad aliquid, est igitur in re essentia ad se et non ad aliud”. Et est in re Pater inquantum Pater ad aliud vel ad aliquid. Non est autem eadem entitas formaliter ad se et ad aliud sive non ad se etc.; ergo.
Tertio arguit sic: non videtur intelligibile quod aliqua entitas sit de se incommunicabilis et communicabilis, ita quod sibi contradicat communicari nisi inter illam entitatem et istam sit distinctio ex natura rei. Sed Pater habet in se entitatem de se communicabilem, alioquin non posset illam communicare Filio. Habet etiam in se entitatem incommunicabilem, alioquin non esset quid positivum necesse suppositi, ergo Pater et essentia formaliter distinguuntur.
Hanc rationem approbat Okham distinctione 2 primi, questione ultima. Et ipsam confirmat sic: quandocumque aliqua sunt idem omnibus modis quicquid competit uni, competit et alteri (nisi aliquis modus grammaticalis vel logicalis impediat). Sed dato quod isti modi conveniant in Patre et essentia, adhuc essentia est Filius et paternitas non est Filius, ergo etc. Sequitur ergo quod essentia et paternitas non omnibus modis sunt idem, ergo aliquo modo sunt non idem.
Ad primum argumentum dico quod eadem una simplicissima summa entitas personalis est divinitas ad se et paternitas ad Filium, sicut eadem qualitas est albedo ad se, et similitudo vel dissimilitudo ad aliud, et tamen nulla est diversitas penitus inter hanc albedinem et similitudinem. Nec ex hoc sequitur quod aliqua alia entitas sit in Patre ad se et non ad se, sed dico quod entitas Patris est essentia ad se et paternitas ad Filium vel paternitas non ad se. 20vb
Ad secundum dico quod non oportet quod entitas communicabilis distinguitur ab incommunicabili vel a persona. Sed sufficit quod sit distincta, scilicet supposita, ut dictum est in conclusione quinta.
Ad Ockham nego istam consequentiam non omnibus modis sunt idem, ergo sunt aliquo modo non idem, sicut non sequitur non est omni colore coloratus, ergo est aliquo colore non coloratus.
Tertius articulus
Quantum ad tertium articulum conceditur maior prime rationis et negatur minor, quia essentia et persona non sunt idem convertibiliter vel in primo modo dicendi per se, ut dicit correlarium quarte conclusionis. Nec valet ista consequentia: essentia et persona non sunt idem omnibus modis, ergo inter essentia et personam non est omnimoda identitas ex natura rei.
Ad secundum nego secundam consequentiam ad regulam Philosophi in libro Peri Hermeneias. Dico quod non tenet ubi idem est distinctum vel etiam ubi est predicatio identica sicut in divinis.
Ad tertium negatur consequentia sicut patet ex correlario sexte conclusionis vel correlariis. Ad Boethium dico quod per individuum intelligit incommunicabile cuiusmodi est persona.
Et sic est finis questionis.
