Conradus de Soltau - Principium libri II [cdss4s-l2q1.xml]
Conradus de Soltau
Principium libri II
Edited by: Mihai Maga
#Ma1 84ra <
Quaestio
#Ma1
I
#Ma1
>
Incipit #Ma1
quaestio #Ma1
prima #Ma1
circa #Ma1
principium #Ma1
secundi #Ma1
libri #Ma1
Sententiarum #Ma1
quod #Ma1
feci #Ma1
tertia #Ma1
feria #Ma1
post #Ma1
festum #Ma1
sancti #Ma1
Viti #Ma1
eodem #Ma1
(1395 sc #Ma1)
anno #Ma1
#Ma1 84rb Utrum possit convinci ratione Deum omnia ex nihilo creasse.
Quod non arguitur sic, quia ‘Deum omnia ex nihilo creasseNote: 1, 1’ est articulus fidei. Si igitur posset hac convinci ratione, posset de pure credibilibus acquiri habitus theologicus sine fide. Contrarium Augustinum super Ioannem, qui dicit quod “credibilium est merces fideiNote: tract. 29, 1”.
Secundo sequitur quod theologia sacra esset eo modo scientia quo philosophi locuti sunt de scientia. Patet haec consequentia, quia ratione convincerentur omnia in sacra Scriptura eo quod non est maior ratio de uno articulo quam de alio.
Oppositum arguitur sic: potest convinci ratione Deum esse causam productivam omnium, eo quod hoc multi philosophorum lumine humanae rationis intellexerunt; ergo potest convinci ratione, quodlibet citra Deum esse, a Deo mediate vel immediate creatum, eo quod Deus ad primum effectum ad extra productivum non habuit praesuppositam manifestam, igitur conclusio vera.
Praemissa protestatione consueta, distinguo materiam pro solutione huius quaestionis pertractandam in tres articulos. Primus erit de materia primi argumenti, videlicet utrum de pure credibilibus possit acquiri habitus theologicus sine fide. Secundus erit de materia secundi argumenti, utrum theologia sit scientia eo modo quo philosophi locuti sunt de scientia. Tertius erit de quaesito.
<
Articulus
#Ma1
I
#Ma1
>
Quantum ad primum articulum, pono primo istam conclusionem: Co. 1 De pure credibilibus nullus potest habere habitum theologicum sine fide. Probatur sic, quia nullus potest habere habitum theologicum nisi habitis principiis ad eum requisitis.
Sed articulis fidei sunt principia habitus theologici quo inquam articuli intelligi non possunt, nec credi, nisi fide sunt crediti, ut dicit beatus Augustinus libro secundo De libero arbitrio in haec verba: “nisi aliud esset credere et primo credendum quam intelligere cuperemus, frustra propheta dixisset «nisi credideritis, non intelligetisNote: 7, 9Note: lib. 3, 2/6»”.
Sed forte dicendum quis, sicut magister meus reverendus MensoNote: lib. 2, pr. (perditus), quod homo posset credere articulos aliquo referente sine fide. Contra hoc loquitur beatus Augustinus quinto Omeliarum, omelia decimam septimam, ubi sic dicit: “Credidisti sed non tu tibi fidem dedisti. Ex fide credidisti. Fides in te donum Dei estNote: 1/1”. #Ma1 84va Item, in libro De praedestinatione sanctorum dicit Augustinus: “si non sumus «idonei cogitare aliquod ex nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo estNote: 3, 5»; profecto non sumus idonei credere aliquid ex nobis quasi ex nobisNote: lib. 1, 2/5”
Ex ista conclusione sequitur quod conclusio secundaNote: lib. 2, pr., co. 2 (perditus) quam posuit (p. del #Ma1) Menso in articulo suo ultimo non est sustinenda et ad articulum quod ipse fecit pro ea dico admittendum casum quem ponit, scilicet de bono magistro in theologia qui sit haereticus et nego quod talis habeat habitum theologicum, et hoc ipse nondum probavit.
Secunda conclusio sit ista: Co. 2 Ex studio sacrae scripturae non acquiritur, nec acquiri potest, habitus theologicus ultra fidem cognitivus de pure credibilibus sine fide. Probatur: patet haec ex fundamento praecedentis rationis, quia principia ad talem habitum sunt articuli fidei, ex quibus non potest procedi nisi sint crediti, et non possunt credi nisi lumine naturali saltim qui sunt pure credibiles, eo quod lumine naturali credita sunt, naturaliter prius cognita esse vere qua credita, ut colligitur ex primo PosteriorumNote: 1, . Etiam patet manifeste per beatum Bernardum in sermone De Nativitatis, quod articuli fidei in lumine naturali credi non possunt, sic dicentem: “Mirum est, quomodo cor humanum his duobus fidem accomodat, quomodo credere potest quod Deus homo esset, et quod virgo sumit quae peperissetNote: ”, et ita a fortiori mirum est de articulo Trinitatis personarum, igitur. Item, si conclusio non esset vera, tunc staret quod de pure credibilibus acquisiti posset habitus cognitivus sine fide, et tunc sequitur quod non esset pure credibilia, quod est manifesta repugnantia quae non video quaestionare et quomodo dici posuit pure credibilia nisi quia sine fide cognosci non volent.
Sequitur ex his quod conclusiones tertia et quartaNote: lib. 2, pr., co. 3–4 (perditus) magistri Mensonis non sint sustinendae. Et, ad argumentum quo probat illas ABAS, respondeo quod magister theologiae factus haereticus non potest informare Iudaeum vel paganum sic quod in ipsa acquiratur sine fide procedente praecedente habitus theologicus, quia nec hoc possent facere magister theologiae fidelis catholicus et denotus. Patet etiam ex his quod conclusio magistri Mensonis quintaNote: lib. 2, pr., co. 5 (perditus) est falsa, in qua dicit quod articuli fidei inquam credibiles non sunt propria principia habitus theologici. Et hoc probo sic: habitus theologici sunt aliqua #Ma1 84vb propria principia X, sed nulla alia quam articuli fidei, et, si sint alia, ego pecco modo per eum assignari illa, igitur.
Conclusio tertia sit ista: Co. 3 Ex aliquibus traditis in sacra Scriptura potest acquiri habitus sine fide. Patet de pure moralibus et etiam naturalibus in diversis passibus Scripturae sacrae traditis.
Ex ista conclusione sequitur quod conclusio sextaNote: lib. 2, pr., co. 6 (perditus) magistri Mensonis est impossibilis. Patet, quia ad intellectum ad quem (quas ac #Ma1) ipse eam ponit, ipsa est una falsa conditionalis, ista scilicet: si habitus alicuius libri partialis sacrae theologiae acquiritur sine fide, tunc quilibet habitus alterius libri etiam acquiritur sine fide. Et haec intellecta contra me est falsa, quia ego non dixi de libro partiali, sed de aliquibus traditis in Lege et Evangelio, vel in libris Salomonis. Sed ad hunc intellectum conditionalis ista sua falsa est, ut patet per conclusionem istam et praecedentem, igitur.
Ipse in fine infert contra me quod conclusiones multae in positione mea sint
ruinosaeruimosae #Ma1
. Ibi dico quod multae domus sint ruinosae quae sine nova aedificatione innatur, et manent durabiles et fixae, et ita faciam ego meis conclusionibus, si potero ad dicta sanctorum quae introduxi pro mea intentione; ipse respondet distincte: ‘ego peccoNote: lib. 3, pr. (perditus)’, quod respondeat determinatae in proximo suo principio.
<
Articulus
#Ma1
II
#Ma1
>
Quantum ad secundum articulum, primo pono istam conclusionem: Co. 1 Habitus theologicus non est scientia eo modo quo philosophi sunt locuti de scientia. Probatur sic: omnis scientia de qua philosophi sunt locuti, et quantum ad totum genus suum, potest acquiri sine fide christianae religionis. Sed haec scientia sacra non potest acquiri sine tali fide, ut patet per conclusiones praecedentes articuli, igitur conclusio vera. Et hoc conclusio est contra magistrum meum reverendum, magistrum Nicolaus Gubin, in conclusione sua tertia articuli
tertii31 #Ma1
Note: lib. 2, pr., art. 3, co. 3 (perditus).
Ad argumentum suum quod adducit pro sua conclusione, respondeo sic: argumentum est illud: ‘omnis processus ratiocinativus habens dignitates, passiones et subiectum est apud philosophos scientia nominatus’. Nego illam sicut proponitur #Ma1 85ra nisi ipse velit eam intelligere sicut philosophi eam intellexisset, quod haec dignitates per demonstrationem in superiori scientia notas vel inductione sensu vel consuetudine, ut dicitur primo Ethicorum. Et tunc nego maiorem, scilicet quod scientia theologica sit huiusmodi, quia ex principiis suis dictis convincitur oppositum, quia ipse concedit in eadem passione sua quod articuli fidei sunt principia theologicae scientiae; et certum est quod illi non fiunt sic noti sicut principia scientiarum, de quibus philosophi sunt locuti. Patet per capitulum ultimum vicesimum primum PosteriorumNote: , ubi Philosophus manifeste tradidit modum quo fiunt principia scientiarum nota nobis, quia dicit ibi quod ex notitia sensitiva ac experientiis quam fiunt in nobis ex memoriis, ut habetur primo MetaphysicaeNote: .
Ex ista conclusione sequitur correlarie quod theologia non est sic scientia sicut oeconomica vel politica, nec in eodem genere scientiae collationanda. Pate quia toti generi scientiae convenit quod principia sunt praecognita ante demonstrationem per sensum vel inductionem vel aliquo tali modo humano, ut praemissus est. Sed sic non sunt nota principia theologiae quae sunt articuli fidei, ut ipse concedit, igitur. Ex isto patet quod conclusio secunda tertii articuliNote: lib. 2, pr., art. 3, co. 2 (perditus) non est vera. Et ad argumentum responsum est quia ipse probat eadem medio conclusione secundam suam sicut tertiam tertii articuliNote: lib. 2, pr., art. 3, co. 3 (perditus). In fine ipse dicit quod non posuit plura contra me ex ista causa, quia dicit se non intelligere qualem scientiam velim theologia appellare. Dico quod ego volo eam appellare sicut sacra Scriptura appellat eam, et ita posui ad scriptum prius in principio meo primoNote: lib. 1, pr., q. 1, art. 2, pars 2, co. 7. Et iterum resumens dico quod Augustinus vocat eam “scientiam fideiNote: lib. 14, 1/3”, aliquando vocat eam ‘scientiam salutisNote: 1, 77Note: lib. 2, 5/6’, et in Proverbiis vocatur “scientia DeiNote: 2, 5” et “scientia sanctorumNote: 9, 10; 30, 3”, et non est mihi vis de istis vocabulis, quia expresse posui nunc et etiam prius quare ipsa non potest dici scientia secundum modum loquendi philosophorum.
<
Articulus
#Ma1
III
#Ma1
>
Quantum ad tertium articulum, pono primo istam conclusionem quod Co. 1 ratione potest convinci absque fide aut spirituali revelatione Deum esse causam efficientem omnium citra se existentium. #Ma1 85rb Patet quia ad hanc veritatem venerunt philosophi sine revelatione spirituali, quod in causis efficientibus non esset in infinitum processus, sed quod Deus esset causa prima efficiens, igitur conclusio vera.
Ex ista conclusione patet correlarie quod potest ratione convinci quod Deus fuit causa omnium citra se quae unquam fuerit et similiter erit causa efficiens omnium quae unquam erunt. Patet ex positione conclusionis.
Secunda conclusio sit ista, quod Co. 2 potest ratione convinci Deum ad aliquid producendum nullo citra se activo vel passivo indigem. Patet quia philosophi sine spirituali revelatione per rationem venerunt in istam veritatem quod Deus est causa productiva omnium, ut patet per conclusionem praecedentem. Sed ex hoc sequitur quod produxerit aliquid nullo praecedente, igitur sicut illud produxit nullo praesupposito, ita quodlibet aliud posset producere nullo supposito, igitur conclusio vera.
Tertia conclusio sit ista, quod Co. 3 potest ratione convinci Deum omnia ex nihilo creasse saltim originaliter, quia multae sunt creaturae quae non sunt immediate a Deo creatae, sed naturaliter genitae. Probatur sic, quia potest ratione convinci Deum esse causa efficientem omnium citra se existentium, et potest convinci ratione deum nullo activo vel passivo indigem ad aliud producendum, igitur conclusio vera. Consequentia manifesta est ex actu terminorum. Assumptum pro prima parte huius articuli et pro secunda est conclusio secunda eiusdem articuli.
Ad rationes in oppositum respondetur ex dictis. Et ista sufficiant, gratiarum actio pacientibus.
