Conradus de Soltau - Quaestiones super quattuor libros Sententiarum Petri Lombardi Principium libri III

Conradus de Soltau - Principium libri III [cdss4s-l3q1.xml]

Conradus de Soltau

Principium libri III

Edited by: Mihai Maga

Codices:
K4 = Kraków, Biblioteka Jagiellońska, cod. 1282
Ma1 = Mainz, Stadtbibliothek, Hs I 16
eM = ed. Mihai Maga

#K4 127ra #Ma1 150rb < Quaestio #Ma1 I #Ma1 >

sequitur #Ma1 principium #Ma1 quarti #Ma1 libri #Ma1 Utrum Filius Dei Patris naturam humanam assumpsisset, si homo sine peccato in statu innocentiae permansisset. Quod non arguitur sic: quia in operibus Dei nihil potest, nec debet fieri frustra, dicente Philosopho primo et secundo Caeli: “Deus et natura nihil facit frustraNote: lib 1, cap. 4, 271a32-33; lib. 2, cap. 11,????”. Sed, si homo non peccasset, frustra Filius Dei incarnatus fuisset, ut videtur sensisse Augustinus in quadam oratione ad beatam Virginem, ubi sic dicit: “Ut quid nescia peccati pro peccatoribus pareres, si deesset, qui peccasset? Ut quid mater fieres Salvatoris, si nulla esset indigentia salutisNote: lib. 3, dist. 1, q. 1, prol.Note: ?”. Patet ergo quod Filius Dei incarnatus non fuisset, si homo non peccasset. Sed oppositum arguitur sic: nullus debet privari summa dignitate ratione suae innocentiae, igitur. Ex quo Deus plusquam homo peccavit tantam dignitatem ei contulit, ut homo fieret, igitur, si homo non peccasset, adhuc immo et a fortiori Deus illam dignitatem homini contulisset, quod Filius Dei incarnatus fuisset, igitur.

Praemissa protestatione consueta, circa materiam huius quaestionis tres occurrunt pertractanda. Primum, quomodo possibile sit personam divinam assumere naturam creatamcreaturam #Ma1 in suppositi unitatem. Secundum, quomodo talis assumptio seu incarnatio fuerit tantummodo terminata ad personam Filii absque hoc quod terminaretur ad personam Patris vel Spiritus sancti. Tertium, de principali quaesito, etc.

< Articulus #Ma1 I #Ma1 >

Quantum ad primum ponam duas conclusiones quarum prima sit ista: Co. 1 personam divinam assumere naturam creatam in unitatem suppositi non potest ostendi esse possibile evidenti et irrefragibili ratione humana. Probatur sic: quod est super omnem rationem humanam, hoc evidenti humana ratione ostendi non potest. Sed modus huiusmodi unionis est suprasuper #Ma1 omnem humanam rationem, ut patet ex multis dictis sanctorum. Ait enim beatus Ambrosius De verbi Dei incarnatione contra haereticum sic: “Mihi est impossibile generationis Christi scire secretum. Mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed angelorum. Suprasuper #Ma1 potestates, suprasuper #Ma1 Cherubin et suprasuper #Ma1 Seraphin, et suprasuper #Ma1 omnem sensum est”. Et subdit Ambrosius: “Ergo haeretice ori tuo manum imponere; scrutari non licet superna mysteria. Licet #Ma1 150va scire quod natus sit, sed non licet scire quomodo natus sit. Ineffabilis est enim illa generatioNote: lib. 1, dist. 9, cap. 8Note: cap. 10, n. 64-65.” Humanum sensum et mundi ( dub #Ma1) intelligentiam excedit, hoc non capit humanae intelligentiae ratioNote: lib. 1, dist. 9, cap. 15. Item, ad idem loquitur beatus (Ambrosius del #Ma1) Augustinus in secunda Epistula ad Volusianum, ubi sic dicit: “hic si ratio quaeritur, non eritest #Ma1 mirabileadmirabile #Ma1 ; si exemplum poscitur, non erit singulare. Demus ergo DeumDeo #Ma1 aliquid posse, quod nos fateamur investigare non posse. In talibus namque rebus tota ratio facti est potentia facientisNote: n. 2/8.” Et Alanus de hoc profundissimo mysterio sic dicit: “hic natura silet, logicae vis exulat, omnis Rhetoricae perit arbitrium, ratioque vacillatNote: lib. 5, cap. 9, l. 9”. Nec mirum, quia ille qui testimonio salvationis erat lucerna ardens et lucensNote: 5, 35 et non solum propheta, sed plus quam propheta, Christi Baptista, dixit se non esse dignum solvere corrigiam calciamentiNote: 3, 16.” Hoc est secundum Glossam ordinariamNote: ????? modum unionis huiusmodi exprimere. Patet igitur conclusio.

Ex ista conclusione sequitur correlarie saltim dependenter quod Corr. 1 Dei Filium esse increatum non potest credi in lumine naturali, sed sola fide. Et hoc est quod dicit beatus Bernardus in Sermone de utilitate Christi: “Mirum in quid est, quomodo cor humanam his duobus fidem accomodat, quomodo credere potest quod Deus homo esset et quod virgo fuerit quae (prep. del #Ma1) peperissetNote: ?????.” Ex quo sequitur consequenter quod de pure credibili non potest haberi habitus cognitivus sine fide, contra magistrum meum MensonemNote: (perditus).

Sequitur secundo quod Corr. 2 habitus theologicus non est dicendum scientia eo modo quo philosophi locuti sunt de scientia, contra magistrum reverendum Nicolaum GubinNote: (perditus). Deductiones patent ex dictis circa secundum principiumNote: lib. 2, pr., q. 1, art. 1, co. 1-3; art. 2, co. 1, etc.

Conclusio secunda sit ista: Co. 2 personam divinam assumere naturam creatam in unitatem suppositi potest persuaderi esse possibile ratione probabili. Patet quia sic persuadet venerabilis Richardus de Sancto Victore quod “sicut Deus potest facere quod substantia aliqua existat et tamen non opereturNote: ????????”, ut patet Daniel tertio de tribus pueris, “quos ignis omnino non tetigitNote: 3, 50”. Sic potest influere ad esse creatae substantiae, ut scilicet existat, et tamen non per se existat, sed alteri, in immutatur ( dub #Ma1) . Item, conclusionem istam declarat Athanasius per simile in Symbolo, licet non sic in toto simile, cum dicit “nam sicut anima rationalis et caro #Ma1 150vb unus est homo, ita Deus et homo unus est ChristusNote: n. 37”. Et potest ratio probabilis ad hoc sic formari illud “non est impossibile quod contradictionem non implicatNote: lib. 5,????????”, quinto Metaphysicae. Sed in divino supposito sustentari naturam humanam vel etiam quacumque aliam naturam creatam non implicat contradictionem, quod sic patet quia non implicat ex parte virtutis divinae eo quod sustentare, ut sic dicat perfectionem simpliciter, ut manifestum est; nec implicat ex parte creaturae, quia natura naturaliter est prior propria suppositationem, igitur sibi non repugnat a propria suppositatione separari et per consequens sustentari virtute aliena, igitur conclusio vera.

Et sic patet quomodo est possibile personam divinam assumere naturam creatam in suppositi unitatem, etc.

< Articulus #Ma1 II #Ma1 >

Quantum ad secundum articulum, pono istam conclusionem, quod Co. 1 una divina persona potest naturam creatam assumere terminative (ter. del #Ma1) ceteris personis divinis huiusmodi assumptionem non terminantibus. Probatur sic: quia distinctis realiter, secundum quod distincta ( supl #Ma1) dicta sunt, non repugnat quam unum possit terminare aliquid quod non terminat alterum. Haec nota est ex terminis. Sed personae divinae realiter, sunt distinctae, quia “alia est persona Patris, alia FiliiNote: n. 5”, etc, ut dicitur in Symbolo Athanasii, etc.

Item, sic quod non convenit essentiae divinae, nisi mediante personali subsistentia. Hoc distincte potest competere uni personae sine alia. Sed assumere naturam creatam est huiusmodi, igitur. Maior patet sic: quia quamvis ea quae conveniunt personae ratione essentiae, sicut communia tribus personis, tamen, si aliqua verificantur de (ratione del #Ma1) essentia ratione personae, non est necesse, si aliquod talium convenit, quia natura divina non assumpsit humanam, sed persona, igitur. Et confirmatur sic illud quod de facto fide catholica creditus esse hoc est possibile, sed solum Filium creditus assumpsisse naturam humanam. Igitur maior patet, quia fidei non subest falsum et ergo a fortiori, nec impossibile, etc.

< Articulus #Ma1 III #Ma1 >

Quantum ad tertium articulum, dico quod, quia illud admirabile et venerandum mysterium incarnationis Christi ullam rationem patet, sed sola fide et assertione sacrae Scripturae, quia de isto mysterio dicit Leo Papa in sermone de Christi utilitate: “nisi fides credat, sermo non explicatNote: cap. 1”. Et quia Scriptura sacra, ut planum assignat rationem incarnationis fuisse redemptionem humani generis. Ideo, quamvis sollemnes #Ma1 151ra doctores teneant oppositum, tamen ad praesens ego sustinere volo illam conclusionem quod, Co. 1 si homo non peccasset, Dei filius incarnatus non fuisset. Probatur sic primo, quia (causa del #Ma1) cessante causa, cessat et effectus. Sed salvare (fu. del #Ma1) peccatores fuit tota causa incarnationis, ut super illo verbo primo ad Timotheum primo “Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facereNote: 1, 15” dicit Glossa: “nulla causa veniendi fuit Christo, nisi peccatores salvos facere. Tolle morbos, tolle vulnera, nulla est causa medicinaeNote: I Tim, 1, 15 (Quia Christus Ihesus venit etc.)”. Praeterea, beatus Augustinus in libro de verbis Domini exponens illud “venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perieratNote: n. 319 (Luc. 19)” dicit. Si homo non peccasset, Filius Dei non venisset. Item, super isto verbo Matthaei primo “ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorumNote: 1, 21” dicit Augustinus: “si homo non peccasset, virgo non peperissetNote: ????????”. Item, dicit Augustinus in libro de verbis Apostoli: “si homo non perisset, Filius hominis non venissetNote: n. 2/2”.

Sed contra illam conclusionem alii opponunt sic: perfectio universi est quod Filius Dei incarnatus est, igitur, si homo non peccasset, nihilominus Filius Dei incarnatus fuisset. Secundo, humana natura (in del #Ma1) immunis a peccato capacior fuisset gratia unionis quam sub peccato, igitur. Tertio sic: venerabilis Anselmus in libro Cur Deus homo (etc del #Ma1) , capitulo decimo nono dicit quod praescita causa cur homo creatus est ad consequendum beatitudinem non fuit ruina angelorum, quia alias homo non posset gaudere de beatitudine sua nisi cum hoc gauderet de ruina huiusmodiNote: lib. 1, cap. 10. Sic a simili potest argui in proposito, si peccatum hominis esset causa incarnationis Christi, hoc non posset gaudere de incarnatione nisi etiam gauderet de peccato, quod non est dicendum.

Solutio: dico quod non est de perfectione universi simpliciter incarnatio Filii Dei, licet nunc universus sit perfectius quam ante. Ad secundum dico quod huiusmodi capacitas non est potentiae naturalis, ut argumentum assumit, sed solum (obedientiae del #Ma1) potentiae obedientialis. Ad tertium dico quod peccatum fuit causa incarnationis solum occasionalis, non per se, igitur. Et per hoc respondetur argumento post oppositum, quia licet innocentia non debeat obesse, nec obsit parte tamen occasionaliter, igitur.

©