Dionysius de Montina - Liber in quatuor Sententiarum [Montina-l1d9+10+11+12+13q2.xml]
Dionysius de Montina
Liber in quatuor Sententiarum
Edited by: Luciana Cioca
Designer: Mihai Maga
Liber I, distinctiones 9, 10, 11, 12, 13, questio 2
Secundo circa materiam distinctionum predictarum quero: utrum hec consequentia sit bona: Spiritus Sanctus non procedit a Filio, ergo non distinguitur ab eodem.
〈Rationes〉
Et arguo quod sic, quia oppositum consequentis 25vb repugnat antecedenti, ergo consequentia bona. Assumptum probatur primo sic: Spiritus Sanctus distingui a Filio (quod est oppositum consequentis), ergo unus est ab alio. Sed Filius non est a Spiritu Sancto; ergo econverso Spiritus Sanctus est a Filio, quod est oppositum antecedentis. Consequentia patet, quia distinctio personarum infert relationes originis oppositas et distinctas, quod patet auctoritate Boethii in libro De trinitate, circa finem. Relatio multiplicat trinitatem et substantia continet unitatem, ergo consequentia bona, videlicet ista: Filius non est a Spiritu Sancto, ergo Spiritus Sanctus est a Filio. Et per consequens prima consequentia fuit bona.
Secundo: Spiritus Sanctus distinguitur a Filio, ergo Spiritus Sanctus est, ergo spiratio passiva est. Et ultra sequitur spiratio passiva est, ergo spiratio activa est. Sed ista est a Filio, ergo de primo ad ultimum, si Spiritus Sanctus non procedit a Filio, non distinguitur etc.
Tertio: Spiritus Sanctus et Filius distinguntur, ergo Filius est. Et ultra ergo Filius potest spirare. Et ultra ergo spirat, quia posse et esse in divinis sunt idem. Secunda consequentia probatur, quia eo ipso quo est Filius communicatur ei natura divina sive voluntas perfecte tanquam principium quo potest spirare, ergo.
〈In oppositum〉
In oppositum arguitur: si esset bona predicta consequentia, Filius non procedit a Spiritu Sancto, ergo Spiritus Sanctus procedit a Filio. Faciliter convinci possent greci ad concedendum Spiritum Sanctum procedere a Filio per dictam consequentiam. Sed istud consequens est falsum, quia frustra videretur laborasse Anselmus faciendo librum De processione Spiritus Sancti contra grecos si possent per dictam consequentiam converti. Et consequentia probatur, quia ipsi concedunt oppositum consequentis stare cum quia antecedente, ergo videtur quod consequentia sita non sit bona.
〈Divisio questionis〉
Primo premittam propositiones de supposito, secundo ponam conclusiones de quesito, tertio ad rationes respondebo.
Primus articulus
Quantum ad primum sit prima propositio ista: omnis distinctio realis est inter extrema positiva. Ista patet satis, quia, sicut entis sunt differentie, ita etc.
Secunda quod nihil est nulla distinguitur. Patet ex precedente.
Tertia: si solum sit una res, nulla erit distinctio. Patet, quia non erunt extrema.
Quarta: aliqua conditionalis est dubia vel dubitabilis cuius quelibet pars est impossibilis. Patet de consequentia proposita que est una conditionalis et quelibet pars impossibilis.
Quinta propositio: falsi vel impossibilis non impedit convenientiam questionis. Suppositio probatur, nam, si per se impossibile homo esset irrationalis, posset esse conveniens questio utrum distingueretur ab asino. Et dicta suppositio falsi non semper impedit veritatem propositionis. Patet per beatum Augustinum XV De trinitate, capitulo 6, dicentem: “Si Pater non esset inascibilis nihilominus genuisset Filium”. Certum est autem quod conditio supposita est impossibilis et tamen propositio est vera.
Confirmatur per Richardum III De trinitate, capitulo 16, ubi dicit quod “ si tantum esset ipsa persona, haberet plenitudinem sapientie”; ergo videtur quod suppositio falsi vel impossibilis non impedit veritatem propositionis.
Ex quibus sequitur sexta propositio quod questio proposita non est irrationalis, sicut quidam dicunt. Quod probatur, quia, licet 26ra supponat impossibile tamen, ex isto supposito non sequuntur contradictoria in consequentia simplici nec infertur formaliter ex ea negatio subiecti, ergo non est irrationabilis. Consequentia nota cum dicte conditiones sufficient ad hoc ut questio sit rationabilis.
Pro quo est notandum quod tres conditiones precipue requiruntur ad questionem esse rationabilem.
〈Conditiones〉
Prima: quod suppositum questionis in consequentia essentiali et simplici non inferat contradictoria. Et ideo propter defectum istius conditionis hec est inconveniens questio: utrum si tu scis te esse lapidem nescias te esse lapidem, quia sequitur tu scis te esse lapidem, ergo tu es lapis. Et sequitur iterum tu es lapis, ergo nihil scis. Ergo, si tu scis te esse lapidem, tu nihil scis que sunt contradictoria. Et dico notanter in consequentia essentiali et simplici, quia, si ex accidentali consequentia ex suppositio infertur unum et ex essentiali consequentia ex supposito infertur aliud, non impedit idoneitatem questionis, sicut hic: si homo non sit risibilis, nunquam esset homo. Hic essentialiter sequitur quod homo sit homo ex supposito. Sed per accidens sive accidentaliter infertur quod homo non est homo, quia homo non potest esse non risibilis. Hec Paulus de Perusio libro I, distinctione 41.
Secunda conditio: quod suppositum vel conditio fundetur super aliquo vero. Verbi gratia ista: si asinus volat, asinus habet alas. Fundatur super ista vero: esse volans habet alas.
Tertia conditio: quod suppositum non inferat negationem subiecti ut si dicerem: si homo non esset rationalis, nunquam esset homo. Ista conditio esset impossibilis, quia sequitur hoc non est rationale, ergo non est homo. Secundo supponit questio Spiritum Sanctum procedere a Filio et, quia etiam procedit a Patre a quo procedit et Filius, ideo, ut videatur utrum productio Filii in divinis sit prior productione Spiritus Sancti et utrum aliqua prioritas sit ponenda ibi, premitto aliquas declarationes ex quibus inferam propositiones.
Quantum ad primum sciendum quod quelibet prioritas vel posterioritas presupponit aliqua habentia ordinem inter se secundum prius et posterius, ideo primo videndum est quid sit ordo. Describo ergo ordinem sic: ordo est habitudo aliquorum distinctorum inter se habentium se aliquo modo similiter et aliquo modo dissimiliter terminata ad aliquod unum primum. Et, si est ordo originis, oportet quod istud primum sit originativum.
Prima pars huius descriptionis patet, quia, ubi nulla est habitudo, nullus est ordo.
Et secunda similiter, quia eiusdem ad se ipsum (ut sic) non est aliquis ordo, oportet ergo ea esse distincta inter se.
Tertia pars, videlicet quod in aliquo sint similia et in aliquo dissimilia, patet, nam illa que nullam similitudinem habent non sunt (ut sic) adinvicem ordinata, quia qua ratione unum ordinaretur ad aliud eadem ratione formaliter esset econtra et sic tolleretur ordo et poneretur confusio, unde beatus Augustinus XIX De civitate, capitulo 11: “Ordo est parium dispariumque rerum in sua cuique tribuens loca optima dispositio”.
Quarta, quod ille ordo terminetur ad aliquod primum, quia, sicut habetur II Metaphysice, 26rb ablato primo tolletur omnis ordo. Requiritur ultimo quod illud primum sit originativum si debet ibi esse ordo originis.
〈Correlaria〉
Ex istis infero quod in divinis est ordo originis. Patet, quia in divinis est talis habitudo cum omnibus circumstantiis requisitis predictis, sicut potest faciliter declarari. Et ipsa declarat Michael de Massa distinctione 12, questione 1. Habito quod in divinis sit ordo originis videndum est qualiter in divinis sit prius et posterius, ubi sciendum quod Aristoteles V Metaphysice distinguit modos prioris et posterioris penes modos ordinis et ponit septem modos ordinis et per consequens prioris et posterioris.
Primus est ordo durationis, secundus ordo localis vel secundum locum, tertius ordo secundum motum causalis, quartus ordo secundum potentiam, quintus ordo dignitatis, sextus ordo cognitionis, septimus ordo secundum naturam, Nam si inter aliqua est ordo durationis inter illa est primus modus prioris et posterioris qui dicitur secundum tempus, aliter tamen est in preteritis et futuris, quia in preteritis illud est prius quod plus distat a nunc sive a presenti. Sed in futuris est oppositum, quia illud est prius futurum quod minus distat a nunc. Si autem sit ordo distinctorum secundum locum, sic est secundus modus prioris et hoc modo ignis est prior terra, quia est propinquior primo locanti, scilicet celo. Si autem inter aliqua sit ordo secundum motum, sic est tertius modus prioritatis. Et isto modo illud est prius quod primo motori est propinquius. Si autem inter aliqua sit ordo secundum potentiam, sic quod unum aliud excedat, sic est quartus modus et sic movens prius est moto. Si autem sit ordo secundum dignitatem, sic est quintus modus quem Aristoteles vocat secundum ordinem, quia in tali priori et posteriori patenter est ordo. Hoc modo miles est prior servo secundum dignitatem, quia secundum hunc ordinem est propinquior regi. Si autem sit ordo secundum cognitionem, sic confusa sunt priora quam distincta inesse cognito, ut patet I Physicorum. Et iste est sextus modus. Si autem inter aliqua duo sit ordo secundum naturam, sic est septimus modus. Et isto modo illud est prius quod potest esse sine alio et non econverso et a quo aliud est dependens in suo esse et non econverso. Et hoc modo unum est prius duobus et subiectum prius est accidente VII Metaphysice.
Preter hos modos a Philosopho positos ponitur a theologis prioritas originis et causalitatis que non est aliud quam aliquid esse ab alio. Hoc autem contingit dupliciter aut per modum causalitatis sicut radius causatur a sole et est effectus eius. Et hec causalitas non reperitur in divinis, quia, sicut nihil est ibi factum, ita nihil est ibi faciens et per consequens nec causalitas proprie dicta.
Secundo modo aliquid est ab alio per modum originis large sumendo originem, prout extenditur ad omnem modum quo aliquid procedit ab alio et non stricte, prout significat idem cum nativitate et secundum hanc viam conceditur quod in divinis est prioritas originis. Annecto quod in divinis non est prioritas in quo, sed tantum est ibi prioritas a quo que potest appellari originis hoc secundo modo. 26va
〈Propositiones〉
His premissis sit prima propositio: generatio activa ut est in Patre precedit spirationem activam ut est in Filio. Probatur, quia Filius per generari constituitur in esse filiali et generari precedit in Filio spirationem activam cum omne producere presupponit esse, ergo generatio activa in Patre precedit spirationem activam ut est in Filio.
Secunda: generatio activa in Patre precedit in ipso spirationem activam, prout spiratio dicit actum. Probatur, quia spiratio activa ut dicit actum est eadem in Patre et Filio. Sed generatio activa precedit spirationem activam ut est actus in Filio, ut patet per primam propositionem; ergo etc.
Tertia: generatio passiva in Filio precedit spirationem activam in eodem. Probatur, quia omnis actus elicitus a Filio presupponit Filium. Sed Filius habet esse per generationem passivam; ergo generatio passiva in Filio precedit spirationem activam in eodem.
Quarta: generatio passiva in Filio precedit spirationem activam in Patre, prout spiratio notat actum non proprietatem. Probatur, quia idem est actus spirationis elicitus a Patre et Filio. Sed generatio passiva Filii precedit actum spirationis in ipso; ergo et in Patre.
〈Correlarium〉
Ex quibus potest inferri quod omnis generatio vel productio verbi spirationem Spiritus Sancti originaliter antecedit. Probatur, quia generatio passiva precedit omnem spirationem activam, ergo et omnem passivam et per consequens omnem spirationem. Assumptum probatum est et consequentie patent de se. Concludo ergo quod, sicut est ordo in personis, ita est in emanationibus, ordo scilicet originis, unde Augustinus De triplici habitaculo dicit quod, cum iusti erunt in patria quid interest inter generationem et spirationem seu processionem cognoscent et videbunt quod Pater precedit Filium, non natura, sed origine.
Et hec sufficiant de primo articulo.
Secundus articulus
〈Conclusio prima〉
Quantum ad secundum articulum sit prima conclusio: licet repugnet eidem producibili simul produci pluribus productionibus totalibus, non tamen repugnat eidem producenti sic producere diversis productionibus.
Prima pars probatur, quia quod per unam productionem habet esse illa stante si produceretur per aliam haberet bis esse vel idem numero necessario esset plura numero, quod est impossibile. Consequentia faciliter potest probari.
Secunda pars patet, quia sol producit muscam et ranam productionibus distinctis specie, ergo non repugnat eidem producenti producere diversis productionibus.
〈Correlaria〉
Correlarium: distinctio effectuum non arguit disitnctionem causarum, licet econverso distinctio causarum totalium arguit distinctionem effectuum numero vel specie. Patet ex conclusione.
Secundum correlarium: non oportet tantam esse distinctionem in principiis quanta est in principiatis. Patet ex dictis. 26vb
〈Conclusio secunda〉
Secunda conclusio: licet Pater et Filius sint due persone divine, spirant tamen Spiritum Sanctum tanquam unicum principium.
Prima pars non est dubia et secunda probatur, quia quecumque persone producunt personam summe simplicem omnino uniformiter, ille producunt tanquam unum principium, id est ac si unum produceret. Patet ista, quia, si tanquam plures cause, ergo ibi esset aliqua difformitas vel inequalitas in causis illis vel effectu respectu causarum. Sed sic non est in proposito. Ideo ille due persone producunt personam summe simplicem omnino uniformiter et una non perfectius alia nec citius. Quinymo, secundum magistrum Hugolinum, si per impossibile sola una produceret eque perfecte, produceret sicut et ambe, ergo etc., quod nulla sit varietas. Practicat idem magister Hugolinus, quia non secundum causam principalem et instrumentalem nec secundum mediatam et immediatam, nec secundum universalem et particularem, nec secundum dependentem et independentem, nec secundum causam totalem et partialem, nec liberam et naturalem, nec secundum plenius et efficacius agentem, nec secundum necessario causam et contingenter, nec secundum causam per se et per accidens, nec secundum causas dissimilium naturalium, id est inequalium perfectionum, ergo non nisi uniformiter.
Potest etiam confirmari per beatum Augustinum libro VI De trinitate, capitulo 12: “Fatendum est Patrem et Filium unum principium esse Spiritus Sancti, non duo principia”. Et loquitur Augustinus ad intellectum conclusionis.
Ista conclusio est etiam per ecclesiam extra De summa trinitate et fide catholica libro VI, ubi sic dicitur: “Fatemur quod Spiritus Sanctus eternaliter ex Patre et Filio non tanquam ex duobus principiis, sed tanquam ex uno principio non duabus spirationibus, sed unica ratione procedit”.
〈Correlaria〉
Correlarium: licet Pater et Filius possunt dici duo spirantes, non tamen debent dici duo spiratores. Ratio primi est, quia adiectivum, scilicet spirans, numeratur a suppositis. Sed secunda pars probatur ex secunda conclusione, quia producunt tanquam unicum principium, ergo non sunt duo spiratores.
Preterea, tantum est ibi unus actus spirandi et unica vis et unica spiratio, ergo tantum unus spirator.
Secundum correlarium: Spiritus Sanctus non prius procedit a Patre quam a Filio nec econverso. Patet per Magistrum libro I, distinctione 12.
〈Conclusio tertia〉
Tertia conclusio: Spiritus Sanctus procedit per modum voluntatis ut amor utriusque communis.
Ista conclusio patet multis auctoritatibus distinctione 11 primi
〈Correlaria〉
Correlarium: non repugnat summe necesse esse produci per modum libere voluntatis. Patet de Spiritu Sancto.
Secundum: Spiritus Sanctus non producitur libere, prout libere distinguitur contra naturale. Probatur, quia impossibile est Spiritum Sanctum non produci, ergo Spiritus Sanctus naturaliter producitur. Antecedens patet, quia impossibile est Spiritum Sanctum non esse, cum sit verus Deus, ergo impossibile est ipsum non produci. Consequentia patet, quia Spiritus Sanctus non habet esse nisi quia producitur, ut vult Augustinus libro De trinitate, capitulo 15.
〈Conclusio quarta〉
Quarta conclusio: Spiritus Sanctus distinguitur a Filio, quia ille, scilicet Filius, procedit a Patre per 27ra modum generationis. Spiritus Sanctus autem per modum spirationis unus quomodo natus, aliter quomodo datus; unus per modum intellectus, alter per modum voluntatis.
Ista questio est expresse Augustini V De trinitate, capitulo 10, ubi dicit: “Ideo Spiritus Sanctus non est Filius, cum uterque tamen a Patre exeat, quia ipse exit non quomodo natus, sed quomodo datus, id est donum”.
〈Correlaria〉
Correlarium: si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, non procederet a Patre. Patet, quia, si aliqua creatura non producitur a Filio, non produceretur a Patre, ergo, si Spiritus Sanctus non produceretur a Filio, non produceretur a Patre. Consequentia patet, quia non minus inseparabiliter Pater et Filius producuntur Spiritum Sanctum quam producunt creaturas. Antecedens patet per verbum salvatoris Iohannis 5 dicens: “Non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem. Qucumque enim ille fecerit hec et Filius similiter facit”.
Ex quo infert Augustinus quod indivisa sunt opera trinitatis ad extra.
Secundum correlarium: quod hec consequentia est necessaria: si hoc non facit Filius, hoc non facit Pater. Et per consequens ista consequentia est necessaria: si Spiritus Sanctus non procedit a Filio, non procedit a Patre.
〈Conclusio quinta〉
Quinta conclusio: si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, non distingueretur ab eo. Probatur, quia, si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, Spiritus Sanctus non esset, ergo, si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, Spiritus Sanctus non distingueretur a Filio. Consequentia patet, quia utrumque distinctorum oportet esse ens. Antecedens probatur sic: si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, Spiritus Sanctus non esset Spiritus Sanctus seu donum Patris et Filii. Et ultra, ergo Spiritus Sanctus non esset Spiritus Sanctus.
Prima consequentia patet ex eo quod Spiritus Sanctus non est donum Filii (ut dicit Apostolus) nisi quia procedit a Filio, nec aliud est Spiritum Sanctum esse Filii quam ipsum esse a Filio, ut dicit Magister distinctione 11.
Secunda vero consequentia probatur, quia hoc est esse Spiritum Sanctum ut sumitur vocabulum pro tertia in trinitate persona tantum quod est esse donum Patris et Filii ut videtur innuere Augustinus V De trinitate, capitulo 5. Ista conclusio est Doctoris Sancti IV Contra gentiles, capitulo 34, domini Egidii distinctione 11 primi et magistri Thome de Argentina libro I, distinctione 11, questione 2, et Doctoris Authentici magistri Gregorii libro I, distinctione 11, questione unica, articulo 2, ex qua sequitur sexta conclusio quod hec consequentia est bona: Spiritus Sanctus etc., ut dicit questio. Probatur, quia oppositum consequentis repugnat antecedenti ut dicit ratio ad oppositum, ergo. Ex istis possunt inferri multa correlaria, sed pertranseo.
Tertius articulus
Contra suppositum questionis est opinio grecorum qui arguunt sic: nihil est attribuendum divinis personis nisi habeatur in Evangelio vel saltem in Scriptura Novi Testamenti, quia, secundum beatum Dionysium I De divinis nominibus, “non est audendum dicere aliquid de super substantiali divinitate preter ea que divinitus nobis ex sacris eloquiis sunt expressa”. Sed non videtur esse expressum in Novo Testamento quod 27rb Spiritus Sanctus procedat a Filio; ergo.
Preterea, illa conclusio non videtur velut articulus fidei tenenda, cuius oppositum asseritur a multis, quorum doctrina admittitur et vita commendatur ab ecclesia. Hoc patet, quia, si sit articulus fidei, quicumque asserit oppositum est hereticus. Doctrina autem heretici non debet admitti nec eius vita commendari ab ecclesia. Sed Spiritum Sanctum non procedere a Filio asserunt multi, quorum doctrina admittitur et vita ab ecclesia commendatur; ergo. Minor probatur primo a Iohanne Damasceno qui dicit libro I, capitulo 4: “Credimus in unum Spiritum, scilicet Deum et vivificantem ex Patre procedentem et in Filio requiescentem”. Et capitulo 11: “Patrem non dicimus ex aliquo, dicimus autem eum Filii Patrem. Filium autem dicimus ex Patre et Filium Patris nominamus. Ex Filio vero Spiritum non dicimus, sed Spiritum Filii nominamus”; ergo.
Item, beatus Andreas predicavit in Asia Spiritum Sanctum procedere a Patre et in Filio permanere, sicut dicunt greci. Et in legenda sua dicitur pax vobis et universis qui credunt in unum Deum Patrem et in unum Filium eius Dominum nostrum Iesum Christum et in unum Spiritum Sanctum procedentem ex Patre et in Filio permanentem. Et posset ex istis argui sic: nihil procedit ab eo in quo permanet. Sed Spiritus Sanctus permanet in Filio; ergo.
Item, in Symbolo Constantinopolitane Synodi sic legitur: “Credimus in Spiritum Sanctum et vivificantem ex Patre procedentem, cum Patre et Filio adorandum et glorificandum”. Et in Symbolo quod cantatur in missa quod fuit editum in Nicena Synodo non continetur quod Spiritus Sanctus procedit a Filio. Quod enim ibi secundum nos dicitur qui ex Patre Filioque procedit alterum a latinis est aditum, scilicet Filioque. Et tamen in fine illius Symboli subiunctum est quod qui aliud docuerit vel qui aliter predicaverit, anathema sit; non ergo debet dici quod procedit a Filio.
Ad primam rationem grecorum dico quod, licet non sit expressum in Novo Testamento quod Spiritus Sanctus procedat a Filio, deducitur tamen ex contentis in eo, sicut deducit beatus Augustinus libro IV De trinitate, capitulo 53, de parvis, dicens: “Nec possumus dicere quod Spiritus Sanctus a Filio non procedat (nec enim frustra et Patris et Filii Spiritus dicitur) nec video quid aliud voluit significare Filius, cum sufflans ait accipite Spiritum Sanctum (nec enim flatus ille corporeus cum sensu corporaliter tangendi procedens ex corpore substantia Spiritus Sancti fuit), sed demonstratio per congruam significationem non tantum a Patre, sed a Filio procedere Spiritum Sanctum”. Et subdit quod: “ergo ait Dominus ‘Quem ego mittam vobis a Patre’ ostendit Spiritum Sanctum esse Patri et Filii, quia etiam cum dixisset quem mittet Pater, addit, in nomine meo. Non tantum dicit quem mittet Pater ante quemadmodum dixit ‘quem mittam vobis a Patre’, videlicet ostendens quod totius divinitatis (vel si melius dicitur deitatis) principium Pater est”.
Preterea, quicquid non repugnat Filio Pater communicat Filio. Sed spirare Spiritum Sanctum non repugnat Filio; ergo.
Ad secundam rationem diversimode respondetur: aliqui enim dicunt ut Sanctus Doctor prima parte Summe, questione 26, articulo 2, quod Spiritum Sanctum non procedere etc. fuit a nestorianis introductum, sicut patet in quoddam symbolo damnato in Ephesina Synodo, quem errorem postea secutus est Iohannes Damanscenus, ideo in hoc eius sententie non est standum. Alii autem dicunt ut Doctor Subtilis libro I, distinctione 10, questione 1, quod inter 27va grecos et latinos non est realis contradictio, sed vocalis tantum, unde, si duo sapientes, unus grecus et alter latinus, uterque verus amator veritatis de hac contrarietate disquirerent, pateret ut dicunt ipsam contrarietatem non esse veraciter realem, sicut est vocalis. Alioquin vel ipsi greci vel nos latini sumus heretici, sed quis audeat dicere Iohannem Damascenum, Gregorium Nazazenum, Basilium Emilium et similes patres grecos hereticos, quis etiam hereticos dicet beatos Augustinum, Hylarium, Hieronymum et ceteros doctores latinos. Verisimile est ergo quod non subest dictis verbis in sanctorum sententia contrarietas. Multipliciter enim dicitur sicut hoc huius, ita hoc illo qua multiplicate intellecta forte pateret dictorum verborum sententia non discors. Nulla istarum solutionum sufficit. Non prima, quia sequitur quod Iohannes fuerit hereticus, quod est falsum, cum Papa Eugenius receperit eius librum. Nec secunda que dicit absolute quod inter grecos et latinos non est realis contradictio. Oppositum patet per Anselmum De processione Spiritus Sancti, capitulo 4.
Dico igitur quod doctores grecorum et omnes qui processerunt divisionem et separationem in eorum ab ecclesia verisimile crediderunt Spiritum Sanctum a Patre Filioque procedere. Et inter istos et nos non est realis contradictio, sed vocalis. Aliquando tamen greci que fuerunt post divisionem non crediderunt ipsum ab utroque procedere, sed a solo Patre et inter istos et nos est realis contradictio. Et, si queratur cur greci nunc in tantam heresim sunt prolapsi, dicitur communiter quod tempore quo translatum est imperium de grecis ad germanos tempore Caroli Magni, greci indignati inobedientes facti sunt ecclesie et imperatori et, ut viderentur rationaliter recedere ab obedientia ecclesie, imposuerunt latinis heresim dicentes esse heresim quod Spiritus Sanctus procedit a Filio. Et sic acceperunt non causam pro causa.
Ad rationem igitur negatur minor. Ad primam probationem de Iohanne Damasceno dicendum quod iste prepositiones ‘a’ et ‘ex’ non solum denotant apud grecos originem, sed etiam principalitatem. Ideo quando dicitur Spiritus Sanctus non procedere a Filio vel ex Filio, sed a solo Patre, doctores greci intelligunt quod principaliter procedit a Patre, quia quod spiret habet a se non ab alio, non sic Filius.
Ad secundam probationem de beato Andrea ex verbis illis non habetur Spiritum Sanctum non procedere a Filio, nec a Patre solo.
Ad tertiam respondet Magister dicens quod “qui aliud docuerit vel aliter predicaverit anathema sit sicut loquebatur Apostolus Ad Galathas. Si quis aliud predicaverit Evangelium anathema sit, id est contrarium”. Non dicit 'si quis addiderit', quia, si sic dixisset, sibi ipsi contradixisset.
Sic finis huius questionis.
